Capitulum 30
Numérotation du verset
Prv. 30,1
VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. 1
1 Verba] hic capitulum
praem. alia manu marg.
Ω
F
2 Visio quam locutus est vir cum quo est Deus3, et qui Deo secum morante4 confortatus ait :
2 Hic incipit capitulum Ω
F* ΩP
|
3 est Deus ΩP
etc.
]
inv.
Ω
M, Deus erat Ω
F
|
4 morante] commorante Ω
F Σ
|
Numérotation du verset
Prv. 30,2
Stultissimus sum virorum5 et sapientia hominum6 non est mecum.
5 virorum Ω
F]
om.
Ω
M
|
6 hominum Ω
F] virorum ΩS
|
Numérotation du verset
Prv. 30,3
Non didici
sapientiam et7 novi scientiam8 sanctorum9.
7 et
plerique codd., edd.
Ω
F ΩS ΩL
Rusch
hebr. LXX] + non Amiatinus Q Z²
Clementina Weber
, nec Cava
|
8 scientiam
Rusch Weber
] sententiam
Cava
|
9 scientiam sanctorum Ω
F
Rusch Clementina
]
inv.
ΩP ΩS ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 30,4
Quis ascendit in celum atque10 descendit ?
10 atque Ω
F] autquis Ω
M
Quis continuit spiritum in11 manibus suis ?
11 in
L M²
ΦRG Θ
Z² W
ΓM ΨD
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL
Rusch
]
om. Weber
Quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
Quis suscitavit
omnes terminos terre ? Quod nomen est eius12*
12 est eius Y Φ ΘH Z² S² ΨD
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL ΩP]
inv. Rusch
, eius
Weber
et13 quod nomen14 filii eius si nosti ?
13 et X
Amiatinus
L Q Φ Z T S² ΨD
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ
edd. Rusch
] aut
Cava
Σ ΠH M D Y Θ W S* ΓM LXX
|
14 nomen Ω
F
etc.
]
om.
Ω
M
|
Numérotation du verset
Prv. 30,5
Omnis sermo Dei15 ignitus,
15 Dei Ω
F
Rusch Weber
] Domini X Ω
M
clipeus est
sperantibus16 in se.
16 sperantibus] omnibus
praem.
Ω
F ΩS
Numérotation du verset
Prv. 30,6
Ne addas quicquam verbis illius
et arguaris
inveniarisque mendax.
Numérotation du verset
Prv. 30,7
Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.
Numérotation du verset
Prv. 30,8
Vanitatem et verba17 mendacia18 longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi. Tribue tantum victui meo necessaria,
17 et verba Ω
F
Rusch Weber
]
om.
Ω
M
|
18 mendacia Ω
F
etc.
] mendacii
Cava X W S*
ΓM
Ω
M
|
Numérotation du verset
Prv. 30,9
ne forte satiatus19 illiciar ad negandum et dicam : Quis est Dominus ? Et egestate compulsus furer et periurem20 nomen Dei mei.
19 satiatus ΠH
Q
Θ Ω
M
Ω
F ΩS
Rusch Ed1530 Clementina
] saturatus ΩJ ΩL
Weber
|
20 periurem Cava
plerique codd., edd.
Ω
F ΩS ΩJ ΩL
Rusch
] peierem Amiatinus
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 30,10
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas21.
21 corruas Ω
F
Rusch Weber
] moriaris Θ, + et moriaris Ω
M
Numérotation du verset
Prv. 30,11
Generatio
que patri suo maledicit
et que matri sue non benedicit22.
22 matri sue - non benedicit
Amiatinus D Q
Φ
Z²
ΨD
Ω
Rusch edd.
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Prv. 30,12
Generatio que munda sibi23 videtur et tamen non est lota a24 sordibus suis.
23 munda sibi
Amiatinus D Rusch
]
inv.
Ω
F ΩL ΩP
Weber
|
24 a ΩL
Rusch Weber
]
om. Cava
ΠH
Amiatinus
D Y Q* Y ΦRG Z² ΨD
Ω
F ΩS
|
Numérotation du verset
Prv. 30,13
Generatio cuius excelsi sunt25 oculi et palpebre eius in altum porrecte26.
25 cuius ex. sunt Ω
F
Rusch Weber
] cum exc. sint Ω
M
|
26 altum porrecte
Rusch
] alta porrecte ΩS ΩL, non sunt in altum porrecte Θ, alta subrecte #
Cor3
(a verbo subribo) Ω
F
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 30,14
Generatio que pro dentibus gladios habet
et cum mandit27
27 cum mandit
T*
Ω
F ΩS
Rusch
] commandit Σ Ω
M ΩJ ΩL
Weber
, quod mandit
Cava
molaribus28
suis ut
28 molaribus Ω
F] vulneribus Ω
M
comedat
inopes de terra
et pauperes ex hominibus.
Numérotation du verset
Prv. 30,15
Sanguisuge due sunt filie29 dicentes : Affer affer.
29 s. f. ΩP]
inv.
Ω
M
Ω
F
Tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit30.
30 numquam Ω
F ΩP] non
Amiatinus L CorS1=Cor3
(vel)
Numérotation du verset
Prv. 30,16
Infernus et os vulve et terra que non31 satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
31 non Ω
F
Rusch Weber
] numquam ΘHA² ΩJ
Numérotation du verset
Prv. 30,17
Oculum32 qui subsannat patrem et qui33 despicit partum matris sue suffodiant eum34 corvi de torrentibus et comedant eum35 filii36 aquile.
32 Oculum Ω
F ΩP] oculus
Ω
M
|
33 et qui Ω
F ΩJ*
Rusch Weber
] et
Amiatinus
L* D Q Y Φ Z² ΨD
Cor2
(hebr. et antiq.) ΩJ² ΩP (
rubr. sublin.
)
|
34 suffodiant eum Ω
F
Rusch
] effodiant eum ΣT²
Q² S² Cor1
Ω
M² ΩL ΩP
plerique codd. cum LXX
, effodiant
Cor2
(antiq. et Beda)
Weber
|
35 eum
Cava
X ΠH Θ Ω
F ΩS
Rusch Clementina
] illum ΩL ΩP
Weber
|
36 filii Ω
F
Rusch Weber
] filie Σ L ΩJ
|
Numérotation du verset
Prv. 30,18
Tria sunt37 mihi difficilia38 et quartum39 penitus ignoro40.
37 sunt Ω
F]
om.
Ω
M
(hapax)
|
38 m. d.]
inv.
Ω
F ΩL
Weber
|
39 quartum Ω
F] + quod
Cava
ΠH
Amiatinus D W S
ΓM
Beda
ΩL
|
40 ignoro Ω
F] egroto Ω
M
|
Numérotation du verset
Prv. 30,19
Viam aquile in celoa,
0 Cf.
MAXIMUS TAURINENSIS
(
PSEUDO
), sermo 17, PL 57, 877D-878C : « Vestigium aquile volantis in aere ».
viam colubri super41 petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia42.
41 super Ω
F ΩL
Rusch Weber
] supra ΩS
|
42 adolescentia
Cor1
(Beda et alii doctores antiq.)
Cor2
(antiq. et novi et greci)
CorS1
(moderni)
Cor3
(vel)
CorS3* Nal3245
Ω
F ΩL
Rusch Edmaior.
(adulescentia)] adolescentula
Cor1
(hec est vera littera)
Cor3
(antiq. et novi et greci)
CorS3
ΩJ
Weber
(adulescentula)
cum hebr.
, aalma
Cor1
(hebr.
)
CorS1
(hebr. habent
O ALMA
id est adolescentula)
Cor3
(hebr... id est adolescentula); cf.
HUGO DE SANCTO CARO,
Postillae maiores,
t. 3, 1703, f. 65vb : “Libri correcti habent : viam viri in adolescentula”, puella ‡ virgine
Pagnini
; + sua
Cava Amiatinus Nal3245 Beda
|
Numérotation du verset
Prv. 30,20
Talis est et43 via mulieris adultere que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
43 et
Amiatinus
Φ Z² ΨD
Ω
M
Ω
F ΩJ ΩL
Rusch Ed1530 Clementina
]
om.
ΩS
Weber
Numérotation du verset
Prv. 30,21
Per tria movetur terra et quartum44 non potest sustinere :
44 quartum
Cor2=Cor3
(hebr. et antiq. non interponunt
QUOD
)
Rusch Weber
] + quod
Cava X Σ Π
H
D Θ
H*A ΓM
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ
Numérotation du verset
Prv. 30,22
per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo,
Numérotation du verset
Prv. 30,23
per45 odiosam mulierem cum in matrimonium46 fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres47 domine sue.
45 per Ω
F
Rusch Weber
] et
praem.
|
46 matrimonium
L² Z* T
Ω
Rusch
] matrimonio Ω
F
Weber
|
47 f. h. Ω Ω
F
Rusch Clementina
]
inv.
ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 30,24
Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
Numérotation du verset
Prv. 30,25
formice populus infirmus48 que preparant49 in messe cibum sibi50 ;
48 infirmus]
om.
Ω
M
|
49 que preparant ΣT Θ
Z* T S
ΓM
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ
Rusch Ed1530 Weber
] que preparat
Cava Σ
C
M
, qui preparant
W
ΨD
, qui preparat
Q² Z² CorS1
(Beda)
Cor2 Cor3
(al. littera) ΩL
cett. codd.,
quid preparant
CorS1
(moderni), preparaverunt in estate
CorS1
(hebr
.
)
=Pagnini
|
50 sibi Ω
F ΩL
Weber etc.
] tibi ΩJ*
|
Numérotation du verset
Prv. 30,26
lepusculus plebs invalida qui51 collocat in petra cubile suum52.
51 qui Ω
F ΩL
Rusch
] que
Weber
|
52 collocat – in... suum
Rusch Weber
]
inv.
Ω
F ΩS
|
Numérotation du verset
Prv. 30,27
Regem locusta non habet53 et egreditur54 universa per turmas suas55,
53 habet Ω
F] habent Ω
M
|
54 egreditur Ω
F
etc.
] egredietur Q Ω
M
|
55 suas Θ
CorS1
(quidam)
Cor3
(al.) Ω
M
Ω
F ΩS
Rusch Clementina
]
om. CorS1
(moderni... Beda et antiq. )
Cor2
ΩJ ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 30,28
stellio56 manibus nititur et moratur in edibus57 regis58.
56 stellio / stelio
Cava CorS1
(moderni) Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL
Rusch edd.
] stillio / stilio
Amiatinus X Σ Π
H
Amiatinus L* D Q Φ Θ Z T* W*
ΨD
Cor2=Cor3
(antiq. Beda Ouldericus, alii habent
TELLIO
)
Weber,
aranea
CorS1
(hebr.)
Cor3
(hebr., require Lv. 11, 30)
|
57 edibus Ω
F] manibus Ω
M
(hapax)
|
58 regis
Cor2
=
Cor3
(vel hebr. et antiq.)
Rusch Weber
] regum
L Q Y Θ
Ω
M ΩS
* ΩJ
LXX
; reg. Ω
F
|
Numérotation du verset
Prv. 30,29
Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.
Numérotation du verset
Prv. 30,30
Leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit59 occursum.
59 pavebit
plerique codd., edd.
Ω
F
Ω
J
Rusch Weber
] pavet
Amiatinus
M Y ΦRG S²
Cor3
(Beda)
Numérotation du verset
Prv. 30,31
Gallus succinctus lumbos60
60 lumbos Ω
Rusch etc.
] + suos L*
et aries,
nec est rex61 qui resistat62 ei.
61 rex
Cor1
=
Cor2 CorS1
(hebr. an. Beda et quidam moderni)
Cor3
(hebr. antiq. Beda) ΩJ]
om. CorS1
(quidam non habent
REX
) Ω
M
Ω
F ΩS
|
62 resistat
CorS1 Cor2
Ω
F ΩJ
Rusch Weber
] resistit Ω
M
|
Numérotation du verset
Prv. 30,32
Et qui stultus apparuerit63
63 apparuerit
plerique codd.
Ω
M ΩJ ΩS ΩL
Rusch
] apparuit
Cava Amiatinus
X L* D Q* ΘH
Ω
F (?)
Clementina Weber
postquam elevatus64 est in sublime. Si enim intellexisset
64 elevatus
Cava plerique codd., edd.
Ω
M ΩJ ΩS ΩL
Rusch
] elatus Σ
Amiatinus M Q Θ T W S
ΓM
Weber
, sublatus
Ω
F
ori suo65 imposuisset66 manum.
65 suo Θ S²
CorS1
(quidam)
Cor3
(al.) Ω
M
Ω
F ΩS
Rusch Clementina
]
om. CorS1
(Beda antiq. hebr. et quidam moderni) ΩJ ΩL
Weber
|
66 imposuisset Ω
F
etc.
] apposuisset Ω
M
(hapax)
|
Numérotation du verset
Prv. 30,33
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum67 lac exprimit butyrum,
67 eliciendum Ω
F
Rusch Weber
] illiciendum
(hapax)
et qui vehementer emungit68 elicit sanguinem et qui provocat iras69 producit discordias.
68 emungit
Z² Cor2=Cor3
(alia littera) Ω
M (emingit) ΩS
Ω
F
Ω
J ΩL² ΩP
Rusch Ed1530 Clementina
] emungitur
Cava Φ
P
Z² W*S Γ
M ΨD
Cor2=Cor3
(antiq. Gregorius) ΩL*
Weber
|
69 iras
Rusch Weber
] rixas ΩL | pr. ir.]
inv.
Ω
F
|
Capitulum 30
Numérotation du verset
Prv. 30,ad litteram
marg.|
{3.1729}
Verba congregantis.
Superius posita est eruditio Salomonis activa, hic ponitur eius eruditio passiva, et primo a Deo secundo ab homine sequenti ca. Prima dividitur in duas partes, quia primo ponitur quedam brevis prefatio. secundo subditur narratio, ibi : Visio. Circa primum sciendum, quod scriptura ve. test. frequenter utitur nomine filiationis ad de notandum proprietatem aliquam, sicut. 2Rg. 13.a. Filius unius anni erat Saul, cum regnare cepisset, ad denotandum eius humilitatem. Et 1Rg. 12.b. Vivit dominus, quoniam filius mortis est qui fecit etc. ad denotandum eius malitiam morte dignam, et hoc modo Salomon dicitur hic filius congregans, et vomens. Filius congregans, ad denotandum magnitudinem sapientie in eo congregate, partim ex infusione dei, ut patet. 3Rg. et partim ab exercitatione studii. Similiter dicitur filius vomens ad denotandum excellentiam sue doctrine. Unde dixit regina Saba. 3Rg. 10.b. Beati viri tui. qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Est igitur sensus : Verba, scilicet que sequuntur. sunt.
marg.|
.1.
Congregantis.
id est ipsius Salomonis, qui dicitur filius congregans, et vomens modo predicto. qualiter autem sint eius verba, magis explicabitur postea. .2.
Visio.
Hic consequenter ponitur narratio. Circa quod sciendum, quod secundum Hbr. Salomon hic loquitur : Visio quam locutus est. Ad cuius intellectum sciendum, quod Deu. 17. dixit Moyses de rege instituendo super Israel : Non multiplicabit sibi equos, etc. et sequitur. Non habebit uxores plurimas, que alliciant animum eius, neque argenti, et auri immensa pondera. Salomon autem de sua sapientia confidens nimis multiplicavit sibi equos et auri, et argenti immensos thesauros, et etiam uxores multas, etiam alienigenas, estimans quod non elevaretur in superbiam ex multitudine equorum, et auri, et argenti, et quod non alienaretur animus eius a Deo per uxores alienigenas, quod tamen fuit falsum, ut patet, 3Rg. 12. ubi dicitur, quod deceptus ab eis edificavit templa idolorum. Dicunt tamen Hebrei, quod postea peccatum suum cognovit, et penituit, et secundum hoc loquitur hic, et est talis littera Hebraica. Prophetia supple est, quod subditur. Dixit vir. id est Salomon. Mecum deus per plenitudinem sapientie. Mecum deus, per plenitudinem potentia, Utrumque enim habuit Salomon a deo . Et potero, s. {3.1730} multiplicare mihi equos, aurum et argentum, et uxores absque transgressione. Verumtamen quia transgressus fuit, et postea peccatum suum cognoscens penituit, Ideo subduntur verba ipsius penitentis, Stultissimus sum virorum, qui credebat esse sapientissimus. Et sapientia hominum. qua cavent a transgressione divinorum preceptorum : Non est mecum, et ad idem pertinet, quod subditur : Non didici sapientiam, scilicet predictam exequendo eam in opere. Et novi. resumitur non, quod ponitur in clausula immediate precedenti sic : Et non novi sanctorum scientiam, qua cavent ab offensa divina, et est repetitio eiusdem sententie ad maiorem exaggerationem, sicut solent facere penitentes, errorem suum confitentes. Et subditur huius erroris declaratio, cum dicitur : Quis ascendit in celum atque descendit, sicut fecit Moyses, qui ascendit super montem Sinai in celum sydereum ad dominum, et inde descendit ad populum, ut habetur in Ex. Quis continuit spiritum in manibus suis sicut Moyses, qui cineres ardentes de camino accepit in manibus suis. Ex. 9. Quis colligavit aquas quasi in vestimento, sicut fecit Moyses in mari rubro, quia merito ipsius aque fuerunt divise, ut transiret populus Israel, et aque erant ei quasi pro muro a dextris, et a sinistris, Ex. 14. Quis suscitavit omnes terminos terre sicut Moyses, qui in erectione tabernaculi suis meritis immisit terrorem omnibus gentibus in omnibus finibus terre promissionis, et circa habitantibus, sicut dicitur Deute. 2.c. Hodie incipiam mittere terrorem tuum atque formidinem tuam in populos, etc. Quod nomen est eius. quasi diceret, si dicatur, quod alius, ante Moysen fuit, qui talia fecit, quis fuit ille, et quod fuit nomen eius ? Etsi dicatur, mortuus est, et nomen eius datum est oblivioni dicatur : Quod nomen filii eius, id est que generatio mansit ab eo, ex qua possit haberi notitia aliqua de ipso, quod cum non inveniatur, restat quod non fuit aliquis sibi in magnitudine similis et ideo cum ille prohibuerit regem Israel multiplicare sibi equos, aurum, et argentum, et uxores, et ego Salomon feci contrarium, patet quod in hoc fui stultissimus virorum : et maxime, quia Moyses ex ore domini loquebatur. ideo subditur. Omnis sermo dei ignitus, id est ab omni superfluitate, et falsitate depuratus. Clypeus est contra insultum tentationum. Sperantibus in se, id est in domino, et non presumentibus de sua sapientia, sicut ego presumpsi, propter quod erravi, ideo subdit alios monendo. Ne addas quia {3.1731} quam verbis illius, et arguaris de transgressione legis, que hoc prohibet. Deut. 4.a. Non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ex eo. Inveniarisque mendax ex tua additione. Hec expositio Hbr. videtur in pluribus deficere. Primo quantum ad eius fundamentum, sci. quod Salomon in fine vere penituerit, et sic premissa verba protulerit. Stultissimus sum virorum, etc. quia si vere penituisset, cum esset rex potentissimus, templa idolorum que construxerat destruxisset, quod tamen non fecit, quia steterunt usque ad tempus Iosie. 4Rg. 23. Secundo deficit, quia in multis videtur falsa et extorta. Primo, quia premittitur in textu prophetia, ubi littera nostra habet visio. Si enim Salomon penitens de suis transgressionibus preteritis locutus est dicens. Stultissimus sum virorum, etc. in hoc non loquebatur prophetice, ut dicit expositio hec, sed magis historice confitendo facta sua preterita. Similiter nec in hoc quod subditur de Moyse : Quis ascendit in celum, etc. sed referebat per modum admirationis seu questionis illud quod de Moyse legerat in Ex. Similiter quod dicit illa expositio : Et novi sanctorum scientiam, quod ly non precedentis clausule est hic resumendum, ut sit sensus. Et non novi sanctorum scientiam, hec expositio videtur extorta, quia non probatur ab eis per similem modum loquendi alibi in scriptura : et ideo si esset talis intellectus, ut dicunt scriptura sic loqueretur : Neque novi sanctorum scientiam. Item quod subditur. Quis continuit spiritum in manibus suis, quod exponunt de cineribus a Moyse in camino acceptis, videtur falsum : quia spiritus in scriptura frequenter accipitur pro angelo, anima et vento, sed quod accipiatur pro cineribus non invenitur in aliquo loco : nec potest dici quod propter hoc dicuntur spiritus, quia accepti fuerunt ad causandum ventum, quia scriptura non dicit hoc, sed solum quod ad earum sparsionem facte fuerunt vesice turgentes in hominibus et iumentis. Item quod subditur. Quis suscitavit omnes terminos terre ? quod ponunt de tabernaculi erectione, est omnino fictitium, et scriptura quam allegant ad hoc Deu. 2. non est ad propositum, sed magis ad oppositum, quia illud verbum fuit dictum in transitu torrentis Arnon, ut patet ibidem, quod fuit per 40. vel 29. annos post erectionem tabernaculi : quia Moyses erexit tabernaculum prima die anni secundi egressionis de Egypto, Ex. 40. Moyses autem protulit ista verba post exitum de deserto, in quo fuerunt 40. annis. propter quod littera ista est aliter exponenda. Et dividitur residuum huius cap. in duas partes. In prima declaratur eterna filii Dei generatio, et secundo eius incarnatio, ibi : Tria sunt. Prima in duas : quia primo quod dictum est ostenditur, secundo scriptura ad communem modum docendi revertitur, ibi. Duo rogavi te. Circa primum sciendum, quod licet Salomon in senectute gravissime peccaverit, tamen ante spiritum sanctum habuit, aliter eius libri non ponerentur in canone. et tunc in spiritu sancto previdit tempore Christi futuros homines simplices et illiteratos illuminandos a Deo de his que pertinent ad salutem, ut patet de apostolis et pluribus aliis. Unde in concilio Niceno (ut refert Ruffinus) fuit quidam philosophus in philosophia et dialectica valde instructus, qui doctores Christianos confutabat, cui quidam catholicus vir simplex et ignarus se opposuit, dicens. In nomine Iesu Christi audi philosophe que vera sunt : Deus unus est qui omnia que videntur virtute verbi sui creavit, et spiritus sui operatione firmavit. hoc verbum quem nos Dei filium dicimus, humanos miseratus errores ex virgine natus est : et morte sua nos a morte perpetua liberavit, quem expectamus iam resuscitatum iudicem omnium que gerimus esse venturum. Credis hoc ita philosophe ? At ille : acsi nusquam ullum sermonem contradicendi {3.1732} didicisset, hoc solum potuit respondere, ita sibi videri, nec aliud verum esse : et conversus ad discipulos suos et ad eos qui audiendi gratia convenerant Audite, inquit, o eruditi viri, donec verbis mecum gestares est, verba verbis opposui, et que dicebantur, dicendi arte subverti : ubi vero pro verbis virtus accessit ex ore dicentis, non potuerunt resistere verba virtuti. Et subditur. Itaque philosophus Christianus effectus se victum gratulabatur. Hec igitur et consimilia previdens Salomon in spiritusancto, dixit : Visio quam locutus est. id est loquetur, quia prophetia frequenter loquitur de futuro per modum preteriti, ut frequenter supra dictum est.
Numérotation du verset
Prv. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Vir.
scilicet virtuosus.
marg.|
.2.
Cum quo est Deus.
per specialem illustrationem, et non per humanam instructionem : et sic verba illa non sunt Salomonis nisi relative.
marg.|
.3.
Et qui Deo secum morante confortatus.
ad commendationem sapientie divine et contemptum humane, ait.
marg.|
.4.
Stultissimus sum virorum.
id est illiteratus et simplex. .5.
Non est mecum.
ita dicit Philosophus. 5. Metaph. quod eremita non est bonus neque malus, loquendo de bonitate et malitia politica, quia refugit talia.
marg.|
.6.
Non didici sapientiam.
id est philosophicam scientiam.
marg.|
.7.
Et non novi scientiam sanctorum.
que disponit ad salutem eternam. Ita dicebat Amos propheta. 7.d. Non sum propheta, non sum filius prophete, sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. Et Apostolus prime Cor. 2.a. Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi tantum Iesum Christum et hunc crucifixum. Licet enim haberet scientiam acquisitam, illam tamen pro nihilo computabat.
marg.|
.8.
Quis ascendit in celum atque descendit ?
Quasi dicat. O tu philosophe innitens scientie humane, quis gubernat celestia et infima terre, per scientiam tuam non potes dicere : quia philosophi maxime videntur negasse Dei scientiam et providentiam ad ista minima se extendere. Videbatur enim eis, quod vilesceret intellectus eius, ut dicitur 12. Metaph. quod tamen est falsum : quia tanto perfectior est scientia quanto magis se extendit ad cognoscendum res usque ad minima, quia cognitio que tantum est universalis, est imperfecta. 1. Physicorum. Ad hanc autem questionem respondet sacra scriptura Ps. 107.a. Exaltare super celos Deus et super omnem terram gloria tua, quia in celestibus relucet eius maiestas, et in inferioribus eius potestas.
marg.|
.9.
Quis continuit spiritum.
id est ventum.
marg.|
.10.
In manibus suis.
De hoc non possunt respondere philosophi perfecte. quia de ventis locuti sunt valde superficialiter et imperfecte, ut patet. 2. Meteororum, sed hoc facit Deus, ut dicitur Ps. 134.b. Qui producit ventos de thesauris suis, quia retinet eos, et facit flare secundum beneplacitum voluntatis sue.
marg.|
.11.
Quis colligavit aquas.
in mari magno.
marg.|
.12.
Quasi in vestimento.
id est non exeuntes terminum sibi prefixum a Deo . quasi dicat per scientiam philosophicam hoc non habetur, secundum quam elementum aque deberet totam terram circumdare, cum aqua sit levior terra. Sed hoc fit divina voluntate, ut habetur Gn. 1.a. Dixit vero Deus : Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum, ut appareat arida. ideo subditur.
marg.|
.13.
Quis suscitavit.
id est, super aquam erexit.
marg.|
.14.
Omnes terminos terre.
id est partes terre supereminentes, et patet ex predictis quod solus Deus.
marg.|
.15.
Quod nomen est eius.
quasi dicat non potest hoc dicere philosophus, qui non habet notitiam de divinis, nisi ex creaturis, quas in infinitum excellit divina essentia, et sic est a philosophis innominabilis. propter quod dicitur. 22. propositione de causis : Causa prima est super omne nomen, quod nominatur de ipsa.
marg.|
.16.
Et quod nomen filii eius si nosti.
quasi dicat per sapientiam humanam numquam {3.1733}
potuit cognosci in divinis distinctio patris, et filii, que tamen per divinam cognoscitur sapientiam.
Numérotation du verset
Prv. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Omnis sermo Dei ignitus.
idest ab omni falsitate purificatus.
marg.|
.2.
Clypeus est.
contra omnes tentationes.
marg.|
.3.
Sperantibus in se.
per veram fidem, et dilectionem.
marg.|
.4.
Ne addas quicquam verbis illius.
quod sit eis contrarium. possunt tamen bene, et meritorie addi illa, que faciunt ad dei verba declaranda. Eccle. vicesimoquarto. c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt.
marg.|
.5.
Et arguaris inveniarisque mendax.
quia cum deus sit ipsa veritas quicquid dissonum est verbis illius, est falsum.
marg.|
.6.
Duo.
Hic consequenter Salomon revertitur ad modum communem docendi, et loquitur hic in persona infirmi, qui nescit bene uti fortunis prosperis, vel adversis, quia prosperis nimis elevatur, et adversis per impatientiam frangitur, et ideo tali magis est eligibilis status mediocris, et secundum hoc dicit. Duo rogavi te domine.
marg.|
.7.
Vanitatem.
que est annexa prospere fortune.
marg.|
.8.
Et verba mendacia.
que frequenter annectuntur adverse.
marg.|
.9.
Longe fac a me.
et idem repetit per alia verba.
marg.|
.10.
Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi.
et subditur causa.
marg.|
.11.
Ne forte satiatus.
idest bonis temporalibus repletus.
marg.|
.12.
Illiciat ad negandum.
Dei maiestatem pre superbia. Sic enim dicebat Pharao. Ex. 5.a. Quis est dominus, ut audiam vocem eius.
marg.|
.13.
Aut egestate compulsus.
idest per impatientiam fractus.
marg.|
.14.
Furer, et periurem nomen dei mei.
Quia prorumpere in blasphemiam seu periurium est quedam furia.
marg.|
{3.1734}
marg.|
.15.
Ne accuses servum ad dominum suum.
nisi ex causa iusta, et rationabili.
marg.|
.16.
Ne forte maledicat tibi, et corruas.
per infortunium, eo quod male accusasti eum.
marg.|
.17.
Generatio que patri suo maledicit.
supple est detestanda, quia parentibus debetur honor, et reverentia.
marg.|
.18.
Generatio, que sibi munda videtur.
unde dicit Hieronymus. Simulata sanctitas, duplex est iniquitas.
marg.|
.19.
Generatio cuius excelsi sunt oculi.
idest cuius superbia cordis manifeste apparet exterius in oculis, et labiis.
marg.|
.20.
Generatio, que pro dentibus gladios habet.
Hec est generatio raptorum, et homicidarum, qui rapiunt bona pauperum.
marg.|
.21.
Sanguisuge due sunt filie.
scilicet luxuria, et avaritia.
marg.|
.22.
Dicentes : Affer affer.
Avaritia enim ex acquisitis non satiatur, sed semper ad acquirendum plus anhelat, nec luxuria ex deliciis, quia etsi ad horam satiatur, post modicum tamen ad appetendum arctius inflammatur.
marg.|
.23.
Tria sunt insatiabilia.
et que sunt illa subditur.
marg.|
.24.
Infernus.
idest diabolus, qui semper plus, et plus nititur ad se trahere peccatores.
marg.|
.25.
Et os vulve.
scilicet mulieris incontinentis.
marg.|
.26.
Et terra, que numquam satiatur aqua.
cuiusmodi est terra sabulosa.
marg.|
.27.
Ignis vero numquam dicit sufficit.
quia ex appositione combustibilium supercrescit virtus eius ad amplius comburendum.
marg.|
.28.
Oculum, qui subsannat patrem.
eum deridendo. Dicitur autem subsannatio quidam modus deridendi cum rugatione nasi.
Numérotation du verset
Prv. 30,ad litteram
marg.|
{3.1735} .1.
Et qui despicit partum matris sue.
In Hebreo habetur : Rugas matris sue, que accelerantur in facie mulieris ex frequenti partu.
marg.|
.2.
Suffodiant eum corvi.
id est careat in morte sepultura, ita quod cadaver eius relinquatur bestiis, et avibus lacerandum.
marg.|
.3.
Tria sunt difficilia mihi.
Superius Salomon descripsit mysterium sue incarnationis. Et dividitur in duas partes, quia primo, quod dictum est facit. secundo ad communem modum docendi redit, ibi : Per tria. Prima adhuc in duas partes, quia primo describit incarnationis mysterium, secundo infert quoddam corollarium, ibi : Talis est. Circa primum incipit ab ultimo, scilicet ab eius ascensione revertendo ad eius incarnationem in virginali utero. Et loquitur hic parabolice, sicut et communiter in isto libro, Dicit igitur : Tria sunt difficilia mihi. idest capacitatem intellectus transcendentia. Et que sunt illa, subditur.
marg.|
.4.
Viam aquile in celo.
Hanc viam tenuit Christus in sua ascensione. .5.
Viam colubri super petram.
Hanc viam tenuit Christus in sua resurrectione, Christus enim passus per serpentem, vel colubrum designatur, secundum quod dicitur Io. 3.d. Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis. Christus autem passus, et sepultus in sepulchro lapideo, inde mirabiliter exiit in sua resurrectione clauso sepulchro, et sic tenuit viam colubri super lapidem. .6.
Viam navis in medio mari.
Hanc viam tenuit Christus in sua conversatione, quia in hoc mundo tamquam in mari procelloso expositus fuit pressuris, et tribulationibus. .7.
Et viam viri.
scilicet perfecti. In adolescentula. Hec est vera littera, quia sic est in Hebreo, et dicitur hic adolescentula Beata Virgo Maria, que in iuventute Christum concepit spiritussancti virtute, quod fuit valde mirabile. Propter quod dicit Ier. 30.d. Novum creavit dominus super terram mulier circumdabit virum. Quia Christus in utero virginis fuit vir perfectus scientiis, et virtutibus ab instanti conceptionis, et in nativitate exiit clauso utero virginis, et ideo de hac via viri in adolescentula dicit Salomon, hoc est quartum, quod penitus ignorat. Unde dicit Hieronymus in sermone de assumptione Virginis Marie, igitur quod natura non habuit, usus nescivit, ignoravit ratio, mens non capit humana, pavet celum, stupet terra, creatura omnis, etiam celestis miratur, hoc totum est, quod per Gabrielem Marie promittitur, et spiritum sanctum adimpletur. De nulla autem alia via viri in adolescentula potest rationabiliter dici quod fuerit Salomoni totaliter ignota, cum habuerit {3.1736} scientiam infusam de naturis hominum, animalium, et plantarum usque ad minima, ut habetur 3Rg. 4.
marg.|
.8.
Talis est.
Hic ex dictis concludit quoddam corollarium, s. malitiam plebis iudaice esse mirabilem, que hic metaphorice designatur sub nomine mulieris adultere, cum dicitur : Talis est via, idest mirabilis, sicut predicta propter eius malitiam excessivam.
marg.|
.9.
Mulieris adultere.
id est synagoge, que Deo desponsata in monte Sinai in legis susceptione statim declinavit a Deo per idololatriam in adoratione vituli, et postea in innumerabilibus idololatriis, ut patet ex decursu libri Iudicum, Regum, et Paral. et ad ultimum deum incarnatum coram Pilato negavit, et cruci affixit.
marg.|
.10.
Que comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum.
In hoc prosequitur metaphoram mulieris adultere, que a viro eiecta efficitur inverecunda, et vivens publice de meretricio, reputat totum sibi licere, et ita plebs iudaica vivit de usura, et in Christum negat se peccasse.
marg.|
.11.
Per tria.
Hic Salomon revertitur ad communem docendi modum. Et dividitur in tres, partes, secundum tres quaternarios, primum ponitur cum dicitur : Per tria movetur terra. idest conturbantur homines habitantes in ea. Et que sunt illa subditur.
marg.|
.12.
Per servum cum regnaverit.
Sicut patet de Ieroboam, qui fuerat servus Salomonis, et factus rex super decem tribus, in duxit populum ad idololatriam. 1Rg. 12.
marg.|
.13.
Per stultum, cum saturatus fuerit cibo.
et cum cibo intelligitur vinum. Tales enim solent movere rixas, et dissensiones.
marg.|
.14.
Et per odiosam mulierem.
quia efficitur una caro cum viro. Habere autem secum inseparabiliter personam odiosam, est magis mors, quam vita, non solum viro suo, sed etiam toti familie, et amicis.
marg.|
.15.
Et per ancillam cum fuerit heres domine sue.
idest amata, et honorata, sicut domina, et ipsa domina repudiata, et ancilla. Istud est quartum, de quo dicitur, quod terra non potest hoc sustinere, quia hoc nullo modo est sustinendum. quando potest emendari.
marg.|
.16.
Quatuor.
Hic ponit secundum quaternarium de animalibus parve reputationis, que tamen habent industriam naturalem, ex qua debent homines moveri ad prudenter agendum, secundum quod dicitur Iob. 12.b. Interroga iumenta, et docebunt te, etc. Et que sunt illa quatuor genera animalium subditur, cum dicitur.
marg.|
.17.
Formice populus infirmus.
Idest debilis congregatio.
marg.|
.18.
Qui preparat.
Hoc patet ad sensum.
marg.|
.19.
Lepusculus.
Qui in petra cubile suum collocat, idest in loco inaccessibili hominibus, ut dormiat ibi securus.
Numérotation du verset
Prv. 30,ad litteram
marg.|
{3.1737} .1.
Regem locusta non habet.
Qui diriget eam.
marg.|
.2.
Et egreditur universa per turmas.
ordinatione dispositas.
marg.|
.3.
Stellio manibus nititur.
Est autem stellio species reptilis habentis maculas in cute lucentes. In Hebreo habetur aranea manibus nititur. id est pedibus quibus pro manibus utitur, quibus adheret parietibus, et telam operatur.
marg.|
.4.
Et moratur in edibus regis.
Ibi enim facit telam suam, et locum ad manendum, sicut in aliis locis. Stellio vero non moratur in edibus regum in terris istis, sed magis in sylvis. Sequendo tamen translationem nostram potest dici quod habitat in edibus regum in regionibus calidis, cuiusmodi est terra promissionis. Per predicta intelligitur, quod homo debet esse solicitus de provisione cibi exemplo formice, et de securitate loci exemplo lepusculi, et de ordinata dispositione ad bellum exemplo locustarum, et subtilitate operandi ad modum aranee.
marg.|
.5.
Tria sunt.
Hic ponitur tertius quaternarius, et dicit Rabbi Salomonquod hic est prophetica locutio, tamen sub metaphora quatuor regnorum, que in parvo tempore fuerunt valde prosperata, quartum tamen multo plus precedentibus. Primum autem regnum est Babylonicum, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.6.
Leo fortissimus bestiarum.
Nabuchodonosor enim rex Babylonis vocatur leo. Ier. 4.b. Surrexit leo de cubili suo. Secundum fuit regnum Persarum, quod notatur ibi.
marg.|
.7.
Gallus succinctus lumbos.
in Hebreo tamen non est gallus. Cyrus autem, et Darius armis accincti interfecerunt Balthasar, et regnum Babylonie transtulerunt ad Medos, et Persas.
marg.|
{3.1738} .8.
Et aries.
per quem intelligitur Alexander magnus, qui regnum Medorum, et Persarum subiecit regno Grecorum, et in parvo tempore multum prosperatus fuit. Et rex, contra quem non levabit, sic est in Hebreo i. contra quem nullus resistere poterit, in quo designatur regnum Romanorum, quod fuit fortius precedentibus, unde dicitur ferreum, Dan. 3. quia sicut ferrum domat omnia, ita regnum Romanum domavit alia regna.
marg.|
.9.
Et qui stultus apparuerit.
Hic revertitur ad communem modum docendi. Et ponit hic duo documenta. primum est dissuadens promotionem stulti, quia magis cedit ad confusionem suam, quam ad honorem, et secundum hoc dicitur : Et stultus ap. Sciendum tamen, quod li, et non est in Hebreo quia sententia huius versus non copulatur precedenti, sed est omnino alia, et est sensus, quod stultitia alicuius magis apparet, quando positus est in statu sublimi, sicut turpido simie magis apparet quando ascendit in alium. ideo subditur.
marg.|
.10.
Si enim intellexisset.
scilicet promotus, vel promovens eum, quod hoc cederet ad utriusque vituperium.
marg.|
.11.
Ori suo imposuisset manum.
id est tacuisset de tali promotione procuranda. Secundum documentum reprimit in omnibus excessum, cum dicitur.
marg.|
.12.
Qui autem.
exprimit butyrum, idest materiam lacte solidiorem, que non esset exprimenda, sed magis dimittenda.
marg.|
.13.
Et qui vehementer emungit.
scilicet nasum.
marg.|
.14.
Elicit sanguinem.
faciens ipsum effluere, quod magis vertitur in nocumentum.
marg.|
.15.
Et qui provocat iras.
aliquorum inter se.
marg.|
.16.
Producit discordias.
quia aliquando protenduntur ad omnes amicos eorum, et aliquando ad totam civitatem, et regnum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_30)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_30)
Notes :