Capitulum 10
Numérotation du verset
Ez. 10,1
Et vidi et ecce in firmamento
quod erat super caput cherubim
quasi lapis saphirus quasi species similitudinis solii
apparuit super ea.
Numérotation du verset
Ez. 10,2
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum que sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis que sunt inter cherubim et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
Numérotation du verset
Ez. 10,3
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
Numérotation du verset
Ez. 10,4
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus
et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore glorie Domini
Numérotation du verset
Ez. 10,5
et
sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
Numérotation du verset
Ez. 10,6
cumque precepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum que sunt inter cherubim ingressus ille stetit iuxta rotam
Numérotation du verset
Ez. 10,7
et
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
Numérotation du verset
Ez. 10,8
et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
Numérotation du verset
Ez. 10,9
et vidi et ecce quatuor rote
iuxta cherubim
rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
Numérotation du verset
Ez. 10,10
et aspectus earum similitudo una quatuor quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset
Ez. 10,11
cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat sequebantur et cetere nec convertebantur
Numérotation du verset
Ez. 10,12
et omne corpus earum et colla et manus et pinne
et circuli
plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum
Numérotation du verset
Ez. 10,13
et rotas istas vocavit volubiles audiente me
Numérotation du verset
Ez. 10,14
quatuor autem facies habebat unum
facies una
facies cherub
et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquile
Numérotation du verset
Ez. 10,15
et elevata sunt cherubim. Ipsum
est animal quod videram iuxta flumen Chobar.
Numérotation du verset
Ez. 10,16
Cumque ambularent cherubim
:
ibant pariter et rote iuxta ea1 et cum elevarent2* cherubim3 alas suas ut exaltarentur de4 terra non residebant rote sed et ipse iuxta erant
1 ea] eam
Amiatinus Cava
Σ, earum
O
|
2 elevarent
O M Rusch (facsim. Giessen) Clementina
] elevaret Σ, levarent
Weber
|
3ibant pariter et rote iuxta ea et cum elevarent cherubim
Rusch (facsim. Giessen)
]
om. hom. Rusch (Albenegru Erfurt Graz)
|
4 de] e
Cava
Σ
|
Numérotation du verset
Ez. 10,17
Stantibus illis stabant et cum elevatis
elevabantur. Spiritus enim vite erat in eis.
Numérotation du verset
Ez. 10,18
Et egressa est gloria Domini a limine templi
et stetit super cherubim.
Numérotation du verset
Ez. 10,19
Et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me. Et illis egredientibus
rote quoque subsecute sunt. Et stetit in introitu porte domus Domini orientalis
et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset
Ez. 10,20
Ipsum est animal
quod vidi subter Deum Israel iuxta flumen5 Chobar et intellexi quod6
5 flumen] fluvium
Weber
|
6 quod] quia
Weber
|
cherubim
essent.
Numérotation du verset
Ez. 10,21
Quatuor per quatuor vultus uni et quatuor ale uni et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Numérotation du verset
Ez. 10,22
Et similitudo vultuum
eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
Capitulum 10
Numérotation du verset
Ez. 10,1
marg.|
Et vidi, et ecce in firmamento]
etc. Propheta in hac secunda visione eadem vidit, que in prima visione viderat. Unde et illa repetit, et quedam addit. Prius enim viderat iuxta flumen Chobar in campo firmamentum, et thronum saphirinum desuper firmamentum, et super thronum hominem ardentem, et splendentem sedentem, ita et nunc videt.
marg.|
Unde hic quasi recapitulat partem prime visionis, quia hic agitur de combustione civitatis, quod fuit signatum in prima visione, scilicet in prima eius parte.
marg.|
Primo ergo dicit Propheta, quod ille qui apparuit sibi in solio, apparuit ei etiam, et modo. Secundo, dicit quod dixit viro, qui indutus erat lineis, ut acciperet prunas, et proiiceret super civitatem, ibi : Ingredere in medio rotarum.
marg.|
Tertio, dicit quod gloria Domini de limine domus Domini elevata est ad limen atrii interioris, ibi : Et elevata est gloria Domini. Quarto, determinat quomodo Cherub unus viro qui indutus erat lineis, carbones ministravit, ibi : Cumque precepisset viro, etc. Quinto, de ipsis animalibus, que in hoc loco vocat Cherubim, et de rotis quedam determinat, que etiam in prima visione determinavit, ibi : Et apparuit in Cherubim similitudo manus. Sexto, ostendit quod gloria Domini a limine egressa est atrii interioris, ad limen porte exterioris, ibi : Et egressa est gloria Domini, etc. Notandum autem quod in precedent. capitulo strages populi, et occisio eius Prophete ostensa est. In hoc autem capitulo combustio ipsius civitatis ostenditur per ignem qui de medio Cherubim assumitur.
marg.|
{u}
Et vidi, et ecce in firmamento]
id est super firmamentum.
marg.|
{x}
Quod erat super caput Cherubim]
id est super quatuor animalia, que in hoc loco vocat nomine Angelorum, qui erant pennata.
marg.|
{y}
Quasi lapis saphirus]
id est quasi thronus saphirinus. Unde dicit. {z}
Et]
pro, id est.
marg.|
{a}
Quasi species similitudinis solii]
id est speciosa similitudo throni.
marg.|
{b}
Apparuit super ea]
etc. Id est super animalia, vel super
prol.|
Δ
Cherubim
marg.|
Moraliter etiam quedam possunt hic exponi breviter.
marg.|
{u}
Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput Cherubim quasi lapis saphirus, et quasi species similitudinis solii apparuit super ea]
Firmamentum est sacra Scriptura. Aque superiores sunt Angeli. Aque inferiores sunt homines. Sol in hoc firmamento est sapientia celestium, et superiorum. Luna est scientia inferiorum. Sole illuminatur dies, id est perfecti contemplativi sapientia. Luna, id est scientia, nox, id est activi vel incipientes. Firmamentum est super caput Cherubim, quia sacra Scriptura eminet omni scientie, nec ab aliquo quantumcumque sciente potest comprehendi. Unde Ps. 138. Mirabilis facta est scientia tua ex me, et non potero ad eam. In firmamento videtur lapis saphirus, quia in Sacra
prol.|
* Scriptura
marg.|
{5.
40va} Δ Cherubim, Hec in prima visione exposita sunt, ideo breviter hic sunt transeunda.
marg.|
{a}
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis]
vel, stola, secundum Septuaginta, id est qui erat in habitu pontificali.
marg.|
{b}
Et ait : Ingredere in medio rotarum]
etc. Sed queritur quis est ille, qui locutus est ad istum virum ? Responsio. Hoc intelligendum est, quod Propheta vidit sedentem, et splendentem sicut in prima visione, et iste locutus est hoc modo ad virum, qui indutus erat lineis.
marg.|
{b}
Ingredere in medio rotarum, que sunt subtus Cherubim]
id est post Cherubim, id est animalia, quia rote sequebantur animalia.
marg.|
{d}
Et imple manus tuas prunis ignis, que sunt inter Cherubim]
id est inter animalia. Hic prunas vocat, quod supra vocaverat carbones, et scintillas eris candentis. Et hic est ignis involvens, in cuius medio visa sunt animalia, per quod significabatur, sicut dictum est super illum locum, combustio Hierusalem, et destructio a regibus diversorum regnorum. Item hic nominat prunas, quia imminens erat destructio civitatis. Supra autem dixit, scintillas, quia adhuc erat remota.
marg.|
{f}
Et effunde super civitatem]
ad succendendum abundanter, scilicet, ut omnia edificia, templum etiam ipsum succendantur, vel etiam ad purgandum. Per quod patet quod per ignem illum significatur combustio Hierusalem, vel afflictio, per quam purgandi erant a peccatis.
marg.|
Unde dicit Hieronymus Hoc notandum est, quod in Isaia, qui tantum sermone, dicendo cum deberet taceri, vel tacendo cum deberet dici.
marg.|
Unde idem ; Ve mihi, quia tacui, peccaverat, et immunda labia se habere dixerat, ad purgandum, unus forcipe carbo comprehenditur, quia parva purgatione indigebat, hic vero quia erat civitas plena iniquitate, et post supplicia, id est post penas peccati obstinationis, cadaveribus mortuorum, plures assumuntur carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut tota purgetur Hierusalem : quamquam et hoc intelligendum sit, quod non ad purgationem, sed ad penas atque cruciatus prune ignis assumende sint que effundantur super Hierusalem.
marg.|
{g}
Ingressusque est]
vir indutus lineis ad accipiendum carbones.
marg.|
{h}
In conspectu meo]
id est me intuente. Vel In conspectu meo, inter rotas, sicut dictum est ei.
marg.|
{i}
Cherubim autem stabant a dextris domus]
in parte meridionali. {k}
Cum ingrederetur]
vir ille indutus
prol.|
Δ
lineis. Sicut
marg.|
* Scriptura lucet color celestium. Item restringit sanguinem peccati, et fugat antracem superbie. Et species similitudinis solii apparet in hoc firmamento, qua sacra Scriptura notificat nobis, et ostendit Iudicium futurum, et iudicem vivorum, et mortuorum.
marg.|
Vel aliter. Per Cherubim intelliguntur viri sancti, et spirituales, in quibus est plenitudo scientie, quia scientia sanctorum replet eos, non evacuat, vel inflat. Scientia enim vana inflat, ut dicitur 1Cor. 18.a. et Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et ideo vani, et vacui sunt, qui non habent scientiam, que implet, et solidat : de qua dicitur Eccl. 1.d. Qui addit scientiam addit et dolorem.
marg.|
Firmamentum dicitur esse super capita animalium, vel Cherubim, quia protectio divina est super mentes virorum spiritualium.
marg.|
Unde et lapis saphirus dicitur esse in firmamento. Saphirus enim colorem habet celestem, et protectio sanctorum de celis est.
marg.|
Unde Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Species enim similitudinis glorie apparet super ea, quia viri sancti sicut Deum cogitant protectorem, ita et iudicem.
marg.|
Unde et amant protectorem, et timent iudicem. Prv. 20.b. Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Sequitur.
marg.|
{a}
Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait. Ingredere in medio rotarum, que sunt subtus Cherubim]
etc. Vir indutus lineis est predicator indutus castitate cordis, et carnis, secundum illud Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus
{5.
40vb} expectantibus Dominum suum, etc. In quo notantur tria.
marg.|
Restringere se a malo per continentiam, ardenter facere bonum, et in his duobus rectam habere intentionem ad Deum et celestem ab eo retributionem expectare.
marg.|
Nota etiam quod predicator debet esse indutus lineis, ut sit tenuis, pauper et levis per abiectionem temporalium, et lenis, vel suavis per mansuetudinem et humilitatem, multis tonsionibus attritus, et candidatus, quantum ad carnis macerationem. Tali predicatori dicit Dominus.
marg.|
{b}
Ingredere]
per diligens studium, et iugem meditationem.
marg.|
{c}
In medio rotarum, que sunt subtus Cherubim]
id est in divinis Scripturis, que sunt fundamentum virorum iustorum.
marg.|
Per rotas enim sacra Scriptura, vel sacre Scripture eloquia designantur, ut dictum est supra 1. Rota enim vehitur onus ; item rota trahitur aqua de puteo ; rota elevantur lapides in structuram ; rota determinantur hore in horologio. Et sacra Scriptura facit ferre onus penitentie, spe venie, et promissione glorie consolando.
marg.|
Unde Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus.
marg.|
Item de puteo cordis humani extrahit aquam devotionis. Unde Ct. 5.b. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.
marg.|
Item ponderosas mentes, et duras erigit ad celum. Unde et Helias in curru igneo elevatus est. Sir. 48.b. et 4Rg.2.b. Item sacra Scriptura loquitur nobis horas nostre operationis, vel nostre etatis. Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere, etc. Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi.
marg.|
Item rota molitur farina. Ignis autem est in medio rotarum, quia sacra Scriptura est plena verbis, et exemplis caritatis, et divinis beneficiis, quibus calefieri debet cor nostrum. Unde Dn. 7.c. Rote eius ignis accensus. Dicit ergo.
marg.|
{b}
Ingredere in medio rotarum]
id est in sacra Scriptura per studium, et meditationem. Io. {c}. 5.f. Scrutamini Scripturas.
marg.|
{d}
Imple manum tuam]
per opera caritatis.
marg.|
{e}
Prunis ignis, que sunt inter Cherubim]
id est verbis, et exemplis sanctorum virorum, qui tibi apparent in divinis eloquiis.
marg.|
{f}
Et effunde super civitatem]
Qui prius in medio rotarum, id est in studio sacre Scripture inter Cherubim, id est in sanctorum exemplis prunas ignis sumpserit, id est ardorem caritatis conceperit, vel opera caritatis compleverit, talis potest ignem postea effundere super civitatem, id est ardenter predicare ad plebem, et eam accendere ad amorem : qui enim non ardet, non accendit, dicit beatus Bernardus Sir. 48.a. Surrexit Helias quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat.
marg.|
Ier. 5.d. Ecce ego dedi verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
marg.|
De istis carbonibus dicitur Is. 47.d. secundum aliam litteram. Habens carbones sedebit super eos, hi erunt tibi in adiutorium.
marg.|
Dicitur quod leo nihil ita timet sicut gallum album, et ignem, id est Diabolus nihil ita timet sicut predicatorem mundum castitate, et ferventem caritate. Hec duo notantur in illa auctoritate. Lc. 12. Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes in manibus vestris, etc. Ista duo etiam significantur per vestem lineam, et prunarum acceptionem. Sed lucerna ardens, et carbo succensus non inveniuntur hodie, ideo frigore moriuntur multi. Unde Is. 47.d. secundum litteram nostram. Non sunt prune quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
marg.|
{g}
Ingressusque est in conspectu meo]
Quia ille vir indutus lineis ingreditur ad rotas, vidente Propheta, significat quod predicator sanctus sic ingredi debet ad sacre Scripture studium, ut studiositatem, et sedulitatem suam aliis relinquat in exemplum : qui enim studet, ut studium suum aliis proficiat, iste ingreditur alio vidente, et intuente.
marg.|
Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc. {i}
Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir]
Cum enim homo studet in sacra Scriptura, intuetur Cherubim
prol.|
* stantes
marg.|
{5.
41ra} Δ lineis. Sicut enim dixit Hieronymus, ille vir indutus lineis, et alii sex viri habentes vas interitus erant in sinistra parte templi, Cherubin autem erant a dextris : ergo cum illi septem viri essent ad Aquilonem, necesse est quod Cherubim essent ad Meridiem.
marg.|
{a}
Et nubes implevit atrium interius]
nubes, scilicet candida.
marg.|
{b}
Et]
id est quia.
marg.|
{c}
Elevata est gloria Domini]
que erat desuper Cherubim, id est super Cherubim in templo.
marg.|
Elevata, dico, et translata est.
marg.|
{d}
Ad limen domus]
id est ad ostium templi. Hoc idem dictum est supra 9. Unde secundum hoc quod dicitur hic, recapitulatio est, sicut etiam dicit Interlin.
marg.|
{e}
Et]
sic recedente gloria Domini de ipso templo [
repleta est domus]
id est ipsum templum.
marg.|
{f}
Nube]
id est obscuritate, et caligine, et tenebris, quia ab ea recesserat gloria Domini. Hieronymus Cumque elevata esset gloria Domini de Cherubim qui carbones ignis traditurus erat viro, et transisset ad limen domus, statim nube, tenebris et caligine atrium impletur interius : neque enim presente Domini maiestate exercentur supplicia, et gloria Domini videtur in atrio de quo scriptum est.
marg.|
Sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, etc.
marg.|
{g}
Et atrium]
interius, repletum est splendore glorie Domini, que erat in ipso atrio, quia gloria Domini, que erat ante ostium templi ad ipsum limen totum atrium interius illuminabit.
marg.|
Secundum istum modum exponendi, nubes primo sumitur pro nebula quadam lucida, et globosa, secundo vero sumitur pro obscuritate, et caligine.
marg.|
Sed quia Hieronymus dicit quod etiam primo sumitur pro obscuritate, et tenebris ; ideo aliter exponitur sic.
marg.|
{a}
Et nubes implevit atrium interius]
id est caligo, quia ab eo recessit gloria Domini in atrium exterius. Quod ostenditur.
marg.|
{b}
Et]
id est quia.
marg.|
{c}
Elevata est gloria Domini]
que erat desuper Cherubim, id est super illa animalia.
marg.|
{d}
Ad limen domus]
elevata est, supple, et translata usque in atrium exterius. Prius enim venit de templo ad limen, ut dictum est supra 9.b. Sed postea translata est in atrium exterius.
marg.|
{e}
Et]
sic, repleta est domus nube, id est templum, et totum atrium interius, a quibus recessit gloria Domini, obscurata sunt.
marg.|
{g}
Et atrium]
exterius, ut dicit Hieronymus
marg.|
{h}
Repletum est splendore glorie Domini]
que erat in atrio. Et nota quod Cherubim simul ibant cum gloria Domini, quia gloria Domini semper erat super ea, sicut dicunt quidam. Sed Hieronymus dicit quod elevata est super Cherub, id est remota est a Cherub, sed postea Cherubim secuta est gloria Domini. De quorum volatu dicit.
marg.|
{i}
Et sonitus alarum Cherubim]
In Hebreo. Et vox alarum, id est quatuor animalium.
marg.|
{k}
Audiebatur usque ad atrium exterius]
dum scilicet volarent de limine templi in atrium exterius. Audiebatur dico.
marg.|
{l}
Quasi vox Dei omnipotentis loquentis]
id est quasi tonitrui, vel quasi vox que deceat maiestatem divinam. Pro quo Septuaginta transtulerunt. Quasi vox Dei Saddai Symmachus, Aquila, et Theodotio. Quasi vox Dei fortis et potentis. Unde supra 1.f. Quasi sonum sublimis Dei.
prol.|
Δ
{a}
Cumque
marg.|
* stantes a dextris domus, id est videt, et intelligit, quam fideliter sancti antiqui in domo Ecclesie ad edificandum ipsam spiritualiter laboraverunt. Modo multi e contrario sunt a sinistris domus, qui Ecclesiam in temporalibus edificant, et muniunt ; sed pauci a dextris, quia pauci sunt edificatores animarum, omnes sunt emptores agrorum.
marg.|
Vel illi sunt a dextris, qui pro spiritualibus, et in spiritualibus laborant in Ecclesia, et ministrant ; alii autem a sinistris, qui pro temporalibus curam animarum principaliter suscipiunt. Primi granum, secundi paleam sequuntur, et quia eam sequuntur, palea efficiuntur, ut dicit Augustinus . Caveat ergo sibi ne igne inextinguibili comburantur. Ecclesiastici 22.c.a Sicut palee in excelsis, etc. Ibi require. Ier. 23.f. Quid paleis ad triticum dicit Dominus.
a Sir. 22.
marg.|
{5.
41rb} {a}
Et nubes implevit atrium interius]
etc. Nota quod specialiter domus Domini dicuntur religiosi, atrium interius dicuntur clerici, atrium exterius dicuntur laici. Vide ergo ordinem eorum, que hic dicuntur. Gloria Domini dicitur recedere a templo, id est a religiosis, et ab atrio interiori, id est a clericis, et in atrio exteriori, id est in laicis splendet, et quiescit. Et hoc est, quod dicitur.
marg.|
{a}
Et nubes implevit atrium interius]
idest, obscuritas in vita clericorum. Prius autem vidit Cherubim a dextris, id est sanctorum vitam considerat in spiritualibus laborantium, modo videt nubem in atrio, quia qui vitam sanctorum antiquorum considerat, ex consideratione eorum intelligit quanta sit nubes peccati, et erroris in vita modernorum.
marg.|
{b}
Et elevata est gloria]
etc. Ostendit quomodo nubes est in atrio interiori.
marg.|
{c}
Elevata]
enim, est gloria Domini, que erat [
desuper Cherubim ad limen domus]
id est bona vita in qua glorificatur Deus, que fuit in doctoribus, et prelatis antiquis, modo a doctoribus recessit, et ad limen domus, id est ad laicos humiles, viles, et attritos descendit. Laici simplices sunt limen, clerici vero sunt limen domus.
marg.|
Viam enim ostendunt, et domum illuminant, sed laici sunt limen, quia seipsos viam faciunt per bonum exemplum.
marg.|
{e}
Et repleta est domus nube]
quia Ecclesia obscuratur, quantum ad religiosorum vitam et clericorum.
marg.|
{g}
Et atrium repletum est splendore glorie Domini]
etc. atrium, scilicet, exterius.
marg.|
Gloria enim Domini, id est bona vita, in qua honoratur Deus, est in laicis, et eos illuminat : ubi enim est gloria Domini, ibi est lux, et splendor : observantiam enim divinorum mandatorum sequitur illuminatio, secundum illud Ps. 118. A mandatis tuis intellexi.
marg.|
Item Ps. 100. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Eccles. 1.d. Fili concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus prebebit illam tibi Sequitur.
marg.|
{i}
Et sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis]
Ale sanctorum sunt virtutes eorum, ut dictum est.
marg.|
Specialiter ale sunt amor, et spes, timor et penitentia.
marg.|
Spes roborat timorem, amor dulcificat penitentiam. Sonitus alarum est fama virtutum Sanctorum, et exempla eorum, que adhuc predicant, et clamant quotidie ad nostras aures.
marg.|
Eccles. 49.c. Et duodecim prophetarum ossa pullulant de loco suo. Iste sonus auditur in atrio exteriori, id est a laicis, sed templum, et atrium interius, id est religiosi, et clerici obsurduerunt.
marg.|
Unde Is. 42.c. Quis cecus nisi servus meus ? quis surdus nisi ad quos servos meos misi ? Item Is. 33.c. Confusus est Libanus, id est templum, et obsurduit. Et nota quod dicitur ?
marg.|
{l}
Quasi vox Dei omnipotentis loquentis]
vel, quia non nisi de Deo loquuntur, vel propter Deum honorandum, vel quia linguagio quo Deus loquitur, loquuntur.
marg.|
Item quia eo ordine loquuntur quo Deus : Deus enim in eis loquitur, et eos movet ad loquendum.
marg.|
Unde Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.
marg.|
Lc.21.c. Dabo vobis os, et sapientiam. Luce 10.c. Qui vos audit, me audit.
marg.|
Prv. 16.a. Hominis est animum preparare, et Domini gubernare linguam.
marg.|
Item de his, que Dei sunt semper loquuntur, et ad gloriam Dei, et ad utilitatem hominum.
marg.|
Unde 1Pt. 4.c. Si quis loquitur, quasi sermones Dei Col. 4.a. Sermo vester semper sit in gratia sale conditus.
marg.|
Item linguagio divino loquuntur : linguam enim Hebream, vel Galileam habent, quia loquuntur de celestibus. Io. 3.d. Qui de terra est, et de terra loquitur, qui de celo venit, super omnes est, et quod vidit, et audivit hoc testatur.
marg.|
Item eo ordine loquuntur Sancti quod Christus. Prius enim faciunt quam dicant. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Eccles. 18.d. Sensati in verbis, et ipsi sapienter egerunt. Primo, scilicet, egerunt. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Gallus enim percutit se alis, et verberat.
prol.|
* latera sua,
marg.|
{5.
41va} Δ
{a}
Cumque precepisset viro]
etc. Superius dictum est, quod sedens in throno precepit viro sumere ignem de medio Cherubim, et interposuit de gloria Domini, que precessit, quia presente Domini maiestate, non exercentur supplicia. Modo persequitur quid ille vir egerit, dicens :
[Cumque precepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens, sume ignem de medio rotarum, que sunt inter vel subter Cherubim]
etc. id est quatuor animalia. Expositio est eius, quod predictum est. Ingressus est in conspectu meo.
marg.|
{b}
Ingressus ille stetit iuxta rotam]
etc. unam scilicet, vel, id est iuxta rotas. Et dicit rotam singulariter, quia erant uniformes. Et nota quod stetit iuxta rotam, nec progressus est, et hoc, vel ob tristitiam puniende civitatis, vel ob glorie magnitudinem stupens manum ad ignem ipse non misit, ut dicit Hieronymus
{c}
Et]
ideo, quia, scilicet ille non audebat mittere manum ad ignem sumendum, extendit Cherub manum suam, de medio Cherubim ad ignem, qui erat inter Cherubim, id est inter animalia, sicut dictum est, supra 1.d. Hec erat visio discurrens in medio animalium, splendor, et de igne fulgor egrediens.
marg.|
{e}
Et sumpsit]
Cherub, scilicet unus, de igne.
marg.|
{f}
Et dedit in manus eius qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est]
et succendit civitatem supple. Scriptura autem non dicit quid egressus fecerit, ut tristis rei narrationem intelligentie potius nostre relinqueret, quam oculis subiiceret.
marg.|
{h}
Et apparuit in Cherubim]
id est in illis animalibus.
marg.|
{i}
Similitudo manus hominis subtus pennas eorum]
quasi dicat per hoc quod vidi, quod unus Cherub manus extendit ad ignem, et prebuit illum viro induto lineis, intellexi quod illa animalia habebant sub alis suis manus quasi hominis. Potest etiam esse quod Propheta, sicut vidit manus unius Cherub, ita videret manus aliorum animalium.
marg.|
{l}
Et vidi, et ecce quatuor rote iuxta Cherubim]
id est iuxta animalia, sicut in prima visione.
marg.|
{m}
Rota una iuxta Cherub unum]
id est primum.
marg.|
{n}
Et rota alia iuxta Cherub unum]
id est alterum. Aliqui tamen habent, alterum, pro textu.
marg.|
{o}
Species autem rotarum erat quasi visio lapidis Chrysolithi]
Septuaginta habent. Quasi visio carbunculi, ut penarum per ignem, qui a Cherub traditur, similitudo monstretur. Chrysolithus autem lapis est habens speciem auri.
marg.|
Unde dicitur a Chrysostomo quod est aurum. Tamen supra 1.d. dicitur, Quasi visio maris, sed supra attendit magnitudinem, hic autem qualitatem. Vel, supra sic dixit propter perturbationem, et crudelitatem regnorum, hic autem attendit pretiositatem,
prol.|
Δ
et conscientias
marg.|
* latera sua, et postea clamat. Hec doctrina est oris, ad quam monet Sir. 23.a. Doctrinam oris audite filii, ut scilicet faciatis recta, postea doceatis vera, et qui custodit illam non peribit labiis suis. E contra qui hunc ordinem lingue non custodit, suis labiis se percutit, quia sicut dicit Augustinus : Bene docere, et male vivere, nihil aliud est quam se sua lingua damnare.
marg.|
{a}
Cumque precepisset viro qui indutus erat lineis, dicens, sume ignem de medio rotarum, que sunt inter]
vel, subtus Cherubim, ut supra expositum est.
marg.|
{b}
Ingressus ille stetit iuxta rotam]
quod spiritualiter impletur, cum homo iustus, et castus accedit ad studium sacre Scripture.
marg.|
Sed stat iuxta rotam, quia stupet ad magnitudinem, et profunditatem eius. Nec debet statim intrare, quia secreta sacre Scripture non debet presumere suo ingenio se posse investigare, et invenire, Pr. 25.d. Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Ideo dicitur Prv. 23.a. Prudentie tue pone modum, hoc est iuxta rotam stare. Vel ille iuxta rotam stat, qui vitam suam iuxta formam sacre Scripture sive doctrine regit, et ordinat.
marg.|
{c}
Extendit Cherub manum de medio]
etc. Cum in sacra Scriptura studemus, intuemur Cherub de medio Cherubim ad ignem manum mittere, quando aliquem sanctum
{5.
41vb} inter alios sanctos specialiter consideramus quomodo manus suas extendit ad opera caritatis exercenda. Et sic ab eius manu sumimus ignem, cum ad eius exemplum ad eadem opera caritatis exercenda accendimur.
marg.|
Vestiti lineis, id est munditia mentis, et corporis ornati : cum enim Iob. patientem, eleemosynas largientem consideramus, et eius exemplo ad idem animamur tunc Cherub unus prunas accipit, et nobis prebet.
marg.|
Vel quia ; sicut dictum est in prima visione, per quatuor Cherubim, vel quatuor animalia specialiter quatuor Evangeliste intelliguntur, Cherub singularem in hoc loco Lucam Evangelistam possumus intelligere, qui sicut per vitulum superius, ita hic per Cherub singulariter designatur inferius, eodem c. Facies una facies Cherub, id est vituli. De isto ergo hic specialiter dicitur.
marg.|
{c}
Et extendit Cherub manum suam, de medio Cherubim ad ignem]
id est Lucas specialiter stilum suum historialiter protraxit per opera Christi incarnati, usque ad ignem ipsius Passionis, quo igne accendimur ad amorem, qui etiam ignis omnem purgat peccatorum nostrorum rubiginem.
marg.|
Sed quia nec solus Lucas egit de Passione Christi, ideo bene dicitur.
marg.|
{d}
Qui erat inter Cherubim]
quia omnes Evangeliste Passionem Christi recitaverunt.
marg.|
{e}
Et sumpsit, et dedit in manus eius]
Lucas de igne sumpsit carbonem, quia ex memoria Dominice Passionis sumpsit zelum dilectionis, et mortificationem carnis. Similiter et quilibet alius sanctus facit. Ignem de igne sumit, qui Dominicam Passionem imitatur.
marg.|
In manus autem eius, qui indutus est lineis ignis a Cherub traditur, quando ex exemplis Sanctorum aliquis ad opera caritatis accenditur.
marg.|
Non enim sufficit esse vestitum lineis per castitatem, nisi et assumat carbones in manu per caritatem, Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti, etc. Per unum cavetur malum, per secundum fit bonum. Sequitur.
marg.|
{g}
Qui accipiens egressus est]
ad comburendum civitatem. Hic est ordo.
marg.|
Primo, debet homo accipere, post aliis effundere. Primo, debet ardere in se, postea alios incendere, Io. 5.f. Ioannes erat lucerna ardens, et lucens Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem effundent super terram.
marg.|
{h}
Et apparuit in Cherubim similitudo manus]
quia in sanctis, qui sunt Cherubim per scientiam, apparet manus, per operationem bonam, scientia enim parum valet sine vita.
marg.|
Sed nota quod dicitur. Apparuit, aliis, scilicet in exemplum.
marg.|
{i}
Similitudo manus hominis]
id est operatio Christi. Sancti enim imitatores sunt Christi in operationibus suis. Vel, manus hominis, dicitur discreta operatio, ut cum opere sit discretio, secundum illud Rm. 12.a. Rationabile obsequium vestrum.
marg.|
{k}
Subtus pennas eorum]
Manus hominis est sub pennis, id est discretio operationis est sub volatu contemplationis : Inferior enim est vita activa quam contemplativa. Vel dicitur manus esse sub pennis, quia activa vita contemplativam sustentat.
marg.|
Non enim potest bonus esse in contemplatione, qui non bonus fuerit in operatione.
marg.|
Primo, est Iacob, postea Israel. Primo, ducitur Lia, postea Rachel.
marg.|
{l}
Et vidi, et ecce quatuor rote iuxta Cherubim]
sacra Scriptura per quatuor rotas significatur propter quatuor Evangelia, vel propter quatuor partes mundi, vel propter quatuor modos intelligendi.
marg.|
Per quatuor Cherubim quatuor Evangeliste, vel viri perfecti designantur, ut expositum est in prima visione.
marg.|
{o}
Species autem rotarum erat quasi visio lapidis Chrysolithi]
Supra dictum est. Quasi visio maris, quod satis convenit, quia mare viride est, et Chrysolithus viridis est. Unde versus : « Auro chrysolithus similis scintillat, ut ignis. Iste mari * similis quiddamque viroris obumbrans ». In Chrysolitho ergo tria sunt, que conveniunt sacre Scripture. Aurum sapientie, scintilla caritatis, viror desiderii celesti conversationis, que omnia docentur in sacra Scriptura. Sicut autem viror pascit oculos, ita celestis conversatio edificat intuentes.
marg.|
{a}
Et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi si sit rota in medio rote]
quia in omnibus concors est sacra Scriptura, et novum testamentum est in veteri per prefigurationem, et vetus in novo per explanationem.
marg.|
{d}
Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur]
quia Sacra Scriptura docetur per quatuor partes mundi, vel quia docet quatuor virtutes cardinales.
marg.|
Per prudentiam graditur ad futura, per iustitiam ad preterita, per fortitudinem ad adversa, per temperantiam ad prospera.
marg.|
{e}
Et non revertebantur ambulantes]
quia semper prosperatur sacra Scriptura, vel dicitur non reverti, quia semper docet proficere, et numquam ad posteriora reverti.
marg.|
{f}
Sed ad locum ad quem ire declinabat que prima erat, sequebantur]
etc. quia quod docet Evangelium unius Evangeliste, et aliud docet, et omnia Evangelia tempore Passionis, et Resurrectionis terminantur. Vel rote dicuntur in quatuor partes ire, quia Sacra Scriptura per quadruplicem sensum, litteralem, allegoricum, tropologicum, anagogicum, habet introitum ad corda nostra. Sed ad quem locum vadit, que prima est, vadunt et cetere, quia sacra Scriptura secundum omnem sensum docet ad eterna tota mentis aviditate, et desiderio ascendere.
marg.|
{g}
Nec revertebantur]
Idem dixit supra
marg.|
Unde bis idem dicit : sacra enim Scriptura docet non reverti de celestibus ad inferiora, id est ad terrena. Docet etiam non reverti de virtutibus ad peccata relicta. Maxime enim detestatur sacra Scriptura reverti ad vomitum, secundum illud 2Pt. 2.d. Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti. Docet autem aliquando reverti ad nativitatis nostre vilitatem, ad considerandam vite preterite vanitatem, ad considerandam miserie multiplicitatem, ad considerandam peccatorum enormitatem, Ct. 6.d. Revertere, revertere, etc.
marg.|
{h}
Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penne, et circuli plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum]
Sacra Scriptura corpus habet, et carnes secundum aliam litteram, ubi docet ad peccantes infirmos compassionem, Gal. 6.a. Fratres si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. Colla, ubi docet utilem locutionem, Ephes. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro, etc.
marg.|
Manus, ubi docet strenuam operationem, Eccl. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, etc. Pennai, ubi docet celestium contemplationem, Gn. 15.b. Suscipe celum, et numera stellas si potes, etc. Circulos, ubi docet in omnibus suum in Deum a quo omnia sunt, reflectere intentionem, 1Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hic enim est circulus, ut ad locum unde exeunt flumina, id est gratie per infusionem, revertatur per gratiarum actionem, vel per rectam intentionem. Omnia autem plena sunt oculis, quia in omnibus circumspectionem habendam docet.
marg.|
{i}
Et rotas istas vocavit volubiles audiente me]
quia sacra Scriptura ad diversas expositiones est flexibilis.
marg.|
Unde, et quinque lapides quos elegit David limpidi erant, et volubiles, 1. Regum 17.e. Sequitur de animalibus.
marg.|
{l}
Quatuor autem facies habebat unum]
quia vir perfectus quatuor debet habere virtutes, que per quatuor facies subditas significantur. {m}
Facies una facies Cherub]
etc. id
prol.|
* est, vituli
marg.|
{5.
42ra} Δ et conscientias eorundem : chrysolithus enim est lapis preciosus.
marg.|
{a}
Et aspectus earum]
talis erat scilicet.
marg.|
{b}
Similitudo una quatuor]
erat, id est uniformes erant. Et cuius forme essent, subdit.
marg.|
{c}
Quasi si sit rota in medio rote]
id est circulus in circulo, sicut supra expositum est. Vel sic construe, ut li aspectus sumatur genitive, sic,
marg.|
{a}
Et una similitudo aspectus earum]
erat talis, quasi si sit rota in medio rote, ut supra.
marg.|
{d}
Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur]
id est secundum quamlibet sui partem gradi poterant, sicut corpus sphericum quod circumquaque potest volvi.
marg.|
{e}
Et non revertebantur ambulantes]
id est non oportebat quod se verterent redeundo, quia poterant ire secundum omnem sui partem.
marg.|
{f}
Sed ad locum ad quem ire declinabat]
rota que prima erat, ad illum locum, sequebantur et cetere rote, id est sicut una rota volvebatur, ita et alie, et ad eandem partem tendebant omnes.
marg.|
{g}
Nec revertebantur]
una sine alia. Vel, Non revertebantur, id est non oportebat eas converti, quia volui poterant in quamlibet sui partem sine sui conversione.
marg.|
{h}
Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penne, et circuli plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum]
Nota quod corpus, et colla, et manus, et penne referuntur ad animalia, circuli autem ad rotas.
marg.|
Unde quod dicitur, In circuitu quatuor rotarum, refertur ad circulos.
marg.|
Quia autem dicitur. Et omne corpus earum]
quantum ad genus refertur ad rotas. Sed secundum sensum intelligitur relatio fieri ad animalia. Sed ideo, earum, dicit, quia neutrum non est apud Hebreos.
marg.|
Unde loco neutrius ponunt feminium, ut ibi : Unam petii a Domino, etc. Vel ideo dicit, earum, quia proxime ante mentionem fecerat de rotis, et quia que subduntur partim ad rotas referuntur, partim ad animalia, quedam vero ad utraque, Et habetur simile in Ps. 105. Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Quia dicit, quas, secundum sensum refertur ad filios, et filias, sed feminine dicit, quas, quia immediate ante femineum positum erat. Vel forte Prophete videbantur, quod ille rote haberent corpus vel carnem, vel quod animate erant, quia spiritus vite erat in rotis, ut supra 1.e. et colla, et manus, et pennas. Hieronymus enim dicit quod relatio fit ad rotas, circulos autem vocat canthos ferreos, quibus lignorum rotunditas arctatur, et stringitur. Et dicuntur plena oculis omnia, sicut cauda pavonis dicitur oculata.
marg.|
{i}
Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me]
marg.|
Respondet anthypophore. Posset aliquis dicere, quomodo vocas rotas illas corpora volubilia, que vidisti, cum haberent manus, et colla, et pennas ? Ideo dicit quod vir ille, qui sedebat in throno, vel Cherub aliquis vocabat ea propter rotunditatem, et volutionem eorum.
marg.|
Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{i}
Et rotas istas]
id est illa corpora, que ego voco rotas.
marg.|
{k}
Vocavit volubiles]
id est rotas tali nomine, rote enim ipsa lingua Hebraica appellate sunt Gelgel, quod Symmachus volubiles, Aquila rotam interpretatus est. Vel aliter legitur.
marg.|
{i}
Rotas istas, que erant, volubiles vocavit]
id est tale nomen a volubilitate eis imposuit. Vel,
marg.|
{k}
Vocavit]
ad se, audiente me. Sequitur de animalibus.
marg.|
{l}
Quatuor autem facies habebat unum]
animal. Quodlibet enim animal habebat quatuor facies.
marg.|
{m}
Facies una]
id est prima vel precipua secundum proprietatem.
marg.|
{n}
Facies Cherub]
id est facies vituli, sicut exponit Hieronymus, Unde in hoc loco nomen commune omnium animalium appropriat vitulo sive bovi, quia omnia illa animalia habebant pedes vitulinos.
marg.|
Unde etiam in quibusdam codicibus invenitur : Facies una facies vituli, etc.
marg.|
Notandum autem quod in prima visione dixit faciem hominis primam, quia principalior secundum dignitatem, hic vituli,
{5.
42rb} quia principalior secundum proprietatem : predictorum enim animalium corpus in vitulum desinebat, quia habebant pedes vitulinos.
marg.|
Et ideo si recte perpendimus, vituli facies corpori magis congruebat, in tantum ut quodam proprietatis iure hec facies descripti animalis, specialiter vituli dici debeat. Sed forte quis ad hoc respondeat, et dicat, sicut ad naturam vituli magis accedebat in eo quod plantas vitulinas habebat, sic ex eo, quod
prol.|
Δ
manus
marg.|
{5.
42va} Δ manus ; et pennas gerebat, in uno hominis, ex alio, avis proprietatem preferebat. Sed scimus, quod proprium est hominis manus habere ; non ergo potuit vitulinas manus, quemadmodum vitulinas plantas habere. Hoc idem de pennis intellige.
marg.|
Pedes autem habere est commune tam homini, quam bovi, tam aquile, quam leoni. Quid itaque est, quod animal quod quatuor facies habuit vitulinos pedes accepit, nisi quod vitulina proprietas pre ceteris amplius aliquid sui iuris in eius corpore vendicavit, que illis utique membris, que sunt eque, ac aliis communia proprie qualitatis similitudinem impressit. Propter hanc proprietatis prerogativam recte faciem vituli intelligimus in eo, quod Cherub legimus. Sed quare dicit hic Cherub, quod supra dixerat vitulum. Solutio. Prius nominaverat generaliter Cherub, pro omnibus, hic autem specialiter pro vitulo, ratione iam dicta. Vel, sicut dicunt Iudei, Dominus precepit Prophete, ut vitulum vocaret Cherub, ne Iudei audientes nomen vituli excitarentur ad idololatriam. Non est autem diversum quod faciem bovis superius, hic faciem vituli invenimus : est enim omnis vitulus bos, sed non convertitur, cum bovis nomine animalis species designetur.
marg.|
{a}
Et facies secunda facies hominis, et in tertio facies Leonis, et in quarto facies aquile]
marg.|
Notandum quod positionis idem ordo hic invenitur, qui superius exprimitur. Sed ibi facies hominis primo nominatur, eo quod sit principalior secundum dignitatem. Quoniam autem ceteris non est dignior facies vitulina, voluit dicere, facies Cherub, non facies vituli, non facies prima, sed facies una : Facies, inquit, una, facies Cherub, et facies secunda, facies hominis.
marg.|
Erat ergo facies hominis secunda facies, hoc est, secundo loco ab ea, que primo est posita. Et in tertio loco, facies leonis, et in quarto, facies aquile. Sequitur.
marg.|
{d}
Et elevata sunt Cherubim]
id est inceperunt volare, et egredi de atrio interiori.
marg.|
{e}
Ipsum est animal quod videram iuxta fluvium Chobar]
supra 1. Unde quod sequitur, expone sicut prius expositum est.
marg.|
{f}
Cumque ambularent Cherubim, ibant pariter, et rote iuxta ea, et cum elevarent Cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra]
scilicet volando.
marg.|
{g}
Non residebant rote]
sed exaltabantur similiter, supple.
marg.|
{h}
Sed et ipse]
rote, iuxta erant, id est prope, quasi dicat, non solum sequebantur rote animalia, sed de prope ea sequebantur.
marg.|
{i}
Stantibus illis]
id est animalibus.
marg.|
{k}
Stabant]
rote, et cum elevatis elevabantur. Et bene poterant moveri rote.
marg.|
{l}
Spiritus enim vite erat in eis]
id est in rotis, quasi dicat, videbatur mihi, quod habebant interius spiritum quo movebantur, nec in animalibus trahebantur. Vel, Spiritus vite, id est ita movebantur ac si viverent, idem est.
marg.|
Sequitur.
marg.|
{m}
Et egressa est gloria Domini a limine templi]
marg.|
Secundum unam expositionem, gloria Domini nondum recesserat de lumine sive de introitu ipsius domus Domini, sed modo Propheta videt eam recedere usque ad portam domus Domini Orientalem, et atrii exterioris.
marg.|
Secundum aliam expositionem iam recesserat ab atrio interiori.
marg.|
Templum enim dicitur frequenter ipsum atrium interiori, et posita erat in limine ipsius porte atrii interioris.
marg.|
Et hoc etiam vult hic Interlin. que habet : Egressa est gloria Domini a limine templi, id est atrii interioris.
marg.|
{n}
Et stetit super Cherubim]
marg.|
secundum Hieronymum Gloria Domini recesserat a Cherubim, sed Cherubim secuti sunt eam.
marg.|
Unde et modo dicitur quod gloria Domini stetit super eos.
marg.|
{o}
Et elevantia Cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me]
ut volarent, et cum ipsa gloria Domini recederent
{5.
42vb} de loco illo. {p}
Et illis egredientibus]
de limine atrii interioris, et ita penitus de atrio interiori exeuntibus, quia eo quod erant in limine ipsius, nondum plene de eo exierant.
marg.|
{q}
Rote quoque subsecute sunt]
Nota quod gloriam Domini sequebantur
prol.|
Δ
animalia
marg.|
* est, vituli, id est carnis mortificatio.
marg.|
{a}
Et facies secunda facies hominis]
id est mansuetudo.
marg.|
{b}
Et in tertio facies leonis]
; id est audax, et secura malarum bestiarum, id est motuum, vel hominum malorum repressio.
marg.|
{c}
Et in quarto facies aquile]
id est celestium contemplatio. Et nota, pro vitulo posuit Cherub, quod interpretatur plenitudo scientie : Et eleganter factum est hoc.
marg.|
Summa enim sapientia est carnem macerare, et mortificare. Unde Eccles. 1.d. In multa sapientia multa indignatio. Item Eccl. 7.d. Cor sapientis, ubi tristitia, cor autem stultorum ubi letitia. Vel ideo Cherub pro vitulo ponitur, quia in maceratione carnis necesse est regi moderamine discretionis, ut in omni sacrificio sit sal, Levit. 2.d. Sequitur.
marg.|
{d}
Et elevati sunt Cherubim]
Sancti enim elevantur per contemplationem, et celestem conversationem, et per terrenorum abdicationem Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea.
marg.|
{e}
Ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar]
Talis est similitudo animalis ostensa Ezechieli in templo, qualis in campo ; perfectus enim vir, qualis est foris apud alios, talis est intus coram Deo ; qualis est in predicatione, talis est in oratione, qualis in seculo, talis in claustro, 2Cor. 10.c. Quales sumus verbo per Epistolas absentes, tales et presentes in facto. E contra dicitur de stultis. Cor stultorum dissimile erit Prv. 15.a. Eccles. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet sicut Sol, nam stultus, ut Luna mutatur.
marg.|
{f}
Cumque ambularent Cherubim]
etc. Hec omnia supra 1. exposita sunt.
marg.|
{l}
Spiritus enim vite erat in eis]
hoc est, quod dicitur Io. 6.g. Verba que ego loquor spiritus, et vita sunt. Ps. 118. Eloquium tuum vivificavit me. Sequitur.
marg.|
{m}
Egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim]
Supra dictum est, quod gloria Domini desuper Cherub venit ad limen domus, modo dicitur e converso, quod de limine venit, et stetit super Cherubim, in quo significatur quod a Cherubim, id est a viris perfectis, et sanctis Prelatis aliquando venit gratia ad limen domus, id est ad minores, et inferiores in Ecclesia, aliquando per orationes minorum datur, et ampliatur gratia in maioribus.
marg.|
Ideo dicit Apostolus 2Th. 3.a. Fratres orate pro nobis, ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos, ut liberemur ab importunis, et malis hominibus. Idem petit Col. 4.a.
marg.|
Mystice etiam in hoc significatur, quod gloria Domini, id est fides et cultus Dei, qui de Cherubim venit ad limen domus, id est de Iudeis ad Gentes, in fine de Gentibus ad Iudeos revertetur, quod significat transmutatio libri in Missa. Is. 10.e. In veritate reliquie Israel convertentur. Sequitur.
marg.|
{o}
Et elevantia Cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me]
Stante gloria Domini super Cherubim, Cherubim elevant alas suas, quia Deo dante sanctis viris gratiam, ipsi reddunt ei gloriam.
marg.|
Hoc enim est alas elevare, virtutes suas Deo attribuere. Sir. 51.c. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Exaltantur autem a terra Propheta intuente, quia sancti in exemplum aliorum ostendunt se habere contemptum inferiorum, et eternorum appetitum.
marg.|
{p}
Et illis egredientibus, rote quoque subsecute sunt]
Animalia exaltantur in alto contemplationis, egrediuntur ad exercitium bone operationis, vel predicationis.
marg.|
Vel exaltata egrediuntur, sive egredientia exaltantur, quia egredientes a se, se supra se elevant.
marg.|
Lam. 3.d. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit se supra se. Rote quoque ea subsequuntur, quia sacra Scriptura in vita ipsorum predicatorum exaltatur.
prol.|
*
{a}
Et stetit
marg.|
{5.
43ra} Δ animalia, rote vero animalia.
marg.|
{a}
Et stetit]
gloria Domini, in introitu porte domus Domini Orientalis, non iam in ianua templi, sed post atrium, et limen in ipso introitu porte domus Domini Orientalis, id est in limine atrii exterioris. Ista porta dicitur Act. 3.a. porta templi speciosa.
marg.|
{b}
Et gloria Dei]
etc. id est super animalia.
marg.|
{c}
Ipsum est animal]
etc. Subter Deum, Israel dicit, quia super animalia viderat firmamentum, et super firmamentum thronum, et super thronum hominem de electro sedentem qui significabat Deum Israel.
marg.|
{d}
Et intellexi quia Cherubim essent]
Hic versus terminatur secundum Hieronymum Et est sensus.
marg.|
Vidi et animadverti quod illa animalia erant Cherubim id est alata : ideo enim dicuntur Cherubim, quia habebant alas. Vel aliter.
marg.|
{d}
Et intellexi illos]
etc. quasi dicat, sicut per hominem sedentem in throno intellexi Deum Israel, ita per illa animalia alata intellexi Angelos eius. Aliqui legunt Cherubim dative, sic. Intellexi, id est vidi, et cognovi que sequuntur.
marg.|
{e}
Quatuor vultus uni]
id est quodlibet eorum erat, quadriforme.
marg.|
{f}
Et quatuor ale uni]
hoc planum est, sicut supra 1. Hieronymus habet hanc litteram. Quatuor per quatuor vultus uni. Et est idem sensus, id est unum animal habebat quatuor facies. Et hoc, per quatuor, id est ita erat de omnibus quatuor animalibus quod quodlibet eorum erat quadriforme. Sequitur.
marg.|
{g}
Et similitudo manus hominis]
etc. ut supra
marg.|
{h}
Et similitudo vultus]
vel vultuum, secundum Hieronymum eorum erat talis, supple quales erant.
marg.|
{i}
Ipsi vultus quos videram]
etc. Et hoc patet.
marg.|
{k}
Et intuitus eorum]
id est figura vel respectus eorum.
marg.|
{l}
Et impetus singulorum]
id est motus erat.
marg.|
{m}
Ante faciem suam ingredi]
id est ad ingrediendum, quia impetus singulorum erat ad ingrediendum, ante faciem suam, quasi dicat, talis erat figura ipsorum, et ita dispositi erant, et secundum figuram corporis, et secundum visum, et secundum potentias movendi, quia semper ante se ibant, et numquam convertebantur, quia facies habebant ad omnem partem, et pedes dispositos ad eundum quocumque vellent. Litteralis autem expositio huius capituli, et etiam moralis satis prosecute sunt in primo capitulo. Unde breviter hic transeundum est Summa tamen huius intelligenda est sic. Primo apparet Prophete Dominus in solio, et hoc in templo, ad significandum quod Dominus iudicaturus esset ipsos Iudeos, et maxime sacerdotes pro peccatis que fecerant in templo, vel in eo colendo idola, vel in eo negligenter Deum colendo.
marg.|
Secundo precipit viro induto lineis, quod accipiat ignem de medio Cherubim, id est de medio animalium, et comburat civitatem, ad significandum quod ministerio regum, et principum quatuor regnorum, et ministerio Angelorum esset Hierusalem pro peccatis affligenda.
marg.|
Unus autem Cherub dicitur ignem ministrasse, quia Nabuchodonosor specialiter fecit comburi Hierusalem. Qui autem postea dicitur gloria Domini, que erat in templo, recedere ad limen domus, et postea paulatim per atrium interius et exterius exire, et tandem per ipsam civitatem, sicut infra habetur, significat quod potentia Dei, que fuerat in templo ad protegendum ipsum, recederet a Iudeis paulatim, et transiret per eos ad puniendum. Unde sicut non erat locus ubi Iudei non peccassent, et in templo, et in atrio, et in civitate, ita per omnia illa loca transit gloria Domini ad significandum quod propter illa recederet ab eis protectio divina, et in eos effunderetur sua vindicta. Per hoc autem quod animalia sequuntur gloriam Domini, et rote animalia, significatur quod quatuor regnorum reges ipsos per ordinem essent afflicturi, secundum quod Dei providentia decreverat. Et rote sequuntur animalia, quia regna suis regibus obedierunt in punitione Iudeorum. Et cetere que dicuntur hic de animalibus et rotis, et dicta sunt, et exposita in prima visione. Nota differentiam inter hanc visionem, et primam, quia modo facies vituli prima dicitur : supra autem facies hominis erat prima. Item, supra dicebat, a dextris, et a sinistris, modo non. Et hoc est ad innuendum quod unumquodque habebat quatuor facies, et erat tamen equalis ordo. Item supra vocavit regna animalia, et rotas, hic autem Cherubim ad innuendum quod non sua potestate surrexerunt ista regna, sed Domini voluntate,
marg.|
{5.
43rb} Item supra ignem posuit, et scintillas, hic autem prunas in quibus est ignis in materia, per quod innuit appropinquationem ultionis, sed supra per ignem, et scintillas intelligebat non ita appropinquantem combustionem civitatis, neque volebat eam propinquam nunciare.
marg.|
* {a}
Et stetit in introitu porte domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea]
Porta ista Christus est per quem nobis oritur Sol gratie, et per quam nobis est introitus ad domum, id est ad celestem patriam. Gloria ergo que stat super Cherubim stat in introitu porte domus Domini Orientalis, quia omnem gratiam quam habent sancti ad Christum referunt, sine quo non est eis introitus ad vitam eternam.
marg.|
Vel porta ista est beata Virgo, sicut dicetur infra 44. Ad quam portam venit gloria Domini stans super Cherubim, quia Filius Dei per Angelum beate Virgini nunciatur in ipsam descendens, ex ea carnem assumpsit. Sequitur.
marg.|
{c}
Ipsum est animal quod vidi]
etc. quia sancti viri sive sint in templo, id est in bonorum consortio, sive iuxta fluvium Chobar, id est iuxta peccatores fluidos per amorem temporalium que labilia sunt, et gravia per iniquitatem semper a Domino proteguntur et reguntur.
marg.|
{d}
Et intellexi quia Cherubim essent]
id est intellexi quod per illa animalia significabantur viri sancti, et spirituales, vel Angeli super celestes, quasi dicat Propheta, Ego non solum rerum imagines vidi, sed etiam significationem intellexi.
marg.|
{e}
Quatuor per quatuor vultus uni]
id est singula illorum quatuor, habebat quatuor facies, quod planum est de quatuor Evangelistis, quorum unusquisque loquitur de Christi humanitate, passione, resurrectione, ascensione. Vel quatuor vultus in quolibet viro perfecto sunt maceratio carnis, mansuetudo, securitas, et contemplatio.
marg.|
{f}
Et quatuor ale uni]
due que tegunt corpus preterita peccata plangendo, scilicet timor et penitentia, et due que volant ad futura et eterna bona, spes et amor.
marg.|
{g}
Et similitudo manus hominis sub alis eorum]
quia imitatio operum Christi, qui homo singulariter dicitur in sanctis viris sustentat et elevat alas virtutum et pennas contemplationis. {h}
Et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar]
Hoc patet ex predictis.
marg.|
{k}
Et intuitus eorum]
id est discretio vel intentio.
marg.|
{l}
Et impetus singulorum]
id est voluntas erat.
marg.|
{m}
Ante faciem suam ingredi]
id est omnino, et semper in anteriora se extendere, et posteriorum oblivisci. Hoc faciunt sancti, et ex tota intentione sive discretione, et ex tota voluntate vel discrete et voluntarie, Phil. 3.c. Ea que retro sunt obliviscens, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_10)
Notes :