Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Tb. 12,1 

Tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum?
Numérotation du verset Tb. 12,2 

Respondens Tobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Numérotation du verset Tb. 12,3 

Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare?
Numérotation du verset Tb. 12,4 

Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere.
Numérotation du verset Tb. 12,5 

Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.
Numérotation du verset Tb. 12,6 

Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
et coram omnibus
viventibus confitemini
ei quia fecit vobiscum
misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 12,7 

Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est .
Numérotation du verset Tb. 12,8 

Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna
magis quam thesauros auri recondere,
Numérotation du verset Tb. 12,9 

quoniam eleemosyna a morte
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.
Numérotation du verset Tb. 12,10 

Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
hostes sunt anime sue.
Numérotation du verset Tb. 12,11 

Manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
sermonem.
Numérotation du verset Tb. 12,12 

Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Numérotation du verset Tb. 12,13 

Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
Numérotation du verset Tb. 12,14 

Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
Numérotation du verset Tb. 12,15 

Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
qui astamus
ante Dominum.
Numérotation du verset Tb. 12,16 

Cumque hec audissent, turbati sunt
et trementes ceciderunt
super terram in faciem suam.
Numérotation du verset Tb. 12,17 

Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.
Numérotation du verset Tb. 12,18 

Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset Tb. 12,19 

Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.
Numérotation du verset Tb. 12,20 

Tempus est
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset Tb. 12,21 

Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.
Numérotation du verset Tb. 12,22 

Tunc prostrati per horas tres in faciem,
benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt
omnia mirabilia eius.

Capitulum 12

Numérotation du verset Tb. 12,1 
marg.| {e} Tunc vocavit ad se Tobias filium] etc. senex scilicet.
marg.| {f} Quid possumus, dare viro isti sancto, qui venit] etc. Ps. Quid retribuam Domino, etc. Hoc est contra ingratos.
marg.| {g} Allata sunt] etc. nobiscum.
marg.| {h} Acceptam habere] etc. GLOSSA id est acceptabiliter accipere.
marg.| {i} Deum] etc. a quo omnia.
marg.| {k} Coram omnibus] etc. in exemplum aliis, dicit GLOSSA Rm. 12.d. Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
marg.| {l} Confitemini] GLOSSA id est laudate.
marg.| {m} Vobiscum] GLOSSA bene agentibus.
marg.| {n} Etenim sacramentum] etc. GLOSSA Mysteria tegenda, opera Domini predicanda. Sed hic obiicitur. Sap. 6.d. dicitur : Non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non preteribo veritatem, neque cum invidia tabescente iter habebo. Solutio : Mysteria Dei pro loco, et tempore revelanda sunt, et pro loco, et tempore occultanda. Unde Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem filiorum, etc. Item Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, etc. Item Prv. 25.a. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Hoc idem dicit <Glossa> interlinearis prenotata.
marg.| {o} Bona est oratio cum ieiunio] Oratio quasi quedam avicula evolat ante Deum, ibique mandatum peragit, {1. 379vb} quo caro pervenire nequit. Cuius ale sunt ieiunium, et eleemosyna. Ieiunium quidem levem facit orationem, ut cito evolet, sed eleemosyna pinguem facit, ne deficiat in via. Unde Eccl. 35.b. Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Breviter hi sunt Angeli missi ad Sodomam incendendam. Gn. 19. Hi sunt tres nuntii, qui Petrum, id est fidei constantiam ad Cornelium adduxerunt. Act. 10.d. He sunt turme tres Iacob, id est cuiuslibet penitentis. Gn. 33.a. Hi sunt tres discipuli, coram quibus Dominus transfiguratur in monte. Mt. 17.a. Qualiter hec fieri debeant, docet Dominus Mt. 5. et 6.
marg.| {p} Quoniam eleemosyna] etc. Sir. 29.c. Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et hec pro te exorabit ab omni malo. Prv. 10.a. Non proderunt thesauri impietatis, iustitia vero a morte liberabit. Ez. 7.e. Argentum, et aurum eorum non valebunt eos liberare in die furoris Domini.
marg.| {q} Purgat peccata] Eccles. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis.
marg.| {r} Qui autem faciunt] Ps. Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
marg.| {s} Manifesto ergo] Sap. 5.d. Ponam in lucem scientiam illius, et non preteribo veritatem.
marg.| {t} Quando orabas] In duobus commendatur Tobias ab Angelo, in oratione, et sepultura mortuorum, contempta regis comminatione, que ambo de nocte implebat.
marg.| {u} Ego obtuli orationem tuam] que cum operibus misericordie accepta est Deo : Sed quomodo offert Angelus orationem nostram Deo, cum Deus noverit, antequam fiat, et nihil ab aliquo discit, sed ipse omnes docet ? Expositionem huius invenies In GLOSSA super illud Phil. 4.a. Petitiones vestre innotescant apud Deum. Ibi etiam dicitur, quod Angelus dicitur offerre orationem, vel petendo quid erga se fiat, vel consulendo quid faciat, et Dominus ei revelat, que circa nos fieri vult : Tunc Angelus comperta voluntate Dei, congaudens ei iuxta velle eius operatur, suggerens nobis perseverare in oratione, et in aliis bonis. Nihil ergo proprie attribuitur Angelo, cum dicitur : Obtuli orationem, etc. sed potius Deo, ut sit sensus : Deus revelavit mihi orationem tuam sibi esse acceptam, cui congratulans oravi pro te. Orant autem Sancti tantum, quod vident Deum velle.
marg.| {x} Ut tentatio] id est patientia tentationis ostenderet te acceptum Deo, qui corripit omnem filium, quem diligit. Quis enim filius, quem non corripit pater ? Hbr. 12.b. Prv. 13.b. {1. 380ra} Quem diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Eccles. 2.a. Filii accedens ad servitutem, etc.
marg.| {a} Unus] etc. Ex universitate Angelorum que septenario significatur, quia vita nostra septem diebus agitur. Vel propter septiformem spiritum, quo repleti sunt boni. Apc. 1.b. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt.
marg.| {b} Astamus] GLOSSA servire parati, quocumque sumus missi. Deus enim ubique est.
marg.| {c} Turbati] timore.
marg.| {d} Ceciderunt] humiliati.
marg.| {e} Super faciem] non retro ut mali.
marg.| {f} Pax vobis] Pax, scilicet pectoris. De qua Io. 14.d. Pacem relinquo vobis. Etiam Lc. 2.b. Pax hominibus bone voluntatis : Super quam dabitur pax eternitatis. De qua Phil. 4.b. Pax Dei, que exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu Domino nostro Io. 14.d. Pacem meam do vobis.
marg.| {g} Cum essem] in forma humana.
marg.| {h} Cantate] cum letitia.
marg.| {i} Manducare] GLOSSA Necessitate quasi comedebam, ut essem familiarior vobis, non necessitate. Meus enim cibus est panis, qui de celo descendit. Io. 6.
marg.| {k} Videri] in via, scilicet oculis corporis. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet.
marg.| {l} Tempus est ergo] quasi dicat, opus consummavi, quod iniunctum fuit mihi, et ideo tempus est revertendi. Et ita Dominus consummato negotio, pro quo venerat in hunc mundum, rediit ad patrem suum.
marg.| {m} Deum] Non dicit me.
marg.| {n} Mirabilia] quia mirabilis Deus in Sanctis suis.
marg.| {o} Per horas tres] Trinitati gratias agentes.
marg.| {p} Exurgentes narraverunt] etc. GLOSSA utilitati proximorum studentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_12)

Notes :