Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Tb. 10,1 

Cum vero moras faceret
Tobias
causa nuptiarum sollicitus erat pater eius
Tobias dicens : Putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi?
Numérotation du verset Tb. 10,2 

Putasne Gabelus mortuus est et nemo reddet illi pecuniam?
Numérotation du verset Tb. 10,3 

Cepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo. Et ceperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
Numérotation du verset Tb. 10,4 

Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis atque dicebat : Heu me fili mi. Ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum,
baculum senectutis nostre, solacium vite nostre, spem posteritatis nostre ?
Numérotation du verset Tb. 10,5 

Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Numérotation du verset Tb. 10,6 

Cui dicebat Tobias :
Tace et noli turbari. Sanus est filius noster. SATIS FIDELIS est vir ille cum quo misimus eum.
Numérotation du verset Tb. 10,7 

Illa autem nullo modo consolari poterat sed quotidie exilens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Numérotation du verset Tb. 10,8 

AT VERO RAGUEL dicebat ad generum suum : Mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 10,9 

Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Numérotation du verset Tb. 10,10 

Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, TRADIDIT ei Saram et dimidiam partem omnis substantie sue in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis et in vaccis et pecunia multa.
Et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
Numérotation du verset Tb. 10,11 

dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
Numérotation du verset Tb. 10,12 

Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam et dimiserunt ire,
Numérotation du verset Tb. 10,13 

monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere.

Capitulum 10

Numérotation du verset Tb. 10,1 
marg.| {z} Cum vero moras faceret] Littera plana est, et mysterium similiter. Cum enim moram Christus faciat cum Ecclesia de gentibus electis de Iudeis dolent, quod Christus tradat redire ad reliquias Israel convertendas. De quibus Is. 10.e. In veritate reliquie convertentur, reliquie, inquam, Iacob ad Dominum fortem.
marg.| {a} Lumen] Metaphorice loquitur Anna : Lumen oculorum vocat filium suum quasi valde necessarium, et valde charum, sicut oculus corpori.
marg.| {b} In te uno] id est tu eras nobis sufficiens, sicuti si omnia nostra essent. Simile {1. 379ra} 1Cor. 15.d. Ut fit Deus omnia in omnibus, id est sufficiat omnibus.
marg.| {a} Satis fidelis] id est valde. Hoc presumebat Tobias, quia dixerat Angelus se esse filium Ananie. Probabile enim est, de bono patre bonum esse filium. Iuxta illud Ez. 16.e. Sicut mater, ita et filia.
marg.| {b} Nullo modo consolari poterat] Simile legitur de Iacob, Gn. 37.g. Congregatis cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere. Item Ier. 31.c. et Mt. 2.c. vox in Rama audita est, ploratus, et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
marg.| {c} Mane hic] Ita gentiles Christum secum volunt retinere, sed non vult Christus. Immo sicut Tobias cum uxore sua rediit ad patrem suum, ita Christus in fine temporum cum Ecclesia de gentibus redibit ad Iudeos, quod significat transportatio libri in Missa in fine, scilicet de sinistro cornu altaris ad dextrum.
marg.| {d} Computant] de me soliciti.
marg.| {e} Et ille] Tobias scilicet.
marg.| {f} Tradidit] scilicet Raguel.
marg.| {g} In pueris] id est in servientibus.
marg.| {h} In puellis] id est in ancillis.
marg.| {i} Angelus enim Domini sanctus] Quidam libri non habent, enim ; qui autem habent, large debent sumere, expletive, non causative.
marg.| {k} Prius] et ita factum fuit.
marg.| {l} Parentes] scilicet Raguel, et Anna.
marg.| {m} Diligere] hoc idem debent monere Sacerdotes suas parochianas. Unde ad Titum 2.a. Doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_10)

Notes :