Capitulum 19
Numérotation du verset
Prv. 19,1
Melior est pauper
qui ambulat
in simplicitate sua1
1 s. sua Ω
M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR
Rusch Weber
]
inv.
Ω
F
quam dives2
2 dives Amiatinus D Z² plerique codd. Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL ΩP
Rusch
edd.]
om.
G Cava
Weber
torquens
labia sua et3 insipiens.
3 sua et
Cor3
(moderni hebr. habent) ΩS
Ω
F ΩJ ΩL ΩP ΩR
Rusch edd.
] ut Ω
M,
om. Cor2
(antiq. iuxta hebr.)
Cor3
(Beda aliqui antiq. non habent
SUA ET
)
Weber
Numérotation du verset
Prv. 19,2
Ubi non est scientia
anime non est bonum
et qui festinus est
pedibus offendit.
Numérotation du verset
Prv. 19,3
Stultitia hominis
supplantat gressus eius
et contra Deum fervet animo suo.
Numérotation du verset
Prv. 19,4
Divitie
addunt amicos plurimos
a paupere
autem et hi quos habuit separantur.
Numérotation du verset
Prv. 19,5
Testis falsus non erit impunitus
et qui mendacia loquitur non effugiet.
Numérotation du verset
Prv. 19,6
Multi colunt personam potentis
et amici sunt dona tribuentis4.
4 tribuentis
G Cava
Q² Φ Z ΓA ΨD
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR
Rusch Ed1530 Clementina
] tribuenti X ΠH
Amiatinus
L
M
D Q* Y Θ T S ΓM
Weber
Numérotation du verset
Prv. 19,7
Fratres
hominis pauperis
oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt
ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit
Numérotation du verset
Prv. 19,8
qui autem possessor est mentis
diligit animam suam
et custos prudentie inveniet bona.
Numérotation du verset
Prv. 19,9
Falsus testis5
5 falsus tes. Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩR
Rusch Clementina
]
inv. Cor3
(hebr. antiq.) ΩL ΩP
Weber
non erit impunitus et qui loquitur mendacia peribit6.
6 peribit]
Cor3
(antiq.)
Numérotation du verset
Prv. 19,10
Non decent stultum
delicie7*,
7 delicie
Cor1 Cor3
(hebr. antiq.) Ω
M
Ω
F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP
Weber
] divitie
Cor3
(al.)
Rusch
nec servum
dominari principibus.
Numérotation du verset
Prv. 19,11
Doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua pretergredi.
Numérotation du verset
Prv. 19,12
Sicut fremitus leonis ita et regis
ira
et sicut ros super herbam ita et8 hilaritas eius.
8 et Q Φ Z² ΨD
Ω
M
Ω
F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Prv. 19,13
Dolor patris filius stultus
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier9.
9 l. m. Φ Ω
Rusch Weber
edd.]
inv.
Θ (hapax)
Numérotation du verset
Prv. 19,14
Domus et divitie
dantur a patribus10 a Domino autem proprie11 uxor prudens.
10 patribus G Cava X ΣT*C Θ
Z* T Cor3
(al.) ΩS
Rusch Weber
] parentibus Amiatinus
cett. Cor1 Cor3
(hebr. antiq.) Ω
M ΩJ² ΩL ΩP ΩR, principibus
Ω
F* (al. m. expunct. sed correctio marginalis def. corruptionis causa pergamenae)
|
11 proprie Φ Ω
Rusch Weber edd.
] propria Θ
(hapax)
|
Numérotation du verset
Prv. 19,15
Pigredo
immittit soporem
et anima dissoluta esuriet.
Numérotation du verset
Prv. 19,16
Qui custodit mandatum custodit animam suam, qui autem negligit12 viam suam13
12 negligit ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR
Rusch
] negliget ΣT² Ω
M
Ω
F, neglegit
Weber
|
13 viam suam Θ
Cor3
(moderni) ΩS
Ω
F ΩJ ΩR
Rusch Clementina
] vias suas
Cor3
(al. he. antiq.) Ω
M ΩL ΩP
Weber
, vitam suam
Cava,
animam suam
X
|
mortificabitur.
Numérotation du verset
Prv. 19,17
Feneratur Domino
qui miseretur pauperis
et vicissitudinem suam reddet ei.
Numérotation du verset
Prv. 19,18
Erudi filium tuum
ne14 desperes, ad interfectionem
14 ne Ω
F* ΩJ ΩR etc.
Rusch Weber
] et
praem.
Ω
F² (al. m. cum ed. Hugon. de Sancto Caro in loc. cit.), non
Amiatinus (hapax)
autem eius
ne ponas animam tuam.
Numérotation du verset
Prv. 19,19
Qui enim15 impatiens est
15 enim ΩSF ΩJ*
Rusch
]
om.
Ω ΩJ² (
rubr. sublin.
) Ω
F² (exp.) Ω
MRLP
Weber
sustinebit damnum
et cum rapuerit
aliud apponet.
Numérotation du verset
Prv. 19,20
Audi consilium
et suscipe disciplinam ut sis sapiens
in novissimis tuis.
Numérotation du verset
Prv. 19,21
Multe
cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini in eternum16 permanet17.
16 in eternum ΩSFR ΩJ
Rusch Clementina cum LXX
]
om.
Ω
M ΩL ΩP
Weber
|
17 permanet ΩSF ΩJ
Rusch
] permanebit Ω
MRLP
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 19,22
Homo indigens
misericors est
et melior18 pauper19
18 melior Ω
FS ΩJ ΩR
Ω
LP
Rusch
] + est ΩJ² L
M
Q Θ Z * Ω
M
Clementina
|
19 pauper ΩJ ΩR ΩL
Rusch Weber
] + iustus ΩJ² Ω
M
Ω
F ΩS ΩP
Ed1530 cum LXX
|
quam vir mendax.
Numérotation du verset
Prv. 19,23
Timor Domini ad vitam20
20 vitam] + ducit Ω
F² (
al. m. marg
.), + nam qui sine timore est habitat in locis que non visitat eternus ΩJ
² cum aliquibus codd. graecis
, + et si cum sancto fuerit directa est via eius
Cava cum Hexapl.
(
20, 11
)
et in plenitudine21
21 in plenitudine] absque visitatione pessima
Amiatinus Clementina
commorabitur
absque visitatione22
22 visitatione] abitatione
Cava (hapax)
pessimi.
Numérotation du verset
Prv. 19,24
Abscondit piger
manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam.
Numérotation du verset
Prv. 19,25
Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
Si23 autem corripueris sapientem intelliget sapientiam24.
23 si Ω
M
Ω
F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP
Rusch
] sin
Cava
X Σ ΠH
Amiatinus
L* Q* ΦP Z* T S
Weber
|
24 sapientiam Ω
M
Ω
F ΩS R
Ed1530 Rusch
] disciplinam Ω
LP
Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 19,26
Qui affligit patrem
et matrem fugit25
25 matrem fugit Ω
FSR ΩJ
Rusch
]
inv. plerique codd., edd.
Ω
ML, fugat matrem ΩP
Ed1530 Clementina Weber
ignominiosus erit26 et infelix.
26 erit Θ Ω
FSR ΩJ
Ed1530 Rusch
] est Ω
M ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Prv. 19,27
Non cesses audire fili27 doctrinam28
27 audire fili Ω
FSR
Rusch
]
inv.
Ω
M
Ω ΩJ ΩL ΩP
Weber
|
28 doctrinam Ω
M
Ω
F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP
Rusch Weber
] disciplinam L* Z² ; cf.
LXX
, Vind., Ps. Augustin., etc. ut ref.
Edmaior.
(
apparatus
) ; cf. apparatus Glossae.
|
nec ignores sermones scientie.
Numérotation du verset
Prv. 19,28
Testis iniquus
deridet iudicium
et os impiorum devorat iniquitatem.
Numérotation du verset
Prv. 19,29
Parata sunt derisoribus
iudicia
et mallei percutientes stultorum corporibus.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Prv. 19,ad litteram
marg.|
{3.1683}
Melior est pauper.
Hic consequenter reprobat tertium ire effectum qui est alterius, cui aliquis irascitur contemptus, ideo dicitur.
marg.|
{3.1684} .1.
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua.
non se efferendo, sed alios venerando.
marg.|
.2.
Quam dives torquens.
alios contemnendo, non solum in corde interius sed etiam in signo exterius faciendo aliis violentiam.
marg.|
.3.
Et insipiens.
id est alius insipidus.
Numérotation du verset
Prv. 19,ad litteram
marg.|
{3.1685} .1.
Ubi non est scientia anime.
id est de salute anime.
marg.|
.2.
Non est bonum.
quia bona corporalia ad bonum anime finaliter ordinantur sicut corpus est propter animam, remoto autem fine removentur ea que ad finem ordinantur.
marg.|
.3.
Et qui festinus est pedibus.
idest, precipitanter agens in suis operibus.
marg.|
.4.
Ostendit.
quia de contingentibus omittit.
marg.|
.5.
Stultitia hominis supplantat.
quia facit eum ab aliis despici et conculcari.
marg.|
.6.
Et contra Deum fervet.
quia ex impatientia prorumpit in blasphemiam Dei.
marg.|
.7.
Divitie addunt amicos plurimos.
quia multitudo hominum sequitur bonum utile, quod habere possunt a divite, et non a paupere, ideo subditur.
marg.|
.8.
A paupere.
cum adhuc dives fuit.
marg.|
.9.
Separantur.
quando depauperatur.
marg.|
.10.
Testis falsus non erit impunitus.
in futuro et aliquando in presenti, sicut patet de senibus falsum testimonium contra Susannam dantibus, quia deprehensi fuerunt occisi, Dan. 13.
marg.|
.11.
Et qui mendacia loquitur.
divinum iudicium, in quo de omni verbo otioso oportebit reddere rationem Deo . Mt. 12. ca. et multo fortius de verbo mendoso.
marg.|
.12.
Multi colunt personam.
id est venerantur et honorant, quia bonum utile ab eo consequi sperant, ad quod prona est populi multitudo, ut predictum est.
marg.|
.13.
Et amici sunt.
saltem apparenter.
marg.|
.14.
Fratres.
id est consanguinei.
marg.|
.15.
Hominis pauperis oderunt eum.
quia ut frequenter verecundantur de eius presentia, et quia timent ne petat ab eis relevari a sua indigentia.
marg.|
{3.1686}
marg.|
.16.
Insuper et amici procul.
idest, familiares ei antequam depauperaretur.
marg.|
.17.
Qui tantum verba.
hoc exponitur dupliciter. Uno modo de discipulo qui magis diligit ornatum verborum quam bonam scientiam, et ille nihil reportat veritatis a doctore, aut ita parum quod pro nihilo est computandum. Alio modo de doctore qui habet bona verba et nulla facta, et iste nihil premii reportabit a Deo, et huic consonat littera sequens, cum dicitur.
marg.|
.18.
Qui autem possessor est mentis.
per virtutes morales, quibus vires sensitive sunt in obedientia rationis.
marg.|
.19.
Diligit animam suam.
quia vult ei verum bonum, quod est bonum virtutis.
marg.|
.20.
Et custos prudentie.
que virtutes morales.
marg.|
.21.
Inveniet bona.
gratie in presenti, et glorie in futuro.
marg.|
.22.
Falsus.
exponatur ut supra.
marg.|
.23.
Non decent stultum.
sed magis austeritates, ut sic eius stultitia reprimatur.
marg.|
.24.
Nec servum.
quia nihil asperius servo qui consurgit in dominum, de communi cursu.
marg.|
.25.
Doctrina.
unde et antiqui philosophi ut Socrates et plures alii fuerunt in patientia valde perfecti. Potest etiam hoc proprie exponi de doctrina apostolorum et aliorum doctorum in primitiva ecclesia, cuius veritas apparebat per patientiam, quia non reformidabant mori pro ipsa.
marg.|
.26.
Et gloria eius,
scilicet viri patientis.
marg.|
.27.
Est iniqua pretergredi.
id est mala non inferre, sed magis pati.
marg.|
.28.
Sicut fremitus leonis.
idest rugitus est valde terribilis aliis bestiis.
marg.|
.29.
Ita et regis.
terribilis est suis subditis. unde, et leo dicitur rex bestiarum.
marg.|
.30.
Et sicut ros.
est consolabilis.
marg.|
.31.
Ita et hilaritas eius,
scilicet regis est consolabilis subditis.
Numérotation du verset
Prv. 19,ad litteram
marg.|
{3.1687} .1.
Dolor patris filius.
quia filius representat patrem. et ideo stultitia filii dat ei doloris materiam.
marg.|
.2.
Et tecta iugiter perstillantia.
ita quod pluvia cadens per illa inquietat domum.
marg.|
.3.
Litigiosa mulier.
quia quasi continue suis litigiis conturbat virum et familiam.
marg.|
.4.
Domus et divitie dantur a parentibus.
Filiis quando emancipantur ab eis.
marg.|
.5.
A domino autem uxor.
Datur eis, quia prudentia non potest dari a parentibus et amicis.
marg.|
.6.
Pigredo immittit soporem.
mentis et corporis. Piger enim videtur semper dormitare.
marg.|
.7.
Et anima dissoluta.
a vinculo legis et iustitie.
marg.|
.8.
Esuriet.
patiendo bonorum spiritualium defectum, et frequenter corporalium.
marg.|
.9.
Qui custodit mandatum.
Dei, et superioris sui.
marg.|
.10.
Custodit animam suam.
a transgressione culpe, et per consequens ab obligatione pene.
marg.|
.11.
Qui autem negligit viam suam.
idest, observationes mandatorum.
marg.|
.12.
Mortificabitur.
morte culpe et gehenne.
marg.|
.13.
Feneratur domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet,
etc. dando ei eleemosynam, quia dominus reddit ei centuplum id est presenti, et vitam eternam in futuro, Mt. 19.d.
marg.|
.14.
Erudi filium.
in scientia, et moribus.
marg.|
.15.
Ne desperes.
de eius eruditione, si parum aut nihil accipiat in principio, quia frequenter contingit, quod aliqui tales finaliter sunt bene eruditi.
marg.|
.16.
Ad interfectionem.
corporalem vel spiritualem.
marg.|
.17.
Ne ponas animam.
Sicut aliqui patres occulte procurant corporalem {3.1688} mortem filiorum male corrigibilium veneno vel alio modo, ne publica iustitia suspendantur, et aliqui patres interficiunt eos spiritualiter subtrahendo correptionem, et desperantes de eorum correctione, eo quod sunt male corrigibiles, quod tamen non est desperandum, quandiu sunt in vita presenti, in qua possunt per liberum arbitrium ad bonum reverti.
marg.|
.18.
Qui enim impatiens est sustinebit damnum.
scilicet patientie quam perdit.
marg.|
.19.
Et cum rapuerit.
rem alienam ex impatientia.
marg.|
.20.
Aliud apponet.
scilicet, damnum innocentie cum damno patientie.
marg.|
.21.
Audi consilium.
de bonis agendis in futuro.
marg.|
.22.
Et suscipe disciplinam.
de malis preteritis te corrigendo.
marg.|
.23.
Ut sis sapiens in novissimis tuis.
quamvis in iuventute insipiens fueris.
marg.|
.24.
Multe cogitationes in corde.
quia quasi continue variatur de una in aliam.
marg.|
.25.
Voluntas autem domini in eternum permanet.
scilicet immutabilis, quia unico actu volendi vult se, et alia.
marg.|
.26.
Homo indigens misericors est.
quia experientia sue miserie movet eum ad miserandum aliis in affectu, licet non valeat in effectu.
marg.|
.27.
Et melior est pauper iustus.
qui non declinat a veritate iustitie.
marg.|
.28.
Quam vir mendax.
scilicet potens qui declinat ab ea per mendacia.
marg.|
.29.
Timor domini.
scilicet filialis, qui cavet offensam.
marg.|
.30.
Ad vitam.
ducit beatam. Ideo subditur.
marg.|
.31.
Et in plenitudine.
scilicet beatitudinis.
marg.|
.32.
Commorabitur.
perpetue.
marg.|
.33.
Absque visitatione pessimi.
id est diaboli, qui nullo modo potest accedere ibi.
Numérotation du verset
Prv. 19,ad litteram
marg.|
{3.1689} .1.
Abscondit piger manum suam sub ascella.
id est tempore frigido interrumpit comestionem propter manuum calefactionem, unde in Hebreo habetur. Abscondit piger manum suam. id est manus suas, accipiendo singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima. id est multitudo muscarum. Sed caldaria, porrigendo munus ad ignem, sub caldaria existentem. .2.
Pestilente flagellato.
Publice.
marg.|
.3.
Stultus sapientior erit.
id est minus stultus, quia in aliquo corriget se timens ne contingat sibi simile.
marg.|
.4.
Si autem corripueris.
aliquis.
marg.|
.5.
Sapientem.
In aliquo delinquentem, quia vita presens sine delicto omnino non transigitur.
marg.|
.6.
Intelliget disciplinam.
In emendando ab illo delicto.
marg.|
.7.
Qui affligit patrem.
Sicut fecit Absalom.
marg.|
.8.
Et fugit matrem.
subtrahendo ei debitum.
marg.|
.9.
Ignominiosus.
in presenti.
marg.|
.10.
Et infelix.
in futuro.
marg.|
{3.1690}
marg.|
.11.
Non cesses audire fili doctrinam.
quia quantumcumque homo sit in scientia perfectus, tamen audiendo semper potest proficere ulterius, ut dictum est sup. ca. 1.a. Audiens sapiens sapientior erit, etc.
marg.|
.12.
Nec ignores sermones scientie.
quos addisceres audiendo.
marg.|
.13.
Testis iniquus deridet iudicium.
id est deludit iustam sententiam, quia suo falso testimonio errare facit iudicem.
marg.|
.14.
Et os impiorum.
id est testium iniquorum.
marg.|
.15.
Devorat iniquitatem.
id est avide transglutit, sicut gulosus cibum, et bene dicit devorat, et non masticat, quia si per deliberationem masticaret, amaritudinem culpe et pene sentiret, et sic non transglutiret.
marg.|
.16.
Parata sunt derisoribus.
legis divine et humane.
marg.|
.17.
Iudicia.
id est iuste sententie, que determinantur in utraque lege.
marg.|
.18.
Et mallei percutientes.
id est pene graves.
marg.|
.19.
Stultorum.
id est transgressorum.
marg.|
.20.
Corporibus.
quia aliqui suspenduntur, et aliqui decapitantur, aliqui comburuntur, et aliis penis corporalibus puniuntur secundum diversa flagitia ab eis commissa, et hoc ad terrorem, aliorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_19)
Notes :