Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,1 

Post hec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
bonum in domo Tobie,
Numérotation du verset Tb. 2,2 

dixit filio suo : Vade et adduc aliquos
de tribu nostra
timentes Deum
et epulentur nobiscum.
Numérotation du verset Tb. 2,3 

Cumque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum
ieiunus pervenit ad corpus
Numérotation du verset Tb. 2,4 

tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum.
Numérotation du verset Tb. 2,5 

Cumque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu
et tremore
Numérotation du verset Tb. 2,6 

memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Numérotation du verset Tb. 2,7 

Cum vero sol occubuisset
abiit et sepelivit eum.
Numérotation du verset Tb. 2,8 

Arguebant eum omnes proximi sui
dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ?
Numérotation du verset Tb. 2,9 

Sed Tobias, plus timens Deum
quam regem
rapiebat
corpora occisorum et occultabat in domo sua
et mediis noctibus sepeliebat eos.
Numérotation du verset Tb. 2,10 

CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset
Numérotation du verset Tb. 2,11 

et ex nido hirundinum dormienti illi callida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.
Numérotation du verset Tb. 2,12 

Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob.
Numérotation du verset Tb. 2,13 

Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum
quod plaga cecitatis evenerit ei
Numérotation du verset Tb. 2,14 

SED IMMOBILIS
in Dei timore
permansit, agens gratias Deo
omnibus diebus vite sue.
Numérotation du verset Tb. 2,15 

Nam sicut beato Iob insultabant reges
ita isti parentes et cognati eius
irridebant vitam eius
dicentes :
Numérotation du verset Tb. 2,16 

Ubi
est spes tua
pro qua eleemosynas faciebas
et sepulturas ?
Numérotation du verset Tb. 2,17 

Tobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui
Numérotation du verset Tb. 2,18 

quoniam filii sanctorum sumus
et vitam illam
exspectamus quam Deus daturus est
his
qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Numérotation du verset Tb. 2,19 

Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum
victum quem consequi potuisset deferebat.
Numérotation du verset Tb. 2,20 

Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi.
Numérotation du verset Tb. 2,21 

Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit
sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Numérotation du verset Tb. 2,22 

Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua
et eleemosyne tue
modo perierunt.
Numérotation du verset Tb. 2,23 

Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei.

Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,1 
marg.| Post hec vero] {r}   Dies festus] id est festum aliquod. Sed quod festum, non determinat in littera.
marg.| {s} De Tribu nostra] Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
marg.| {t} Timentes Deum] GLOSSA Non eos, qui corpus tantum occidunt, Mt. 10.c. Ecclesiastici 9.d. Viri iusti sint tibi convive, et in timore Dei sit tibi gloriatio. Iob. 31.b. Si comedi {1. 375ra} buccellam meam solus ? Lc. 14.e. Compelle intrare, ut impleatur domus mea. Prv. 23.a. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius. SENONENSIS Senonensis] coniec., Sen. Ed1703 . Primum vide, cum quibus comedas, quam quid comedas.
marg.| {a} Statimque] Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus Ibi GLOSSA Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Sap. 5.c. Spiritus unicus multiplex, subtilis, discretus, mobilis, etc. Unicus propter fidei unitatem, multiplex propter operum diversitatem, subtilis propter contemplationem, discretus per discretionem, mobilis per obedientiam.
marg.| {b} De accubitu suo] id est de mensa.
marg.| {c} Relinquens prandium] GLOSSA Cibum anime cibo corporis preferens.
marg.| {d} Occulte] ne aliquis videns, nuntiaret regi.
marg.| {e} Tremore] tyranni.
marg.| {f} Per] Amos 8.c.
marg.| {g} Et luctum] Iob. 30.d. Cithara mea versa est in luctum.
marg.| {h} Proximi] GLOSSA amici carne nominis, non hominis, inimici anime. Eccl. 37.a. Omnis amicus dicit, ego amicitiam copulavi, sed est amicus solo nomine amicus. Mi. 7.a. Nolite credere amico.
marg.| {i} Et iterum sepelis] Simile. Io. 11.a. dicebant Apostoli ad Iesum : Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare, et iterum vadis illuc.
marg.| {k} Deum] qui potest animam, et corpus perdere Mt. 10.d.
marg.| {l} Quam Regem] qui corpus tantum. Prv. 29.d. Qui timet hominem, cito corruet : qui sperat in Deo, sublevabitur.
marg.| {m} Fatigatus] in bono acediosus. Glossa Bede. Nemo miretur, si aliquando bona typice malum, mala bonum significent, ut patet 2Rg. 11. in David, et Uria, ut dicit GREGORIUS. Si enim hoc non liceret, numquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur, quia Deus semper est lux. Sed si nomen diaboli calculo scribas candido, tenebras nihilominus significat. Cecatus ergo Tobias, populum Israel significat, Rm. 11.b. Cecitas ex parte contigit in Israel, fatigatus a sepultura cecatus est. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non amittit : Ita spiritualiter fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter agere, etiam confortari negligit. Cui dicitur : Surge, qui dormis, et exurge a mortuis.
marg.| {n} Iuxta parietem] carni indulgens. Ct. 3.c. En ipse stat post parietem nostrum.
marg.| {o} Hirundinum] vel hirundinis. Hirundo, est vir iustus. Hirundo enim in altum volat, et vir iustus celestia meditatur. Ps. 76 : “Cogitavi dies antiquos, et annos eternos in mente habui”. Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt, querite, etc. Item hirundo nigra est, et alba, et similiter vir iustus niger est per tribulationes, quas sustinet, sed albus est propter premium, quod expectat. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Col. 3.a. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Romanorum octavo b. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem. Nidus hirundinis exterius asper est, interius mollis, utrobique tenax. Sic conversatio viri iusti suavitatem habet munde conscientie, et asperitatem dure vite, tenacitatem constantie. De hoc nido dicit Iob. vigesimonono c. hoc est quilibet vir iustus. In nidulo meo moriar. Prv. 27.a. Sicut avis transmigrans {1. 375rb} de nido suo, sic vir, qui relinquit locum suum. Stercora hirundinis, que cadunt de hoc nido, sunt divitie huius mundi, quas vir iustus a corde suo abiicit, et ut stercora proiicit. Phil. 3.b. Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Hec stercora dormientem iuxta parietem, id est pigrum carni indulgentem, excecant, quia calida sunt per nimium appetitum. Unde Sedechias Rex Iuda excecatus est in Rebblat. 3Rg. 25.b. quod interpretatur, hec multa, et significat multitudinem divitiarum, vel nimium amorem ipsarum.
marg.| {p} Exemplum patientie] Nam virtus in infirmitate perficitur. 2Cor. 12.c. Prv. 27.c. Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuet faciem amici sui. Iac. 5.b. Exemplum accipite, fratres, exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientie Prophetarum, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus, et miserator.
marg.| {q} Non est contristatus contra Deum] sicut Iob. 1.d. dicitur : In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, etc. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit. Item GLOSSA dicit hic 1Ptr. 4.d. Quia a domo Dei incipit iudicium. Unde Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite. Non est filius, qui non corripitur. Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum, qui autem diligit illum, instanter erudit, 2Cor.12.b. Paulus tamquam puer colaphizatur, ne tamquam iuvenis extollatur.
marg.| {r} Immobilis] cum tentaretur, dicit GLOSSA
marg.| {s} Omnibus diebus] non dicit noctibus, quia ut dicit GLOSSA tota vita Iustorum dies est.
marg.| {t} Reges] GLOSSA Baldad, Eliphaz, Sophar.
marg.| {u} Irridebant] Omnes enim, qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur. 2Tim. 3.c. Et Iob. 12.a. Deridetur enim iusti simplicitas.
marg.| {y} Spes] GLOSSA id est utilitas spei.
marg.| {x} Ubi est] quasi dicat, nusquam.
marg.| {z} Pro qua] quasi mercenarius. Mali enim, aut ut servi, Deo timore serviunt, aut ut mercenarii, mercedem temporalem querunt, idcirco beatitudinem, que est ipse Deus, numquam recipiunt, ita dicit GLOSSA
marg.| {a} Increpabat eos dicens] etc. Vir sanctus etiam irrisus, et increpatus, a caritate non cessat. Unde.   [Caritas patiens est, benigna est] etc. 1Cor. 13.b.
marg.| {b} Filii Sanctorum sumus] GLOSSA Sancti, debemus esse similes patribus.
marg.| {c} Vitam illam expectamus] etc. id est futuram inquirimus, pro illa fideles sumus. Hbr. ultimo c.
marg.| {d} Daturus est eis] etc. per gratiam. Gratia autem Dei, vita eterna.
marg.| {e} Eis, qui fidem suam numquam mutant ab eo] GLOSSA perseverantibus non incipientibus, ultima semper est expectanda dies hominis. Mt. cap. 10. Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. De hoc Eccles. 11.d. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Lc. 1.g. In sanctitate, et iustitia coram ipso, etc. Cauda enim cum capite iubetur offerri in sacrificio Dei.
marg.| {1. 375va} a De labore Manuum] Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis, etc. Qui non laborat, non manducet. 2Th. 3.c., Act. 20.g. Mihi, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus iste.
marg.| {b} Videte] etc. Videtur Tobias fecisse contra doctrinam Apostoli, qui dicit 1Cor. 10.f. Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Solutio. Apostolus loquitur ibi de idolothitis, que vitanda sunt coram infirmis propter scandalum. Sed.
marg.| {c} Reddite] quasi dicat, si furtivus est, reddite.
marg.| {d} Manifeste] etc. Simile Iob. 2.c. Benedic Deo, et morere.
marg.| {e} Eleemosyne] GLOSSA id est fructus eleemosynarum.
marg.| {f} Perierunt] GLOSSA id est periisse paruerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_2)

Notes :