Nicolaus de Lyra

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 

Luxuriosa res vinum1 et tumultuosa ebrietas.
1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
Numérotation du verset Prv. 20,2 

Sicut rugitus leonis
ita et2 terror regis qui provocat eum peccat in
2 et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
animam suam.
Numérotation du verset Prv. 20,3 

Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 

Propter frigus
piger arare noluit,
mendicabit ergo3 estate4
3 ergo Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ, om. X |
4 estate ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. Ω M, egestate ΩP |
et non dabitur ei5.
5 ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
Numérotation du verset Prv. 20,5 

Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 

Multi homines misericordes vocantur,
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 

Iustus autem6 qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
6 autem Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,8 

Rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo7.
7 intuitu s. Ω M ΩJ ΩS ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² Ω F ΩJ* ( cancel. )
Numérotation du verset Prv. 20,9 

Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
Numérotation du verset Prv. 20,10 

Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
Numérotation du verset Prv. 20,11 

Ex studiis suis intelligitur8 puer si munda et9 recta sunt10 opera eius.
8 intelligitur Cor3 (vel hebr.) Ω M ΩL ΩP Rusch ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS Ω F ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.) |
9 et plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber |
10 sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. Ω M Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,12 

Aurem audientem
et oculum videntem
Dominus fecit utrumque11.
11 D. f. - u. Ω M Ω F ΩS LP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,13 

Noli diligere somnum
ne te egestas opprimat.
Aperi oculos tuos
et saturare panibus.
Numérotation du verset Prv. 20,14 

Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
Numérotation du verset Prv. 20,15 

Est12 aurum et multitudo gemmarum et vas13 pretiosum labia scientie.
12 Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR² |
13 et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,16 

Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 

Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
Numérotation du verset Prv. 20,18 

Cogitationes consiliis roborantur14 et gubernaculis tractanda sunt bella
14 roborantur Cor3 (moderni ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 

ei15 qui revelat mysteria
15 ei ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* Ω M*?
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
ne commiscearis.
Numérotation du verset Prv. 20,20 

Qui maledicit patri suo et16 matri extinguetur lumen17 eius in mediis tenebris.
16 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut Ω M (hapax) |
17 lumen ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,21 

Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Numérotation du verset Prv. 20,22 

Ne dicas reddam malum pro malo18 a, exspecta Dominum et liberabit te.
0 Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
18 pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1530 Rusch ] pro bono Ω M, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 20,23 

Abominatio est apud Deum19 pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
19 Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 20,24 

A Domino
diriguntur gressus
viri,
quis autem hominum potest intelligere20 viam suam ?
20 p. i. ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,25 

Ruina est homini devotare21 sanctos et post vota retractare22.
21 homini plerique codd. Ω M ΩP Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Weber | devotare Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt DEVOTARE ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent DEVORARE) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR² |
22 vota retractare Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ² ΩJ ΩP Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) Ω F* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR² |
Numérotation du verset Prv. 20,26 

Dissipat impios rex sapiens et incurvat23 super eos fornicem.
23 incurvat Φ ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
Numérotation du verset Prv. 20,27 

Lucerna Domini spiraculum hominis que24 investigat omnia secreta ventris.
24 que Ω M Ω F Ω J2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 20,28 

Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 

Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
Numérotation du verset Prv. 20,30 

Livor vulneris absterget25 mala et plage in secretioribus ventris26.
25 absterget] –git Ω M (hapax) |
26 et] si Ω M (hapax) | secretionibus] obsecrationibus (hapax) |

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,ad litteram 
marg.| {3.1689} Luxuriosa rex vinum. Superius Salomon repressit rationabilem partem et irascibilem, hic reprimit concupiscibilem. Et primo, quantum ad potum, secundo quantum ad cibum. 23. Prima in tres secundum tria ca. ita quod in primo facit propositum. in secundo removet dubium, in tertio, ponit dicte repressionis effectum. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Luxuriosa res. supple est vinum, scilicet effective, unde dicit Hieronymus. Venter mero estuans, cito spumat in libidinem, unde et Lot per vini potum commisit cum filiabus suis incestum. Gn. 19.c.
marg.|  .2. Et tumultuosa, scilicet est :
marg.|  .3. Ebrietas. Quia tunc homines loquuntur effrenate et clamose.
marg.|  .4. Quicumque his delectatur, scilicet ebrietate et luxuria.
marg.|  .5. Non erit sapiens. Quia utrunque absorbet rationem, et causat mentis hebetudinem.
marg.|  .6. Sicut rugitus leonis. est terribilis aliis animalibus.
marg.|  .7. Itat terror regis. malis hominibus.
marg.|  .8. Qui provocat eum. ad iram.
marg.|  .9. Peccat in animam suam. id est in vitam suam, sicut patet de Semei. 2Rg. et de Ioab provocantibus regem David ad iram, propter quod fuerunt occisi de mandato eius per Salomonem filium suum. 3Rg. 2.
marg.|  .10. Honor est homini. quia per hoc ostendit se pacificum et mansuetum esse, quod est honorificum, quia honor est premium virtutis.
marg.| {3.1690}
marg.| .11. Omnes autem stulti. sequentes impetum passionis ire.
marg.|  .12. Miscentur contumeliis. ad hoc inclinati ex impulsu passionis.
marg.|  .13. Propter frigus piger arare noluit. tempore ad hoc debito.
marg.|  .14. Mendicabit ergo estate. collectione fructuum carendo.
marg.|  .15. Et non dabitur illi. propter demeritum sue pigritie.
marg.|  .16. Sicut aqua profunda. in qua latent ea que sunt inferius.
marg.|  .17. Sic consilium. id est secretum.
marg.|  .18. In corde viri. sapientis et astuti.
marg.|  .19. Sed homo sapiens. id est discipulus diligens.
marg.|  .20. Exhauriet illud. sollicite querendo ab ipso.
marg.|  .21. Multi homines misericordes vocantur. qui tamen non sunt secundum veritatem sed magis pusillanimes impunita vitia dimittentes, ideo subditur.
marg.|  .22. Virum autem fidelem. in correctione vitiorum secundum officium sibi impositum.
marg.|  .23. Quis inveniet. quasi dicat raro invenitur, Propter quod dicitur Luc. 18.b. Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra. id est fidelem hominem, timore humano postposito, et favore iustitiam facientem.
marg.|  .24. Iustus qui ambulat in simplicitate sua. id est sine falsitatis plica.
marg.|  .25. Beatos post se filios derelinquet. instructos doctrina sua, unde frequenter contingit, quod propter bonitatem patrum defunctorum imprecantur bona filiis eorum.
marg.|  .26. Rex qui sedet. id est ad iustitiam exequendam.
marg.|  .27. Dissipat omne malum, scilicet culpe, quod debet dissipare.
marg.|  .28. Intuitu suo. quia mali talem principem formidant videre.
Numérotation du verset Prv. 20,ad litteram 
marg.| {3.1691} .1. Quis potest dicere, mundum est cor meum. quasi diceret, nullus, nisi ex speciali gratia divina. Propter quod dicitur Ioannis prima canonica. primo capitulo Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.
marg.|  .2. Pondus. maius in emendo.
marg.|  .3. Et pondus. Minus in vendendo, et similiter de mensura.
marg.|  .4. Utrunque abominabile est apud Deum. quia furtum est colore iustitie palliatum. Propter quod dicit Hieronymus. Simulata sanctitas duplex est iniquitas.
marg.|  .5. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et tecta sunt. Si enim sit bone indolis, ex hoc coniecturatur quod futurus sit virtuosus in etate adulta, propter quod dicit Philoso. 1. Ethicorum quod pueros beatificamus in spe.
marg.|  .6. Aurem audientem. Doctrinam sapientum.
marg.|  .7. Et oculum videntem. Exempla eorum.
marg.|  .8. Dominus fecit utrunque. id est ex dono Dei utrunque provenit.
marg.|  .9. Noli diligere somnum. Immoderatum per pigritiam.
marg.|  .10. Ne te egestas opprimat. Propter defectum laboris in acquisitione necessariorum.
marg.|  .11. Aperi oculos tuos. id est sis vigil, et diligens in operibus tuis.
marg.|  .12. Et saturare panibus. id est saturaberis.
marg.|  .13. Malum est, malum est, dicit omnis emptor. quia replicat emende rei defectum, ut diminuat eius pretium.
marg.|  .14. Et cum recesserit. cum re empta.
marg.|  .15. Tunc gloriabitur. de bono foro.
marg.|  .16. Et aurum et multitudo. id est doctrina procedens ex sapientia excedit omne corporale quantumcumque pretiosum, quanto corpore melior est anima.
marg.|  .17. Tolle vestimentum eius. id est licite potes tollere.
marg.| {3.1692}
marg.| .18. Qui fideiussor extitit alieni. pro alieno, quia obligatus est ad reddendum pro eo, tamen si vestimentum est sibi necessarium de nocte, debet sibi reddi in vespere, et resumi potest de mane, etc. sicut dictum fuit diffusius Ex. 22.
marg.|  .19. Suavis est homini, scilicet mendaci.
marg.|  .20. Panis mendacii. id est per mendacium acquisitus, quia unicuique delectabile est operari secundum habitum 2. Ethicorum et quod sic acquiritur suave videtur.
marg.|  .21. Et postea implebitur os eius calculo. per amaritudinem penitentie, eo quod considerat se male egisse.
marg.|  .22. Cogitationes consiliis roborantur. ad effectum deducentur.
marg.|  .23. Et gubernaculis. id est prudentia, consilio, et experientia.
marg.|  .24. Tractanda sunt bella. Et non solum viribus corporalibus. Unde apud Romanos qui per bella subiugaverunt sibi totum orbem, miles quantumcumque fortis carens tamen sapientia dicebatur miles sine oculis.
marg.|  .25. Et qui revelat mysteria. consilia sue fidei tradita.
marg.|  .26. Et ambulat fraudulenter. Ostendens amicitiam cum sit inimicus latenter.
marg.|  .27. Et dilatat labia sua. Magna promittendo, et parva aut nulla adimplendo.
marg.|  .28. Ne commiscearis. quia fieres ei similis, Ps. 17.d. Cum electo electus eris, cum perverso perverteris.
marg.|  .29. Qui maledicit patri suo et matri extinguetur. id est interficietur, sicut precipitur. Levi. 20. et sic extinguitur quantum ad lumen presentis vite.
marg.|  .30. Hereditas ad quam festinatur. Ex cupiditate eam indebite acquirendo.
marg.|  .31. In novissimo benedictione carebit. quia acquirens post mortem penam substinebit, et heres eius de communi cursu finaliter non gaudebit.
marg.|  .32. Ne dicas reddam malum pro malo. Ex vindicte zelo.
Numérotation du verset Prv. 20,ad litteram 
marg.| {3.1693} .1. Expecta dominum. id est iustitiam.
marg.|  .2. Et liberabit te. a persequentibus.
marg.|  .3. Abominatio est apud Deum. Exponatur sicut prius.
marg.|  .4. A domino diriguntur gressus viri. id est necesse habent dirigi.
marg.|  .5. Quis autem hominum intelligere potest viam suam. quasi dicat nullus, nisi a Deo directus. Cuius ratio est, quia homo finaliter ordinatur ad beatitudinem, facultatem nature excedentem, secundum quod dicitur. 1. Cor. 2.e. Oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis, non ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. Ad finem autem incognitum homo non potest opera sua dirigere, propter quo necessario indiget divina directione.
marg.|  .6. Ruina est homini devotare sanctos. id est facere eis vota, et non implere, quia licet vovere sit voluntatis, reddere tamen vota facta est necessitatis, et ideo non reddens ruit in peccatum, nisi per impotentiam excusetur.
marg.|  .7. Dissipat impios rex sapiens. id est debet dissipare turbantes bonum commune.
marg.|  .8. Et incurvat super eos fornicem. idest arcum triumphalem qui antiquitus erigebatur habita victoria de inimicis, ut habetur de Saule rege. 1Rg. 15.c.
marg.|  .9. Lucerna domini spiraculum hominis. id est spiritus eius, quia lumen naturale rationis est quedam impressio divini luminis, secundum quod dicitur Ps. 4.b. Signatum est super nos lumen vultus tui domine.
marg.| {3.1694}
marg.| .10. Que investigat omnia secreta. id est cordis. Intellectus enim flectitur supra seipsum, et sic cognoscit interiora sua. 1. Cor. 2.c. Quis enim scit hominum, que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est.
marg.|  .11. Misericordia et veritas. id est iustitia.
marg.|  .12. Custodiunt regem. quia misericordia sine iustitia est pusillanimitas, et iustitia sine misericordia est crudelitas, que destruunt regem et regnum, sed misericordia iustitia stimulata, et iustitia misericordia temperata custodiunt regem et regnum.
marg.|  .13. Et roboratur clementia. sicut patet de regno David 2Rg. 22.c. ubi dicit. Mansuetudo mea multiplicavit me. unde in dubiis ad misericordie partem est declinandum.
marg.|  .14. Exultatio iuvenum. de ipsa enim gloriantur.
marg.|  .15. Et dignitas senum, scilicet sensuum cum canicie capitis, ex hoc enim digni sunt pre ceteris honorari, unde peta, Magna fuit quondam capiti reverentia † cani, unde et Levit. 19.g. Coram cano capite consurge et honora personam senis.
marg.|  .16. Livor vulneris. id est dolor exterior sive labor in satisfactione, et dolor interior in contritione abstergunt mala culpe. In Hebreo, sic habetur. Livor vulneris evacuatio in malo, et percussure in ventre. quod exponit Rabbi Salomon sic. Evacuatio scilicet substantie vel divitiarum. In malo. id est malis operibus, sicut contingit prodigis et insipientibus, est supple livor vulneris causaliter quia talibus solent inferri livores et vulnera. Et percussure in ventre. id est plage mortales usque ad membra vitalia in ventre latentia pertingentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_20)

Notes :