Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 

1 Statera dolosa
1 Hic incipit cap. 28
abominatio est2 apud Deum3 et pondus equum voluntas eius.
2 est Σ ΓA Φ ΨD Ω ΩD Ω F ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber |
3 Deum Ω Ω F ΩP plerique codd., edd. Rusch ] Dominum Amiatinus ... Ed1530 Clementina Weber ; illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD |
Numérotation du verset Prv. 11,2 

Ubi fuerit superbia
ibi erit et4 contumelia, ubi autem5 humilitas ibi et sapientia.
4 erit et ΩL ΩP Rusch Weber ] et ΩD Ω F ΩS, erit Ω M |
5 autem ΩP Rusch Weber ] + est ΩD Ω F ΩS Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 11,3 

Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio
perversorum vastabit illos6.
6 illos Burn27 Md037v ΩL ΩP Rusch ] eos Σ Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 11,4 

Non proderunt divitie
in die
ultionis7,
7 ultionis ΩD Ω F ΩJ Rusch etc . Weber ] afflictionis Ω M
iustitia autem
liberabit8 a morte.
8 liberabit] + te ΩD* ( exp .)
Numérotation du verset Prv. 11,5 

Iustitia simplicis diriget viam eius
et in impietate sua corruet impius.
Numérotation du verset Prv. 11,6 

Iustitia rectorum liberabit eos
et in9 insidiis suis capientur iniqui.
9 in Ω F Rusch Weber ] illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,7 

Mortuo homine impio nulla erit ultra spes
et exspectatio sollicitorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 11,8 

Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
Numérotation du verset Prv. 11,9 

Simulator
ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
Numérotation du verset Prv. 11,10 

In bonis
iustorum exaltabitur10 civitas
10 exaltabitur M Y ² ΨD Cor3 (al.) CorS3* Ω F ΩJ Rusch ] exultabit CorS3 ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (h. et quidam antiq.: EXULTABIT CIVITAS , al. EXALTABITUR sed prima magis congruit sensui)
et in perditione impiorum erit laudatio.
Numérotation du verset Prv. 11,11 

Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur.
Numérotation du verset Prv. 11,12 

Qui despicit11 amicum suum indigens est corde12, vir autem prudens tacebit.
11 despicit] decipit ΩD Ω F |
12 est corde Ω Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,13 

Qui ambulat fraudulenter revelat arcana,
qui autem fidelis est celat amici13 commissum.
13 celat amici Ω ΩD Ω F Cor2=Cor3 (Beda : amici), Rusch ] inv. Amiatinus, celat animi Φ ΨD ΩD² Cor2=Cor3 (antiq. secundum hebr.), animi celat ΩL ΩP Weber , animi celat amici Clementina ; Cor1 (hebr. non habet AMICI vel [nec ΩD] ANIMI sed simpliciter CELAT COMMISSUM ) =ΩD ( al. m. mag. ) ; Cor3 (antiq. secundum hebr. : CELAT ANIMI COMMISSUM )
Numérotation du verset Prv. 11,14 

Ubi
non est gubernator populus corruit14, salus autem ubi multa consilia.
14 p. corruit Cava Σ M Y* Θ T S* Ω M ΩD Ω F Rusch ] inv. ΩS, p. corruet ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,15 

Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo,
qui autem cavet laqueos securus erit.
Numérotation du verset Prv. 11,16 

Mulier
gratiosa
inveniet15
15 inveniet Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] habebit Θ
gloriam16
16 gloriam] gratiam G , + sedes [sedis L ] autem contumeliae mulier quae odit [odit mulier S ] iusta divitiarum pigri inopes fiunt L² S² cum LXX
et robusti
habebunt divitias.
Numérotation du verset Prv. 11,17 

Benefacit anime sue vir misericors,
qui autem crudelis est propinquos17 abicit.
17 qui autem Ω F] quoniam ΩD | est Σ ΠH Z Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] + et Cor2 (antiq.) ΩL ΩP Weber, + etiam Clementina | propinquos]propinquo ? Ω F
Numérotation du verset Prv. 11,18 

Impius facit opus instabile,
seminanti
autem iustitiam merces fidelis.
Numérotation du verset Prv. 11,19 

Clementia18
18 Clementia] IUSTITIAM Cor3 (hebr.) ; cf. Pagnini1542 : “rectus qui facit iustitiam apprehendet vitam” ; Montano1584 : “Sic iustitia ad vitas”
preparabit vitam19
19 preparabit Z² Cor2 (vel) Ω Ω F ΩJ ΩP Rusch ] preparavit Φ Cor2 Cor3 (vel), preparat ΩL Weber ;
et sectatio
malorum mortem.
Numérotation du verset Prv. 11,20 

Abominabile20 Domino cor pravum21 et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant.
20 Abominabile Ω F Rusch Weber etc. ] + est ΩD |
21 cor pravum Amiatinus Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,21 

Manus in manu
non erit innocens malus,
semen autem iustorum salvabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,22 

Circulus aureus
in naribus suis
mulier pulchra
et fatua.
Numérotation du verset Prv. 11,23 

Desiderium iustorum omne bonum est22,
22 est Ω F ΩD Rusch Weber etc.] om. Ω M
prestolatio impiorum furor.
Numérotation du verset Prv. 11,24 

Alii dividunt
propria
et ditiores fiunt,
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
Numérotation du verset Prv. 11,25 

Anima que benedicit
impinguabitur
et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,26 

Qui abscondit
frumenta in tempore23*
23 in tempore Ω M Ω F ΩS ΩJ] om. Ω M ΩL ΩP Rusch Weber
maledicetur in populis.
Benedictio autem
super caput vendentium.
Numérotation du verset Prv. 11,27 

Bene consurgit
diluculo
qui querit bona,
qui autem investigator malorum est ab eis opprimetur24.
24 ab eis – opprimetur Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,28 

Qui confidit25 in divitiis suis
25 confidit Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] confidet G Cava X Σ Amiatinus L Weber
corruet.
Iusti autem quasi virens
folium germinabunt.
Numérotation du verset Prv. 11,29 

Qui conturbat
domum suam
possidebit ventos
et qui stultus est
serviet sapienti.
Numérotation du verset Prv. 11,30 

Fructus
iusti lignum vite26 qui suscipit animas
26 vite Ω M ΩD Ω F ΩJ² Rusch ] + et ΩD² ΩS Ω J3 ΩL ΩP Weber
sapiens est.
Numérotation du verset Prv. 11,31 

Si iustus in terra recipit
quanto magis impius et peccator.

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,ad litteram 
marg.| {3.1647} Statera dolosa. In hoc cap. inducit Salomon ad actus iustitie dicens.
marg.|  .1. Statera. qua vendentes decipiunt ementes.
marg.|  .2. Abominatio est, etc. quia est furtum colore iustitie palliatum.
marg.|  .3. Pondus equum voluntas eius. quia in iustitia commutativa requiritur tale medium. .4.   Ubi fuerit superbia. in corde.
marg.|  .5. Ibi erit et contumelia. in ore. .6.   Ubi autem. quia humilitas est debita dispositio ad sapientiam divinam, ut dictum est supra ca. 9.
marg.|  .7. Simplicitas. in qua procedunt in factis suis sine plica dolositatis.
marg.|  .8. Diriget eos. ad beatitudinem. .9.   Et supplantatio. qua decipiunt simplices.
marg.|  .10. Vastabit eos. in pena inferni, et aliquando etiam propter hoc destruuntur in vita presenti.
marg.| {3.1648}
marg.| .11. Non proderunt divitie in die ultionis. idest, iudicii extremi.
marg.|  .12. Iustitia autem hunc liberabit, scilicet gehenne.
marg.| .13. Iustitia simplicis. id est opera eius ad beatitudinem.
marg.| .14. Et in impietate sua. idest, pro impietate sua.
marg.|  .15. Corruet impius. in gehennam.
marg.|  .16. Iustitia rectorum. idest, iudicium.
marg.|  .17. Liberabit eos. a culpa et pena.
marg.|  .18. Et in insidiis suis capientur iniqui. sicut iniqui iudices insidiantes Susanne fuerunt adiudicati morti : Dan. 14.
marg.|  .19. Mortuo homine impio nulla erit, etc. sue salutis, quia in inferno nulla est redemptio. Hoc non intellexit Origenes dicens, quod post longum tempus damnati et demones salvabuntur :
marg.|  .20. Et expectatio solicitorum. idest, illorum qui solicite serviebant impio, sperantes ab eo promoveri.
Numérotation du verset Prv. 11,ad litteram 
marg.| {3.1649} .1. Peribit. quia non poterunt ab eo ultra adiuvari.
marg.|  .2. Iustus de angustia liberatus est. quod patet de David iusto, qui fuit in regno restitutus, et impius Absalon occisus. 2Rg. 18.
marg.|  .3. Simulator. idest hypocrita, qui simulat sanctitatem.
marg.|  .4. Ore decipit. id est illum a quo sperat promoveri, cui, scilicet adulatur.
marg.|  .5. Iusti autem liberabuntur etc. ab ista deceptione.
marg.|  .6. Scientia. qua discernitur inter sanctitatem veram et fictam.
marg.|  .7. In bonis iustorum etc. quia iusti bona expendunt pro bono reipublice.
marg.|  .8. Et in perditione impiorum erit laudatio. quia turbant bonum commune.
marg.|  .9. Benedictione iustorum. id est oratione eorum que est exaudibilis.
marg.|  .10. Exaltabitur civitas a Deo . sicut S. Basilius oratione salvavit suam civitatem a Iuliano apostata, et Ezechias Ierusalem a Sennacherib. 4Rg. 19.
marg.|  .11. Et ore impiorum subvertetur. quia sunt proditores civitatis.
marg.|  .12. Qui despicit amicum suum. ipsum deridendo, et defectus eius publicando.
marg.|  .13. Indigens corde est. quia habet cor defectuosum.
marg.|  .14. Vir autem prudens tacebit. celabit defectus amici sui quantum exigit correctio fraterna.
marg.|  .15. Qui ambulat fraudulenter revelat arcana. sue fidelitati commissa.
marg.|  .16. Qui autem fidelis est celat amici commissum. id est secretum sui amici commissum sue fidelitati.
marg.|  .17. Ubi non est gubernator populus. sicut navis carens gubernatore periclitatur.
marg.|  .18. Salus autem, scilicet populi.
marg.|  .19. Ubi multa consilia. per que caventur mala et obtinentur bona.
marg.|  .20. Affligetur malo. quia timet ne ille deficiat, et ipse debitum incurrat.
marg.|  .21. Qui autem cavet laqueos. talis obligationis.
marg.|  .22. Securus erit. ab incursione debiti.
marg.| {3.1650}
marg.| .23. Mulier gloriosa. id est honesta et pudorata.
marg.|  .24. Inveniet gloriam. id est famam bonam, ut patet de Iudith et Ester.
marg.|  .25. Et robusti habebunt divitias. que per robur mentis et corporis acquiruntur, et acquisite possidentur.
marg.|  .26. Benefacit anime sue vir. quia sola misericordia comes est defunctorum, secundum Augustinum
marg.|  .27. Qui autem. subtrahendo eis debitum consilium et auxilium.
marg.|  .28. Impius facit opus. aggregans sibi bona temporalia que sunt transitoria et corruptibilia.
marg.|  .29. Seminanti autem iustitiam. verbo et facto.
marg.|  .30. Merces fidelis. idest retributio eterna, que non est aliqualiter defectiva.
marg.|  .31. Clementia preparat vitam. Est autem clementia proprie per quam relaxantur vel mitigantur pene, et sic preparat vitam corporalem illis quibus relaxatur si bene hoc faciat.
marg.|  .32. Et sectatio malorum. scilicet pene.
marg.|  .33. Mortem, scilicet corporalem illis quibus imponitur malum cui pena mortis debetur, et mortem spiritualem imponenti si iniuste imponatur.
marg.|  .34. Abominabile domino cor pravum. quod est malitie assuetum.
marg.|  .35. Et voluntas eius in his qui simpliciter. id est sine plica malitie et doli.
marg.|  .36. Manus in manu non erit innocens. homo malus etsi nihil operetur extra, sed teneat unam manum in alia sicut otiosus, non est innocens quia cogitat mala interius.
marg.|  .37. Semen autem iustorum salvabitur. id est filii eorum in bono dirigentur, quia sic a patribus eorum docentur.
marg.|  .38. Circulus aureus in etc. Sus enim si habeat circulum aureum circa rostrum suum ponit ipsum intra lutum, sic mulier fatua sive incontinens ornamentum pulchritudinis a Deo sibi datum ponit intra luxurie lutum.
Numérotation du verset Prv. 11,ad litteram 
marg.| {3.1651} .1. Desiderium iustorum. quia desiderat Deum in quo est eminenter omne bonum.
marg.|  .2. Prestolatio impiorum furor. Dei in Die iudicii.
marg.|  .3. Alii. propria pauperibus largiendo.
marg.|  .4. Et ditiores. quia Deus eorum bona multiplicat ut continuare valeant opera pietatis.
marg.|  .5. Alii rapiunt. ut tyranni.
marg.|  .6. Et semper in egestate sunt. quia inutiliter expendunt.
marg.|  .7. Anima que. orando Deum et instruendo proximum.
marg.|  .8. Impinguabitur. pinguedine gratie.
marg.|  .9. Et qui inebriat. id est proximum reficit bona doctrina.
marg.|  .10. Ipse quoque. quia docendo sua sapientia augmentabitur.
marg.|  .11. Qui abscondit frumenta. tempore quo debent exponi venditioni propter quod aliqui libri habent additum in tempore, sed non est de textu, subintelligitur tamen propter quod fuit positum in glossa interlinearis et postea per scriptores insertum textui.
marg.|  .12. Maledicetur in populis. qui fame afflicti maledicunt sibi, et vendentibus benedicunt.
marg.|  .13. Bene consurgit. opus enim bonum est cito inchoandum.
marg.|  .14. Qui autem investigator. sicut Saul querens Phytonissam audivit ibi mortis {3.1652} sue sententiam, de quo consternatus cecidit in terram. 1Rg. 28.
marg.|  .15. Qui confidit. magis quam in Deo .
marg.|  .16. Corruet. iusto Dei iudicio exemplum de illo qui dixit Luc. 12.c. Anima mea habes multa bona reposita in annos multos, quiesce, bibe, epulare. Dixit autem ad illum dominus stulte hac nocte repetent animam tuam a te etc.
marg.|  .17. Iusti autem etc. germinabunt. id est proficient de bono in melius.
marg.|  .18. Qui conturbat domum suam. cognationem suam que frequenter dicitur domus in scriptura, et maxime ve. Te. Ps. 134. Domus Levi benedicite domino etc.
marg.|  .19. Possidebit ventos. quia eiectus a cognatis exponitur ventis.
marg.|  .20. Et qui stultus est, serviet. ille enim debet servire et sapiens dominari, ut habetur. 1. Polit. 1.
marg.|  .21. Fructus iusti lignum vite. id est opus iusti deducit ad esum ligni vite, qui est Christus in beata fruitione.
marg.|  .22. Qui suscipit animas. id est curam animarum.
marg.|  .23. Sapiens est. id est debet esse, quia sicut dicit Gre. in pastorali, Ars artium est regimen animarum, vel aliter, Sapiens est, quia elegit bonum si sit ad hoc sufficiens : 1. Tim. 3.a. Qui episcopatum desiderat.
marg.|  .24. Si iustus in terra recipit. a Deo flagella sicut patet de Sancto Iob.
marg.|  .25. Quanto magis impius et peccator, scilicet flagellabuntur a Deo in futuro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_11)

Notes :