Capitulum 2
Numérotation du verset
Prv. 2,1
Fili mi,
si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te
Numérotation du verset
Prv. 2,2
ut audiat sapientiam auris tua,
inclina
cor tuum ad cognoscendam1 prudentiam.
1 cognoscendam
X
Ω
M ΩD ΩS ΩJ
Rusch edd.
] agnoscendam
Cava M Q² Y Φ
GP
Θ Z² Γ
M
Ψ
D
Cor2 Cor3
(antiq.) ΩL ΩR, noscendam
Weber
Numérotation du verset
Prv. 2,3
Si enim sapientiam
invocaveris
et inclinaveris
cor tuum prudentie,
Numérotation du verset
Prv. 2,4
si quesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros effoderis illam,
Numérotation du verset
Prv. 2,5
tunc
intelliges timorem Domini
et scientiam Dei
invenies,
Numérotation du verset
Prv. 2,6
quia Dominus dat
sapientiam
et ex ore eius prudentia et scientia2.
2 prudentia et scientia ΩD ΩS ΩR
Rusch Clementina
]
inv. Cor2
(hebr. et antiq.) Ω
M ΩJ ΩL
Weber
Numérotation du verset
Prv. 2,7
Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter,
Numérotation du verset
Prv. 2,8
servans semitas iustitie
et vias sanctorum custodiens.
Numérotation du verset
Prv. 2,9
Tunc
intelliges iustitiam et iudicium et equitatem
et omnem semitam bonam.
Numérotation du verset
Prv. 2,10
Si intraverit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit
Numérotation du verset
Prv. 2,11
consilium3 custodiet te et4 prudentia servabit te
3 consilium] + bonum Ω
M
cum LXX
|
4 et
plerique codd., edd.
ΩD ΩL]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Prv. 2,12
ut eruaris a5 via mala
5 a
Cava
X Θ ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] de
Cor2=Cor3
Ω
M ΩL
Weber
,
illegibilis propter compacitatem ligaturae
ΩD
et6 ab homine qui perversa loquitur.
6 et Ω ΩD
Rusch Clementina
]
om. Cor3
(non est interponendum secundum hebr. et antiq.)
Weber
Numérotation du verset
Prv. 2,13
Qui relinquunt
iter rectum
et ambulant per vias tenebrosas,
Numérotation du verset
Prv. 2,14
qui letantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Numérotation du verset
Prv. 2,15
quorum vie perverse
et infames gressus eorum,
Numérotation du verset
Prv. 2,16
ut eruaris
a muliere
aliena
et ab extranea que mollit sermones suos
Numérotation du verset
Prv. 2,17
et relinquit ducem pubertatis sue
Numérotation du verset
Prv. 2,18
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad inferos7 semite ipsius.
7 inferos
plerique codd., edd.
ΩD
Ω
M ΩJ ΩS ΩL ΩR] impios ΩJ X
Σ
T
Amiatinus Q* Y T CorS1
=
Cor3
(Beda)
Weber
, nepharios
CorS1
=
Cor3
(hebr.)
Numérotation du verset
Prv. 2,19
Omnes
qui ingrediuntur ad eam
non revertentur,
nec apprehendent semitas vite,
Numérotation du verset
Prv. 2,20
ut ambules
in via bona
et calles
iustorum custodias.
Numérotation du verset
Prv. 2,21
Qui enim recti sunt
habitabunt in terra
et simplices permanebunt in ea.
Numérotation du verset
Prv. 2,22
Impii vero de terra perdentur
et qui inique
agunt auferentur ex ea.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Prv. 2,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1} Et omnem semitam bonam. Hbr. Et omnem terminum bonum.A
marg.|
{LYR#T#.1} Item g. Et ad inferos semite illius. Hbr. Et ad inferos circini eius.B
Numérotation du verset
Prv. 2,ad litteram
marg.|
{3.1607}
Fili mi.
In capitulo precedenti docuit vitare avaritiam, hic consequenter docet vitare idololatriam, et quia per sapientiam evitatur, ideo primo inducit ad amorem sapientie, secundo ostendit quod per hoc evitatur vitium idololatrie, ibi : Si intraverit. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Fili mi si susceperis.
sicut discipulus docilis.
marg.|
.2.
Et mandata mea abscondes penes.
non celando ea aliis, quia talia sunt proximis communicanda, sed ea custodiendo tamquam rem pretiosam.
marg.|
.3.
Ut audiat sapientiam auris tua.
auris, scilicet corporis et mentis.
marg.|
.4.
Inclina cor tuum.
intentio enim desiderii sapientie facit {3.1608} ad eam citius pervenire. ideo subditur.
marg.|
.5.
Si enim sapientiam invocaveris.
devote orando, ut tibi detur a Deo .
marg.|
.6.
Et inclinaveris cor tuum prudentie.
ad acquisitionem eius quantum poteris conando. ideo sequitur.
marg.|
.7.
Si quesieris eam quasi pecuniam.
id est, cum tanto conatu sicut avarus querit pecuniam, et sicut fossor querit thesaurum absconditum.
marg.|
.8.
Tunc intelliges timorem domini, et scientiam Dei invenies.
id est, obtinebis intentum. Cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.|
.9.
Quia dominus dat sapientiam.
scilicet desiderantibus eam. unde sapientia fuit data Danieli, eo quod erat vir desideriorum, ut habetur Dan. 10.
Numérotation du verset
Prv. 2,ad litteram
marg.|
{3.1609}
.1.
Et ex ore eius prudentia et scientia.
Sapientia enim proprie est cognitio divinorum, et Prudentia agibilium humanorum. Scientia autem speculandorum.
marg.|
.2.
Custodiet rectorum salutem.
corporalem et spiritualem.
marg.|
.3.
Et proteget gradientes simpliciter.
idest, sine plica duplicitatis.
marg.|
.4.
Servans.
idest, servare faciens.
marg.|
.5.
Semitas iustitie.
que proprie respiciunt epikeiam, que dirigit ad legis intentionem et non litteram, sicut semita dirigit ad terminum declinans a via communi.
marg.|
.6.
Et via sanctorum custodiens.
idest, custodire faciens. Aliter exponitur ista littera, ita quod semite iustitie dicuntur hic consilia, vie iustorum precepta.
marg.|
.7. Tunc intelliges iustitiam et iudicium et equitatem. exponatur hoc ut supra primo capitulo.
marg.|
.8.
Et omnem semitam bonam.
idest, virtutem altam que compendiose ducit ad felicitatem.
marg.|
.9.
Si intraverit.
Hic consequenter ostenditur, quod per sapientiam idololatria excluditur ; cum dicitur. Si intraverit sapientia cor tuum, etc. sequitur.
marg.|
.10.
Ut eruaris a via mala.
idest, idololatria, ut dicit Rabbi Salomon quia per illam homo directe avertitur a Deo .
marg.|
.11.
Et ab homine qui perversa loquitur.
Cuiusmodi sunt sacerdotes idolorum, et doctores infidelium.
marg.|
.12.
Qui relinquunt iter rectum.
idest, legem naturalem et divinam.
marg.|
.13.
Et ambulant per vias tenebrosas.
scilicet in tenebris errorum, quia de uno errore procedunt ad alium.
marg.|
.14.
Qui letantur cum malefecerint.
quia ex consuetudine male agendi{3.1610} acquiritur habitus vitiosus, qui facit delectari in malo opere. Signum enim habitus generati est delectatio in opere. 2. Ethicorum. Et dicitur hic : Letantur. quantum ad animam interius.
marg.|
.15.
Et exultant in rebus.
quantum ad corpus exterius, quia motus anime redundant exterius in corpore.
marg.|
.16.
Quorum vie perverse.
quia quod soli Deo proprium est, attribuunt creature.
marg.|
.17.
Et infames egressus eorum.
in opinione bonorum hominum.
marg.|
.18.
Ut eruaris a muliere.
idest, idololatria, que alienat a Deo, ut exponit Rabbi Salomon .
marg.|
.19.
Que mollit sermones suos.
promittendo idololatris delectabilia carnis, unde in lucis idolorum exercebantur luxurie, maxime in venerationem Veneris et Priapi.
marg.|
.20.
Et relinquit ducem pubertatis sue.
id est Deum qui dicitur dux pubertatis synagoge de Egypto eam educendo, et in datione legis eam desponsando, quem reliquit multipliciter idololatrando, ut patet ex libris Iudicum et Regum. ideo subditur.
marg.|
.21.
Et pacti Dei sui oblita est.
id est legis sibi date.
marg.|
.22.
Inclinata est enim ad mortem,
scilicet temporalem, quam multi incurrerunt propter idololatriam, ut patet in Exodo pro adoratione vituli, et in libro Numerorum pro peccato Phegor, et in multis aliis locis veteris testamenti.
marg.|
.23.
Et ad inferos.
id est ad mortem gehenne :
marg.|
.24.
Semite ipsius.
idest, doctrine eius et opera.
marg.|
.25.
Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertentur.
id est pauci revertentur ad latriam, quia idololatria laxat habenas vitiis, ad que homines sunt proni. Et est hic hyperbole sicut cum dicitur : Omnes de civitate currunt ad tale spectaculum, ad denotandum multitudinem euntium, quamvis plures non vadant. Posset etiam istud totum exponi de muliere adultera, quantum ad peccatum luxurie.
Numérotation du verset
Prv. 2,ad litteram
marg.|
{3.1611}
.1.
Ut ambules in via.
virtutum. et refertur hoc ad illud quod supra dictum est. Si intraverit sapientia cor tuum : quia sicut facit declinare a via mala, ita facit ambulare per bonam.
marg.|
.2.
Qui enim,
scilicet viventium. de qua impii perdentur et auferentur : non quia illic actu fuerunt, sed tantum in potentia, {3.1612} in quantum omnis homo factus ad imaginem Dei est capax ipsius per cognitionem et amorem : et sic quodammodo ad beatitudinem ordinatus. Potest etiam hec littera exponi de terra promissionis, quam habitaverunt Iudei quandiu fuerunt recti, Deo debite serviendo, sed cum per impietatem declinaverunt ab eo, fuerunt ab ea deiecti, ut patet de. 10. tribubus. 4Rg. 18. et de duabus. 4Rg. ult.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_2)
Notes :