Nicolaus de Lyra

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 

Ne1 emuleris viros malos,
1 Ne G CorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] Nec Weber
nec desideres esse cum eis2,
2 cum eis ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR] tumens Ω M
Numérotation du verset Prv. 24,2 

quia rapinas3 meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
3 rapinas ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] rapinam X ΠH Y² ΩS (rapinã) Ed1530 , rapina Y* ΨD
Numérotation du verset Prv. 24,3 

Sapientia
edificabitur domus
et prudentia roborabitur.
Numérotation du verset Prv. 24,4 

In doctrina4
4 In ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Ω M
replebuntur
cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Numérotation du verset Prv. 24,5 

Vir sapiens5 fortis est et vir doctus robustus et validus,
5 sapiens ΠH L Q ΓA ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch Clementina ] + et ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 24,6 

quia cum dispositione initur6 bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
6 initur CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in Ω , itur ad CorS1 (ad [ cancel. et exp.] sic habent moderni) Cor3 (moderni) ΩJ, itur in CorS1 Cor3 (vel) Ω M* ΩS Ω F, mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,7 

Excelsa stulto
sapientia in porta non aperiet os suum.
Numérotation du verset Prv. 24,8 

Qui cogitat mala facere7 stultus vocabitur,
7 mala facere ΠH Amiatinus Q ΦRGΘ Z² S Γ ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] malefacere ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 24,9 

cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
Numérotation du verset Prv. 24,10 

Si desperaveris lapsus in die angustie8* imminuetur9 fortitudo tua.
8 lapsus - in die a. Cor1 CorS1 (sic habent antiq. et moderni) ΦRG Z ΨD Ω ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch (in die l. a.)] in die angustie lapsus Ω M* Ω F, lassus in die a. Cor2 CorS1 + Cor3 (Beda) Ω ΩL Clementina Weber |
9 imminuetur ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non praem. ΩJ* (rubr. cancel.) |
Numérotation du verset Prv. 24,11 

Erue eos
qui ducuntur
ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses10.
10 ne Cor2 ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non Ω M (ñ)
Numérotation du verset Prv. 24,12 

Si dixeris vires non suppetunt,
qui inspector est cordis ipse intelligit11 et servatorem12 anime tue
11 intelligit] intelligat Ω M* |
12 servatorem Cor2 = Cor3 (al. iuxta hebr.) Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] salvatorem Cor3 (al. antiq.), servator est ΩS, servat honorem Cava |
nihil13 fallit reddetque homini
13 nihil ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] nec ΩS
iuxta opera sua.
Numérotation du verset Prv. 24,13 

Comede, fili mi14, mel
14 mi CorS1 (sic habent antiq. et quidam moderni sed quidam non habent MI ) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL Rusch Weber ] om. Cava X Amiatinus L Q Y CorS1 (quidam) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩP ΩR
quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 24,14 

Sic et doctrina sapientie anime tue15 quam cum inveneris, habebis in novissimis spem16 et spes tua non peribit,
15 tue ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] sue Ω M |
16 in novissimis - spem Φ Z² ΨD ΩD Ω F ΩS (spêm cacogr. ) ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] inv. L² Q² Y Θ S² Ed1530 , in novissimis Weber |
Numérotation du verset Prv. 24,15 

ne insidieris et17 queras impietatem18 in domo iusti neque vastes requiem eius.
17 et Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩD Ω M |
18 impietatem ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] iniquitatem ΩS ΩP |
Numérotation du verset Prv. 24,16 

Septies enim19 cadet iustus
19 enim Cor2 (non est ibi IN DIE ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in die L² Rusch (Glossa) , mf. obsc. # ΩD
et resurget, impii autem corruent in malum.
Numérotation du verset Prv. 24,17 

Cum20 ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum,
20 Cum ΩD ΩR] Cumque ΩJ* (rubr. cancel.) (hapax)
Numérotation du verset Prv. 24,18 

ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam,
Numérotation du verset Prv. 24,19 

ne21 contendas cum pessimis, ne22 emuleris impios,
21 ne ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] nec ΨD, non ΩS |
22 ne CorS1 (sic habent moderni sed hebr. et an. non, habent : NEC EMULERIS ) Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩJ Rusch ] nec CorS1 = Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩL ΩP ΩR Clementina Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,20 

quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur.
Numérotation du verset Prv. 24,21 

Time Dominum23,
23 Dominum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] Deum Ω M
fili mi, et regem
et cum detractoribus non24 commiscearis,
24 non ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] ne ΠH Z ΨD Ω M ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 24,22 

quoniam repente consurget25 perditio eorum26 et ruinam utriusque quis novit.
25 consurget ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] surget Ω M (hapax) |
26 eorum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illorum Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,23 

Hec quoque sapientibus27
27 Hec... sapientibus] hec dico vobis sapientiam agnoscentibus CorS1 = Cor3 (al. translatio)
cognoscere personam in iudicio non est bonum.
Numérotation du verset Prv. 24,24 

Qui dicunt impio : iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos28 tribus.
28 dicunt... eis ... eos CorS² (Sen. Parisiensis habent sic dictum pluraliter sed hebr. et plures al. singulariter dicunt neutrum) ΩJ ΦRGP² Θ ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR (... eos obsc # ΩD) Rusch Clementina ] dicit... ei... eum ΩL Weber , dicit... eum... eum Cava ΓM ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,25 

Qui arguunt29 laudabuntur et super eos30 veniet benedictio.
29 arguunt Ω Rusch ] + eum Clementina |
30 eos Ω M Ω F ΩS Ω JR Rusch ] ipsos Ω LP Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,26 

Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Numérotation du verset Prv. 24,27 

Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea31 edifices domum tuam32,
31 et ΩDF Rusch ] etiam ( sic ) CorS² (hebr.), et CorS2 (Paris.) ΩS, ut CorS2 (Sen.) Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber  : CorS² : “Infra PREPARA FORIS ETIAM POSTEA .he. paris. ET SET. sen. ET UT. ” |
32 tuam ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 24,28 

ne sis testis frustra contra proximum tuum33, nec34 lactes quemquam35 labiis tuis,
33 ne... tuum ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ*LPR Rusch Weber ] ne sis testis contra proximum tuum CorS² (hebr.) | tuum Ω Ω |
34 nec CortS1 Ω MSLPR Rusch Clementina Weber ] ne Y ΩD Ω F ΩJ |
35 quemquam ΩD Ω M Ω F ΩS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vel quempiam CorS1 (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,29 

ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
et36 reddam unicuique secundum opus suum.
36 et Cava Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch ] om. ΩP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,30 

Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri37.
37 stulti viri L* ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 24,31 

Et ecce totum repleverant urtice, operuerant38 superficiem39 eius spine et maceria lapidum destructa erat.
38 operuerant Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] operuerunt ΩJ* Cava X ΣC L M Q Y Θ ΨD Ω F ΩJ*?, operuert abrev. ΩR, et praem. ΓA Clementina , mf. obsc. # ΩD |
39 superficiem ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR ² Rusch Weber ] superfaciem ΩJ ΣT Y* ΨD Ω M ΩR*, mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,32 

Quod cum vidissem posui in corde meo40 et exemplo didici disciplinam.
40 meo ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M Ω F*
Numérotation du verset Prv. 24,33 

Usquequo piger dormis ? Usquequo de somno consurges41 ? Parum inquam dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
41 usquequo piger... consurges Q² Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL* ΩR Rusch ] Usquequo piger dormis S² | dormis] dormies | usquequo²] quando Ω M | consurges] consurgis ΘHA² ΩP, non surgis CorS1  ; om. Cor1 (hoc hebr. et antiq. non habent hic sed supra (Prv. 6, 9) Cor2 ( DISCIPLINAM. PARUM) CorS1 (plures antiq. hebr. non habent scilicet istos duos versus), Cor3 (plures anti. hebr. non habent) Weber ; del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL (va-cat).
Numérotation du verset Prv. 24,34 

et veniet tibi42 quasi cursor egestas tua43 et mendicitas tua44 quasi vir armatus.
42 veniet tibi Amiatinus G ² X² Σ L² Γ Cor3 (hebr. an.) ΩD* Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1530 Clementina ] veniet G * Cava Cor2 Ω Ω ΩP Weber cum hebr. LXX, veniat CorS1 (quidam habent ET VENIAT TIBI sed hebr. antiq. non habent TIBI ) |
43 tua] om. Clementina cum Prv. 6, 11 |
44 tua Cava Ω Rusch ] om. Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,ad litteram 
marg.| {3.1707} Ne emuleris. Hic consequenter concludit ex predictis quoddam corollarium. Dictum est enim supra quod in conviviis et comessationibus potatorum consumuntur fortune bona, quibus consumptis inducuntur tales ad rapinas et furta : quia non habent unde continuent talia, et tamen continuare volunt, quia consuetudo est altera natura, ideo quasi concludendo ex predictis dicit.
marg.|  .1. Ne emuleris. id est imiteris : Aemulor, aris, habet plures significationes. unde versus : Aemulor inflatur, amat invidet ac imitatur.
marg.|  .2. Viros malos. id est ebriosos et gulosos, ut dictum est.
marg.|  .3. Quia rapinas. postquam consumpserit bona sua modo predicto.
marg.|  .4. Et fraudes. quando non possunt habere per violentiam.
marg.|  .5. Sapientia edificabitur. id est promovebitur familia vel cognatio aliqua.
marg.|  .6. Et prudentia roborabitur. id est bono regimine.
marg.|  .7. In doctrina replebuntur. id est corda audientium.
marg.|  .8. Universa substantia. Divitie enim spirituales semper sunt pretiose {3.1708} et pulcherrime, corporales enim aliquando habent turpitudinem annexam.
marg.|  .9. Vir sapiens fortis. quia sapientia plus valet in arduis et in bellis quam vires corporis, ideo subditur.
marg.|  .10. Quia cum. Nisi enim exercitus esset bene dispositus, non haberet victoriam sed magis confusionem.
marg.|  .11. Excelsa stulto. quia non potest attingere ad eam.
marg.|  .12. In porta non. id est inter sapientes qui antiquitus sedebant in porta civitatis ad faciendum iudicium. Cetera patent usque ibi.
marg.|  .13. Si desperaveris in die angustie lapsus. de periculi evasione.
marg.|  .14. Imminuetur fortitudo tua. Quia deficiente corde per desperationem deficiunt membra exteriora, que habent virtutem a corde.
marg.|  .15. Erue eos qui. Iniuste tamen exemplo Danielis, qui liberavit Susannam, Dan. 13.
marg.|  .16. Si dixeris. ad hoc faciendum.
marg.|  .17. Qui inspector est cordis. id est Deus, secundum quod dicitur. 1Rg. 16.b. Homo videt ea que patent, Deus autem intuetur cor.
Numérotation du verset Prv. 24,ad litteram 
marg.| {3.1709} .1. Ipse intelligit. Si dicas verum vel falsum, et secundum hoc reddet tibi penam vel premium.
marg.|  .2. Comede fili. Ad litteram, in terra promissionis in qua regnavit Salomon mel abundat, ideo in pluribus locis veteris testamentidicitur terra abundans lacte et melle, et eo reficiuntur homines corporaliter.
marg.|  .3. Sic et doctrina. Dulcis est et bona et spiritualiter refectiva.
marg.|  .4. Quam cum. Corde meditando et opere adimplendo.
marg.|  .5. Habebis in novissimis. scilicet in bonis futuri seculi.
marg.|  .6. Et spes tua. id est effectu non carebit, quia spes est certa expectatio future beatitudinis ut supra dictum est.
marg.|  .7. Ne insidieris. id est occasionem eum diffamandi, eo quod in aliquo deliquit, et subditur causa.
marg.|  .8. Septies enim. id est pluries, quia vita presens sine peccato non potest transigi de cursu communi.
marg.|  .9. Et resurget. id est se emendabit, propter quod servanda est fama eius. unde dicit salvator, Mt. 18.b. quod correctio fraterna primo debet esse in secreto, ut sic servetur fratris fama, si emendetur ex tali correctione.
marg.|  .10. Impii autem. Sine correctione tali per emendam, et ideo non sic est cum istis agendum, sed magis sunt accusandi publice iustitie et puniendi, quando non speratur de eorum emendatione ex secreta correctione.
marg.|  .11. Cum ceciderit. In aliquod malum pene.
marg.|  .12. Ne gaudeas. Motus ratione odii seu inimicitie, secus autem est quando tale gaudium procedit ex zelo iustitie, ideo sequitur.
marg.|  .13. Ne forte. Motus malus animi tui.
marg.|  .14. Et auferat. Et super te convertat ipsam.
marg.| {3.1710}
marg.| .15. Ne contendas. id est cum incorrigibilibus verbo correctionis, quia hoc inutile, sed iudex debet contendere cum talibus penis, ut a malo arceantur, et alii terreantur.
marg.|  .16. Ne emuleris. id est imiteris.
marg.|  .17. Impios. Cuius causa subditur.
marg.|  .18. Quoniam non. Sed totam suam spem ponunt in bonis huius mundi.
marg.|  .19. Et lucerna. id est potestas eorum finietur.
marg.|  .20. Time dominum. principaliter.
marg.| .21. Et regem. Qui est eius vicarius in temporalibus secundario.
marg.| .22. Et cum detractoribus non commiscearis. Eorum detractiones libenter audiendo.
marg.|  .23. Quoniam repente. scilicet detractoris et eius auditoris.
marg.|  .24. Et ruinam utriusque. quasi dicat valde magna erit, quia post ruinam culpe incurrent ruinam gehenne.
marg.|  .25. Hec quoque. que sequuntur : sic coniungitur hec littera in Hebreo.
marg.|  .26. Sapientibus. id est iudicibus et eis assistentibus.
marg.|  .27. Cognoscere. id est ex aliqua familiaritate ei condescendere plus debito.
marg.|  .28. Non est bonum. Quia est contra veritatem iustitie. In tali enim casu sanctum est prehonorare veritatem. 1. Ethicorum
marg.|  .29. Qui dicunt. Eum pro muneribus seu familiaritatibus iustificando.
marg.|  .30. Maledicent. Per populos intelliguntur gentes, que non sunt de populo Israel, et per tribus populus Israel in duodecim tribubus divisus.
marg.|  .31. Qui arguunt. Iuste peccatores, observando tempus et locum, et alias debitas circunstantias.
marg.|  .32. Laudabuntur. id est laudabiles efficientur coram Deo et hominibus.
marg.| .33. Et super. Dei et populi.
marg.|  .34. Labia. id est pacem reformabit, cuius signum est mutuum osculum.
marg.| {3.1709} Qui recta verba. Ille enim qui respondet ex transverso, veritatem fugiendo, non reformat pacem, sed magis dissipat eam.
Numérotation du verset Prv. 24,ad litteram 
marg.|  .1. Prepara foris opus tuum, et diligenter. Hunc versum exponit Rabbi Salomon dupliciter. Uno modo sic. Prepara foris opus tuum. id est provide tibi de agris et vineis, et aliis ad vitam necessariis.
marg.|  .2. Et postea. id est accipias uxorem et facias prolem. Coniunctio enim viri et mulieris et educatio prolis faciunt domum que male gubernaretur, nisi precederet provisio necessariorum. Alio modo sic. Prepara foris opus tuum, studendo sacram scripturam. Et diligenter exerce agrum tuum, videndo glossas doctorum. Et postea edifices domum tuam, id est fac tibi discipulos per sanam doctrinam, aliter esset ordo perversus.
marg.|  .3. Ne sis testis. id est sine iusta et rationabili causa.
marg.|  .4. Ne lactes quenquam. id est verbis adulatoriis.
marg.|  .5. Ne dicas. ad oppositum verbis comminatoriis.
marg.| {3.1710} .6. Quomodo fecit. talis iniuriam inferendo.
marg.|  .7. Sic faciam. quia nullus debet esse iudex in causa sua, sed debet ad superiorem recurrere. cuius est inter homines iustitiam conservare, et iniuriantes corripere.
marg.|  .8. Per agrum. et ad sensum patet hoc in possessionibus pigrorum.
marg.|  .9. Quod cum vidissem. quia sapientes hoc videntes, fiunt magis soliciti de suis possessionibus custodiendis et colendis. Aliomodo exponitur, per agrum et vineam intelligendo hominis conscientiam, que ²quando negligitur, variis vitiis repletur. Quod considerantes sapientes viri, circa propriam conscientiam purgandam sunt magis soliciti.
marg.|  .10. Usquequo piger. Hoc principium non est in Hebreo, sed incipit ibi versus.
marg.|  .11. Parum inquam dormies. Exponatur tamen totum usque ad finem capituli, sicut expositum est supra cap. 6. ubi ponitur ista sententia, et quasi sub eisdem verbis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_24)

Notes :