Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 

Et consummati sunt sermones Tobie .
Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus
et vidit filios nepotum suorum.
Numérotation du verset Tb. 14,2 

Completis
itaque annis centum duobus ,
sepultus est
honorifice in Ninive.
Numérotation du verset Tb. 14,3 

Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Numérotation du verset Tb. 14,4 

Reliquum vero vite sue
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei
perrexit in pace.
Numérotation du verset Tb. 14,5 

In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum
et septem iuvenes filios suos nepotes
dixitque eis :
Numérotation du verset Tb. 14,6 

Prope erit interitus Ninive.
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel,
revertentur ad eam.
Numérotation du verset Tb. 14,7 

Omnis autem
deserta terra eius
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum.
Numérotation du verset Tb. 14,8 

Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem
et inhabitabunt in ea
Numérotation du verset Tb. 14,9 

et gaudebunt in ea omnes reges terre
adorantes Deum Israel.
Numérotation du verset Tb. 14,10 

Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite
ut faciatis que placita sunt illi.
Numérotation du verset Tb. 14,11 

Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
Numérotation du verset Tb. 14,12 

Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros
ut exeatis hinc.
Numérotation du verset Tb. 14,13 

Video enim quia iniquitas eius
finem dabit ei.
Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.
Numérotation du verset Tb. 14,15 

Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
Et ipse clausit
oculos eorum
et omnem hereditatem domus Raguelis
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.
16
Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum.
Numérotation du verset Tb. 14,17 

Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius
in bona vita
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus
in terra.
Explicit liber Tobie.

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 
marg.| {1. 380vb} Et consummati sunt sermones] etc. GLOSSA Verbum consummationis in bono solet accipi. Consummantur sermones bonorum, consummuntur sermones malorum.
marg.| {g} Quadragintaduobus] GLOSSA Quadragenarius numerus laboriosus est ieiunii, et abstinentie. Gn. 7. cap. Factum est diluvium quadraginta diebus, et quadraginta noctibus super terram. Et filii Israel quadraginta annis fuerunt in deserto. Ps. Quadraginta annis offensus fui generationi huic. Item Ieiunavit Elias quadraginta diebus, et quadraginta noctibus 3Rg. 19.b. Et Moyses Ex. 34. Similiter Dominus Mt. 4.a. Postea subditur in GLOSSA Nos omnes huius vite labores debemus sustinere, cum Dei, et proximi dilectione, et sic fructificabimus.
marg.| {h} Completis] GLOSSA Completio in bono accipitur. Unde : Completi sunt dies Marie. Lc. 2.a.
marg.| {i} Centum] Qui numerus est perfectus, et a leva transit in dexteram. Aliqui libri habent. Annis centum duodecim. Et hoc verum est sicut patet per textum ibidem. Sed postille volunt, quod ibi debeat esse centum duobus. Et dicunt, quod decem anni subticentur propter mysterium.
marg.| {k} Sepultus] GLOSSA Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt Sir. 44.c.
marg.| {l} In Ninive] GLOSSA Ninive speciosa interpretatur, et mundum significat, qui speciosus est. Unde et Grece cosmos ab ornatu dicitur. Et quasi mortuus mundo, vixit Deo. Gal. 2.d.
marg.| {m} Quinquaginta namque] GLOSSA Sacratum numerum quinquagenarium transierat, nec ad sexagenarium (qui perfectionem, propter senarium, in quo omnia facta sunt, significat) pervenerat.
marg.| {n} Revertentur ad eam] sed Tobias captivatus fuit cum decem tribubus, que numquam redierunt de captivitate, unde videtur falsum dicere Tobias. Solutio : Potest dici, quod loquitur de decem tribubus. Nec dici, quod omnes erant reversuri, sed aliqui, et hoc verum fuit sub Esdra, ut dictum est. 1. Esdre 7. Vel melius, loquitur de duabus tribubus, que nondum captivate erant, sed captivande a Nabuchodonosor. Unde debet exponi : Dispersi sunt, id est dispergentur, ut sit prophetia. Vel mystice accipitur de spirituali, que quotidie fit per penitentiam, et in fine reliquie Israel salvabuntur. Is. 10.e.
marg.| {o} Incensa] id est que incendetur.
marg.| {p} Regem] non idola.
marg.| {q} Audite ergo filii] Pater loquitur ad Tobiam, et filios eius.
marg.| {1. 381ra} a Servite] ex amore, in timore filiali.
marg.| {b} In veritate] non simulate.
marg.| {c} Inquirite] consulentes alios.
marg.| {d} Ut faciatis] Non ut audientes audiatis, vel ut sciatis tantum, sed ut faciatis potius. Ps. 102. Misericordia eius in filios filiorum, his, qui servant testamentum eius, et memores sunt mandatorum eius, ad faciendum ea, id est : Si quis auditor est, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit.
marg.| {e} Placita sunt illi] Rm. 12.a. Reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis, que sit voluntas Dei bona, beneplacens, et perfecta. Bona, quoad incipientes. Placens, quoad proficientes. Perfecta, quoad perfectos. Item bona in coniugatis, beneplacens in continentibus, perfecta in virginibus.
marg.| {f} Et filiis vestris mandate] quia patres tenentur instruere filios.
marg.| {g} Iustitias] quoad seipsos.
marg.| {h} Eleemosynas] quoad proximos.
marg.| {i} Manere hic] GLOSSA In mundo, qui transibit, et concupiscentia eius, 1Io. 2.c. Transibit, quoad figuram, non quantum ad substantiam, 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi.
marg.| {k} Matrem vestram] hic patet, quod pauci sepelierunt matrem suam cum patre suo in uno sepulchro, quia pauci sunt, qui dirigunt gressus suos, ut exeant de Ninive.
marg.| {l} Gressus] intentionem cordis.
marg.| {m} Exeatis] GLOSSA Relinquatis terrena desideria.
marg.| {n} Iniquitas eius] GLOSSA Transgressio mandatorum Dei, que ipsius orbis exterminatio est.
marg.| {o} Factum est autem] hucusque locutus est senex Tobias. Nunc agit auctor de reditu iunioris Tobie ad soceros suos Raguelem, et Annam, ubi mortuus est.
marg.| {p} Tobias] minor.
marg.| {q} Cunctis habitatoribus] Sir. 45.a. Dilectus Deo, et hominibus, etc. 2Cor. 8.d. Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
marg.| {r} Terre] viventium. De qua Ps. 26. Credo videre bona Domini in terra viventium, etc. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
prol.| Explicit Postilla super librum Tobie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_14)

Notes :