Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 

Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum
et dixit :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula
regnum tuum,
Numérotation du verset Tb. 13,2 

quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis
et non est qui effugiat manum tuam .
Numérotation du verset Tb. 13,3 

Confitemini Domino filii Israel
et in conspectu gentium
laudate eum,
Numérotation du verset Tb. 13,4 

quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum.
Numérotation du verset Tb. 13,5 

Ipse castigavit nos
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,6 

Aspicite
ergo que fecit nobiscum et cum timore
et tremore
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris.
Numérotation du verset Tb. 13,7 

Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit
maiestatem suam in gentem peccatricem.
Numérotation du verset Tb. 13,8 

Convertimini
itaque peccatores et facite iustitiam
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 13,9 

Ego
autem et anima mea
in eo letabimur.
Numérotation du verset Tb. 13,10 

Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie
et confitemini illi
Numérotation du verset Tb. 13,11 

Hierusalem civitas Dei,
castigavit
te Dominus in operibus manuum tuarum.
Numérotation du verset Tb. 13,12 

Confitere Domino in bonis tuis
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te
tabernaculum suum
et revocet ad te omnes captivos
et gaudeas
in omnia secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 13,13 

Luce splendida fulgebis
et omnes fines terre
adorabunt
te.
Numérotation du verset Tb. 13,14 

Nationes ex longinquo
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam
in sanctificatione habebunt.
Numérotation du verset Tb. 13,15 

Nomen enim magnum
invocabunt in te.
Numérotation du verset Tb. 13,16 

Maledicti erunt
qui contempserint te
et condemnati erunt
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
Numérotation du verset Tb. 13,17 

Tu autem letaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et congregabuntur
ad Dominum.
Numérotation du verset Tb. 13,18 

Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam.
Numérotation du verset Tb. 13,19 

Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Tb. 13,20 

Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem.
Numérotation du verset Tb. 13,21 

Porte Hierusalem
ex saphiro
et smaragdo
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Numérotation du verset Tb. 13,22 

Ex lapide candido et mundo
omnes platee eius sternentur
et per vicos eius Alleluia cantabitur.
Numérotation du verset Tb. 13,23 

Benedictus Dominus,
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 
marg.| {q} Aperiens autem Tobias senior os suum] GLOSSA Confessus est eius veritatem, et misericordiam, docens beneficia Dei semper predicare, et flagella timere. Repletusque spiritu prophetie, de superba Hierusalem multa decantat. Populus quoque Iudeorum in fine seculi conversus, multos doctores habebit, et Prophetas, qui mentes proximorum ad superna desideria accendent, celestis patrie gaudia predicando.
marg.| {r} Magnus es Dominus in eternum] Ps. Magnus Dominus, et laudabilis nimis. Item parvus Dominus, et admirabilis nimis. Parvulus (inquit Is. 9.b.) natus est nobis, et filius datus est nobis. Et hic incipit canticum Tobie, in quo hortatur Tobias Hierusalem, et captivum populum Dei, ut exemplo sui converterentur ad Dominum, et facerent iustitiam coram eo, et crederent, quod cum eis faceret misericordiam. Prophetavit etiam de Hierusalem in hoc cantico dicens : Omnes fines terre adorabunt te, nationes ex longinquo venient ad te, et munera offerentes, adorabunt Dominum in te.   [Quod mystice dictum de tempore gratie, sequentia monstrant] ubi {1. 380rb} dicitur. Porte Hierusalem ex saphiro, et smaragdo edificabuntur, et per vicos eius alleluia cantabitur. De eodem dicitur Is. 54.c. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphiris. Apc. 21.e. ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo, fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Item nota quod Tobias omne vitium ingratitudinis (quod fit quatuor modis) excludit a se in hoc Cantico ; ingratus enim est qui beneficia Dei non memorat. Item qui ei bona, que habet, non attribuit. Item qui gratias non agit, vel diminute : Item qui vicem ei non rependit.
marg.| {s} In omnia secula] Is. 9.b. Regni eius non erit finis.
marg.| {t} Deducis] Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. 1Rg. 2.a.
marg.| {u} Manum] id est potentiam tuam, que ubique est.
marg.| {x} Filii Israel] videntes Deum.
marg.| {y} In conspectu] in exemplum aliis.
marg.| {z} Ut vos] sic enim fecit Dominus in primitiva Ecclesia. Cum enim essent congregati discipuli Christi omnes in Hierusalem, post mortem Stephani dispersi sunt omnes. Unde Act. 8.a. Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia, que erat in Ierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudee, et Samarie, preter Apostolos. Et infra. Igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum Dei.
marg.| {a} Non est alius Deus Omnipotens] GLOSSA sunt dii multi, et Domini multi, sed unus Omnipotens ? 1Cor. 8.b.
marg.| {b} Castigavit nos] Hoc videtur falsum, quia castigatio ex gratia est, non merito iniquitatum, ut dicit Beda. Solutio : In castigatione duo sunt ; flagella, que ex merito sunt iniquitatum, et emendatio, que est ex misericordia Dei. Unde Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc.
marg.| {c} Propter misericordiam suam] Non propter merita nostra.
marg.| {d} Aspicite] admirantes.
marg.| {e} Cum timore] cordis.
marg.| {f} Tremore] corporis, GLOSSA non tamen securi. Beati omnes qui timent Dominum. Prv. 28.c. Beatus vir, qui semper est pavidus.
marg.| {g} Regemque] GLOSSA Non vos. Ipse enim est, qui operatur in vobis. Is. 26.c. et 1Cor. 12.a.
marg.| {h} Ego autem] quicquid alii faciant.
marg.| {i} Ostendit] mihi.
marg.| {k} Maiestatem] id est magnitudinem misericordie sue.
marg.| {l} Convertimini] a peccato Za. 1.a. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. In primo ostenditur libertas arbitrii, in secundo auctoritas Dei.
marg.| {m} Facite iustitiam] Declina a malo, et fac bonum.
marg.| {n} Coram] non coram hominibus. Mt. 7.b. Attendite, etc.
marg.| {o} Ego] scilicet ratio.
marg.| {p} Anima] GLOSSA sensualitas. Item GLOSSA Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.| {q} Omnes] non est enim speciosa laus in ore peccatoris. Sir. 15.b.
marg.| {r} Agite] in conscientia.
marg.| {s} Castigavit te] non occidit.
marg.| {t} In operibus] id est propter opera.
marg.| {1. 380va} a In bonis] que eius, non tua sunt. Is. 26.c. Omnia enim opera nostra operatus es nobis.
marg.| {b} Tabernaculum] GLOSSA Quod destructum erat per peccatum. Item GLOSSA Templum Dei sanctum est, quod estis vos. 1Cor. 3.d.   [Captivos] GLOSSA Diaboli. Unde : Captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus Eph. 4.b.
marg.| {d} In omnia secula seculorum] id est sine fine.
marg.| {e} Fulgebis] Mt. 13.f. Fulgebunt iusti sicut sol.
marg.| {f} Omnes fines] GLOSSA Sancti, finita terrenitate.
marg.| {g} Adorabunt] GLOSSA id est honorabunt.
marg.| {h} Ex longinquo] GLOSSA. Que remote erant in regione peccati. Lc. 15.c. Item Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis.
marg.| {i} Munera deferentes] scilicet seipsos.
marg.| {k} Et terram] viventium.
marg.| {l} Maledicti erunt] Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, etc.
marg.| {m} Condemnati] id est in eternum corpore, et anima damnati : Induentur enim sicut diploide confusione sua. Is. 60.c. Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit.
marg.| {n} Edificaverint] in virtutibus.
marg.| {o} Te] in mundo.
marg.| {p} In filiis tuis] salvatis.
marg.| {q} Congregabuntur] quia dispersi erant ante. Is. 60.a. Omnes isti congregati sunt ; venerunt tibi : filii tui de longe venient.
marg.| {r} Anima mea benedic Dominum] quicquid agant alii. Ps. Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius.
marg.| {s} Hierusalem] Ecclesiam.
marg.| {t} Civitatem] que super montem posita est. Mt. 5.b.
marg.| {u} Reliquie seminis] merces operum, vel imitatores, vel filii naturales.
marg.| {x} Porte Hierusalem] GLOSSA scilicet Sancti, qui introducunt in celestem Hierusalem.
marg.| {y} Ex saphiro] GLOSSA celesti conversatione.
marg.| {z} Smaragdo] fidei virore.
prol.| a Circuitus murorum eius] GLOSSA Muri circumeuntes, id est Sancti Ecclesiam munientes, sunt lapides pretiosi. Za. 9.d. Lapides sancti elevabuntur super terram eius. Modo autem sunt in terra, et conculcantur. Lam. 4.a. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.
marg.| {b} Platee] GLOSSA in Domo patris mei mansiones multe sunt. Io. 14.a.
marg.| {c} Per vicos] GLOSSA Per diversos conventus fidelium.
marg.| {d} Alleluia] id est laudate invisibilem. Ps. Beati, qui habitant in domo tua, etc.
marg.| {e} Amen] confirmatio est predictorum, et conclusio cantici.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_13)

Notes :