Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Prv. 14,1 

Sapiens mulier
edificat1
1 edificat ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ Rusch Clementina ] edificavit ΩL ΩP Weber
domum suam,
insipiens
extructam quoque2 manibus destruet3.
2 extructam quoque ΩD ΩL plerique codd., edd. Rusch Weber ] extructamque Ω F, instructam quo. Θ Weber , inv. G Cava Σ C Θ ΨD ΩJ |
3 manibus destruet Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina ] inv. Ω LP Weber |
Numérotation du verset Prv. 14,2 

Ambulans
recto itinere
et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via.
Numérotation du verset Prv. 14,3 

In ore stulti virga4 superbie
4 virga] iurgia Ω M (hapax)
labia5 sapientium6*
5 labia ΩD Ω F] + autem Θ Clementina |
6 sapientium Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Clementina Weber ] sapientum D Rusch Ed1530 |
custodiunt eos.
Numérotation du verset Prv. 14,4 

Ubi non sunt boves
presepe vacuum est.
Ubi autem apparent7 plurime segetes,
7 apparent Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩJ Rusch ] om. Cor1 ( del .) ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩL ΩP Weber
ibi manifesta8 fortitudo bovis.
8 manifesta Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + est ΩS Clementina
Numérotation du verset Prv. 14,5 

Testis fidelis non mentietur9, profert10 mendacium
9 mentietur Ω Rusch Weber ] mentitur Amiatinus Clementina |
10 profert] + autem Q Θ S² ΨD Clementina cum LXX |
dolosus testis11.
11 dolosus testis A M Q Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,6 

Querit
derisor
sapientiam et non invenit12, doctrina prudentium facilis.
12 invenit X ΠH Amiatinus D Q* Y Z* T S* Γ A² Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch edd. ] inveniet Ω LΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,7 

Vade contra virum stultum
et nesciet13
13 nesciet Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] nescit Amiatinus L M² D Q Y² Z² S² Φ Θ ΩD² ΩP Ed1530 Clementina , nescito G Cava X Σ ΠH M* Y* Z* T S* Γ ΨD Weber
labia prudentie.
Numérotation du verset Prv. 14,8 

Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
Numérotation du verset Prv. 14,9 

Stultus illudit14* peccatum
14 Stultus G * ΠH D Q Y² Φ Z Γ ΨD Cor2 (communius habent hebr. et latini) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] stultis Cor2=Cor3 (alia littera) Weber | illudit Amiatinus Q Φ Θ T ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP] illudet Cava Weber , audit Rusch (hapax)
inter15* iustos morabitur gratia.
15 inter ΩJ X Φ Z T S* ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] et praem. Θ et cett. Rusch cum hebr.
Numérotation du verset Prv. 14,10 

Cor
quod novit
amaritudinem anime sue
in gaudio eius
non miscebitur extraneus.
Numérotation du verset Prv. 14,11 

Domus
impiorum
delebitur,
tabernacula iustorum
germinabunt.
Numérotation du verset Prv. 14,12 

Est autem16* via que videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
16 autem ΩD Ω F ΩS] om. cett. Ω M ΩD² ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 14,13 

Risus dolore
miscebitur et extrema gaudii
luctus
occupat.
Numérotation du verset Prv. 14,14 

Viis suis replebitur stultus
et super eum erit
vir bonus.
Numérotation du verset Prv. 14,15 

Innocens
credit omni verbo,
astutus
considerat gressus suos. 17
17 suos Ω F] + filio doloso nichil erit boni sermo autem sapienti prosperi erunt [erit ] actus et dirigetur via eius ΩS ΩD ( del. perva-cat ) Clementina ; cf. Prv. 13, 13; tuos
Numérotation du verset Prv. 14,16 

Sapiens timet
et declinat a malo18,
18 declinat ΩD Ω F] declinet ΩP² | a malo Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] malum Weber
stultus transilit
et confidit,
Numérotation du verset Prv. 14,17 

impatiens operabitur
stultitiam et vir versutus19
19 versutus ΩD] verbosus Φ ΨD Cor1 (quidam libri habent)
odiosus est20.
20 o. est Rusch Weber ] o. erit ΩD ΩS Ω F ΩL, operatus est ΩP
Numérotation du verset Prv. 14,18 

Possidebunt
parvuli
stultitiam et exspectabunt astuti21
21 exspectabunt astuti Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
scientiam.
Numérotation du verset Prv. 14,19 

Iacebunt
mali
ante bonos et impii ante portas iustorum.
Numérotation du verset Prv. 14,20 

Etiam proximo suo pauper odiosus erit22, amici vero divitum multi.
22 o. erit Rusch Weber ] inv. ΩD Ω F
Numérotation du verset Prv. 14,21 

Qui despicit proximum suum
peccat, qui autem miseretur
pauperi beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam
diligit23.
23 Qui credit… diligit L² Q Φ Θ (... in Deum) Z² S Γ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] om. cett. Ed1530 Edmaior. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,22 

Errant
qui operantur
malum, misericordia et veritas
preparant bona.
Numérotation du verset Prv. 14,23 

In omni opere bono24 erit abundantia,
24 bono Ω M ΩDΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. Weber
ubi autem25 verba
25 autem Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] enim ΩS
sunt plurima ibi26 egestas frequenter27.
26 ibi Amiatinus ... Φ ... ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP] om. Weber |
27 egestas frequenter Ω M ΩD ΩS Ω F Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 14,24 

Corona
sapientium
divitie eorum,
fatuitas stultorum imprudentia.
Numérotation du verset Prv. 14,25 

Liberat animas
testis fidelis
et profert mendacia
versipellis.
Numérotation du verset Prv. 14,26 

In timore Domini
fiducia fortitudinis et filiis eius
erit spes.
Numérotation du verset Prv. 14,27 

Timor Domini
fons vite ut declinet28 a ruina mortis.
28 declinet ΩD Ω F ΩJ Rusch Weber etc. ] declinent X Σ ΠH D Q Y ΦRG T ΓA² Cor3 (anti.) Ed1530, ad declinandum Cor3 (hebr. hab. impersonaliter), ad recedendum Pagnini
Numérotation du verset Prv. 14,28 

In multitudine populi
dignitas
regis
et in paucitate plebis ignominia
principis.
Numérotation du verset Prv. 14,29 

Qui patiens est multa gubernatur sapientia29,
29 sapientia Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] prudentia Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (anti., hebr. anti. ), + prudendiaΩD² (vel), ΩL ΩP Weber
qui autem impatiens est30 exaltat stultitiam suam.
30 est X Σ Amiatinus L D Q Φ S Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,30 

Vita carnium sanitas
cordis putredo ossium31
31 ossium ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] ossuum Ω M Weber
invidia.
Numérotation du verset Prv. 14,31 

Qui calumniatur32*
32 calumniatur Ω M ΩDΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] calumniat Rusch (hapax)
egentem exprobrat factori eius,
honorat autem eum
qui miseretur pauperis.
Numérotation du verset Prv. 14,32 

In malitia sua expellitur33 impius
33 expellitur Cor3 (moderni) Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩJ Rusch ] expelletur Cor3 (anti.) ΩD² ΩL ΩP Clementina Weber
sperat autem iustus in morte sua.
Numérotation du verset Prv. 14,33 

In corde prudentis requiescit34 sapientia
34 requiescit Ω M Ω F ΩL ΩP Rusch ] requiescet ΠH L ΩD ΩS ΩJ
et indoctos quosque35 erudiet.
35 quosque ΠH ΣT H ΓA*M ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL edd. ] quoque G* L* Q* Y* Θ A* Z* S* 3 Cor3 (anti.) ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,34 

Iustitia elevat
egentem36*, miseros37 facit populos peccatum.
36 egentem CorS3* Ω M ΩD Ω A Ω F ΩS ΩP* ( rubr. expunc.) ] gentem Cor1 Cor2 CorS3 Cor3 (hebr. anti.) ΩL ΩP² Rusch Weber |
37 miseros ΩD Ω F Rusch etc .] + autem Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 14,35 

Acceptus est regi
minister intelligens,
iracundiam eius
inutilis sustinebit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Prv. 14,ad litteram 
marg.| {3.1661} Sapiens mulier. Superius Salomon commendavit sapientiam in sexu virili, hic in principio huius capituli commendat eam in sexu muliebri dicens.
marg.|  .1. Sapiens mulier edificat domum suam. id est salvat eam et ampliat, sicut Abigail domum suam salvavit refrenando iram David. 1Rg. 25.
marg.|  .2. Insipiens extructam quoque destruet manibus. id est operibus suis malis que per manus designantur, Sicut Iezabel inducens virum suum Achab, et prolem suam ad idololatriam, propter quod tota domus illa per Iehu fuit destructa. 2Rg. 9.g.
marg.|  .3. Ambulans recto itinere. per viam virtutis.
marg.|  .4. Et timens Deum. timore filiali.
marg.|  .5. Despicitur ab eo, etc. sicut Golias impius despexit David iustum. 1Rg. 17.c.
marg.|  .6. In oro stulti virga superbie. quia loquitur contumeliose, et superbe, et sic percutit alios virga lingue sue.
marg.|  .7. Labia sapientium custodiunt eos. quia non loquuntur nisi bona et honesta.
marg.|  .8. Ubi non sunt boves. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo de bobus ad litteram quibus solum antiquitus utebantur homines ad agriculturam, et adhuc utuntur in pluribus terris, et ideo ubi erat defectus boum, ibi erat etiam defectus agriculture et segetum, et per oppositum abundantia segetum, ubi erat abundantia boum. Alio modo exponitur, ut per boves doctores intelligantur qui laborant in agro dominico, et ideo ubi est defectus doctorum, ibi est paucitas fidelium, qui per segetes designantur, et ubi est pluralitas fidelium ibi apparet manifeste labor doctorum et predicatorum.
marg.|  .9. Testis fide non mentietur. prece nec precio, sed pro utroque mentitur falsus testis.
marg.| {3.1662}
marg.| .10. Querit derisor sapientiam et non inveniet. Dicitur autem hic derisor ille qui contemnit videre dicta antiquorum, et credit invenire sapientiam per ingenium suum sed non invenit, quia superbia excecat eum.
marg.|  .11. Doctrina prudentium facilis. quia sicut dicit Hieronymus in prologo super Pentateuchum, quod melius novimus, melius et proferimus, et ideo prudentes que bene noverunt, sic proferunt quod auditores de facili intelligere faciunt.
marg.|  .12. Vade contra virum stultum. ipsum arguendo.
marg.|  .13. Et nescit labia prudentie. id est advertet quod loquaris prudenter. quasi dicat talem arguere.
marg.|  .14. Sapientia callidi. Sic incipit versus in Hebreo : Est intelligere viam suam. Callidus enim dicitur proprie qui previdet pericula sibi ab aliis preparata, et sic cognoscit viam suam. id est quid debeat fugere et prosequi.
marg.|  .15. Et imprudentia stultorum. id est improvidentia eorum respectu futuri.
marg.|  .16. Errans. quia non previdet quid sit fugiendum, quid prosequendum.
marg.|  .17. Stultus illudit peccatum. id est pro nihilo habet peccare.
marg.|  .18. Inter iustos morabitur gratia. quia student diligenter evitare peccata.
marg.|  .19. Cor quod novit amaritudinem anime sue. de peccatorum preteritorum contritione.
marg.|  .20. In gaudio eius. de remissione culpe et spe glorie.
marg.|  .21. Non miscebitur extraneus. 1.a. vera penitentia alienus, unde latroni vere penitenti dixit Christus. Hodie mecum eris in paradiso. Luc. 23.f. a quo aliter impenitens fuit exclusus.
marg.|  .22. Domus impiorum delebitur. sicut patet. 4Rg.. de pluribus regibus, Israel, quorum domus fuerunt delete propter suam impietatem.
marg.|  .23. Tabernacula iustorum germinabunt. id est proficient in spiritualibus et temporalibus unde dicitur. 2Rg. 3. David proficiens, et seipso robustior.
Numérotation du verset Prv. 14,ad litteram 
marg.| {3.1663} .1. Est via. peccatorum. Que videtur homini. peccatori.
marg.|  .2. Iusta. quia unusquisque iudicat secundum quod est affectatus.
marg.|  .3. Novissima autem eius deducunt ad mortem. culpe et gehenne.
marg.| Risus dolore miscebitur. quia exultationem vite presentis in honoribus et deliciis concomitatur remorsus conscientie propter peccata que committuntur frequenter in tali vita.
marg.|  .4. Et extrema gaudii, scilicet huius mundi.
marg.|  .5. Luctus occupat, scilicet inferni.
marg.|  .6. Viis suis replebitur stultus. quia propter mala replebitur pena.
marg.|  .7. Et super eum erit vir bonus. quem conculcavit in presenti vita.
marg.|  .8. Innocens credit omni. Innocens accipitur hic pro ignorante qui nescit distinguere inter bonum et malum consilium.
marg.|  .9. Astutus. qui scit advertere malum et bonum consilium.
marg.|  .10. Consideret gressus suos. id est qualiter debeat procedere in factis suis.
marg.|  .11. Filio doloso etc. Iste versus non est in Hebreo.
marg.|  .12. Sapiens timet. Deum timore filiali.
marg.|  .13. Et declinat a malo. magis propter offensam quam, propter penam.
marg.|  .14. Stultus transilit. de facili currens de peccato ad peccatum.
marg.|  .15. Et confidit. veniam consequi ex benignitate Dei, qua tamen fatue abutitur.
marg.|  .16. Impatiens operabitur stultitiam. quia passio ire absorbet in eo rationem.
marg.|  .17. Et versutus. id est cito vertens animum ad varias fraudes.
marg.|  .18. Odiens est. omnibus bonis.
marg.|  .19. Possidebunt parvuli, scilicet sensu.
marg.|  .20. Stultitiam. quamdiu erant sic parvuli.
marg.|  .21. Et expectabunt astuti scientiam. que dirigit in actibus humanis.
marg.|  .22. Iacebunt mali ante bonos. in futuro, sicut in presenti sunt super eos erecti ut frequenter.
marg.|  .23. Et impii ante portas iustorum. quia erunt a regno exclusi iustis ibidem receptis, sicut Mt. 25. de fatuis virginibus exclusis et prudentibus receptis.
marg.|  .24. Etiam proximo suo pauper odiosus erit. Tum quia homines comuniter verecundantur de consanguineis pauperibus. Tum quia non sperant aliquid ab eis habere, sed magis timent quod pauperes consanguinei{3.1664} velint aliquid ab eis requirere.
marg.|  .25. Amici vero divitum multi. Tum quia videntur in hoc honorari, et quia sperant ab eis ditari.
marg.|  .26. Qui despicit proximum suum, peccat. quia facit contra caritatem proximi.
marg.|  .27. Qui autem miseretur pauperi. affectu et effectu, si possibilitas adsit.
marg.|  .28. Beatus erit propter quod dicitur. Mt. 5.a. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
marg.|  .29. Qui credit in domino. fide formata caritate.
marg.|  .30. Misericordiam diligit. quia annexa caritati.
marg.|  .31. Errant. a rectitudine iustitie.
marg.|  .32. Qui operantur malum. culpe.
marg.|  .33. Misericordia et veritas. id est iustitia, quia misericordia sine iustitia pusillanimitas est, iustitia vero sine misericordia crudelitas, sed dulcor misericordie temperans rigorem iustitie disponit hominem ad omne bonum gratie in presenti, et glorie in futuro.
marg.|  .34. In omni opere bono erit abundantia. quia omne bonum de genere et factum ex caritate, meretur augmentum gratie, et secundum hoc dicitur, Mt. 13.b. Habenti dabitur, et abundabit.
marg.|  .35. Ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Parum enim scientes et parum valentes in quacumque arte vel facultate solent esse magis loquaces, ut appareant.
marg.|  .36. Corona sapientium. de qua gloriantur.
marg.|  .37. Divitie eorum, scilicet scientie et virtutes, que sunt divitie sapientis. Unde et philosophi qui antiquitus sapientes dicebantur, temporales divitias contempserunt, ut liberius contemplationi sapientie vacarent, ut patet de Socrate et Diogene, et multis aliis.
marg.|  .38. Fatuitas stultorum imprudentia. quasi dicat ideo sunt fatui, quia non prevident futura.
marg.|  .39. Liberat animas. id est homines a morte.
marg.|  .40. Testis fidelis. sicut patet de Daniele, qui liberavit Susannam a morte.
marg.|  .41. Profert mendacia. Versipellis qui dicitur quasi vertens pellem, et est ille qui variat verba sua secundum fortunam contra veritatem.
Numérotation du verset Prv. 14,ad litteram 
marg.| {3.1677} .1. In timore domini. scilicet, filiali.
marg.|  .2. Fiducia fortitudinis. contra carnem, mundum, et demonem.
marg.|  .3. Et filiis eius. scilicet, talis timoris. Et dicuntur filii eius illi qui in tali timore sunt educati, sicut filii sapientie illi qui sunt in studio sapientie eruditi.
marg.|  .4. Erit spes. que est certa expectatio future beatitudinis ex gratia et meritis proveniens. Timor enim filialis semper est cum gratia et caritate.
marg.|  .5. Timor domini fons vite. quia principium est sapientie, sicut fons fluvialis aque.
marg.|  .6. Ut declinet a ruina mortis. culpe et gehenne.
marg.|  .7. In multitudine populi dignitas regis. quando plebs est bona et bene ordinata, ut patet de David et Salomone.
marg.|  .8. Et in paucitate plebis. bene ordinate, licet sint multi moribus incompositi.
marg.|  .9. Ignominia principis. quia inordinatio subditorum redundat in verecundiam prelatorum.
marg.|  .10. Qui patiens est multa gubernatur sapientia. quia Impedit ira animum, ne possit cernere verum, et ideo patiens cuius animus non perturbatur in adversis, clare videt in factis suis.
marg.|  .11. Qui autem impatiens est. sequens impetum ire.
marg.|  .12. Exaltat stultitiam suam. idest, manifestat eam.
marg.|  .13. Vita carnium sanitas cordis. A corde enim procedit sensus et motus, qui sunt operationes vitales ad membra exteriora.
marg.| {3. 1678 }
marg.| .14. Putredo ossium invidia. Invidia enim est tristitia de bono alieno. Tristitia vero est passio corruptiva et mortificata. Vel per ossa intelliguntur virtutes, que corrumpuntur superveniente invidia.
marg.|  .15. Qui calumniatur egentem exprobrat factori eius. quia factus est ad imaginem Dei, sicut dives, ideo subditur.
marg.|  .16. Honorat autem eum qui miseretur pauperis. in imagine sua.
marg.|  .17. In malitia sua. idest, pro malitia sua.
marg.|  .18. Expellitur impius. de consortio bonorum.
marg.|  .19. Sperat autem iustus in morte sua. quia sperat consequi beatitudinem, que haberi non potest in presenti vita.
marg.|  .20. In corde prudentis requiescit sapientia. quia habituatur in ea, habitus autem est qualitas de difficili mobilis.
marg.|  .21. Et indoctos quosque erudiet. hoc est enim opus sapientis alios docere.
marg.|  .22. Iustitia elevat. Sicut patet in decursu ve. testa. quandiu enim filii Israel fuerunt iusti, fuerunt in prosperitate elevati, ut tempore David et Salomonis et aliorum bonorum regum, et quando declinaverunt a iustitia fuerunt depressi, et captivati de terra sua, ut temporibus Osee et Sedechie, ut patet 4Rg. 18. et 24.
marg.|  .23. Acceptus est regi minister intelligens. sicut Ioseph Pharaoni. Ge. 41.
marg.|  .24. Iracundiam eius. scilicet, regis.
marg.|  .25. Inutilis. servus.
marg.|  .26. Sustinebit, etc. sicut magister pistorum qui iussu Pharaonis fuit suspensus. Gn. 40. Potest etiam exponi hec littera de bono et malo prelato, quorum unus est acceptus regi Christo, et alius acriter punietur ab eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_14)

Notes :