Capitulum 10
Numérotation du verset
Prv. 10,1
Parabole Salomonis filii David regis Hierusalem.1
1 Parabole... Hierusalem Ω
M ΩJ² (
marg. m. post.
)
CorS2 (
t<ale> est
) Rusch
] Parabole Salomonis
)
Edmaior.
(
G Amiatinus D
)
Cor1 (
hic est secundus titulus
) Cor2 CorS2 (
hebr. anti. Beda secundum Senonensem correctionem et dicit quod est secundus titulus
) Clementina ! Weber
,
om. Edmaior.
(
Cava D
e ΨD) ΩD
Ω
F ΩR ΩJ* ΩL ΩP ΩS
Ed1530
| <divisio.>
Hic desinit capitulum 9 Rusch
Filius sapiens letificat patrem2,
2 patrem] suum
X
filius vero stultus mestitia est matris sue3.
3 matris sue ΩD
Ω
F ΩP] matri ΣC²
Amiatinus M D
Θ
T S CorS2
(hebr.)
Numérotation du verset
Prv. 10,2
Nihil4 proderunt thesauri impietatis,
4 Nihil
CorS2
(al.) Ω
F ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] nil ΩD (niil)
CorS2
(hebr. antiq.), non
CorS2
(al.) ΩD² (
sec. m. marg.
) ΩL ΩP
Weber
iustitia vero liberabit a morte.
Numérotation du verset
Prv. 10,3
Non affliget Dominus fame animam iusti5
5 f. – a. i. Ω
M ΩD ΩS
Ω
F ΩL ΩP
Rusch Weber
]
inv.
ΩJ
et insidias impiorum subvertet.
Numérotation du verset
Prv. 10,4
Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias
parat.
Qui autem6 nititur mendaciis hic pascit ventos7, idem8* sequitur aves volantes9.
6 autem ΩD
Ω
F ΩJ
etc
.]
om.
ΩL ΩP
|
7 ventos Ω
F ΩL ΩP
Ω etc.] ventum ΩJ ΩS,
|
8 idem Ω Ω
F] + autem
CorS2
(
cf. infra
) ΩL, + autem ipse ΩP
Rusch
etc.
|
9 Qui autem ... volantes
G
² Σ Q² Θ Ω ΩD*
Ω
F ΩL ΩP
Rusch Clementina
]
del. Cor1
(
rubr. sublin.
)
Cor2=Cor3
(h. a. non habent)
Weber
,
del.
ΩD (va-cat) ;
CorS2
(Infra
EGESTATEM
in fine huius enim, post
PARAT,
habent aliqui hunc versum :
QUI NITITUR MENDACIIS HIC PASCIT VENTOS ; IDEM AUTEM SEQUITUR AVES VOLANTES
hebr. antiq. Beda non habent hic)
|
Numérotation du verset
Prv. 10,5
Qui congregat
in messe
filius sapiens est.
Qui autem stertit
estate
filius confusionis est10.
10 est Cava X L ΓA²
Rusch
]
om.
ΩD
Ω
F ΩP
Weber
Numérotation du verset
Prv. 10,6
Benedictio Dei11* super caput iusti.
11 Dei Ω
M ΩD ΩS
Ω
F ΩJ*] Domini
X L M
Φ
Z²
ΓA ΨD
CorS2
(vel) ΩL ΩP
Rusch Clementina
,
om. CorS2
hebr. “in hebreo neutreum”) ΩJ² (
rubr. sublin.
)
Weber
Os
autem impiorum operit iniquitas12.
12 iniquitas
Amiatinus
Ω ΩD
Ω
F ΩL ΩP
Cor3
(
interl.
Beda)
Rusch Ed1530 Clementina
] iniquitatem
Weber Cor3
(al.)
Numérotation du verset
Prv. 10,7
Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet.
Numérotation du verset
Prv. 10,8
Sapiens corde precepta suscipiet13, stultus ceditur
13 suscipiet ΩD ΩS
Ω
F ΩJ ΩL ΩP] suscipit ΓA ΨD
Ω
M
Clementina
labiis.
Numérotation du verset
Prv. 10,9
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter, qui autem depravat vias suas manifestus erit.
Numérotation du verset
Prv. 10,10
Qui annuit oculo dabit dolorem14* stultus labiis verberabitur15.
14 dolorem Ω ΩD
Ω
F ΩL ΩP
Weber
] + et ΨD
edd. Rusch
|
15 verberabitur ΩD
Ω
F ΩP] + at qui palam arguit pacificat Σ
Q²
ΘHA2 ΩL
cum LXX
,
Cor2
(non habent hebr. et antiq... qui palam arguit pacificat),
cancel. et del
. ΩL² (
va-cat
)
|
Numérotation du verset
Prv. 10,11
Vena vite
os iusti, os autem16 impiorum operit17
16 os autem
Cava
Θ Ω
M ΩD ΩS
Ω
F ΩJ
Rusch
] et os ΩL ΩP
Weber Cor2=Cor3
(hebr. antiq. et Beda), os
CorS1
(hebr. antiq. et Beda)
|
17 operit Φ Σ Ω ΩD
Ω
F ΩL ΩP
Rusch
] operiet
Weber
|
iniquitatem.
Numérotation du verset
Prv. 10,12
Odium suscitat rixas et18 universa delicta operit caritas.
18 et ΩD
Ω
F
etc.
]
om.
ΩS
Numérotation du verset
Prv. 10,13
In labiis sapientis invenitur19 sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde.
19 invenitur
Cava X Amiatinus Q Φ
P
Cor1
L
CorS1
(hebr. et antiq.)
Cor3
(hebr. antiq. Beda) Ω
M ΩD*
Ω
F ΩS
Rusch Clementina
] invenietur
Cor1 CorS1
(quidam moderni) ΩD² ΩJ ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Prv. 10,14
Sapientes
abscondunt scientiam20,
20 scientiam
CorS1
(antiq. et quidam moderni)
Cor3
(antiq. moderni) ΩD
Ω
F ΩJ
Rusch Weber
] sapientiam
G X CorS1
(quidam)
Cor3
(vel)
os autem stulti confusioni proximum est.
Numérotation du verset
Prv. 10,15
Substantia divitis urbs fortitudinis eius21, pavor pauperum egestas eorum.
21 eius ΩD
Ω
F ΩL
Ω
P
Rusch
etc.] est Ω
M
Numérotation du verset
Prv. 10,16
Opus iusti ad vitam,
fructus
autem22 impii ad peccatum.
22 autem X Q² Y Φ Θ Z² S² ΨD
Ω
Rusch edd.
]
om. Weber
Numérotation du verset
Prv. 10,17
Via vite
custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit errat.
Numérotation du verset
Prv. 10,18
Abscondunt odium labia mendacia, qui profert contumeliam insipiens est.
Numérotation du verset
Prv. 10,19
In multiloquio non deerit peccatum23 qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
23 non deerit – peccatum Ω ΩD
Ω
F
Rusch Clementina
]
inv.
ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Prv. 10,20
Argentum electum lingua iusti,
cor impiorum pro nihilo.
Numérotation du verset
Prv. 10,21
Labia iusti erudiunt plurimos, qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Numérotation du verset
Prv. 10,22
Benedictio Domini divites facit
nec sociabitur eis24 afflictio.
24 eis
plerique codd., edd.
Ω ΩD
Ω
F
Rusch
] ei ΣT D Ed1530
Weber
cum hebr. LXX
Numérotation du verset
Prv. 10,23
Quasi per risum
stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia25.
25 prudentia
CorS2
(glo. hebr. sic) Ω ΩD* ΩL*
Rusch
] prudenti
Cava X
Σ... ΨD ΩD² ΩL² ΩP
Cor1 Cor2
(secundum hebr. et antiq.)
CorS2
(hebr. antiq.),
def. propter mutil.
Ω
F
Numérotation du verset
Prv. 10,24
Quod timet
impius
veniet super eum desiderium suum.
Iustis dabitur.
Numérotation du verset
Prv. 10,25
Quasi tempestas transiens non erit impius.
Iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
Numérotation du verset
Prv. 10,26
Sicut acetum dentibus
et fumus oculis,
sic piger
his qui miserunt eum in via26.
26 in via
CorS2
(Paris. habet) Ω
M ΩD*
Ω
F ΩJ
Rusch
] in vias ΩS;
om. Cor1
(hebr. anti. et Beda non habent)
Cor2=Cor3
(non est adiungendum)
CorS2
(hebr. al. antiq. Beda Senonensis <non>) ΩD² (
rubr. sublin.
) ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Prv. 10,27
Timor Domini
apponet dies
et anni impiorum breviabuntur.
Numérotation du verset
Prv. 10,28
Exspectatio iustorum letitia,
spes autem impiorum peribit.
Numérotation du verset
Prv. 10,29
Fortitudo simplicis via Domini
et pavor his qui operantur malum.
Numérotation du verset
Prv. 10,30
Iustus in eternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super27 terram.
27 super Φ ΓA ΨD ΩD
Ω
M
Ω
F ΩS² ΩJ ΩP
Rusch
] in Θ... ΩL
Weber
, terram
Q*
ΩS*
Numérotation du verset
Prv. 10,31
Os iusti parturiet
sapientiam, lingua pravorum peribit.
Numérotation du verset
Prv. 10,32
Labia iusti considerant placita
et os impiorum perversa.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Prv. 10,ad litteram
marg.|
{3.1643} .1.
Parabole.
Hic incipit secunda Parabolarum collectio propter quod preponitur tamquam quedam prefatio, ut dictum fuit a principio libri, et in He. est de integritate textus. Sciendum etiam quod parabole in hac collectione contente non habent talem connexionem adinvicem sicut precedentes, propter quod non invenitur ibi divisio artificialis, sed quelibet parabola est quasi una sententia per se, et communiter iuxta virtutem tangitur oppositum vitium. Potest tamen hec collectio in generali sic dividi in tres partes. Quia in prima instruitur pars rationalis, secundo reprimitur irascibilis c. 15. ibi. Responsio mollis frangit iram, etc. Tertio, restringitur concupiscibilis. ca. 10. Luxuriosa res vinum, etc. Sciendum tamen quod hec divisio accipitur secundum principa capitulorum, quia in prosecutione cuiuslibet partis facit mentionem de aliis, ut videbitur prosequendo. Prima dividitur in quinque partes secundum quinque capitula. In primo vero capitulo quod est decimum huius libri, invitat ad amorem sapientie principaliter, et hoc ex commendatione sapientis et sapientie, licet alia interserantur. Presentis autem ca. prima parabola est ista.
marg.|
.2.
Filius sapiens.
Tum quia iuvat eum in regimine domus et negotiorum, tum quia pater considerat, quod post mortem suam talis filius honorifice representabit personam suam.
marg.|
.3.
Filius vero stultus mestitia.
quia talis non mittitur ad negotia, sed manet in domo cum matre, que videns eius stultitiam continue habet materiam mestitie.
marg.|
.4.
Nil proderunt thesauri impietatis.
idest, male acquisiti, quia {3.1644} semper sunt occasio mortis culpe et gehenne, nisi sequatur penitentia, et frequenter sunt occasio mortis corporalis.
marg.|
.5.
Iustitia vero
que non querit aliena.
marg.|
.6.
Liberabit a morte.
scilicet triplici dicta.
marg.|
.7.
Non affliget dominus fame animam iusti.
licet aliquando affligat corpus, quia egestatem patienter tolerat iustus.
marg.|
.8.
Et insidias impiorum subvertet.
sicut patet de Saule David persequente, qui tamen cecidit bis in manu David, ut patet. 1Rg. 24. et 26.
marg.|
.9.
Egestatem operata est manus remissa.
quia talis continue expendit, sed parum acquirit.
marg.|
.10.
Manus autem fortium.
quia plus acquirit quam expendat.
marg.|
.11.
Qui autem nititur mendaciis.
aliquid obtinere.
marg.|
.12.
Hic pascit ventos.
idest, perdit laborem suum, quia quod sic acquiritur, non est utile sed damnosum.
marg.|
.13.
Qui congregat in messe.
quia providet sibi congruo tempore.
marg.|
.14.
Qui autem stertit.
idest, dormit ut otiosus.
marg.|
.15.
Filius confusionis est.
idest, confusione dignus, sicut dicitur filius mortis ille qui est dignus morte. 1Rg. 26.
marg.|
.16.
Benedictio domini super caput.
quia multiplicat eum in bonis spiritualibus, et cum hoc aliquando in temporalibus.
marg.|
.17.
Os autem impiorum operit iniquitas.
quia ex ore eius procedunt verba iniqua detractionis, et murmurationis, et consimilia.
marg.|
.18.
Memoria.
quia post mortem magis apparet bonitas eius quam ante.
marg.|
.19.
Et nomen.
quia non recolitur in aliquo honorabili, sed tantum in facto vili.
Numérotation du verset
Prv. 10,ad litteram
marg.|
{3.1645} .1.
Sapiens,
etc. obtemperando.
marg.|
.2.
Stultus.
reputat enim flagella labia sui correctoris.
marg.|
.3.
Qui ambulat simpliciter.
idest, sine duplicitate.
marg.|
.4.
Ambulat confidenter.
quia non timet reprehendi de falsitate.
marg.|
.5.
Qui autem
etc. scilicet post vitam verba operando mala.
marg.|
.6.
Manifestus erit.
per effectum malitie sue.
marg.|
.7.
Qui annuit.
signum impudicitie ostendens mulieri aliene.
marg.|
.8.
Dabit dolorem.
scilicet marito eius.
marg.|
.9.
Stultus labiis verberabitur.
Exponatur ut supra.
marg.|
.10.
Vena vite os iusti.
quia de tali ore verba vite exeunt, in quantum propria delicta vere confitetur.
marg.|
.11.
Os autem impiorum.
scilicet propriam, ipsam palliando.
marg.|
.12.
Odium.
in corde.
marg.|
.13.
Suscitat rixas.
in ore.
marg.|
.14.
Et universa delicta.
quia sicut odium per rixam manifestat defectus aliquorum, sic caritas celat, nisi quantum correctio fraterna requirit.
marg.|
.15.
In labiis,
etc. quia ex abundantia cordis os loquitur : Mt. 12.c.
marg.|
.16.
Et virga.
idest, punitio debita.
marg.|
.17.
In dorso,
etc. quia non habet cor aggrediendi opus virtutis.
marg.|
.18. Sapientes abscondunt scientiam. derisoribus.
marg.|
.19.
Os autem stulti.
quia loquitur quod non decet, et sine freno rationis.
marg.|
.20.
Substantia divitis urbs.
quia confidit in magnitudine divitiarum suarum, sicut obsessus in fortitudine murorum.
marg.|
.21.
Pavor pauperum.
quia homines mali non formidant pauperibus iniuriari.
marg.|
.22.
Opus iusti ad vitam.
scilicet gratie et glorie acquirendam.
marg.|
.23.
Fructus autem impii.
idest, opus eius.
marg.|
.24.
Ad peccatum.
scilicet ordinatur, et postea ad inferni casum.
marg.|
{3.1646}
marg.|
.25.
Via vite custodienti.
quia suscipiens correctionem iam est in via perveniendi ad vitam beatam.
marg.|
.26. Qui autem increpationes relinquit errat. a via vite.
marg.|
.27.
Abscondunt odium labia mendacia.
quia pretendunt amicitiam, cum habeant inimicitiam in corde, sicut Ioab dixit Amase : Salve mi frater, et osculando interfecit eum. 2Rg. 20.c.
marg.|
.28.
Qui profert contumeliam.
idest, vitia.
marg.|
.29.
Insipiens est.
idest, insipientem se ostendit.
marg.|
.30.
In multiloquio non deerit.
falsitatis vel saltem otiositatis.
marg.|
.31.
Qui autem moderatur.
secundum moderamen rationis dicendo dicenda, et tacendo tacenda, tempore et loco et aliis circunstantiis debitis, quia talis moderatio est difficilis, virtus autem est circa bonum et difficile.
marg.|
.32.
Argentum electum lingua iusti.
quia profert verba munda, et sic comparatur argento, quod est sonorum et mundum.
marg.|
.33.
Cor autem impiorum pro nihilo.
idest, nullius valoris est.
marg.|
.34.
Labia iusti erudiunt.
quia talentum sibi creditum non abscondunt in terra.
marg.|
.35.
Qui autem indocti sunt,
etc. Unde vulgariter dicitur : Multum est pauper qui fatuus est, vel indoctus.
marg.|
.36.
Benedictio domini.
spiritualibus divitiis.
marg.|
.37.
Nec sociabitur eis afflictio.
Spirituales enim divitie non habent afflictionem annexam sicut habent temporales.
marg.|
.38.
Quasi per risum.
id est habet pro modico hoc facere sicut et ridere.
marg.|
.39.
Sapientiam autem.
que est cognitio de divinis.
marg.|
.40.
Est viro prudentia.
id est virtuoso, quia per notitiam de divinis procedit ad dirigendum humanos actus, circa quos proprie est prudentia.
marg.|
.41.
Quod timet impius.
sicut Saul in posteritate sua fuit regno privatus quod timebat, et David rex institutus quod desiderabat. 3Rg. 5.
Numérotation du verset
Prv. 10,ad litteram
marg.|
{3.1647} .1.
Quasi tempestas transiens non erit impius.
idest, desinet esse per vindictam divine iustitie.
marg.|
.2.
Iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
quia fundatus est supra firmam petram, scilicet Deum.
marg.|
.3.
Sicut acetum dentibus nocet.
quia facit eos acidos.
marg.|
.4.
Et fumus oculis.
obscurans eos.
marg.|
.5.
Sic piger.
scilicet nocet, his qui miserunt etc. quia per hoc frustratur eorum negotium pro quo missus est.
marg.|
.6.
Timor domini apponet.
sicut patet de Ezechia, cui appositi fuerunt quindecim anni. 4Rg. 20.
marg.|
.7.
Et anni impiorum.
quia acquirunt sibi multos amicos, qui vite eorum insidiantur.
marg.|
{3.1648} .8.
Expectatio iustorum.
idest, beatitudo eterna, que habet annexam letitiam.
marg.|
.9.
Spes autem.
id est presumptio, qua presumunt habere beatitudinem sine meritis, dicentes. Deus non fecit nos ad damnandum, sed ad salvandum.
marg.|
.10.
Fortitudo simplicis.
idest, eius iustitia simplices premiando.
marg.|
.11. Et pavor his qui operantur, etc. impios puniendo.
marg.|
.12.
Iustus in eternum non,
etc. a stabilitate virtutis.
marg.|
.13. Impii autem non habitabunt super terram. scilicet viventium.
marg.|
.14. Os iusti parturiet sapientiam. alios docendo.
marg.|
.15.
Lingua pravorum peribit.
unde dives epulo in inferno existens, magis cruciabatur in lingua quam in aliis partibus : Lc. 16.f.
marg.|
.16.
Labia iusti considerant placita.
Deo et hominibus bonis.
marg.|
.17.
Et os impiorum.
blasphemias contra Deum, et iniuriam contra proximum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_10)
Notes :