Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Prv. 5,1 

Fili mi, attende1
1 attende ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] attendite CorS1 , + ad Clementina
sapientiam meam et prudentie mee inclina aurem tuam
Numérotation du verset Prv. 5,2 

ut custodias cogitationes
et disciplinam labia tua conservent.
Ne intenderis fallacie mulieris2.
2 ne... mulieris Cava Σ Ω ΩD Rusch Clementina ] om. Cor2=Cor3 (nec hebr. nec. antiq. habent), del . ΩL² ( va-cat ) ΩP Weber | intenderis] attendas Clementina | fallacie m.] fallacia m. Cava , fallaci mulieri Σ
Numérotation du verset Prv. 5,3 

Favus
enim distillans3
3 distillans ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch Clementina ] stillans Weber
labia meretricis
et nitidius oleo guttur eius.
Numérotation du verset Prv. 5,4 

Novissima
autem illius amara
quasi absinthium et acuta4
4 et Cor1 Cor2 Rusch Weber ] om. Ω | acuta Cor1 Cor2 Rusch Weber ] lingua eius praem. ΩD* (rubr. cancel. al. m.) ΩS ΩJ* , add. Cava Θ
quasi gladius biceps.
Numérotation du verset Prv. 5,5 

Pedes eius
descendunt in mortem et ad inferos gressus
illius penetrant.
Numérotation du verset Prv. 5,6 

Per semitam vite non ambulant5, vagi sunt gressus eius
5 ambulant plerique codd. Ω ΩP ΩL ΩR Rusch ] ambulat Σ Cava Θ... Ed1530 Weber
et investigabiles.
Numérotation du verset Prv. 5,7 

Nunc ergo, fili6, audi me
6 fili Ω M ΩP ΩL ΩR Rusch ] + mi Σ T ΩD ΩS ΩJ Ed1530 Clementina
et ne recedas a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 5,8 

Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius,
Numérotation du verset Prv. 5,9 

ne des alienis
honorem tuum
et annos tuos
crudeli,
Numérotation du verset Prv. 5,10 

ne forte impleantur extranei
viribus tuis
et labores tui
sint in domo aliena
Numérotation du verset Prv. 5,11 

et gemas in novissimis
quando consumpseris carnes tuas7
7 tuas Cor1 ΩD ΩS ΩJ* Rusch Clementina ] om. Cor2 ΩJ² (sublin.) ΩP ΩL ΩR Weber
et corpus tuum et dicas :
Numérotation du verset Prv. 5,12 

Cur detestatus sum
disciplinam
et increpationibus
non acquievit cor meum ?
Numérotation du verset Prv. 5,13 

Nec audivi vocem docentium8* me et magistris non inclinavi aurem meam ?
8 docentium Ω ΩD Weber ] docentem Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 5,14 

Pene fui in omni malo in medio ecclesie et synagoge.
Numérotation du verset Prv. 5,15 

Bibe
aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui.
Numérotation du verset Prv. 5,16 

Deriventur fontes tui foras
et in plateis aquas tuas
divide.
Numérotation du verset Prv. 5,17 

Habeto eas solus
nec sint alieni
participes tui.
Numérotation du verset Prv. 5,18 

Sit vena tua
benedicta et letare cum muliere adolescentie tue.
Numérotation du verset Prv. 5,19 

Cerva carissima
et gratissimus hinnulus, ubera eius inebrient te omni tempore et9 in amore eius10 delectare iugiter.
9 omni] in praem. Z* Clementina LXX | et Cava Φ Z Γ A ΨD Ω ΩD ΩP ΩR Rusch ] om. G Amiatinus ΩL Weber |
10 eius Θ ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR edd. Rusch ] illius ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 5,20 

Quare seduceris fili mi ab aliena
et foveris in11 sinu alterius.
11 in Φ Θ ΨD Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 5,21 

Respicit Dominus viam12 hominis
12 viam ΩD ΩS] vias Cor1 Cor2 Ω M ΩJ Rusch Weber
et omnes gressus illius13 considerat.
13 illius Rusch Weber etc.] eius X edd.
Numérotation du verset Prv. 5,22 

Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.
Numérotation du verset Prv. 5,23 

Ipse morietur
quia non habuit disciplinam et in14 multitudine stultitie sue decipietur.
14 in Cava L M Y² Θ ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Prv. 5,ad litteram 
marg.| {3.1623} Fili mi attende sapientiam meam. Hic consequenter inducit ad bonum respectu ipsius dei. Et dividitur in duas partes. Quia primo, sub metaphora meretricis retrahit a vitio idololatrie Secundo, inducit ad studium sapientie, ibi. Bibe aquam. Hoc modo exponit Rabbi Salomon dicens, quod in hoc capitulo est parabolica seu metaphorica locutio. Circa primum dicitur. .1.   Fili mi attende sapientiam meam. et non vanam, et superstitiosam. .2.   Ne intenderis fallacie mulieris. Hoc non est in Hebreo, nec in libris correctis. .3.   Favus enim distillans labia. idololatrie, cuius doctrina concedit delectabilia carnis. .4.   Et nitidius oleo guttur eius. id est doctrina eius videtur insipientibus pulchra. .5.   Novissima autem. amaritudine culpe, et pene. .6.   Et acuta quasi. id est scindens ex utraque parte, quia vulnerant hic vulnere culpe, et in futuro vulnere gehenne ideo sequitur. .7.   Pedes eius descendunt in mortem. Aliqui libri habent hic interpositum, et lingua eius, sed non est in Hebreo, nec in libris correctis. .8.   Per semitam vite non ambulat. id est per semitam morum, que ducit ad vitam beatorum.
marg.|  .9. Vagi sunt gressus eius, et investigabiles. quia nullum fundamentum habent {3.1624} ex ratione seu divina lege.
marg.| .10. Longe fac ab ea viam tuam. nec decipiaris ab idololatris.
marg.| .11. Et ne appropinques foribus domus eius. id est phani in quo idololatria exercetur seu docetur.
marg.| .12. Ne des alienis, scilicet diis.
marg.| .13. Honorem tuum. id est honorem Deo debitum, qui dicitur tuus, quia honor est in honorante, et non in honorato, primi Ethicorum.
marg.| .14. Et annos tuos crudeli. id est demoni, qui colitur in idolis.
marg.| .15. Ne forte impleantur extranei. idest sacerdotes, et doctores idololatrie, qui sunt a Deo alieni.
marg.|  .16. Viribus tuis. idest opibus quas acquisisti viribus tuis idolis offerendo, et eorum sacerdotibus dando.
marg.|  .17. Et labores tui. id est in domo idolorum, et domo sacerdotum.
marg.|  .18. Et gemas in novissimis. idest post mortem. ideo sequitur : Quando consumpseris carnes, etc.
marg.|  .19. Et dicas. penitendo licet sero, sicut Sap. 5. dicitur de existentibus in inferno. Dicentes intra se, penitentiam agentes, etc.
marg.|  .20. Cur detestatus sum disciplinam. legis divine.
marg.| .21. Et increpationibus. sapientum. Non acquievit cor meum. per emendationem vite, ideo subditur.
marg.| .22. Pene fui in, etc. pene, et culpe.
Numérotation du verset Prv. 5,ad litteram 
marg.| {3.1625} .1. In medio, etc. id est inter illos de populo meo. quasi dicat dum adhuc essem vivens in congregatione populi mei parum distabam a gehenna, ut exponit Rabbi Salomon unde de homine nequam adhuc vivente dicitur vulgariter, quod habet unum pedem in inferno. Idem autem significant ecclesia, et synagoga, nisi quod ecclesia dicitur convocatio populi, synagoga vero congregatio.
marg.|  .2. Bibe aquam. Hic consequenter inducit ad studium sapientie, cum dicitur : Bibe aquam sapientie salutaris. .3.   De cisterna tua. id est de sacra scriptura. .4.   Deriventur fontes tui foras. sapientiam a te haustam aliis communicando per doctrinam. .5.   Et in plateis. id est in locis communibus, et manifestis. in talibus n. locis debet doceri sana doctrina, superstitiosa vero, et mala docetur in latibulis. .6.   Habeto eas solus. per hoc enim non excluduntur alii fideles discipuli, sed illusores, et increduli, sicut dicit salvator Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, etc. ideo subditur. .7.   Nec sint alieni, scilicet a deo, et veritate. .8.   Participes tui. idest doctrine tue.
marg.|  .9. Sit vena tua benedicta. id est sapientia tua. unde alii proficiunt.
marg.|  .10. Et letare cum muliere adolescentie tue. id est lege divina, que fuit data populo Israel tempore adolescentie sue, scilicet post exitum de Egypto. Tunc enim proprie incepit esse populus dei. unde dicitur Iere 2.a. Recordatus sum tui miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis tue, quando secuta es me in deserto, etc. Studium enim legis divine habet delectationem annexam, ideo subditur.
marg.| .11. Cerva charissima. supple est lex divina.
marg.|  .12. Et gratissimus hinnulus. idest discipulus in ea studiosus.
marg.|  .13. Ubera eius. idest conciliationes scripture.
marg.|  .14. Inebrient te omni tempore. idest repleant te iugiter.
marg.|  .15. Quare seduceris, etc., scilicet a superstitiosa, et mala doctrina. quasi dicat nullo modo debes declinare ad eam. etiam occulte. ideo sequitur.
marg.| .16. Respicit, etc. quantumcumque occultetur.
marg.|  .17. Iniquitates etc. id est ostendunt captum coram deo, cui omnia nuda sunt, et aperta.
marg.| .18. Et funibus, etc. ita quod non potest faciliter operari bonum, propter habitum vitiosum inclinantem ad contrarium.
marg.| .19. Ipse morietur. morte culpe, et gehenne.
marg.| .20. Quia non etc. id est non recepit eam, sed repulit.
marg.| .21. In multitudine stultitie sue. qua sapiens sibi videtur, que est maxima stultitia.
marg.| .22. Decipietur. per hoc enim de peccato in peccatum labitur. {3.1626} Expositores autem Latini dicunt, quod in hoc capitulo non est locutio quantum ad primam partem metaphorica, sed plana, ita quod in prima parte excluditur adulterium, et secundo consulitur matrimonium, ibi : Bibe aquam, et exponatur principium prime partis, ut supra, usque ibi : Favus enim distillans labia meretricis, que per verba blanda, et mendacia consuevit hominem decipere. Et nitidius oleo guttur eius, quia incontinens attendit, et miratur eius pulchritudinem, et sibi multo maior videtur, quam sit propter motum concupiscentie. Novissima autem eius amara amaritudine culpe, et pene. Et acuta quasi gladius biceps. abbreviat enim incontinentis vitam, et minuit eius substantiam. Pedes eius descendunt in mortem nature, quia vitium luxurie est abbreviativum vite, ut dictum est. Et ad inferos gressus illius penetrant, quia meretur penam gehenne. Per semitam vite non ambulat recte vivendo. Vagi sunt gressus eius, quia tales mulieres sunt vagabunde. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius, quia in talibus prostibulis solent esse ribaldi, raptores, et homicide, ideo subditur. Ne des alienis honorem tuum. idest bona unde debes honorari. Et annos tuos crudeli. idest vitam tuam homicide in prostibulo latenti. Ne forte impleantur extranei. idest meretrices, et earum ribaldi. Viribus tuis, idest bonis, que tuis viribus acquisisti. Cetera exponantur, ut supra. Bibe aquam de cisterna. Hec est secunda pars, in qua inducit ad matrimonium, quod est concupiscentie carnalis remedium. de quo tamen loquitur metaphorice, dicens : Bibe aquam de cisterna tua. idest si non potes, vel non vis continere, refrigera te cum uxore tua. Deriventur fontes tui foras, id est pueri a te in matrimonio geniti. Et in plateis aquas tuas divide. id est pueros tuos iam adultos coniugio trade. Habeto eas solus. id est sic custodi uxorem propriam, quod pueri ex ea sint tui. ideo sequitur : Nec sint alieni participes tui, in propria uxore vel prole. Sit vena tua benedicta. id est proles tua de vero matrimonio nata Cerva charissima, fidelis sponsa, et gratissimus hinnulus fidelis sponsus. Ubera eius inebrient te omni tempore, et in societate eius delecteris in iuventute, et senectute. Quare seduceris fili mi ab aliena, s. muliere fornicaria, vel adultera ? quasi dicat nulla est causa, vel excusatio tua habes uxorem propriam. Respicit dominus viam hominis, et omnes gressus eius considerat, exponatur, ut sup.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_5)

Notes :