Capitulum 14
Numérotation du verset
Est. 14:1
÷ Esther quoque regina confugit ad Dominum1, pavens periculum quod imminebat.
Numérotation du verset
Est. 14:2
÷ Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctu2 apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus ante letare3 consueverat crinium laceratione complevit
Numérotation du verset
Est. 14:3
÷ et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam et cuius preter te nullus auxiliator est alius,
Numérotation du verset
Est. 14:4
÷ periculum meum in manibus meis est.
Numérotation du verset
Est. 14:5
÷ Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es.
Numérotation du verset
Est. 14:6
÷ Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus4 inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset
Est. 14:7
÷ Coluimus enim deos eorum. Iustus es, Domine,
Numérotation du verset
Est. 14:8
÷ et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentie deputantes
Numérotation du verset
Est. 14:9
÷ volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te5 atque extinguere gloriam templi et altaris tui
Numérotation du verset
Est. 14:10
÷ ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et predicent carnalem regem in sempiternum.
Numérotation du verset
Est. 14:11
÷ Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram, sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos cepit sevire disperde.
Numérotation du verset
Est. 14:12
÷ Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostre et da mihi6 fiduciam Domine rex deorum et universe7 potestatis.
Numérotation du verset
Est. 14:13
÷ Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu8 leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt.
Numérotation du verset
Est. 14:14
÷ Nos autem libera in9 manu tua et adiuva me, nullum aliud10 auxilium habentem11 nisi te Domine qui12 habes omnium licentiam13,
Numérotation du verset
Est. 14:15
÷ et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigene.
Numérotation du verset
Est. 14:16
÷ Tu scis infirmitatem et14* necessitatem meam quod abominer signum superbie et glorie mee quod est super caput meum in diebus ostentationis mee et detester illud quasi pannum menstruate et non portem in diebus silentii mei
Numérotation du verset
Est. 14:17
÷ et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
Numérotation du verset
Est. 14:18
÷ et numquam locuta15 sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in presentem diem nisi in te Domine Deus Abraham.
Numérotation du verset
Est. 14:19
÷ Deus fortis super omnes, exaudi vocem earum16 qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo.
Hec quoque addita reperi in editione vulgata17 :
Capitulum 14
Numérotation du verset
Est. 14:1-19
prol.|
[capitulum sine postilla ; cf. {LYR24.10.13L} ]
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_14)
Notes :