Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,1 

Fili mi si spoponderis pro amico tuo
defixisti apud extraneum manum tuam.
Numérotation du verset Prv. 6,2 

Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis1.
1 tuis Q ΦRGP² Z² ΨD ΩJ* Rusch ] om. Ω M ΩD ΩS ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 6,3 

Fac ergo quod dico, fili mi, et
temetipsum libera quia incidisti
in manum2 proximi tui.
2 manum plerique codd., edd. CorS3 Ω M ΩD ΩJ Rusch ] manu Amiatinus ΣT Φ ΨD Cor2 ΩS ΩP ΩL (in ras.?) Weber , animam CorS3*, manus Cava L M Θ Z² S ΩR LXX
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Numérotation du verset Prv. 6,4 

Ne dederis somnum oculis tuis,
nec3 dormitent palpebre tue.
3 nec Rusch Weber ] ne ΦP ΩD
Numérotation du verset Prv. 6,5 

Eruere
quasi damula
de manu
et quasi avis
de insidiis aucupis.
Numérotation du verset Prv. 6,6 

Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
Numérotation du verset Prv. 6,7 

Que cum non habeat ducem
nec preceptorem nec principem,
Numérotation du verset Prv. 6,8 

parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat.
Numérotation du verset Prv. 6,9 

Usquequo piger dormies4, quando consurges e5 somno tuo ?
4 dormies Cor1 ΩD ΩS ΩJ Ω edd. Rusch ] dormis Ω MPL ΩR* Weber |
5 e D ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] ex cett. Weber |
Numérotation du verset Prv. 6,10 

Paululum
dormies,
paululum
dormitabis, paululum
conseres manus6
6 manus Ω M ΩJ etc . Rusch Weber ] + tuas ΩD ΩS
ut dormias,
Numérotation du verset Prv. 6,11 

et veniet tibi
quasi viator
egestas
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris,
veniet ut fons messis7 tua
7 messis] mellis praem. ΩJ* ( cancell. )
et egestas longe fugiet a te8.
8 Si vero… fugiet a te Amiatinus ΣT ΠH L M D Q Y S Z² Φ ΘH ΓA ΨD Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] om. Weber | vero] autem Ω M | ut ΩD ΩJ Rusch ] quasi L ΩR | longe ΩD ΩL ΩR] om. ΩP
Numérotation du verset Prv. 6,12 

Homo apostata
vir inutilis graditur9* ore perverso,
9 graditur Ω ΩD Weber etc.] gradiens Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 6,13 

annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Numérotation du verset Prv. 6,14 

pravo corde machinatur malum et10 omni tempore iurgia
10 et ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] + in Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
seminat.
Numérotation du verset Prv. 6,15 

Huic
extimplo11
11 extimplo L M* Φ RG² ΩD ΩS ΩJ ΩL* ΩR Rusch ] extemplo Ω Weber
veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam.
Numérotation du verset Prv. 6,16 

Sex sunt que odit Dominus
et septimum detestatur anima eius.
Numérotation du verset Prv. 6,17 

Oculos sublimes,
linguam mendacem,
manus effundentes sanguinem innoxium12,
12 sanguinem innoxium Ω ΩD ΩL ΩR Rusch ] inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 6,18 

cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,
Numérotation du verset Prv. 6,19 

proferentem mendacia,
testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Numérotation du verset Prv. 6,20 

Conserva fili mi
precepta patris tui
et ne dimittas legem matris tue.
Numérotation du verset Prv. 6,21 

Liga ea13
13 ea ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eam ΨD Ω M , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
in corde tuo iugiter14
14 in corde tuo – iugiter] inv. X* ΩD ΩS
et circumda
gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 6,22 

Cum ambulaveris gradiantur tecum,
cum dormieris
custodiant te,
et evigilans
loquere cum eis.
Numérotation du verset Prv. 6,23 

Quia mandatum15 lucerna est
15 mandatum ΩD ΩJ ΩL Rusch Weber ] mandata ΩR (hapax)
et lex lux
et via vite increpatio discipline,
Numérotation du verset Prv. 6,24 

ut custodiant te16 a muliere mala et a blanda lingua extranee.
16 ut ΩD K6 Rusch Weber ] et X ΨD Ω M | custodiant Cor2=Cor3 (alii) ΩD ΩJ ΩR K6 Rusch Weber ] custodiat Cava M Q² Y* Φ Z² Ψ D Cor2=Cor3 (al<iter> UT CUSTODIAT TE et sic loquitur de lege) ΩL
Numérotation du verset Prv. 6,25 

Non concupiscat pulchritudinem eius17 cor tuum, ne capiaris18 nutibus illius.
17 eius ΩD Rusch Weber etc. ] illius Ω ( in ras. ) |
18 ne capiaris plerique codd., edd. ΩD K6 Rusch ] nec capiaris X ΣT M D ΦP Θ Ta S ΓA Clementina Weber , nec rapiaris ΩS |
Numérotation du verset Prv. 6,26 

Pretium enim scorti vix est unius19 panis,
19 est unius Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Clementina ] inv. ΩP Weber
mulier autem viri pretiosam animam capit.
Numérotation du verset Prv. 6,27 

Numquid potest homo abscondere20 ignem in sinu suo
20 potest homo – abscondere ΩD ΩS ΩJ ΩR Rusch Clementina ] abscondere homo potest Ω M ( inv. ), inv. ΩP ΩL Weber
ut vestimenta illius21 non ardeant,
21 illius Ω M ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eius X Θ ΩD ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 6,28 

aut ambulare super prunas et non comburentur22 plante eius.
22 et non comburentur ΩL Rusch Weber ] et non comburantur ΠH Z ΓA ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD, ut non comburantur Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 6,29 

Sic
qui ingreditur ad mulierem proximi sui
non erit mundus
cum tetigerit
eam.
Numérotation du verset Prv. 6,30 

Non grandis est23 culpa24
23 g. e. Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Weber ] inv. Ω M |
24 culpa X Φ Ω ΩD ΩP ΩL ΩR edd. Rusch ] culpe Weber |
cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam.
Numérotation du verset Prv. 6,31 

Deprehensus quoque reddet septuplum et
omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se25.
25 et liberabit se Θ ΩD ΩJ ΩL ΩS ΩP ΩR Rusch cum LXX ] om. Weber Ω M Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non habent), del . ΩL²( va-cat )
Numérotation du verset Prv. 6,32 

Qui autem adulter est
propter cordis inopiam
perdet animam suam.
Numérotation du verset Prv. 6,33 

Turpitudinem
et ignominiam
congregat sibi et opprobrium illius non delebitur.
Numérotation du verset Prv. 6,34 

Quia zelus et furor viri
non parcet in die vindicte,
Numérotation du verset Prv. 6,35 

nec acquiescet
cuiusquam precibus,
nec suscipiet26
26 suscipiet Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] recipiet ΩP (hapax)
pro redemptione dona plurima.

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,ad litteram 
marg.| {3.1627} Fili mi, etc. Superius Salomon induxit ad beneficentiam, hic consequenter inducit ad beneficentie diligentiam, et primo hec diligentia consulitur. secundo eius oppositum concluditur, ibi. Vade ad formicam. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Fili mi spoponderis. obligando te alteri pro ipso.
marg.|  .2. Defixisti apud extraneum manum. Talis enim obligatio per dationem manus fieri consuevit.
marg.|  .3. Illaqueatus es. id est obligatus. Fac ergo fili mi, quod dico, scilicet ea, que faciunt ad tui, et amici liberationem diligenter exequendo. .4.   Discurre. ad loca tue liberationi apta.
marg.|  .5. Festina. quia periculum est in mora. .6.   Suscita amicum tuum. pro quo spopondisti, monendo eum solicite, ut se, et te expediat. Vel aliter : Suscita amicum tuum, idest si tu, et ille pro quo spopondisti, estis impotentes ad istam expeditionem, quere ab amicis tuis aliis consilium, et auxilium. Quod enim per amicos facimus, quodammodo per nos ipsos facimus, quia amicus est alter ipse. .7.   Ne dederis somnum oculis tuis. idest non sis negligens in hoc negotio.
marg.|  .8. Eruere quasi damula. idest velociter, de manu, scilicet illius, cui te obligasti.
marg.|  .9. Vade ad formicam o piger. Hic consequenter excludit vitium oppositum. Et primo, excludit pigritiam. secundo, apostasiam{3.1628} ibi : Homo apostata. tertio luxuriam, ibi : Conserva. Consequentia partium patebit prosequendo. Circa primum dicit : Vade ad formicam o piger. eius diligentiam considerando.
marg.|  .10. Que cum non habeat ducem. eam dirigentem.
marg.|  .11. Nec preceptorem. cogentem.
marg.|  .12. Nec principem. sibi mandantem de diligentia in provisionem sui.
marg.| .13. Parat. cum magna solicitudine.
marg.|  .14. In estate cibum sibi. quia tunc invenit grana in campis, que comedat. In aliquibus libris additur : In hyeme, sed non est in Hebreo, nec in libris correctis, subintelligitur tamen, propter quod aliquis doctor posuit in glo. interlineari, que postea tracta est ad textum per scriptores ignorantes. Quod autem dicitur hic, quod formica non habet ducem, etc. intelligendum est in istis inferioribus, sed habet eo modo quo opus nature dicitur opus intelligentie, quia ab intellectu divino procedunt inclinationes, et sic formica per instinctum naturalem a Deo sibi datum movetur ad sibi providendum. Habet etiam principem inquantum subditur divine providentie.
marg.|  .15. Usquequo piger dormies. Piger enim videtur quasi semper somnolentus.
marg.|  .16. Et veniet tibi quasi viator egestas. Idest cito, et ex improviso.
marg.| .17. Et pauperies quasi. Ita quod tu non poteris contra eam te defendere.
marg.|  .18. Si vero impiger fueris. Iste versus non est in Hebreo, patet tamen sententia.
Numérotation du verset Prv. 6,ad litteram 
marg.| {3.1629} .1. Homo apostata. Hic detestatur apostasiam a fide, que solet sequi ad negligentiam sciendi ea, que sunt de necessitate credenda, cum dicitur : Homo apostata vir inutilis. id est efficitur vir inutilis, tanta enim est gravitas huius peccati, quod vix potest homo ad bonum reparari. Hoc modo loquitur Apostolus ad Hebreos. 6.a. Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, etc., scilicet per fidem et sacramenta. Sequitur ibidem. Et prolapsi sunt, scilicet per apostasiam. Rursus renovari ad penitentiam. Et accipitur ibi impossibile illud, quod de difficili est possibile. Hic est enim unus modus impossibilis, ut habetur. 5. metaphysices.
marg.|  .2. Graditur ore perverso. loquens mendacia.
marg.|  .3. Annuit oculis. ostendens mulieribus impudicitie signa.
marg.|  .4. Terit pede. vagabundus per loca inhonesta.
marg.|  .5. Digito loquitur. idest cum superbia. unde Is. 58.c. Si desieris digitum extendere, et loqui, quod non prodest, etc.
marg.|  .6. Pravo corde machinatur malum. contra innocentes.
marg.|  .7. Et omni tempore iurgia seminat. id est nititur seminare inter concives.
marg.|  .8. Huic extemplo. idest repente.
marg.|  .9. Veniet perditio sua. in morte, ideo subditur.
marg.|  .10. Nec habebit ultra medicinam. quia non est locus penitentie post mortem. Et quia in omni peccato mortali est quedam apostasia a deo, et maxime in peccatis enormibus, ideo subditur.
marg.|  .11. Sex sunt, que odit dominus. tamquam horrida.
marg.|  .12. Et septimum detestatur anima eius. tamquam horribilius.
marg.|  .13. Oculos sublimes. per signa superbie manifesta.
marg.|  .14. Linguam mendacem. scilicet mendacio pernitioso assuetam.
marg.|  .15. Manus effundentes innoxium sanguinem. voluntarie, et electione.
marg.|  .16. Cor machinans cogitationes. contra illos quibus ostendit amicitie signa.
marg.|  .17. Pedes veloces ad currendum in malum. ex habitu vitioso ad hoc inclinante.
marg.|  .18. Proferentem mendacia testem fallacem. scilicet in iudicio, quia tunc non solum peccat contra proximum, sed etiam contra publice iustitie bonum.
marg.| {3.1630}
marg.| .19. Et eum, qui seminat inter fratres discordias. qui non solum debent esse amicitia coniuncti ex cohabitatione in una terra, vel civitate, sed etiam sanguinis propinquitate, vel etiam una religione, sicut omnes Christiani sunt fratres generaliter, et religiosi eiusdem religionis magis specialiter.
marg.|  .20. Conserva fili, etc. Hic consequenter excludit lasciviam, que solet sequi ad desidiam, de qua prius locutus est. unde dicit Peta : Otia si tollas, periere Cupidinis artes. Et dividitur in duas partes, quia primo retrahit a luxuria ex meretricis vilitate. Secundo eius inverecundia, et importunitate. c. 7. Prima in duas, quia primo retrahit a luxuria ex meretricis vilitate. Secundo ex criminis gravitate, ibi. Non grandis. Et quia talis luxuria per sapientiam evitatur, ideo primo invitat ad ipsam dicens. Conserva fili mi precepta patris tui. scilicet dei.
marg.|  .21. Et ne dimittas legem matris tue, etc. idest sacre scripture vel ecclesie.
marg.|  .22. Liga ea iugiter in corde tuo. firmiter retinendo.
marg.|  .23. Et circumda gutturi tuo. de his loquendo.
marg.|  .24. Cum ambulaveris gradiantur tecum. ea meditando.
marg.|  .25. Cum dormieris custodiant te. quia obdormiendo in eorum meditatione obdormis in domino, et sic es in eius protectione.
marg.|  .26. Et evigilans loquere cum eis, etc. idest resume meditationem de ipsis.
marg.|  .27. Lucerna est. scilicet minoribus, vel iunioribus, quia minus clare intelligunt. Lucerna enim est lumen in testa.
marg.|  .28. Et lex lux. maioribus, qui capiunt clarius.
marg.|  .29. Et via vite increpatio discipline. ex ignorantia seu infirmitate peccantibus.
marg.|  .30. Et custodiant te. scilicet predicta.
marg.|  .31. A muliere mala. idest fornicaria.
marg.|  .32. Et a blanda lingua extranee. idest adultere, que a viro suo extraneat se, vel cum viro suo recipit extraneum.
marg.|  .33. Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius. quia habet utilitatem annexam. ideo subditur.
Numérotation du verset Prv. 6,ad litteram 
marg.| {3.1631} .1. Pretium enim scorti vix est unius panis, etc. In Hebreo habetur. Frustum panis, quod est modicum, et tamen accedens ad eam perdit maximum, ideo subditur.
marg.|  .2. Mulier autem viri pretiosam, etc. tamquam laqueus diaboli. Dicitur autem anima pretiosa, quia ad imaginem dei facta, et ad supernaturalem beatitudinem ordinata.
marg.|  .3. Numquid potest homo abscondere ignem. quasi dicat. Sicut impossibile est ignem in sinu abscondere, aut super prunas ambulare absque combustione vestium, et plantarum, sic impossibile est, quod adulter sit sine macula culpe.
marg.|  .4. Non grandis est culpa, etc. Hic consequenter retrahit ab adulterio ex gravitate criminis, quia multo gravius est furto, quanto uxor est res magis dilecta, et chara, in qua adulter facit iniuriam proximo, quam res, que subtrahitur furto. Item quia per hoc substituuntur frequenter heredes falsi. Item quia furtum frequenter committitur ex defectu rei necessarie ad victum, vel vestitum, et hoc est, quod dicitur. Non grandis est culpa. scilicet furtum respectu adulterii.
marg.|  .5. Furatur enim, ut esurientem impleat animam. Id est, ut sibi provideat de re necessaria ad victum, vel vestitum.
marg.|  .6. Deprehensus quoque reddet septuplum. Ex. 22. dicitur quod de rebus inanimatis reddatur duplum. de ovibus quatuor oves {3.1632} pro una, et de bobus quinque pro uno, ita quod in lege non scribitur, quod debeat reddi septuplum. Ideo dicendum, quod propter incrementum furti fuit additum ad penam legis, ut homines a furto cohiberentur. Nec est contra legem, que non inhibuit addere ad penam pro bono reipublice.
marg.|  .7. Et omnem substantiam domus sue tradet. pro sua redemptione, et si non sufficeret, debebat vendi, et de pretio eius satisfieri.
marg.|  .8. Qui autem adulter est propter cordis inopiam. Adulterium enim non committitur ad supplendum indigentiam victus, vel vestitus, sicut dictum est de furto, sed ex delectu rationis, que vocatur hic cor que negligens est reprimere concupiscibilem, que nata est ei subiici. .9.   Perdet animam suam. commissione culpe.
marg.|  .10. Turpitudinem, et ignominiam congregat sibi. quia vitia carnis sunt maioris infamie.
marg.|  .11. Et opprobrium illius non delebitur etc. Interminabilis est enim pena gehenne, ad quam iudicabitur sententia irretractabili in die iudicii. ideo subditur.
marg.| .12. Quia zelus, et furor viri, etc. Dei, qui dicitur hic vir, quia frequenter in veteri testamento legitur apparuisse in humana specie. Et quia Christus deus, et homo in forma humana, gloriosa tamen apparebit in iudicio. Act. 1.b. Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum sic veniet. scilicet ad iudicium, quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum in corpore glorioso.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Prv. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=28&chapitre=28_6)

Notes :