<22.332b> Prologus ‘Mirari non desino’
Numérotation du verset
Tb. Prol.332b,1
1
Chromatio et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter2 in Domino salutem3. Mirari non desino exactionis vestre instatiam. Exigitis enim ut librum, Chaldeo sermone conscriptum, ad latinum stilum traham, librum utique Tobie, quem Hebrei, de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his que Hagiographa memorant, manciparunt.
1 Prologus] Incipit prefatio sancti Ieronimi presbyteri in Thobiam
,
eiusdem ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam praefatio
Clementina
|
2 presbyter]
om. Weber
|
3 Chromatio... salutem]
om. Weber
| in Domino]
om. Cava Σ
|
Numérotation du verset
Tb. Prol.332b,2
Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim4 nos Hebreorum studia et imputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Phariseorum displicere iudicio, et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque lingue peritissimum loquacem reperiens,
4 enim Tr621 Rusch] + et Clementina
Numérotation du verset
Tb. Prol.332b,3
unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc5 ego accito notario sermonibus latinis exposui.
5 hoc Rusch Clementina ] hec Tr621 Weber
Numérotation du verset
Tb. Prol.332b,4
Orationibus vestris mercedem huius operis recompensabo6, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati complesse7. a
a
¶Fons :
HIERONYMUS,
Prologus Tobiae, ed. Weber, p. 676.
¶Codd. :
Tr621
, f. 200rb;
Rusch
;
Weber.
6 operis recompensabo] compensabo
Tr621*,
operis conpensabo
Tr621²
|
7 complesse] + Explicit prefatio. Incipit liber Thobie secundum Ieronimum
Tr621
|
<22.332b> Prologi Hieronymi in librum Tobie expositio
Numérotation du verset
Tb. Prol.332b,1
marg.|
{1.
374ra}
Chromatio et Heliodoro]
etc. Huic libro premittit HIERONYMUS prologum, ostendens modum, et causam translationis dicens :
[Chromatio, et Heliodoro]
etc.
marg.|
{a}
Exactionis]
id est instantis petitionis. Et hoc dicit Hieronymus quia illi petebant instanter, ut ipse transferret librum Tobie de Chaldeo in Latinum, quam linguam non bene sciebat HIERONYMUS licet esset multum affinis lingue Hebraice.
marg.|
{b}
Secantes]
id est removentes.
marg.|
{c}
Agiographa memorant]
id est dicebant esse de Agiographis. GLOSSA Potius, et verius dixisset, inter apocrypha. Vel large accepit agiographa, quasi Sanctorum scripta, et non de numero illorum novem, que proprie dicuntur agiographa, que sunt de catalogo, id est de numero vigintiduorum librorum. Consistit enim catalogus in Pentateucho, et octo Prophetis, et novem agiographis.
marg.|
{e}
Non tamen meo studio]
id est non meo labore, quia HIERONYMUS non transtulit a Chaldeo, sed habuit Iudeum peritum, loquacem in lingua illa, qui ei Hebraice exprimebat, et ipse Latinis litteris exponebat. Vel satisfeci vestro desiderio, sed non meo studio, ut sit dativi casus hoc, quod dico, meo studio, quia emuli me laniant.
marg.|
{f}
Utriusque]
id est Hebree, et Chaldee.
marg.|
{g}
Loquacem]
id est interpretum. Interpres est, qui de una lingua scit transferre in aliam.
marg.|
{h}
Unius diei laborem]
Ita potuit esse ad litteram Vel hoc dicit, quia liber Tobie brevis est, et brevis fuit labor in translatione eius.
marg.|
{i}
Accito]
id est advocato.
marg.|
{k}
Notario]
Notarius est qui primo notat in schedulis. Librarius est qui scripta schedularum in libris redigit.
marg.|
{l}
Orationibus]
quibus pro me oretis.
prol.|
Explicit Expositio Prologi S. Hieronymi in librum Tobie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Prologi Hieronymi in librum Tobie expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_Prol.332b)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Prologi Hieronymi in librum Tobie expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_Prol.332b)
Notes :