Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Tb. 11,1 

Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram1, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
1 Charram Rusch Weber ] Charan Clementina
Numérotation du verset Tb. 11,2 

Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 11,3 

Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
Numérotation du verset Tb. 11,4 

Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.
Numérotation du verset Tb. 11,5 

Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo.
Numérotation du verset Tb. 11,6 

Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.
Numérotation du verset Tb. 11,7 

Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.
Numérotation du verset Tb. 11,8 

Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit.
Numérotation du verset Tb. 11,9 

Tunc precucurrit canis
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.
Numérotation du verset Tb. 11,10 

Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
puero,
occurrit in obviam filio suo.
Numérotation du verset Tb. 11,11 

Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
pre gaudio.
Numérotation du verset Tb. 11,12 

Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.
Numérotation du verset Tb. 11,13 

Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
Numérotation du verset Tb. 11,14 

Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.
Numérotation du verset Tb. 11,15 

Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.
Numérotation du verset Tb. 11,16 

Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.
Numérotation du verset Tb. 11,17 

Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.
Numérotation du verset Tb. 11,18 

Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
et cameli et pecunia multa uxoris
sed et illa pecunia
quam receperat a Gabelo.
Numérotation du verset Tb. 11,19 

Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
Numérotation du verset Tb. 11,20 

Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes
ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.
Numérotation du verset Tb. 11,21 

Et per septem dies epulantes,
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

Capitulum 11

Numérotation du verset Tb. 11,1 
marg.| {n} Cumque reverterentur] Tobias : scilicet et Angelus.
marg.| {o} Ad Charram] vel   [Haram] Gn. 11.d. Act. 8.a.
marg.| {p} Si placet] licentiam petit a socio, nos instruens, ne aliquid contra fratres, maxime sine Prelati licentia, presumamus.
marg.| {q} Lento] hoc pro novitiis in religione. Sunt enim familia Christi, et lento gradu debent sequi maiores, non precedere, ne offendant, et deficiant. Unde Gn. 13.c. dixit Iacob ad {1. 379rb} Esau. Nosti, Domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Precedat Dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse. Prv. 19.a. Ubi non est scientia anime, non est bonum, et qui festinus est, pedibus offendit.
marg.| {r} Ex felle piscis] quia partem tulit, non totum.
marg.| {s} Erit enim necessarium] Et recordatio amaritudinis Passionis Dominice necessaria est, quia omnem amaritudinem penitentie dulcem reddit quod significatum est, Ex. 15.d. ubi aque Marath per lignum positum in eis in dulcedinem verse sunt. Et 4Rg. 4.g. per farinam, que amaritudinem olle dulcoravit.
marg.| {t} Anna] id est synagoga.
marg.| {u} Secus viam quotidie] nondum in via. Unde dicitur Mt. 13.a. quod semen cecidit secus viam, id est verbum predicationis in cordibus Iudeorum, vel malorum, quia non in via, de qua dicitur, Io. 14.a. Ego sum via.
marg.| {x} In supercilio montis] id est fastu superbie.
marg.| {y} Vidit a longe, et illico cognovit venientem filium suum, currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus] Anna, id est bona pars Iudeorum, scilicet Prophete, et Patriarche de longe viderunt Christum, et statim cognoverunt eum verum Deum, et verum hominem. Sed mali de longe viderunt, et adhuc non vident, quia longe sunt ab eo, et fide, et opere, et adhuc putant suum Messiam venturum, qui reedificabit Hierusalem auream, et salvabit eos. Et quidam Iudei modo dicunt, quod nisi in brevi veniat, sunt decepti.
marg.| {z} Ad Tobiam] socium suum.
prol.| a Precucurrit canis] GLOSSA quia salutis donum prenunciat, predicator scilicet et sic Dominus corda illuminat.
marg.| {b} Caude] GLOSSA Cauda finis corporis, perfectionem significat, vel mercedem, que in fine tribuitur.
marg.| {c} Fere] expectavit parum, scilicet et visum recepit.
marg.| {d} Albugo] hec est macula cupiditatis.
marg.| {1. 379va} a Sciebant] id est cognoscebant.
marg.| {b} Castigati] Ps. Castigans castigavit me Dominus.
marg.| {c} Per hominem] Ita ipsi putabant, sed Angelus corpus humanum ex aere sibi assumpserat, quod postea in preiacentem materiam versum est, ut dicitur de stella duce Magorum, et de columba, in qua Spiritus sanctus super Iesum descendit in Baptismo. Illud autem corpus movebat vel Angelus intra existens, vel spiritus vitalis, qui preter animam est in corpore. Cibos autem incorporabat, sed non uniebat membris, immo incorporati annihilabantur, sicut aqua ad calorem Solis.
marg.| {d} Achior] etc. Isti sunt amici fortune, qui cum fortuna redierunt. De quibus dicitur Eccles. 6.a. Est enim amicus secundum tempus, et non permanebit in tempore tribulationis. Item : Est amicus socius mense, et non permanebit in die necessitatis. Item ibidem. b. Amicus fidelis, fortis protectio, qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_11)

Notes :