Hugo de Sancto Caro

<22.3667> In postilla super librum Tobie prologus

Numérotation du verset Tb. Prol.3667,1 
prol.| {1. 373ra} « Sagitte potentis acute, cum carbonibus desolatoriis », vel devastatoriis, ut alia littera. Sagitte potentis sunt divine sententie, que ab arcu predicationis emisse, vulnerant auditores, non livoris quidem vulnere, sed amore. De quibus dicitur Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Dt. 32.f. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. He sagitte dicuntur acute, quia continent eterne damnationis comminationes, et vite eterne promissiones, usque ad divisionem anime, ac spiritus pertingentes. Hbr. 4.c. Vivus enim est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus. Item Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, et quasi malleus conterens petras ? Carbones sunt exempla sanctorum, que mortuos in peccatis vivificant, et accendunt ad vitam. De quibus Ez. 1.d. Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium. Hi carbones sunt desolatorii, et vastatorii, quia vastati carnalibus concupiscentiis, nos a pravis huius seculi desideriis efficiunt desolatos.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,2 
prol.| Non igitur solum verba sanctorum, sed exempla sunt necessario inquirenda. Inter quos non ultimus Tobias, qui tempore legis, que nihil ad perfectum adducit, in se perfectionem Evangelicam consummavit. Evangelium enim sex opera misericordie, quasi sex horis diei distinxit, Mt. 25.c. Et ipse septimum opus quasi septimam horam adimplere curavit, cum relinquens prandium contempta mortis comminatione, mortuos abscondebat in domo de die, et in nocte silentio sepulture tradidit. Hic Tobias cum tribus Tribubus a Theglathphalasar rege Assyriorum captivatus est : Licet quidam dicant, quod cum septem Tribubus captus fuerit a Salmanasar filio Theglathphalasar. Primo enim captus cum tribus Tribubus a Theglathphalasar, et in Assyriam translatus, postmodum cum Osee rege Israel, quem cepit Salmanasar, in Niniven est translatus, et ibi mansit. Et ideo quedam auctoritates dicunt quod, cum septem tribubus a Salmanasar fuerit captivatus Tobias, quod ob hoc dictum est quod cum Osee in Niniven est deportatus.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,3 
prol.| Patet ergo initium huius historie quia inchoavit a captivitate Tobie, sive Tribuum, de qua legitur 4Rg. 15.f. Terminus vero huius historie fuit idem, qui et terminus vite minoris Tobie, quamvis iuxta superficiem historie videatur Tobias maior pater minoris post incendium {1. 373rb} templi, et excidium Hierusalem vixisse. Ait enim in Cantico suo, infra 13.c. Hierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus, benedic Deum seculorum, ut reedificet te in tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos. Item in diebus mortis sue cum prediceret de reditu captivorum, ait : Terra deserta replebitur, et domus Dei, que in ea incensa est, iterum reedificabitur. Ex his liquido videtur quod Tobias vixerit post excidium Hierusalem. Sed probatur quod hec historia non descendit ad plus ultra tempus Iosie ; hoc modo : Nono anno Osee Regis Israel cepit Salmanasar Samariam, et transtulit in Assyriam septem Tribus, ut legitur 4Rg. 17.a. Nonus annus Osee fuit sextus annus Ezechie Regis Iuda, ut legitur 4Rg. 18.c. Ezechias vero regnavit per totum viginti novem annis, ut dicit ibidem a. Et ita post captivitatem Israel regnavit Ezechias ad minus vigintiduobus annis. Post quem regnavit Manasses filius eius quinquagintaquinque annis, ut legitur 4Rg. 21.a. Post quem regnavit Ammon filius eius duobus annis, ut dicitur ibidem d. Post Ammon, regnavit Iosias trigintaunum, ut dicitur 4Rg. 22.a. Coniunge ergo, et invenies a captivitate Samarie usque ad vicesimum annum Iosue nonagintanovem annos. Et ita cum Tobias iunior tunc, vel ante cum patre fuerit captus, nec vixerit nisi nonagintanovem annis, ut dicitur infra 15.d. patet, quod mortuus est Tobias iunior circa vicesimum annum Iosie. Et ita cum idem sit terminus vite iunioris, et huius historie, patet, quod non descendit hec historia ultra Iosie tempora. Patet etiam, quod Tobias maior ante excidium Hierusalem mortuus est. Unde patet, quod prophetice locutus est, quando dixit : Terra deserta replebitur, et domus Dei, que in ea incensa est, iterum reedificabitur.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,4 
prol.| Hanc historiam transtulit Hieronymus de Chaldeo sermone in Latinum, ad petitionem Chromatii, et Heliodori Episcoporum : Quam historiam Iudei inter apocrypha ponunt : Tamen Hieronymus in prologo suo, inter agiographa ponit eam : Quod si esset, tunc esset liber iste de tertio ordine canonis Veteris Testamenti. Sed quia de nullo ordine est, ut diximus in prologo super Iosue, dicitur quod Hieronymus accipit hic diffusius agiographa : ut scilicet includat apocrypha, que ab Ecclesia recipiuntur quorum veritas manifesta est, sed auctor ignoratur, ut est Ecclesiasticus, Sapientia, Iudith, Machabeorum, Tobias, Pastor.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,5 
prol.| Quoniam igitur lingua Chaldea Hebraico sermoni vicina est, habens Hieronymus utriusque lingue huius peritum interpretem, quicquid ille Hebreis verbis expressit, ipse Latino sermone exposuit, sub {1. 373va} brevi et quasi unius diei labore.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,6 
prol.| Ex iam dictis patet materia huius libri.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,7 
prol.| Auctor ignotus est, cuius tamen intentio circa materiam versatur.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,8 
prol.| Utilitas vero magna est, sive finis, scilicet instructio moralis, circa opera pietatis, ad quorum studium nos provocare intendit Auctor exemplo Tobie.
Numérotation du verset Tb. Prol.3667,9 
prol.| Modus agendi, sive continentia libri, talis est. Primo ostenditur genus, et patria Tobie, et tempus captivitatis eiusdem. Secundo qualis fuit eius conversatio in captivitate, et etiam ante. Tertio qualiter fuit excecatus. Quarto de legatione minoris Tobie ad Gabelum, et de uxore eiusdem, {1. 373vb} et reditu ad patrem cum uxore sua Sara. Quinto de illuminatione maioris Tobie. Sexto ponitur canticum in quo Tobias Deum laudat, et benedicit et Hierusalem, et populum captivatum exhortatur, ut ad Deum convertantur. In quo etiam prophetavit de excidio Hierusalem, et reedificatione eiusdem. Ultimo agitur de destructione Ninive, quam similiter prophetavit Tobias, et de reversione minoris Tobie cum uxore, et filiis ad socerum suum Raguelem, mortuo scilicet patre suo, ubi in senectute bona mortuus est, completis nonagintanovem annis.
<Explicit proemium auctoris>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. In postilla super librum Tobie prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_Prol.3667)

Notes :