Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 

Profectus est autem Tobias
et canis
secutus est eum et mansit prima mansione
iuxta fluvium Tigris.
Numérotation du verset Tb. 6,2 

Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
Numérotation du verset Tb. 6,3 

quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.
Numérotation du verset Tb. 6,4 

Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius
et trahe eum ad te.
quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.
Numérotation du verset Tb. 6,5 

Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.
sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter.
Numérotation du verset Tb. 6,6 

Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
que sufficerent eis,
quousque pervenirent
in Rages civitatem Medorum.
Numérotation du verset Tb. 6,7 

Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti?
Numérotation du verset Tb. 6,8 

Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam
si super carbones ponas, fumus eius extricat
omne genus demoniorum sive a viro
sive a muliere,
ita ut ultra non accedat ad eos.
Numérotation du verset Tb. 6,9 

Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur.
Numérotation du verset Tb. 6,10 

Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
Numérotation du verset Tb. 6,11 

Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam.
Numérotation du verset Tb. 6,12 

Tibi debetur omnis substantia eius
et oportet eam te accipere coniugem.
Numérotation du verset Tb. 6,13 

Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem.
Numérotation du verset Tb. 6,14 

Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos.
Numérotation du verset Tb. 6,15 

Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Numérotation du verset Tb. 6,16 

Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,17 

Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos.
Numérotation du verset Tb. 6,18 

Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
Numérotation du verset Tb. 6,19 

Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,20 

Secunda vero nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Numérotation du verset Tb. 6,21 

Tertia autem nocte , benedictionem
consequeris ut
filii ex vobis procreentur incolumes.
Numérotation du verset Tb. 6,22 

Transacta autem tertia nocte,
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 
marg.| {e} Profectus est autem] etc. Predicatores. De quibus Ps. 58. Famem patientur ut canes.
marg.| {f} Iuxta fluvium] GLOSSA id est decursum mortalitatis.
marg.| {g} Tigris] Sic dicebatur ille fluvius, pro velocitate sua, et signat volubilitatem huius seculi. De qua Eccl. 1.a. Generatio preterit, et generatio advenit, etc.
marg.| {h} Exuit ad] etc. GLOSSA Et Domino in cruce passo, diabolus, quo movente, crucifixus erat, advenit querens si quid peccati in eo inveniret.
marg.| {i} Expavesce] GLOSSA Bede. Christus imminente mortis articulo cepit pavere Mar. 14.d.
marg.| {1. 377va} a Branchiam] Branchia est illud in pisce, quod tenetur in confinio capitis, et corporis, quod alio nomine dicitur faux, sive auris piscis, per quam respirat aerem, si tamen respirat, cum non habeat pulmonem.
marg.| {b} Et trahe] Iob. 40.d. Numquid extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius ?
marg.| {c} In siccum] id est Christum potentiam diaboli comminuit Iob. 40.c. Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus. Et ideo in sicco palpitat.
marg.| {d} Exentera] id est exterius interiora trahe, quod fit, quando nequitia diaboli per Doctores, et Scripturas aperitur.
marg.| {e} Piscem] id est diabolum.
marg.| {f} Cor] id est astutias diaboli.
marg.| {g} Fel] id est nequitiam, sive malitiam.
marg.| {h} Iecur] consilium.
marg.| {i} Hec necessaria] GLOSSA Astutia diaboli, et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt. Quanto enim ea certius exploramus, tanto citius declinamus.
marg.| {k} Assavit] igne tribulationis, vel igne Spiritus sancti.
marg.| {l} Carnes] id est carnales, qui de membris diaboli facti sunt membra Christi.
marg.| {m} Cetera] id est Apostolos. De quibus dicitur Mt. 5.b. Vos estis sal terre.
marg.| {n} Sufficerent] GLOSSA Tantos de Iudea Dominus collegit ad fidem, quanti sufficerent ad exemplum vivendi, vel ad ministerium predicandi, donec in gentibus Ecclesie fundamenta locarentur.
marg.| {o} Particulam] GLOSSA Astutiam cordis intellectam, et ardore Spiritus sancti crematam.
marg.| Moraliter autem piscis est Christus, squamas penalitatis, et pennulas virtutum habens. Fel, Passionis amaritudo. Cor, dilectionis immensitas. Fel ergo, et cordis particulam piscis sibi reponit, qui dilectionis, qua dilexit nos, et amaritudinis, quam in passione sustinuit, recordatur. Lam. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, absinthii, et fellis.
marg.| {p} Fumus] Christi humilitas.
marg.| {q} Extricat] Vel effugat.
marg.| {r} Albugo] peccati macula.
marg.| {s} Tibi debetur] GLOSSA Pater ad filium. Postula a me, et dabo tibi gentes, hereditatem tuam, et possessionem, etc.
marg.| {t} Viris septem] Vanitati Philosophorum, qui etsi instructionem morum ei dare viderentur, tamen quia fidem {1. 377vb} non predicabant, sine qua nemo potest placere, sanare non poterant, sed alios demonium in suo errore pertinaces occidit.
marg.| {u} Vacent] qui hanc habuerant, Tales fuerunt, qui per libidinem a se Deum excluserunt. Non quod eam aliquis cognoverit, sed propter implendam libidinem, eam acceperunt.
marg.| {x} Habet potestatem demonium] Hebreorum ultimo a. Honorabile coniugium in omnibus, thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus, item 1Th. 4.a. Hec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore.
marg.| {y} Admitteris] id est orabitis, ut in participium sanctitatis, et pudicitie Patriarcharum admittat vos.
marg.| {z} Tertia vero nocte] admittat.
marg.| {z} Benedictionem] quam dabat Sacerdos, vel aliquis maior inter eos vices Sacerdotis gerens.
marg.| {a} Ut in semine Abrahe] etc. id est filios habeas benedictos in semine Abrahe, qui est Christus. Et nota ordinem. Primo fugatur diabolus, deinde datur benedictio gratie, tertio sequitur fructus boni operis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_6)

Notes :