Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset Prv. 28,1 

Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
Numérotation du verset Prv. 28,2 

Propter peccata terre multi principes eius et propter hominis1 sapientiam et horum scientiam2 que dicuntur vita dulcis3 longior erit.
1 hominis] hominum L Q Ω M |
2 sapientiam – ... – scientiam] inv. Ω M |
3 dulcis Cava M* D Q Y Z* T² S* ΨD Rusch ] ducis ΩL Weber , principis Σ |
Numérotation du verset Prv. 28,3 

Vir4 pauper calumnians pauperes similis est5 imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Vir] Ubi Ω M |
5 est plerique codd., edd. Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,4 

Qui derelinquunt legem laudant impium, qui custodiunt succenduntur contra eum.
Numérotation du verset Prv. 28,5 

Viri mali non cogitant
iudicium, qui autem requirunt6 Dominum animadvertunt omnia.
6 requirunt ΩJ Rusch Weber ] inquirunt Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,6 

Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus7.
7 Melior] Cor3 (hebr.) | pravis itineribus Ω F ΩJ ΩP Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] pravus itineribus Q² ΓM Ω M, in itineribus pravis Θ
Numérotation du verset Prv. 28,7 

Qui custodit legem filius sapiens est, qui autem8 comessatores pascit9.
8 autem plerique codd., edd. ΩL Rusch cum LXX] om. Weber |
9 comessatores pascit Ω Rusch Ed1530 Clementina ] inv. ΩL Weber | amessatores Ω , messatores Ω M3 |
confundit patrem suum.
Numérotation du verset Prv. 28,8 

Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes eas congregat10.
10 eas congregat Ω M ΩJ ΩS Rusch ] inv. ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,9 

Qui declinat aures suas11 ne audiat legem oratio eius erit12 execrabilis.
11 aures suas CorS1 = Cor3 (moderni) ΩJ Rusch Clementina ] aurem suam CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) ΩL ΩP Weber |
12 erit ΩS ΩJ ΩP Rusch Weber ] fiet ΩS |
Numérotation du verset Prv. 28,10 

Qui decipit iustos13 in via mala in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius14.
13 iustos] om. Ω M |
14 eius plerique codd., edd. ΩL Rusch ] om. Cava X Σ L Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,11 

Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.
Numérotation du verset Prv. 28,12 

In exultatione15 iustorum multa gloria est16 regnantibus impiis ruine17 hominum.
15 exultatione CorS1 (hebr. et antiq. et quidam moderni) Cor2 Cor3 (hebr. antiq.) CorS3 ΩJ Rusch Weber ] exaltatione L CorS1 (quidam) Cor3 (vel) CorS3 |
16 est Q Y Φ Z² S² ΨD Ω Rusch Clementina ] om. ΩL Weber |
17 ruine] ruina Z* S* Ed1530 , om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 28,13 

Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem18 confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur.
18 autem plerique codd., edd. ΩL Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 28,14 

Beatus homo qui semper est pavidus,
qui vero19 mentis est dure
19 vero] om. Ω M
corruet in malum.
Numérotation du verset Prv. 28,15 

Leo rugiens et ursus esuriens
princeps
impius
super populum pauperem.
Numérotation du verset Prv. 28,16 

Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam, qui autem odit avaritiam longi20 fient dies eius.
20 longi Rusch Weber ] longe M* Q Y ΦRG Z* S ΓM* ΨD Ω M
Numérotation du verset Prv. 28,17 

Hominem21 qui calumniatur22 anime sanguinem eius23
21 Hominem Cor1 ΩJ ΩP Rusch Weber ] homini Q Θ, homo X |
22 calumniatur] calumniatus ΩJ* |
23 eius Θ CorS1 (quidam) ΩS Ω F Rusch ] om. Cor1 CorS1 = Cor3 (hebr. Beda antiq.) ΩJ ΩL ΩP Weber |
si usque ad lacum
fugerit24 nemo sustinet25.
24 fugerit Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Rusch Weber ] fugeris Ω M ΩS*, fuerit Cava Σ Amiatinus M D Q Y Φ ΘA W S ΓM ΨD CorS1 =3 (al.) |
25 sustinet plerique codd., edd. Cor1 -2 ΩL] sustentet X ΠH M Y* Θ Z* W ΓM ΨD Ed1530 Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,18 

Qui ambulat simpliciter salvus erit, qui perversis graditur26 viis concidet semel.
26 graditur Θ Ω M ΩJ Rusch Ed1530 ] gradietur ΩS, ingreditur ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,19 

Qui operatur terram suam
saturabitur27 panibus,
27 satiabitur Cava Θ CorS1 (moderni) ΩS ΩJ edd. Rusch ] saturabitur CorS1 = Cor3 (Beda antiq.) Weber
qui sectatur28 otium replebitur egestate.
28 qui Rusch Weber ] + vero Y Ed1530 , + autem Clementina | sectatur ΩP] sectabitur ΩS
Numérotation du verset Prv. 28,20 

Vir fidelis multum laudabitur, qui autem festinat ditari non erit innocens.
Numérotation du verset Prv. 28,21 

Qui cognoscit in iudicio faciem
non benefacit29 iste et pro buccella panis
29non benefacit CorrectorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina ] non bene facit CorrectorS1= Cor3 (alii punctant sic), non facit bene ΩL ΩP Weber , bene non facit Ed1530
deserit veritatem.
Numérotation du verset Prv. 28,22 

Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniat30 ei.
30 superveniat ΩS Ω F ΩJ Rusch Weber ] superveniet Σ L Θ W S ΓM CorrectorS1 Cor3 (vel) Ω M ΩP Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,23 

Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui31 per lingue blandimenta decipit.
31 qui] om. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 28,24 

Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre32 et dicit hoc non esse33 peccatum particeps homicide34 est.
32 et a matre plerique codd., edd. Ω F ΩL ΩP Rusch ] vel a matre , et matre ΣT Amiatinus L ΨD ΩJ Weber |
33 esse ΘH CorrectorS1 (alia littera, hebr. neutreum) Cor3 (vel) ΩS Rusch Clementina ] est Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber |
34 homicide ΩP Rusch Weber ] homicidie Ω M |
Numérotation du verset Prv. 28,25 

Qui se iactat et dilatat iurgia concitat, qui vero35 sperat in Domino sanabitur36.
35 vero Σ Q Θ S² CorS1 (moderni) Cor2 Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch edd. ] om. Weber |
36 sanabitur CorS1 = Cor3 (antiq.) Cor2 CorS3 ΩJ² ΩL Rusch Edmaior. ] salvabitur Cava ΠH CorS1 (moderni) Cor3 (al.) CorS3* ΩS ΩJ* ΩP , saginabitur Ed1530 Weber cum hebr. , impinguabitur CorS1 = Pagnini Cor3 (hebr. IMPINGUABIT COR ) |
Numérotation du verset Prv. 28,26 

Qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter ipse37 laudabitur38.
37 ipse L Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] iste Cor2 = Cor3 ΩJ ΩP Weber |
38 laudabitur Φ Z² Cor3 (moderni) Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch ] salvabitur Cor2 = Cor3 (hebr. habet salvabitur, prima litterea communis) Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,27 

Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Numérotation du verset Prv. 28,28 

Cum surrexerint impii
abscondentur
homines,
cum illi perierint
multiplicabuntur
iusti.

Capitulum 28

Numérotation du verset Prv. 28,ad litteram 
marg.| {3.1723} Fugit impius. Superius declaravit bonum sapientie, et virtuti annexum. hic consequenter declarat malum vitiis coniunctum, quod est timor. Homo enim malus nusquam est securus, quia semper timet sibi insidiari ab illis quibus in tulit mala, licet non sit ita. ideo dicitur.
marg.|  .1. Fugit impius nemine persequente. Sicut de Cain dicitur : Gn. 4.c. Egressusque Cain a facie domini, habitavit in terra profugus.
marg.|  .2. Iustus autem quasi leo confidens in Dominum. Quia si moriatur in persecutione, in refrigerio erit.
marg.|  .3. Propter peccata terre. Sicut propter peccatum, regnum Salomonis in duo divisum fuit. 3Rg. 12.
marg.|  .4. Et propter hominis sapientiam. in cognitione de divinis.
marg.|  .5. Et horum scientiam. Que dicuntur in agibilibus humanis.
marg.|  .6. Vita ducis. Et sic vita Ezechie regis fuit prolongata quindecim annis. 4Rg. 20.
marg.|  .7. Vir pauper calumnians. Sicut enim imber corrumpens segetes est pessimus, sic talis pauper, quia ex maxima malitia calumniatur pauperes, quibus deberet compati motus ex sue paupertate experientia, propter quod vulgariter dicitur, quod morsus macri pediculi est pessimus.
marg.|  .8. Qui derelinquunt legem. quia facit secundum voluntatem eorum.
marg.|  .9. Qui custodiunt. Zelo legis, et iustitie moti, sicut patet de Mathathia 1. Machab. 11. Qui interfecit super aram Iudeum idolis sacrificantem.
marg.|  .10. Viri mali. idest facere executionem iustitie, quia habent oppositum habitum secundum quem cogitant, et operantur.
marg.|  .11. Qui autem requirunt dominum, etc. que ad executionem iustitie sunt necessaria.
marg.|  .12. Melior est pauper. Et patet sententia.
marg.|  .13. Qui custodit legem. quia conformat se sapientie divine.
marg.|  .14. Qui autem comessatores. id est guliones.
marg.|  .15. Pascit. Expendendo in hoc suam substantiam.
marg.|  .16. Confundit patrem suum. quia malum filii apprehendit quasi suum, et sic confunditur de ipso, sicut de proprio malo.
marg.| {3.1724}
marg.| .17. Qui coacervat divitias. Recipiendo ultra sortem, et ex pacto.
marg.|  .18. Et fenore liberali. Recipiendo ultra sortem, non tamen ex pacto, et hoc dicitur fenus liberale, tamen malum est, propter quod dicit salvator Luc. 6.e. Date mutuum nihil inde sperantes.
marg.|  .19. In pauperes. idest contra pauperes.
marg.|  .20. Congregat eas. quia nullus accipit ad usuram primo modo, vel secundo, nisi inquantum indigens, et pauper.
marg.|  .21. Qui declinat aures. Ut sic licentius, et sine remorsu faciat contrarium.
marg.|  .22. Oratio eius erit execrabilis. quia ex magna libidine peccandi provenit, quod aliquis vult legem ignorare, ne per eius notitiam impediatur a peccato, vel retrahatur.
marg.|  .23. Qui decipit iustos in via mala. Sua persuasione pertrahens eos ad malum.
marg.|  .24. In interitu suo. interitu, scilicet mortalis culpe, et gehenne.
marg.|  .25. Et simplices. idest, sine plica dolositatis incedentes.
marg.|  .26. Possidebunt bona eius. Sicut filii Israel possederunt bona Madianitarum, qui per filias suas traxerant eos ad peccatum, Nm. 25.b.
marg.|  .27. Sapiens sibi videtur. Imputans sue prudentie divitiarum acquisitionem, seu earum conservationem.
marg.|  .28. Pauper autem prudens. idest sciet eius consilium, sicut patet. 4. Re. 17. de Chusi, qui scrutatus est consilium Absalon, et erat valde pauper respectu ipsius.
marg.|  .29. In exultatione iustorum. quia per hoc boni honorantur, et exaltantur, sicut patet de regno David Ezechie, et Iosie.
marg.|  .30. Regnantibus impiis ruine. Sicut patet de Manasse rege. 4. Re. 21.c. de quo dicitur ibidem. Insuper, et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Ierusalem usque ad os.
marg.|  .31. Qui abscondit scelera sua. in conscientie foro.
marg.| .32. Non dirigetur. in via salutis.
marg.| .33. Qui autem confessus fuerit. Veraciter, et integre.
marg.| .34. Et reliquerit ea, etc. Absque recidivo.
marg.|  .35. Misericordiam consequetur. A deo .
marg.|  .36. Beatus homo, qui semper est pavidus. Ne in aliquo offendat deum.
marg.|  .37. Qui vero mentis est dure. Non curans de tali transgressione.
marg.|  .38. Corruet in malum. scilicet culpe, et pene.
marg.|  .39. Leo rugiens, etc. Quia sicut bestias devorat, ita.
Numérotation du verset Prv. 28,ad litteram 
marg.| {3.1725} .1. Princeps impius. Subiectos sibi resistere non potentes bonis suis expoliat. .2.   Dux indigens prudentia. In agibilibus humanis. .3.   Multos opprimet per calumniam. Quia ministros habet impios, inducentes cum ad hanc malitiam, et ipse nescit avertere. .4.   Qui autem odit avaritiam. Primo in vita presenti. quia non habet insidiantes sibi, et postea in futuro, in quo eternitate vite gaudebit. .5.   Hominem, qui calumniatur. idest iniuste querit.
marg.|  .6. Anime sanguinem. idest hominis mortem. Nomine enim anime frequenter intelligitur homo in sacra scriptura, eo quod est nobilior pars, a qua denominatur totum. .7.   Si usque ad lacum. In Hebreo habetur ad foveam fugerit, idest usque ad sepulturam penitere distulerit. .8.   Nemo sustinet. idest nemo potest eum adiuvare, quia post mortem non est locus penitentie. .9.   Qui ambulat. idest innocenter.
marg.| .10. Salvus erit. in futuro.
marg.| .11. Qui perversis graditur viis. implicando se variis peccatis.
marg.| .12. Concidet semel. idest absque resurrectione ad bonum sicut dictum est supr. 18.a. Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit, tunc repentinus superveniet ei interitus, et eum sanitas non sequetur.
marg.| .13. Qui operatur terram suam satiabitur. hoc patet ad sensum.
marg.| .14. Vir fidelis multum laudabitur. quia fidelitas est magnum bonum.
marg.| .15. Qui autem festinat ditari. ad hoc nimis anhelans.
marg.|  .16. Non erit innocens. quia multa, vel saltem aliqua acquirit iniuste.
marg.|  .17. Qui cognoscit in iudicio faciem. condescendens alicui plus debito ex aliqua privata familiaritate.
marg.|  .18. Non bene facit iste. quia declinat a rectitudine iustitie.
marg.|  .19. Et pro bucella. id est pro re modici valoris.
marg.| .20. Deserit veritatem. {3.1726} cuius valor est inestimabilis.
marg.| .21. Vir qui festinat ditari et aliis invidet. eo quod sunt eo ditiores.
marg.| .22. Ignorat quod egestas superveniat. in futuro sicut diviti epuloni, qui guttam aque non potuit impetrate, Luce. 16.
marg.| .23. Qui corripit hominem. ratione utentem, in hoc enim differt homo a brutis animalibus, secundum quod dicitur 1. Meta. Animalia imaginationibus, et memoriis vivunt, homo autem intellectu, et ratione.
marg.| .24. Gratiam postea inveniet. apud eum magis, quam ille, qui per lingue blandimenta decipit, quia percipit bonum correctoris, et malum adulatoris.
marg.| .25. Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre. furtive accipiendo, vel debita necessaria de negando.
marg.| .26. Et dicit hoc non esse peccatum. quia est heres in primo casu, vel quia illa vult offerre Deo in secundo casu, quod reprobat salvator, Mt. 10.
marg.| .27. Particeps homo est. id est simile malum facit.
marg.| .28. Qui se iactat et dilatat. dicta, vel facta sua ultra debitum magnificando.
marg.| .29. Iurgia concitat. quia alii ex hoc indignantur contra eum.
marg.| .30. Qui confidit in corde suo. idest in sensu suo plus debito.
marg.| .31. Stultus est. quia presumptuosus est, et superbus, superbia vero excecat intellectum.
marg.| .32. Qui dat pauperi non indigebit. in futuro, nec etiam in presenti de cursu communi, quia dominus multiplicat eius bona, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
marg.| .33. Qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. sicut dives epulo, qui Lazaro micas panis denegavit penuriam aque gutte sustinuit.
marg.| .34. Cum surrexerint impii abscondentur homines. rationabiliter viventes. Regnantibus enim Achab, et Iezabel, absconditi fuerunt prophete domini in speluncis. 3Rg. 18. et ipsis destructis tempore Iehu. 4Rg. 9. multiplicati fuerunt iusti, et prophete Baal interfecti. 4. Re. 10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_28)

Notes :