Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Tb. 3,1 

Tunc Tobias ingemuit et cepit orare cum lacrimis,
Numérotation du verset Tb. 3,2 

dicens : Iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et iudicium.
Numérotation du verset Tb. 3,3 

Et nunc Domine memor esto mei. Ne vindictam sumas
de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea
vel parentum meorum.
Numérotation du verset Tb. 3,4 

Quoniam non obedivimus
preceptis tuis et traditi sumus
in direptionem
et captivitatem
et mortem
et in fabulam et in improperium omnibus nationibus
in quibus dispersisti
nos.
Numérotation du verset Tb. 3,5 

Et nunc Domine magna
iudicia tua quia non egimus secundum precepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te.
Numérotation du verset Tb. 3,6 

Et nunc Domine secundum voluntatem
tuam
fac mecum
et precipe
in pace
recipere spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere.
Numérotation du verset Tb. 3,7 

Eadem itaque die
contigit ut Sara
filia Raguelis in Rages1 civitate Medorum et2 ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
1 Raguelis in Rages ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Raguhel in Cor1 (antiq. non habent RAGES ) Weber |
2 et] ut praem. Weber |
Numérotation du verset Tb. 3,8 

quoniam tradita fuerat septem viris et demonium nomine Asmodeus
occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
Numérotation du verset Tb. 3,9 

Ergo, cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
Numérotation du verset Tb. 3,10 

Numquid et occidere me vis, sicut etiam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum* domus
non manducavit neque bibit,
Numérotation du verset Tb. 3,11 

sed in oratione
persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum, ut ab isto improperio
liberaret eam.
Numérotation du verset Tb. 3,12 

Factum est autem die tertia CUM COMPLERET benedictionem, benedicens Dominum
Numérotation du verset Tb. 3,13 

dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus
patrum nostrorum
qui cum iratus fueris
misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis
his
qui invocant
te.
Numérotation du verset Tb. 3,14 

Ad te Domine
faciem
meam converto
ad te oculos meos
erigo.
Numérotation du verset Tb. 3,15 

Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
Numérotation du verset Tb. 3,16 

Tu scis
Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Numérotation du verset Tb. 3,17 

Numquam cum ludentibus
miscui me, neque cum his qui in levitate
ambulant
participem me prebui.
Numérotation du verset Tb. 3,18 

Virum
autem cum timore tuo ,
non cum libidine mea,
consensi suscipere.
Numérotation du verset Tb. 3,19 

Et aut ego indigna fui illis,
aut illi forsitan mihi digni non fuerunt quia forsitan viro alii
conservasti me.
Numérotation du verset Tb. 3,20 

Non est enim in hominis potestate
consilium tuum
Numérotation du verset Tb. 3,21 

Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te quia vita eius, si in probatione fuerit ,
coronabitur;
si autem in tribulatione fuerit, liberabitur;
et si in correctione fuerit, ad misericordiam
venire tuam licebit.
Numérotation du verset Tb. 3,22 

Non enim delectaris
in perditionibus
nostris
quia post tempestatem
tranquillam
facis et, post lacrimationem et fletum,
exultationem infundis.
Numérotation du verset Tb. 3,23 

Sit nomen tuum, Deus
benedictum in secula.
Numérotation du verset Tb. 3,24 

In illo tempore exaudite
sunt preces amborum
in conspectu
glorie summi Dei,
Numérotation du verset Tb. 3,25 

et MISSUS EST angelus Domini
sanctus Raphael
ut curaret eos ambos, quorum uno tempore recitate sunt orationes in conspectu Domini.

Capitulum 3

Numérotation du verset Tb. 3,1 
marg.| {g} Tunc Tobias] etc. Audita exprobratione uxoris, Tobias non respondit ei verbum, sciens mulierem esse stultum animal, et incorrigibile, sed conversus oravit Deum. Prv. 26.a. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
marg.| {h} Iustus es] etc. Ps. 100. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine.
marg.| {i} Sumas] in futuro, GLOSSA quia sum homo, quasi dicat parce mihi, quia non parco.
marg.| {k} De peccatis meis] Iustus enim in principio accusator est sui. Prv. 18.c.
marg.| {l} Neque reminiscaris] GLOSSA quia ego reminiscor.
marg.| {m} Vel parentum] GLOSSA Reddit Deus peccata patrum usque in tertiam, et quartam prolem. Ex. 20.a. his, qui se oderunt, et similes malis patribus sunt.
marg.| {n} Traditi] a te iusto iudice.
marg.| {o} In direptionem] GLOSSA hostium predam.
marg.| {p} Et captivitatem] GLOSSA in exilium.
marg.| {q} Mortem] corporis, et anime.
marg.| {r} Dispersisti] GLOSSA tu, non illi.
marg.| {s} Iudicia] super nos.
marg.| {t} Ambulavimus] de virtute in virtutem.
marg.| {u} Precipe] GLOSSA Angelis.
marg.| {x} In pace] id est in quiete Abrahe.
marg.| {y} Expedit enim] etc. quasi dicat, cupio dissolvi, et esse tecum. Phil. 1.d. Ne malitia malorum immutet cor meum. Sap. 4.c.
marg.| {z} Ad eam] id est ad lectum eius, non tamen cognoverunt eam. a   Pro culpa sua] id est ancille.
marg.| {b} Increparet] Sara.
marg.| {c} Puellam] id est ancillam.
marg.| {d} Respondit] ancilla.
marg.| {e} Ei] Sare.
marg.| {f} Amplius ex te non videamus] Opprobrium sterilitatis optat ei. In lege enim sterilis maledicta erat, id est maledictionis opprobrio subiacebat.
marg.| {g} Numquid occidere et me vis] Simile dictum est Moysi. Ex. 2.c. Num me vis occidere, sicut occidisti Egyptium.
marg.| {1. 375vb}
marg.| {h} In superius cubiculum] GLOSSA In superiori enim mentis nostre debemus orare. Unde Christus in monte orat. Lc. 6.c. Et Daniel in cenaculo orat. Dn. 9.a. Eliseus 4Rg. 4.f. Et Elias 3Rg. 17.d. habent cenacula. Christus in cenaculo Pascha celebrat. Mc. 14.b.
marg.| {i} Tribus diebus] etc. GLOSSA In prosperitate enim, et adversitate ad sanctam Trinitatem debemus preces dirigere.
marg.| {k} Non manducavit] GLOSSA Sola oratione pinguescit, quam macies corporis pascit.
marg.| {l} In oratione, persistens] etc. GLOSSA Oratio Deum lenit, lacryma cogit, hec ungit, illa pungit.
marg.| {m} Ut ab ipso] etc. Non habuit Sara patientiam David, qui cum maledicetur a Semei, dixit Abisai, qui volebat eum occidere : Dimitte eum, ut maledicat mihi, Dominus enim precepit ei.
marg.| {n} Tertia] GLOSSA Lumine sancte Trinitatis implemur, ut orationem compleamus.
marg.| {o} Compleret] GLOSSA Nomen plenitudinis in bono solet accipi. Unde. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc. Gal. 4.a. Et impleti sunt dies Marie, etc. Lc. 2.a. Et de Moyse. Ad finem usque complevit. Dt. 32.g.
marg.| {p} Cum iratus fueris] Simile Habacuc. 3.c. cum iratus fueris, misericordie recordaberis.
marg.| {q} In tempore] etc. GLOSSA Non dimittit Deus peccata nisi in tribulatione, et cordis contritione. Unde. Ps. 50. Cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
marg.| {r} His] GLOSSA non aliis.
marg.| {s} Invocavit] GLOSSA corde, ore, et opere.
marg.| {t} Te] non aliud a te.
marg.| {u} Faciem] GLOSSA mentis, que tibi sola placet.
marg.| {x} Converto] GLOSSA Quia inveni cor meum, ut orarem te.
marg.| {y} Ad te] GLOSSA non ad idola, non ad merita mea.
marg.| {z} Oculos meos erigo] GLOSSA interiores, de quibus dicitur : Leva oculos tuos, et vide, etc. Et alibi. Oculi tui columbarum. Ct. 4.a.
marg.| {a} Peto, Domine] etc. Sed nonne Apostolus correctus fuit a Domino, quia petiit amotionem stimuli. 2Cor. 12.c. quia non expediebat ei. Solutio. Sara nondum erat perfectionis Pauli, ut posset omnia sustinere. Vel sub pendulo pie conditionis petiit, que semper in petitione temporalium debet apponi, vel subintelligi. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. ad Romanos 8.e. Casus enim quandoque occasionaliter nobis est necessarius, quia inde fortiores, et humiliores resurgimus. Ut Petrus, et sancti viri tentationes vitiorum non petunt simpliciter amoveri, sed sub pendulo pie conditionis, si scilicet expediat.
marg.| {b} Concupivi virum] GLOSSA id est nolui cognoscere thorum in delicto. Sap. 3.c.
marg.| {c} Concupiscentia] carnali, sive carnis.
marg.| {1. 376ra} a Cum ludentibus] ut in choreis. Unde patet, hoc esse peccatum. Cuius etiam signum est, quia semper ad sinistram vadunt. Et HIERONYMUS dicit : Vix potest esse, quin contactu digiti, vel depressione pedis tentatio surgat. Unde Ier. 15.d. Non sedi cum consilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tue. Solutio. Sedebam, quoniam amaritudine implesti me. Ps. 25. Non sedi cum concilio vanitatis, etc. Et B. GREGORIUS in dialogo dicit de quadam puella, que vidit in celo gaudium virginum. Cui dixit beata Virgo. Si vis esse cum istis, non commisceas te cum ludentibus.
marg.| {b} Miscui] GLOSSA quia risus dolore miscebitur, etc. Prv. 14.b.
marg.| {c} In levitate] mentis.
marg.| {d} Ambulant] de vitio in vitium.
marg.| {e} Prebui] id est non consensi.
marg.| {f} Virum autem cum] etc. GLOSSA ut tibi fructum facerem, timens maledictionem sterilitatis.
marg.| {g} Non cum libidine] carnis. Ecce quanta puritate debet accedi ad coniugium, tantum spe prolis principaliter.
marg.| {h} Et aut ego] etc. GLOSSA Nihil timere definiamus ; que nobis dubia sunt Deo definienda reservemus. Mt. 7.a. Nolite iudicare, et non iudicabimini. Rm. 2.a. Inexcusabilis es,
marg.| {o} homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas. Eadem enim agis, que iudicas.
marg.| {i} Viro alii conservasti] GLOSSA quod verum est. Nota, Tobias primo excecatus, postea illuminatus, Iudaicum populum significat, qui modo est cecus, sed in fine illuminabitur. Sara vero septemvira, significat gentilitatem. Septem viri eius, sunt temporalia repetitione septem dierum decurrentia. Hi septem viri occisi sunt, et Sara tradita est Tobie, id est amor temporalium est extractus in gentilitate, et ipsa est coniuncta Christo, fide, spe, et caritate.
marg.| {k} Me] intactam, dicit GLOSSA
marg.| {l} Non est enim] etc. GLOSSA quasi nescio quod horum sit, tu nosti.
marg.| {m} Consilium] Unde quis consiliarius eius fuit ? Rm. 11.d. et Is. 40.c.
marg.| {n} Fuerit] GLOSSA id est perstiterit.
marg.| {o} Liberabitur] a te ne deficiat, dicit GLOSSA
marg.| {p} In corruptione] GLOSSA Qui legitime certaverit, coronabitur. 2Tim.2.a. Qui perseveraverit salvus erit. Mt. 10.c.
marg.| {q} Ad misericordiam] etc. GLOSSA Misericorditer corripis, qui flagellas omnem filium, quem recipis. Hbr. 12.b.
marg.| {r} Non enim delectaris] GLOSSA Quem creasti, perdere non vis. Unde 2Rg. 14.d. dixit mulier ad David : Non vult Deus animam perire. Ez. 18.g. Nolo mortem peccatoris, etc.
marg.| {s} Post tempestatem] GLOSSA corporis, vel animi, vel utriusque. Unde post tenebras spero lucem. Iob. 17.c. Item post tempestatem penitentie dat Dominus tranquillitatem glorie. Lc. 24.g. Oportebat Christum pati, etc. 2Tim.2.b. Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus, si sustinebimus, et conregnabimus. Item post tempestatem tentationum, dat Dominus tranquillitatem consolationum. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum, etc.
marg.| {t} Et post lacrymationem] etc. Mt. 5.a. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
marg.| {u} In secula] id est sine fine.
marg.| {x} In illo tempore {1. 376rb}   exaudite sunt] id est implete sunt.
marg.| {y} Amborum] id est Tobie, et Sare.
marg.| {z} In conspectu] GLOSSA quia in beneplacito
Numérotation du verset Tb. 3,mystice 
marg.| {a} Missus est Angelus] Mystice. Angelus iste est Christus filius Dei. Unde Is. 9.b. Vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
marg.| {b} Raphael] medicina Dei. Unde dicit GLOSSA Raphael medicina Dei missus est Dominus in mundum, qui de seipso ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
marg.| {c} Recitate] GLOSSA ab Angelis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_3)

Notes :