Capitulum 18
Numérotation du verset
Ez. 18,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ez. 18,2
quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud
in terra Israel dicentes
patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
Numérotation du verset
Ez. 18,3
vivo ego dicit Dominus Deus si
erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel
Numérotation du verset
Ez. 18,4
ecce omnes anime mee sunt
ut anima patris ita et anima filii mea est anima que peccaverit ipsa morietur
Numérotation du verset
Ez. 18,5
et vir
si fuerit iustus
et fecerit iudicium
et iustitiam
Numérotation du verset
Ez. 18,6
in montibus
non comederit
et
oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et
uxorem proximi sui non violaverit
et
ad mulierem menstruatam non accesserit
Numérotation du verset
Ez. 18,7
et
hominem non contristaverit
pignus debitori reddiderit
per vim
nihil rapuerit
panem
suum
esurienti dederit
et nudum
operuerit vestimento
Numérotation du verset
Ez. 18,8
ad usuram
non commodaverit
et
amplius non acceperit
ab iniquitate
averterit manum suam et1 iudicium verum
1 et]
om. Weber
fecerit inter virum et virum
Numérotation du verset
Ez. 18,9
in preceptis meis ambulaverit
et
iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est
vita vivet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 18,10
quod
si genuerit filium latronem
effundentem sanguinem et fecerit
unum de istis
Numérotation du verset
Ez. 18,11
et hec quidem omnia non facientem
sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Numérotation du verset
Ez. 18,12
egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola
levantem oculos suos abominationem facientem
Numérotation du verset
Ez. 18,13
ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum
universa detestanda hec fecerit
morte
morietur sanguis eius
in ipso erit
Numérotation du verset
Ez. 18,14
quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui que fecit timuerit et non fecerit simile eis
Numérotation du verset
Ez. 18,15
super montes
non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
Numérotation du verset
Ez. 18,16
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Numérotation du verset
Ez. 18,17
a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in preceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui
sed vita vivet
Numérotation du verset
Ez. 18,18
pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
Numérotation du verset
Ez. 18,19
et dicitis
quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet
quia filius iudicium et iustitiam operatus est
omnia precepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
Numérotation du verset
Ez. 18,20
anima que peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Numérotation du verset
Ez. 18,21
si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis
que operatus est et custodierit universa precepta mea et fecerit
iudicium et iustitiam vita vivet non morietur.
Numérotation du verset
Ez. 18,22
Omnium iniquitatum eius
quas operatus est non recordabor
in iustitia sua
quam operatus est
vivet
Numérotation du verset
Ez. 18,23
numquid voluntatis mee
est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis
et vivat
Numérotation du verset
Ez. 18,24
si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet
omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur
in prevaricatione qua prevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis
morietur
Numérotation du verset
Ez. 18,25
et
dixistis non est equa via Domini audite domus Israel numquid via mea non est equa et non magis vie vestre prave sunt
Numérotation du verset
Ez. 18,26
cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
Numérotation du verset
Ez. 18,27
et cum averterit se impius
ab impietate sua
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam
ipse animam suam
vivificabit
Numérotation du verset
Ez. 18,28
considerans enim
et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet
et non morietur
Numérotation du verset
Ez. 18,29
et dicunt filii Israel non est equa via Domini numquid vie mee non sunt eque domus Israel et non magis vie vestre prave
Numérotation du verset
Ez. 18,30
idcirco unumquemque
iuxta vias suas iudicabo domus Israel ait Dominus Deus convertimini
et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
Numérotation du verset
Ez. 18,31
proicite a vobis omnes prevaricationes vestras in quibus prevaricati estis et facite vobis cor novum
et spiritum novum
et quare moriemini domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 18,32
quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini
et vivite.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Ez. 18,1
marg.|
Et factus est sermo Domini ad me dicens]
etc. Superius Propheta penam Iudeis comminatus est : sed quia ipsi per hoc arguebant Deum de iniustitia, et vulgare Proverbium de hoc fecerant, quasi Deus iniustus esset, quia pro peccatis parentum, non pro suis, cum iusti sibi viderentur, eos puniendos dicebat. Ideo in isto capitulo ostendit quod iustus est Deus, et quod non punit hominem, nisi pro culpa sua.
marg.|
Et dividitur hoc capitulum in septem partes. In prima parte eorum vulgare proverbium reprobat, et amovendum ab ore eorum affirmat.
marg.|
Secundo, se iustum omnium auctorem, et Iudicem declarat, quia omnes anime sue sunt, et omnes sine personarum acceptione pro meritis salvat, vel damnat, ibi : Ecce omnes anime mee sunt, etc. Tertio, quis puniatur, vel quis salvetur demonstrat, ibi : Anima que peccaverit ipsa morietur, et vir si fuerit iustus, etc.
marg.|
Quarto, ostendit quod propter merita patris iusti non salvatur filius iniquus, ibi : Quod si genuerit filium latronem, etc. Quinto, ostendit, quod propter iniquitatem patris non damnabitur filius bonus, ibi : Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris, que fecit, timuerit, etc.
marg.|
Sexto, ostendit, quod si impius egerit penitentiam de pristinis peccatis, salvabitur, et iustus, si iustitiam quam tenuit reliquerit, damnabitur, ibi : si autem impius egerit penitentiam, etc. Ostensa autem hoc modo iustitia Dei in punitione malorum, et remuneratione bonorum, in ultima parte hortatur eos ad penitentiam, et promittit penitentibus misericordiam, ibi : Convertimini, et agite penitentiam, etc.
marg.|
In hoc autem capitulo simul currit historia, et mysterium, unde simul exponemus, quia eadem est expositio, ipsa enim littera moralis est. Dicit ergo.
marg.|
{h}
Et factum est sermo Domini ad me dicens. Quid est quod inter vos parabolam]
illam que sequitur.
marg.|
{i}
Vertitis in proverbium istud in terra Israel]
id est in communem sermonem, id est illum figuratum sermonem, qui sequitur de uva acerba, quare ita frequenter, et communiter in ore vestro revolvitis.
marg.|
{k}
Dicentes]
hoc. {l}
Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt]
Parabola est quod aliud
{5.
68ra} in verbis sonat, et aliud sensu continet. Tale est hoc. Patres comederunt uvam, etc.
marg.|
Quia per hoc significabant, quod patres peccaverant, et filii pro peccatis patrum puniebantur.
marg.|
Et quia hoc videtur ridiculum, quod Patre comedente uvam acerbam, dentes filiorum obstupescant, ideo hanc parabolam vertebant in proverbium, id est in vulgarem sermonem, id est communiter hoc dicebant, quasi accusando Deum de iniustitia, eo quod alios puniret, quam qui peccaverant.
marg.|
Vel aliter Prv. 10.d. dicitur secundum aliam litteram. Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis, sic iniquitas his qui utuntur ea.
marg.|
Hec est ergo una parabola per quam significatur quod iniquitas solum nocet eius actori. Istam parabolam vertebant, id est pervertebant in aliud proverbium, id est in aliam parabolam.
[Dicentes, patres comederunt uvam]
etc. Per quod significabant, quod iniquitas nocet alii, quam suo auctori.
marg.|
Vel aliter secundum Hieronymum exponitur. Quid est quod parabolam, etc. Parabolam vocat illud quod Ex. 20.a. dicitur. Ego sum Dominus Deus tuus emulator, qui reddo peccata patrum super filios usque ad tertiam, et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt precepta mea.
marg.|
Et Ex. 33.a. Reddens iniquitatem patrum super filios, et super filios filiorum in tertiam, et quartam generationem.
marg.|
Hanc ergo parabolam verterunt in hoc proverbium. Patres nostri comederunt uvam acerbam, etc. Et est sensus. Quomodo si quis velit dicere.
marg.|
Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est, et nullam habens consequentiam, sic iniquum est, atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari.
marg.|
Nota ergo quod ex duobus hic videntur peccasse, videlicet, quia Dominum de iniustitia arguebant, sicut dictum est, vel etiam quia hoc proverbium irrisorie introduxerant : Cum etiam fieret eis comminatio per Prophetas de civitate subvertenda propter peccata precedentium sive principum, et sacerdotum, irridebant dicentes.
[Patres nostri comederunt uvam acerbam,
marg.|
Et nota quod dicit hic Hieronymus Usque in presentem diem putabamus duo testimonia Exodi, que supra posuimus, non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam. Sed contra hoc videtur, quod simplex sententia est, non parabola, quia Cham patre Chanaan peccante punitus est, non pater, sed filius suus Chanaan, Gn. 9.d. Maledictus Chanaan puer, etc.
marg.|
Item obiiciunt, et insultant nobis heretici super hoc. Quam bonus inquiunt, et iustus Deus legis, et prophetarum, qui quiescens, et silens ad peccata patrum reddit his qui non peccaverunt, imo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam, et quartam extendit generationem. Solutio : Hoc ad litteram, et parabolice exponitur, unde et parabola est secundum unam expositionem, et simplex sententia secundum aliam.
marg.|
Deus enim ad litteram aliquando punit eternaliter peccata patrum in filiis, quando, scilicet, filii imitantur scelera patrum.
marg.|
Et hoc est quod dicitur in Exodo. Reddens iniquitatem patrum in filios usque in tertiam, et quartam generationem his, qui oderunt me.
marg.|
Unde Hieronymus Ex eo quod dicitur. His qui oderunt me, comminationes sive precepti scandalum solvitur. Et dicitur : Usque in tertiam, et quartam generationem, quia patres tantum solent vivere, quorum scelera filii intuentes imitari solent.
marg.|
Vel potest intelligi de pena temporali, et sic punitus est Cham in filio suo Chanaan, Gn. 9. Sed hec est magis misericordia, quam ira. In hoc enim maxime movetur Pater ad penitentiam, cum videt filium innocentem pro suo peccato puniri.
marg.|
Item in hoc bene agitur cum filio quia sic revocatur a peccatis, et tollitur ei occasio imitandi patrem.
marg.|
Item per hoc Dei creatoris clementia demonstratur : non
{5.
68rb} enim truculentie est, et severitatis iram tenere usque ad tertiam, et quartam generationem, sed signum misericordie penam differre peccati.
marg.|
Quando enim dicit Moyses Ex. 34.a. Domine Deus miserator, et misericors patiens, et multe miserationis. Et postea dicit. Reddens iniquitatem patrum super filios, et super filios filiorum, hoc indicat, quod tante misericordie sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sic ergo nullo modo potest argui Deus de iniustitia.
marg.|
Tertio exponitur hoc tropologice, quam expositionem ponit Hieronymus in originali, magis ut credo recitando, quam asserendo.
marg.|
Et in Glossa sic. Sunt qui ita edisserunt, patrem in nobis levem punctum sensuum, et incentiva vitiorum esse dicentes, filium vero, si cogitatio peccatum conceperit, nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraveris, pronepotem autem, hoc est quartam generationem, si non solum feceris, quod malum est, et scelestum, sed in tuis sceleribus glorieris, secundum illud Prv. 18.a. Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit.
marg.|
Deus igitur primos, et secundos stimulos cogitationum, quos Greci prophetias, id est pro passiones vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, nequaquam punit, sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa que fecerit noluerit corrigere penitentia.
marg.|
Secundum hoc ergo pater est primus motus, filius est delectatio citra consensum, que est venialis, nepos est consensus, vel opus, pronepos est gloriatio de peccato, vel impenitentia.
marg.|
Exponitur etiam ad litteram. Patres comederunt uvam acerbam scilicet, Adam et Eva pomum vetitum.
marg.|
{a}
Et dentes filiorum]
id est sensus interiores, et exteriores obstupescunt, quia pro peccatis eorum sunt obtusi. Sequitur.
marg.|
{b}
Vivo ego dicit Dominus Deus]
Iuramentum est.
marg.|
{c}
Si erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel]
Aposiopesis est, non credatur mihi de cetero, hoc supplendum est. Vel.
marg.|
{c}
Si erit]
id est non erit, secundum quod dicitur in Ps. 94. Si introibunt in requiem meam, quasi dicat non dicetur hoc ultra Israel, quia ego quemlibet puniam in proximo pro peccato suo non parentum.
marg.|
Hoc dicitur etiam Ier. 31.e. In diebus illis non dicent ultra, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in iniquitate sua morietur.
marg.|
Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius, Dt. 24.c. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
marg.|
{d}
Ecce omnes anime mee sunt]
ostendit quod Dominus iustus est, et sine personarum acceptione punit, nec filios propter patres damnat, quia omnes anime sunt sue.
marg.|
{e}
Ut anima patris, ita et anima filii mea est]
quasi dicat si anima patris esset mea, et non anima filii, tunc non esset mirum, si punirem sicut dicitis, sed ex quo omnes mee sunt, quare punirem hunc pro illo ? Non erit ita, imo.
marg.|
{f}
Anima que peccaverit ipsa morietur]
vel in presenti, vel in futuro, vel a me qui sum vita separabitur. Omnes igitur anime sue sunt, quia ipse est Episcopus, et pastor animarum, 1Pt. 2.d. Conversi estis nunc ad pastorem, et Episcopum animarum vestrarum : sic omnes Episcopi sunt custodes animarum, Ier. 4.d. Quasi custodes agrorum facti sunt super eam, id est Hierusalem in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, Bar. 4.g. Sicut formido in cucumerario nihil custodit, ita sunt dii illorum, Ps. 88. Posuisti firmamentum eius formidinem.
marg.|
{g}
Et si vir fuerit iustus]
etc. per hoc quod dicitur hic, scilicet quod iustus se liberat, et filium malum non liberat, et e converso filius malus patri non nocet, neque pater malus filio bono nocet, neque filius bonus patrem malum liberat, ostendit quod prave, et perverse intelligebant illud quod dicitur in Ex. 20.a. Visitans iniquitatem patrum in filios, etc.
marg.|
Et quod non id sonat sicut illi interpretabantur, nec est illi simile sententie, quam dicebant : Patres comederunt uvam acerbam, etc.
marg.|
Unde ratione ostendit hic, quod cessare debeat talis parabola, unde dicit.
marg.|
Et vir, pater, scilicet si fuerit iustus in habitu, et non solum in habitu, sed in motu, et effectu secundum quod iustitia communiter sumitur pro omni virtute. Unde subdit.
marg.|
{5.
68va} {a}
Et fecerit iudicium, et iustitiam]
id est iustum iudicium. Vel Et fecerit iudicium, et iustitiam, id est discrete fecerit opera iustitie. Vel, Fecerit iudicium, in discussione cause.
marg.|
{b}
Et iustitiam]
in executione. Et utrumque debet fieri sine personarum acceptione, Ps. 118. Feci iudicium, et iustitiam, etc. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera. Et nota, quod hic ponitur catalogus virtutum, que in septem partes dividuntur. Et sumitur hic virtus communiter pro virtute, et usu virtutum. Prima est iudicium de seipso, 1Cor. 11.g. si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Secunda est iustitia, de seipso primo, Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores eius. Secundo, de proximo, Sap. 1.a. Diligite iustitiam, etc. Et sic de aliis suo ordine.
marg.|
{c}
In montibus non comederit]
in veneratione, scilicet idolorum, tangit morem Iudeorum, qui in locis excelsis, et in montibus lucisque hostias idolis immolabant, et thura succendebant, secundum quod dicitur in libris, Reg. et Paral. Verumtamen ab excelsis non recessit. Adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in sublimibus.
marg.|
Et nota, quod dicitur in Glossa quod hec est tertia virtus, Contra, hoc solum privatio est. Sol Sensus est. Non comederit, id est comedere detestatus fuerit. In hoc est pietas, secundum quod est cultus Dei, et refertur ad illud : Dominum Deum tuum adorabis, etc.
marg.|
{d}
Et oculus]
etc. sive ad cogitationes domus Israel, secundum Septuaginta, id est ad simulacra excogitata, et ficta ab eis. Et notantur per hec duo que dicuntur hic, quod Iudei, quando poterant ibant ad montes adorare idola, et immolare, quando autem non vacabat eis, ut irent ad montes, saltem oculos suos dirigebant, et elevabant ad montana, in quibus erant idola : sicut nos levamus oculos ad Crucifixum. Vel tangitur, quod oculos levabant ad solem, et militiam celi. Contra quod dicit Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret, etc.
marg.|
Moraliter. In montibus comedere est se de bonis operibus extollere, sicut ille qui dicebat, Lc. 18.b. Gratias tibi ago Domine quia non sum sicut ceteri hominum, etc. oculos autem suos levat ad idola, qui intentionem suam vertit ad apparentiam, vel qui ingenium, et intellectum convertit ad peccatum, secundum illud Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala. Vel, in montibus comedunt, qui in prelationibus, et dignitatibus iam adeptis pompose, deliciose, et luxuriose vivunt. Illi autem ad idola levant oculos, qui nondum habitas dignitates ambiunt, et in hac expectatione oculos figunt, sicut canis ad ossa levat oculos donec acceperit, ita ipsi semper expectant, et oculos levant ad aliquod idolum, id est ad aliquod beneficium. Vel idola vocat prelatos ad quos respiciunt, ut moriantur, et eis succedant.
marg.|
Mystice, Heresiarche in montibus superbie comedunt, quia in altioribus perscrutandis delectantur. Contra quos dicitur Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris, etc. Hieronymus Maiora te ne quesieris.
marg.|
Ad idola autem eorum levant oculos minores decepti ab eis, qui eorum figmentis attendunt, et mendacium eorum veritatem putant. Et nota quod ista idola dicuntur domus Israel, quia in Ecclesia reperiuntur, ex Ecclesia enim prodierant heretici. Item dicuntur idola domus Israel, quia per illa figmenta simplices de domo Israel, id est de Ecclesia seducunt. Sequitur.
marg.|
{e}
Et uxorem proximi sui non violaverit]
vel contaminaverit, per quod adulterium prohibetur. Nomine autem proximi intelligitur hic omnis homo secundum Hieronymum sicut enim Lc. 10.f. Samaritanus probatur fuisse proximus illi vulnerato.
marg.|
Moraliter autem uxor iusti est sapientia. Unde Sap. 8.a. Hanc amavi, et exquisivi eam a iuventute mea, et quesivi eam sponsam mihi assumere, et amator factus sum forme illius. Ideo dicitur Prv. 4.a. Ama illam, et amplexabitur te, dilige illam, et custodiet te. Alia littera, ubi nos habemus. Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te. Hanc sponsam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidie sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. Verba sunt Hieronymus
marg.|
{f}
Et ad mulierem]
sive uxorem, sive extraneam.
marg.|
{5.
68vb} {g}
Menstruatam non accesserit]
dum scilicet menstruata est. Et dicit Hieronymus in hoc loco. Per singulos menses gravia atque torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur.
marg.|
Quo tempore vir si coierit cum muliere, dicuntur concepti fetus vitium seminis trahere, ita ut leprosi, et elephantici ex hac conceptione nascantur, et feda in utroque sexu corpora parvitate vel enormitate membrorum. Sanies enim corrupta degenerat. Precipitur ergo viris, quia tenetur suis fetibus providere, et non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque quibus videntur lege coniungi, Scriptura dicente, Crescite, et multiplicamini, et replete terram, Gn. 9.a. Immo prius matrimonium fuit factum. Solutio : Tunc dicitur factum, quia tunc fuit quasi confirmatum, certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem Apostolus, et Ecclesiastes sonant. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus, Eccl. 3.a.
marg.|
Caveat ergo uxor, ne forte victa desiderio coeundi celet virum, potest tamen celare ne viro suo fiat abominabilis, et maritus ne vim faciat uxori, putans omni tempore subiectam sibi esse debere coniugii voluptatem.
marg.|
Unde Apostolus 1Th. 4.a. Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione, et honore. Pulchre in Sexti Pythagorici sententiali dicitur. Adulter est, id est peccat sicut adulter, uxoris proprie amator ardentior, id est qui non abstinet ab eius amplexibus tempore opportuno. Ex isto Textu, et ex Glossa etiam videtur quod istud preceptum sit morale, quia inter moralia ponitur.
marg.|
Item Levit. 8.c. Ad mulierem, que patitur menstrua, non accedes. Ibi dicit Glossa Augustini: Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, forte ne in superioribus videretur figurate accipiendum ubi talia prohibentur, que remota observatione umbrarum in novo testamento custodienda sunt. In Ezechiele quoque inter illa que non figurate, sed manifeste peccata sunt, accedere ad menstruatam interdicitur, et iustitie meritum esse, si non accedatur. Qua in re non natura damnatur, sed concipiende proli noxium tempus prohibetur.
marg.|
Item Levit. 20.c. Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo interficientur ambo de medio populi sui. Ergo hoc est peccatum mortale. Nusquam enim legitur pena mortis inferri nisi pro mortali.
marg.|
Item super illud Is. 64.b. Iustitie nostre quasi pannus menstruate, dicit Glossa Mene Grece, Luna Latine.
marg.|
Unde dicuntur menstruate, que singulis mensibus solent fluxum sanguinis sustinere, et tunc viri debent abstinere ab eis.
marg.|
Tunc enim concipiuntur membris damnati, ceci, claudi, leprosi, et huiusmodi. Et quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis.
marg.|
Item super Levit. 15.c. Mulier que redeunte mense, etc. dicit Augustinus : Necessario utriusque continentia indicitur. Iste ergo auctoritates videntur facere ad hoc, quod tales peccent mortaliter coeundo. Et hoc verum est, si scienter ex libidine coeundi conveniant.
marg.|
Sed queritur, quare viro leproso tenetur mulier reddere debitum, et vir mulieri patienti continue fluxum sanguinis, cum tamen ex lepra magis contaminetur fetus, quam ex menstruis ? Item queritur ad quod moralium preceptorum istud reducatur.
marg.|
Item Levit. 15.c. si coierit cum muliere vir tempore sanguinis menstrui, immundus erit septem diebus, etc. Ergo talis culpa non est mortalis.
marg.|
Item queritur si vir teneatur mulieri reddere debitum tempore illo quo scit eam pati menstrua.
marg.|
Item si mulier viro petenti instanter tenetur reddere debitum. Solutio : Scienter, et ex libidine convenientes tempore menstruali peccant mortaliter, et ideo occidi precipiuntur, Levit. 20.c. si autem vir ignorans eam cognoverit, non peccat, sed mulier peccat mortaliter, si ei ex libidine infirmitatem suam supprimit.
marg.|
Et in tali casu dicit lex, quod septem diebus sit immundus, si ad eius notitiam postea pervenerit. Ad hoc quod opponitur de lepra, dicendum est, quod mulier tenetur reddere debitum viro leproso, sed non cohabitare, quia corporalis cohabitatio magis inficit, quam carnalis commixtio. Nec est simile de menstruis, quia lepra est morbus continuus, et si abstinerent, posset utrique esse periculum magnum, et etiam esset contra usum matrimonii, sed de menstruis non est ita, quia cito transit hoc, sed si continue pateretur fluxum sanguinis mulier, possent tunc coire, quia talis non potest concipere, et ita nulla corruptio est in fetu. Ad aliud dicendum, quod istud preceptum refertur ad illud preceptum.
marg.|
{5.
69ra} Non mechaberis. In tali enim casu dicitur, quod vehemens amor uxoris adulter est. In tali enim vehementia libidinis ostenditur, quod feditas illa, que tanta est, ut etiam natura eam abhorreat, non retrahit hominem ab hoc, nec etiam periculum fetus ex tali coitu procreandi : et hoc facit peccatum esse talem coitum, maxime cum hoc Deus prohibuerit. Ad aliud dicendum secundum quosdam, quod vir non tenetur mulieri reddere debitum nisi probabiliter, et vehementer presumat, quod fornicabitur nisi reddat. Similiter mulier non tenetur reddere viro nisi eodem modo de ipso presumat, et tunc non peccat ; quacumque alia causa reddat, peccat mortaliter, quia tunc habet dominium corporis sui, non vir. Vir autem qui tunc scienter exigit, peccat mortaliter. Unde et mulier si vir tunc petat, debet dicere, quod infirma est, et non potest. Alii dicunt, quod in omni casu non tenetur reddere, quia naturale est, ut caveat suo fetui : si tamen timeat fieri viro suo abominabilis si revelet, potest illud celare, et debitum reddere. Unde signanter hic dicitur, Non accesserit. Si tamen fluxus esset continuus, fortassis posset ad illam accedere (alioquin periret usus matrimonii) et mulier teneretur reddere debitum, sicut et leprosa. Sed quia, ut predictum est, parum durat, specialiter fuit de hoc prohibitum. Alii dicunt quod si mulier est pregnans, et in menstruis, si petat a viro debitum, consulendus est Medicus, quia tantum posset esse desiderium quod periculum esset de fetu nisi redderet, et tunc (ut dicunt) tenetur reddere : sed hoc nihil est, quia oporteret Medicum semper esse paratum. Alii dicunt, quod omnino cerimoniale fuit hoc preceptum, nec aliquo modo tenet. Sequitur.
marg.|
{a}
Et hominem non contristaverit]
in verbo, id est contristare intenderit, id est totum turbare, quod notatur per verbum contristandi. Vel secundum Septuaginta, Non oppresserit, facto. Vel, Non contristaverit, per iniuriam : nec oppresserit, per potentiam. Unde Habac. 1.d. Quare impius opprimit iustum Eccl. 4.a. Non exasperes pauperem in inopia. Et reducitur ad illud : Non occides. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Hieronymus Principem te constituerunt, non eleveris. Sed quid dicitur de illis qui repetendo sua coram Iudice iustos contristant ? Caveant a quo et qualiter repetant.
marg.|
{b}
Pignus debitori reddiderit]
Glossa Non omni debitori, sed pauperi, cuius indubitata paupertas est. Unde Ex. 22.d. dicitur, Ipsum enim est quo solum operitur indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat. Et sicut tunc obligabat illud preceptum, sic et modo. Unde et Hieronymus Si panem esurienti debemus dare, et nudum operire vestimento, quanto magis suum reddere ? Cum enim nostra etiam tali debeamus tribuere, multo magis debemus suum reddere. Unde Dt. 24.c. Si pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. Ideo autem precipitur de nocte restitui, quia tunc calor diversis caloribus non excitatur sicut de die. Ideo autem de die accipitur, ut alter se sciat obligatum, et illud amplius diligat, cuius beneficio in nocte recipit indumentum suum. Idem precipitur Ex. 22.d. E contra dicitur de malis. Iob. 24.a. Abstulerunt pro pignore bovem vidue, in quo scilicet debuit terram suam colere. Item Am. 2.c. Accubuerunt, super vestimentis pignoratis : contra illos qui pignoratis utuntur, et suas vestes dimittunt in pertica.
marg.|
{c}
Per vim nihil rapuerit]
id est per violentiam. Omnis enim rapina mixta violentie est. Nisi enim vis fuerit illata, rapina non proficit. Sed nonne usura est rapina ? Ita : quare ergo infra prohibet usuram, cum hic prohibeat omnem rapinam ? Responsio. Hic prohibetur rapina proprie, que est per violentiam, et aperte : et Ideo non superfluit, quod infra prohibet usuram. De his raptoribus dicit Apostolus, Cum huiusmodi nec cibum sumere 1Cor. 5.d. Mi. 3.a. Violenter tollitis pelles desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum.
marg.|
{d}
Panem suum esurienti dederit]
: per quod significatur quod non sufficit non rapere, vel pignus suum pauperi reddere : sed etiam oportet sua ipsi egenti tribuere. Et nota quod dicit (panem) non (panes) ne de paupertate causeris. Item (panem) non (obiurgationem) Eccl. 4.a. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua, cor pauperis ne afflixeris, et post, Declina pauperi sine tristitia, etc. Et responde illi pacifice. Item (panem) non (obolum) ne illud ribaldus expendat in taberna. Prv. 12.d. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur in populis : de panibus enim suis edit pauperibus non dicit (de obolis) vel (pictavinis. )
marg.|
{5.
69rb} {e}
Suum]
non alienum, ne de rapinis, et usuris, et alieno malo quesitum panem vertamus in misericordiam. Glossa Alieno, dico, manente alieno. Quod dico, quia meretrix de eo, quod per peccatum suum acquirit, potest facere eleemosynam. Redemptio enim anime viri proprie divitie, Prv. 13.b. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus, eod. 3.b. Item Sir. 34.c. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et in eod. Dona iniquorum non probat Altissimus, etc. Et in eod. d. Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris. Nota quod dicit Hieronymus in originali. Quod multos facere conspicimus clientes, et pauperes, et agricolas ut taceam de militantium, et Iudicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis pauca pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur : publiceque Diaconus in Ecclesiis recitat offerentium nomina. Tantum offert ille, ille tantum pollicitus est ; placentque sibi ad plausum populi torquente eos conscientia : damusque materiam miseris, ut gaudeant ad ea que tribuunt, et non lugeant ad ea que rapuerint. Hoc etiam modo faciunt Sacerdotes, quod solent facere Diaconi.
marg.|
{f}
Esurienti]
In esurie duo sunt, scilicet defectus, et appetitus. Panis materialis debet sumi secundum defectum, non secundum appetitum, e converso spiritualis. Per hoc, quod dicit (esurienti) docemur, ut dicit Hieronymus eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus, nec dandum panem his, qui ructant plenitudine, sed his qui inanitate cruciantur. De hoc Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum, etc. In pane autem (ut hic dicit Hieronymus ) Omnis continetur cibus. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, etc. Vasa enim vacua replet Eliseus 4Rg.3.a. Eccl. 7.d. Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio tua. Sed ne putes de decimis, que debentur Sacerdotibus, hoc posse fieri, premittit : Sacrificium sanctificationis offeres Domino. Et nota quod dicit.
marg.|
{g}
Dederit]
contra illos qui eleemosynas suas vendunt pauperibus vel per obsequia, vel per dilectionem, vel per obiurgationem, vel improperationem. Eccl. 4.a. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustiati. Item Sir. 18. In omni dato ne des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum, et parum post sequitur Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere faciet oculos.
marg.|
{h}
Et nudum]
etc. Ad litteram hoc est opus misericordie. Unde Mt. 28.c. Nudus eram, et cooperuistis me. Iob. 31.b. Si non benedixerunt mihi latera eius, id est Pauperis. Qui enim pauperem vestit, de lateribus pauperis facit perticam suam, ubi tinea vestimentum suum non demolitur. Duo ergo dicuntur hic opera misericordie, nempe reficere et vestire. Corpus enim patitur ab interiori per defectum caloris interioris naturalis, et contra hunc debet preberi victus, qui est in cibariis, in quibus agit calor naturalis sicut ignis in ellychnio. Patitur etiam ab exteriori per frigus adveniens, et contra hunc defectum debet dari indumentum. Potest etiam dici, quod hec duo sunt effectus eiusdem virtutis : vel primum potest referri ad largitatem ; alterum ad misericordiam.
marg.|
Moraliter autem cibare debemus famelicos pane sane predicationis, et induere vestimento virtutis, vel bone conversationis. Unde dicit.
marg.|
{d}
Panem suum esurienti dederit]
Panem Scripture primo debemus nostrum facere, ut eo prius reficiamur per cognitionem, et amorem, et in omnia membra transmittamus per operationem, et tunc demum debemus aliis tribuere per predicationem. Hoc significatur Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui : deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
marg.|
{f}
Esurienti]
ipsum verbum desideranti, non contemnenti. Unde Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Panis enim spiritualis secundum appetitum et desiderium debet dari. Unde Sir. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Hieronymus Hic panis non est dandus his, qui manducaverunt, et biberunt, et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt, ne evomant eum, quia non faceret in eis bonum effectum, sicut nec illud quod evomitur. Unde Prv. 13.b. secundum aliam litteram, Evomet eum, et contaminabit sermones tuos bonos : ubi nos habemus, Cibos quos comederas, evomes ; et perdes pulchros sermones tuos. Et nota quod dicit.
marg.|
{g}
Dederit]
contra illos qui querunt lucrum temporale in predicatione, vel favorem. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date.
marg.|
{h}
Et nudum operuerit vestimento]
Hieronymus Nudis fide et virtutibus debemus tribuere vestimentum Christi, de quo scriptum est Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Hoc vestimento nudus erat, qui vestem non habens nuptialem, proiectus est de convivio, Mt. 22.b. Unde supra 16.a. dicitur ad Hierusalem. Et eras nuda, et confusione
{5.
69va} plena. Sequitur. {a}
Ad usuram]
etc. Hoc dicit quantum ad denarios, vel alia in quibus fit pactum de plus accipiendo. Unde Septuaginta addunt, pecuniam. Item dicit Glossa. Ad usuram, etc. cuique quodcumque. Contra. Ambrosius: Ab illo usuras accipias a quo caput. Sed ab Heretico possum accipere caput : ergo, etc. Item isti Heretico, vel Gentili, qui per divitias suas impugnat Ecclesiam, licet rapere sua, ergo et per usuram. Item Ecclesie licet per usuram extrahere decimas de manu laici, quia ius suum redimit : ergo a simili laico licet per usuram accipere ab alio pecuniam, quam per usuram, vel alio modo iniuste ille alius acceperat ab ipso, quod multi concedunt. Hieronymus, Ad usuram, etc. vel secundum Septuaginta, Pecuniam, etc. In Hebraico cunctarum specierum usura prohibetur ; in Septuaginta tantum pecunie. Iuxta quod et Ps. 14. scriptum est, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Item Dt. 15.a. Fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies fenus. Idem dicitur Dt. 28.b. Et quomodo dicitur 23.d. Fratri tuo non fenerabis, sed alieno. Sed vile profectum. In principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur. In Propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele hic. Pecuniam suam ad usuram non dederit. Porro in Evangelio virtutis augmentum est, precipiente Domino : Feneramini his a quibus non speratis accipere. Et habetur Lc. 6.e. Date mutuum nihil inde sperantes.
marg.|
{b}
Et amplius non acceperit]
quamcumque superabundantiam. Unde hic prohibetur usura, non solum pecunie, sed etiam cuiuscumque rei ultra sortem recipiende. Et dicitur hoc quantum ad illos qui non faciunt pactum de plus accipiendo, tamen plus sperant accipere, pro quo et commodant. Per hec ergo duo prohibetur non solum usura in pactum deducta : sed etiam in spe habita.
marg.|
{c}
Ab iniquitate]
etc. Hieronymus Ut omni opere fugiat iniquitatem. Non solum enim manu, sed et aliis membris committitur iniquitas, dicente Salomone, Iniqua labia procul remove a te, Prv. 4.d. secundum aliam litteram. Et sic de aliis patet. Potest autem istud reduci ad illud, Non occides : secundum quod est iniquitas in personam. Vel ad illud, Non concupisces uxorem : secundum quod est iniquitas in coniunctam personam, id est in uxorem. Vel ad illud, Furtum non facies : secundum quod est iniquitas in rem proximi.
marg.|
{d}
Iudicium verum fecerit inter virum, et virum]
: vel inter virum et proximum eius, secundum Septuaginta. Et nota quod idem videtur dixisse supra eod. Si fuerit iustus, et fecerit iudicium. Et solvitur hoc, quia quod supra dictum est de iudicio, refertur ad sui discussionem, vel ad operum faciendorum discretionem : quod autem hic dicitur, refertur ad iudiciorum veritatem, quantum ad illos qui habent iudicare de aliis, ut scilicet vere iudicent, et sine personarum acceptione. Vel aliter solvitur secundum quod videtur velle Hieronymus in Glossa quia per hoc, quod additur (verum) expressius loquitur de iudicio quo iudicantur maiora, superius autem loquitur de iudicio, secundum quod communiter iudicatur de communibus. Vel hoc quod dictum est superius refertur ad iudicii rectitudinem, hoc autem quod hic dicitur, ad iudicii veritatem. Rectitudo iudicii est, cum recta intentione iudicatur, nec pro iudicio lucrum expectatur. Veritas iudicii est, cum secundum audita, sententia sine falsitate datur. Vel melius. Notandum quod supra dicuntur duo, scilicet iudicium, et iustitia : hic autem dicitur iudicium verum, id est equitas : que tria dicuntur Prv. 1.a. Ad suscipiendam iustitiam, et iudicium, et equitatem. Iustitiam enim dicit, quoad operationem, iudicium quoad discretionem ; equitatem quoad intentionem. Vel iustitiam quoad proximum ; iudicium quoad nos ; equitatem quoad Deum.
marg.|
{e}
In preceptis meis ambulaverit]
ea faciendo.
marg.|
{f}
Et iudicia mea custodierit]
id est apud se in mente reposuerit.
marg.|
{g}
Ut faciat veritatem]
id est ut veraciter exequatur ea. Precepta vocat cerimonialia, que erant in Lege facienda : quia dictum est de moralibus, vel quia specialiter quedam moralia nominaverat, in quibus magis peccabant. Concludit generaliter
{5.
69vb} de omnibus cum dicit, In preceptis meis. Iudicia autem vocat punitiones, sive leges de maleficis puniendis, que secundum diversarum regionum consuetudines variantur. Et hec custodienda erant, et facienda, et in se, et in aliis. Et notandum, quod licet Hieronymus decem et septem virtutes hic distinguat, sicut etiam supra signate sunt : tamen non est vis facienda in hoc, quia idem aliquando repetitur hic aliis vocabulis, sicut etiam fit in sermonibus, quia Propheta quasi predicando eis loquebatur ad instructionem. Sequitur.
marg.|
{h}
Hic iustus est]
qui hec, scilicet fecerit, et illa prohibita non fecerit, iustum se esse demonstrabit.
marg.|
{i}
Vita vivet, ait Dominus Deus]
id est non morietur pro peccatis patris sui, vel aliorum, sed vivet suis virtutibus, et ita falsum est proverbium quod ipsi dicebant. Vel [
vita vivet]
in presenti per gratiam, in futuro per gloriam.
marg.|
{k}
Quia si genuerit]
etc. Quarta pars, in qua ostendit quod propter merita patris non salvetur filius impius. Breviter autem transeundum est hic, quia eadem cum predictis dicuntur. Dicit ergo : Quia si genuerit filium latronem, vel secundum Aquile secundam editionem, Peccatorem, vel secundum Symmachum, Transgressorem, vel secundum Septuaginta, Pestilentem. Sicut autem pestilentia morbos creat, et passim regiones in quibus incubuerit, vastare consuevit, sic pestilens homo universa populatur. Pestilentia dicitur quasi pastulentia, a pastu, scilicet, et est morbus pecudum a pastu nocive herbe proveniens, et est morbus occupans Sive pestilens dicitur, qui universa consumit, sicut morbus ille pecudes occupat, et ab eis regiones vastat.
marg.|
{l}
Effundentem sanguinem]
non solum latronem rerum, sed etiam occisorem personarum.
marg.|
{m}
Et fecerit unum de istis]
predictis non faciendis.
marg.|
{n}
Et hec quidem omnia]
predicta bona, que fecit pater.
marg.|
{o}
Non facientem]
id est facere contemnentem ; sed e contra patris virtutes vitiis commutantem. Et hoc est.
marg.|
{p}
Sed in montibus comedentem]
Moraliter. Hoc faciunt illi qui divitum querunt convivia. Unde in Canonica Iude, d. Hi sunt in epulis suis macule, convivantes sine timore, semetipsos pascentes. E contra de bonis Is. 49.c. Super vias pascentur, in omnibus planis pascua eorum. Tales sunt Claustrales, qui cibis conculcatis pascuntur.
marg.|
{q}
Et uxorem proximi sui polluentem]
: Contra illud Lv. 20. Si mechatus fuerit quis cum uxore alterius, et adulterium perpetravit cum uxore proximi sui, morte moriatur.
marg.|
{r}
Egenum et pauperem contristantem]
contumeliis, vel iniuriis, Mt. 5.c. Omnis qui irascitur fratri suo, etc. et dixerit raca, etc. Sive (opprimentem) secundum Septuaginta.
marg.|
{s}
Rapientem rapinas]
Iob. 22.b. In fortitudine brachii tui possidebas terram.
marg.|
{t}
Pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos]
contra illud, Ad te levavi oculos meos. Ps. 96. Confundantur omnes qui adorant sculptilia. {u}
Abominationem facientem]
id est ad menstruatam accedentem. {x}
Ad usuram dantem, et amplius accipientem]
etc. Nota quod triplex est causa, quare feneratores non penitent. Prima, quia vendunt mutationem, que est opus misericordie, et ita misericordiam vendunt. Secunda, quia contra penitentiam vadunt. De qua Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Tertia, quia vendunt usum rei aliene : fit enim mutuum tuum mutuando. Quantum malum sit usura, notat Ps. 108. cum dicit, Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, etc. {y}
Numquid vivet]
etc. Et respondet :
[Non vivet. Cum universa detestanda]
etc. Hieronymus habet sic : Numquid vivet cum universa detestanda hec fecerit ? quasi dicat, non. Imo.
marg.|
{z}
Morte morietur]
duplici, et eterna, et temporali. Sed hoc quod Glossa dicit, (eterna) referendum est magis mystice ad Hereticos : quia ad litteram expresse non promittebatur supra nisi vita temporalis : quare et sola mors temporalis comminatur expresse : et reduplicatio est ad maiorem expressionem, vel causa iam dicta.
marg.|
{a}
Sanguis eius in ipso erit]
id est ipsemet erit reus sui sanguinis, id est sue mortis causa, vel effusionis sanguinis sui ad litteram ; non pater eius, vel alius.
marg.|
{5.
70ra} {a}
Quia si genuerit filium]
Quinta pars, in qua determinat, quod propter iniquitatem mali patris non damnatur filius iustus. Unde dicit
[Quia si genuerit]
talis iniquus.
marg.|
{b}
Filium
id est horruerit propter magnitudinem, et enormitatem eorum. Vel
[Videns]
penam patris quam sustinuit pro peccatis, quia ex visione pene timor incutitur. Prv. 19.d. Pestilente flagellato, etc. Timorem autem sequitur peccati cessatio. Unde subdit.
marg.|
{c}
Et non fecerit simile eis]
Timor enim restringit a peccato. Unde Prv. 14.d. Timor Domini fons vite, ut declinet a ruina mortis. Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas.
marg.|
{d}
Super montes non comederit]
ut supra.
marg.|
{e}
Et oculos suos
usque ibi
[usuram]
pecunie
[Et superabundantiam]
cuiuscumque rei
[non acceperit
cui dissimilis est, quasi dicat non miremini de hoc, quod dixi, quod iusti viri filius declinans ad vitia atque peccata morte morietur, cum econverso filius peccatoris, et impii si viderit perversitatem viarum patris sui, et converterit se, ut mala non faciat, et faciat bona, reus paternorum scelerum non teneatur.
marg.|
{g}
Sed vita vivet]
idest duplici vita vivet, gratie, et glorie.
marg.|
Sap. 5.c. Iusti autem in perpetuum vivent. Vel geminant vitam, ad expressionem, et certificationem.
marg.|
{h}
Pater eius quia calumniatur est, et vim fecit fratri]
falsum crimen ei imponendo, et sua violenter rapiendo.
marg.|
{i}
Et malum operatus est in medio populi sui]
aperte mandata Dei contemnendo.
marg.|
{k}
Ecce mortuus est]
Vel secundum Hieronymus
[Hic mortuus est]
scilicet pater non filius.
marg.|
{l}
In]
id est pro.
marg.|
{m}
Iniquitate sua]
non aliena.
marg.|
{n}
Et dicitis, quare non portabit filius iniquitatem patris ?]
Supra dixit, quod bonus filius non punitur in iniquitate patris, sed pater solus, Hieronymus Modo solvit questionem quam econtrario poterat auditor opponere. Soletis ait dicere, quare filius iustus non portabit iniquitatem patris ? Ad quam ipse respondet, quia unusquisque pro eo, quod fecit morietur. Sed hoc nihil videtur. Non enim dicebant huic contrarium. Solutio : Loquitur per hypothesim, quasi dicat, si hec quereretis, ita responderem vobis.
marg.|
{o}
Videlicet quia filius iudicium, et iustitiam operatus est]
id est iudicii veritatem, et iustitie executionem.
marg.|
{p}
Omnia precepta mea custodivit]
in mente.
marg.|
{q}
Et fecit illa]
in opere. Et ideo.
marg.|
{r}
Vita vivet]
Glossa quia fecit opera vite, quasi dicat quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit, ideo non morietur in peccatis patris. Iustum enim est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur, sic iustus in suis vivat virtutibus, et moriatur anima, que peccaverit, et vivat que Dei precepta custodierit. Unde subdit
[Anima que peccaverit ipsa morietur]
marg.|
{s}
Filius]
bonus.
marg.|
{t}
Non portabit iniquitatem patris]
id est penam pro ea.
marg.|
{u}
Et pater]
bonus.
marg.|
{x}
Non portabit iniquitatem filii]
id est penam iniquitati eius debitam. Imo.
marg.|
{y}
Iustitia iusti super eam erit]
id est merces iustitie.
marg.|
{z}
Et impietas impii erit super eum]
id est pena sue impietatis. Sed opponunt hic heretici de originali, quia iniustus videtur Deus qui punit parvulos pro peccato Ade. Solutio. Non inquantum est in origine, sed inquantum est iam contractum, quia sic est ipsorum. Item non est parvulis pena materialis, sed damni tantum, et melius est eis sic esse quam non esse, unde nulla fit eis iniuria, etsi non fiat tanta gratia quanta aliis.
marg.|
{5.
70rb} {a}
Si autem impius egerit
Sexta pars in qua determinat quod si impius egerit penitentiam de pristinis peccatis salvatur, et iustus si iustitiam suam reliquerit damnabitur. Unde dicit [
Si autem impius egerit penitentiam]
De superabundanti dicitur hoc, quasi non puniam filios propter patres nec econverso, et etiam ita sum misericors
[quod si impius
marg.|
Sed considerandum qualem impium, et peccatorem suscipit penitentem
[Si egerit]
inquit
[penitentiam]
idest, in opere, et non verbo tantum ostenderit.
marg.|
{b}
Ab omnibus peccatis suis, que operatus est]
declinando, secundum illud. Declina a malo.
marg.|
{c}
Et custodierit omnia precepta mea]
Hec est secunda pars iustitie, facere bonum, et Deo obedire.
marg.|
{d}
Et fecerit iudicium]
de se.
marg.|
{e}
Et iustitiam]
proximo.
marg.|
{f}
Vita vivet
pro operibus iniquis de quibus penituit. Quia.
marg.|
{g}
Omnium iniquitatum]
etc. ad puniendum, scilicet Glossa, quia ipse meminit ad dolendum, confitendum, satisfaciendum. Hoc est, quod dicitur Is. 28.d. Ecce in pace amaritudo mea amarissima, idest pro pace, et delectatione quam habui in peccato, amaritudinem penitentie sustineo, vel in pace, idest sine murmure, et contradictione. Penitentia autem est amara in contritione, amarior in confessione, amarissima in satisfactione. Sed nota quod sequitur ibi : Tu autem eruisti animam meam, et cetera. Quia cum homo punit Deus parcit, cum homo meminit, Deus oblivioni tradit, cum homo aperit, Deus tegit. Ier. 18.b. Si penitentiam egerit gens a malo suo propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei, et subito loquar de gente, et de regno, ut edificem, et plantem illud. Penitentia enim dicitur quasi pena tenens. Tenet enim Deum ne feriat, et tenet hominem ne ad peccata redeat.
marg.|
{h}
In iustitia sua quam operatus est vivet]
Et dicit Hieronymus Non tam mea quam sua vivet iustitia, licet iustitie mee sit, bona bonis, et mala malis reddere. Sed contra. Nihil Deus in nobis preter sua dona coronat, unde gratiam pro gratia dat. Io. 1.b. Ergo magis vivimus sua iustitia, quam nostra. Solutio : Hominis est animum preparare, ut dicitur Prv. 16.d. Domini autem perficere, et eius etiam est remunerare. Vivit ergo homo sua iustitia, et Dei iustitia. Sed hominis est per preparationem, et Dei est per gratie adiuvantis, et proficientis collationem. Unde parum est ab homine, multum a Deo. Sed quia Deus sua liberalitate ita remunerat hominem ac si totum esset ab homine, ideo dicit
[In iustitia sua vivet]
non in mea quasi dicat ita eum remunerabo ac si tota eius iustitia esset a se. Vel aliter, iustitiam dicit esse hominis, non suam, quia homini prodest, unde sua est, id est ei utilis non Deo. Iob. 22.a. Quid prodest Deo si iustus fueris, aut quid ei confers si immaculata fuerit vita tua ? Ps. 15. Bonorum meorum non eges.
marg.|
{i}
Numquid voluntatis mee est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis]
id est a peccatis suis.
marg.|
{k}
Et]
sic
[vivat]
in bonis ? quasi dicat volo ut pereant vitia, et homo salvus fiat. 1. Timoth. 2.b. Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
marg.|
Non est ergo voluntatis Domini mors nostra, sed salus, quia eius proprium est misereri, et coactus punit.
marg.|
Unde Lam. 3.d. Si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum, non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum. Is. 1.f. Heu consolabor ego super hostibus meis etc. Is. 27.a. Quis dabit me spinam etc.
marg.|
{5.
70va} {a}
Si autem averterit se iustus]
etc. Ostendit quod sicut peccatori penitenti non nocent antiqua delicta, ita iustum a iustitia se avertentem veteres iustitie non iuvant. Unusquisque enim in quo invenietur, in eo, et iudicabitur. In predicto etiam notatur misericordia, in isto autem iustitia. Dicit ergo
[Si autem averterit
facienda omittens.
marg.|
{b}
Et fecerit iniquitatem]
non facienda faciens.
marg.|
{c}
Secundum omnes abominationes quas operari solet impius]
idest, secundum consuetudinem, et morem omnium impiorum.
marg.|
{d}
Numquid vivet]
talis, scil. qui facit hec opera mortis ? Non vivet preteritarum iustitiarum merito.
marg.|
{e}
Omnes iustitie
in salutem eius. Imo.
marg.|
{f}
In prevaricatione qua prevaricatus est]
bono omittendo.
marg.|
{g}
Et in peccato suo quod peccavit]
mala faciendo.
marg.|
{h}
In ipsis]
1 pro ipsis.
marg.|
{i}
Morietur]
non pro alienis. Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit. Et nota quod dicit
[Non recordabuntur]
Et habetur simile de Nazareis, Nm. 6.b. ubi dicitur, quod si tangat mortuum, priores dies irriti fiunt. Sed contra. Hbr. 6.b. Non est iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri etc. Et dicit ibi Glossa quia de presenti non habet unde laudet, de spe futurorum eos attollit. Unde patet quod mali erant illi quibus loquitur. Ergo falsum est, quod dicitur hic, quod non recordabuntur omnes iustitie quas fecerat. Item nonne si peniteant reviviscunt opera mortificata ? Solutio : Quod hic dicitur intelligitur de his qui non resipiscunt, quorum iustitie precedentes non recordantur quo ad evasionem pene eterne, vel quo ad adeptionem glorie. Illud autem Apostoli intelligitur sic. Non est iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, si peniteamini supple, quasi dicat opera vestra mortificata reviviscent si penitentiam egeritis. Et hoc dicit, quia magnam spem habebat, quod peniterent, sicut patet per Glossa Et habetur simile etiam Gal. 3.a. Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Hoc addit, quia eorum reversionem sperabat. Sequitur.
marg.|
{k}
Et dixistis, non est equa via Domini]
quasi dicat ita est sicut dixi, quod unusquisque in suo peccato moritur non in alieno, et tamen vos semper dicitis, quod non sum iustus, quia punio filios pro patre, et pervertitis illud quod dictum est parabolice quasi non sit parabola. Ego visitans iniquitatem patrum in filios etc. Unde et dicitis. Patres comederunt uvam acerbam, etc. Hieronymus Reddit causas quare Domini iusta sit sententia. Putatis me ait iniquum, ut peccata patrum reddam in filiis, et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant, ecce unusquisque in peccato suo moritur, et in sua iustitia vivificatur, in utroque non puniuntur preterita, sed presentia, quin potius vestra iniqua sententia est, qui putatis parabolam non esse parabolam, sed sic eam accipitis quasi historie veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur.
marg.|
{l}
Audite ergo
quasi dicat quia ita dixistis, et verba mea pervertistis.
[Audite ergo domus Israel]
id est attendite hoc quod dicturus sum.
marg.|
{m}
Numquid via mea]
etc. quasi dicat ego sum iustus in operibus meis, vos autem perverse agitis unus adversus alterum, et ideo creditis me ad similitudinem vestri perverse agere contra vos, ut puniam filium pro patre, et econverso, sed non est ita, imo quemlibet punio pro sua iniquitate. Et hoc est quod subdit.
marg.|
{n}
Cum enim averterit
vel secundum Hieronymus
[In iniquitate quam operatus est morietur]
Bis dicit morietur, ut duplicem mortem significet, vel intentiores nos reddat.
marg.|
{o}
Et cum averterit se impius ab iniquitate]
vel
[impietate sua
quia iustitiam sequitur vita. {p}
Considerans enim]
id est videns se in iniquitatibus quas operatus est interiisse.
marg.|
{q}
Et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet et non morietur]
quasi dicat per hoc patet quod ego iustus sum, nec filium bonum pro patre malo punio sicut mihi
{5.
70vb} imponitis, quia nec unum eumdem hominem si penituerit pro peccatis preteritis punio.
marg.|
{r}
Et dicunt filii Israel
quasi dicat ego reddo unicuique iuxta opera sua, et tamen murmurant contra me
[Et dicunt filii Israel, non est equa via Domini]
Mutans autem personam, et dirigens sermonem ad eos dicit.
marg.|
{s}
Numquid vie mee non sunt eque domus Israel, et non magis vie vestre prave ?]
quasi dicat imo vie mee sunt eque et vestre perverse. Is. 55.c. Sicut exaltati sunt celi a terra, ita exaltate sunt vie mee a viis vestris, idest, dissimiles facte sunt, dicit Glossa
marg.|
{t}
Idcirco]
id est ut viam meam ostendam esse bonam, et vestras malas Dico hoc.
marg.|
{u}
Unumquemque]
parvum, et magnum iuvenem, et senem, divitem, et pauperem, nobilem, et ignobilem.
marg.|
{x}
Iuxta vias suas iudicabo domus Israel, ait Dominus Deus]
id est secundum merita omnes puniam, vel remunerabo, sine personarum acceptione. Act. 10.e.a « Non est personarum acceptor Deus ».
a Act. 10, 34.
marg.|
Nota quod ita est de homine, in quali statu invenitur, in tali iudicatur, sicut est de funere. In illa enim parochia in qua moritur homo, in illa sepelitur, et in illa remanet.
marg.|
Unde Eccl. 11.a. Si ceciderit lignum etc. Ita enim est de homine sicut de piro. Qui ergo moritur in terra, et iurisdictione diaboli sepelietur similiter in parochia, et in atrio diaboli in inferno, scilicet, ubi multi sunt sepulti. Lc. 16.f. Mortuus est dives, et sepultus in inferno. In hoc lecto habet homo vermes desuper, et desubtus tineam. Unde Is. 14.c. Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum vermes. Sequitur.
marg.|
{y}
Convertimini
Septima pars, in qua ostensa sua iustitia, vocat eos ad penitentiam, et promittit misericordiam, quod non faceret si alter pro altero puniretur. Unde patet falsum esse quod supra dicebant. Dicit ergo
[Convertimini]
quasi dicat ex quo ita est, quod mali pereunt, et boni vivunt. Ergo
[Convertimini]
id est ex toto et perfecto corde, et opere vertimini ad me, a quo vos avertistis per peccatum.
marg.|
{z}
Et agite penitentiam ab omnibus
recedentes scilicet Vel
[ab]
id est de. {a}
Et non erit vobis in ruinam iniquitas]
prol.|
Δ
id est causa
marg.|
Moraliter. {y}
Convertimini]
id est omnino ad Deum vertimini, non per partes, sicut quidam intellectu, et non affectu, vel sicut illi qui penitent de uno peccato non de alio. Iohel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde. Et ostendit quomodo debeant converti per penitentiam, scilicet perfectam. Unde notandum quod tria subiungit
[Agite penitentiam]
etc. Agitur autem penitentia in satisfactione, proiicitur peccatum, id est procul eiicitur in confessione, cor autem et spiritus renovantur in contritione. Ibi enim confertur gratia intellectum illuminans, et affectum mundans, et sic renovatur utrumque. Cor enim idest, affectus sequitur voluptatem, et sic veterascit, et inquinatur. Spiritus, id est intellectus sequitur vanitatem, et curiositatem, et sic evanescit. Unde Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, id est pascitur vento curiositatis, et sequitur estum voluptatis. Debet ergo homo ex toto, et secundum se totum converti ad Deum, et intellectu, et affectu, et omni modo quo est convertendum, scilicet satisfactione, confessione, contritione. Debet etiam se convertere ab omni eo per quod fuerat aversus. Et ad hoc significandum dicit.
marg.|
{z}
Agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris]
non aliquibus tantum.
marg.|
Et postea dicit
[Proiicite a vobis omnes prevaricationes vestras
ut iniquitas referatur ad proximum, prevaricatio ad Deum, vel iniquitas in commissis, prevaricatio in omissis. Dicit ergo. {y}
Convertimini, et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit
prol.|
* vobis iniquitas
marg.|
{5.
71ra} Δ id est causa ruendi in captivitatem, vel damnationem.
marg.|
{a}
Proiicite a vobis]
etc. Duo dicit, iniquitates, et prevaricationes. Iniquitates scilicet in proximos ; prevaricationes in Deum, quia idola colebant, et cultum Dei contemnebant.
marg.|
{b}
Et facite vobis cor novum]
id est novam voluntatem.
marg.|
{c}
Et spiritum novum]
abiiciendo veterem errorem. Duo dicit, cor et spiritum novum renovanda, quia et volebant illicita, et credebant erronea. Putabant enim sibi esse auxilium ab idolis, et ea credebant habere aliquid numinis et potestatis. Sed quomodo possunt sibi facere cor novum ? Contrarium supra 11.d. Dabo vobis cor novum. Solutio : Sensus est : Facite aliquid quo facto detur vobis cor novum, sive mihi detis affectum quem habetis erga idola.
marg.|
*
vobis iniquitas in ruinam]
Qui agit penitentiam de preteritis, cautus debet esse ut de cetero non ruat in similia ; qui autem non penitet, unum peccatum ad aliud trahit, secundum quod dicit Gregorius Peccatum quod non statim per penitentiam diluitur suo pondere ad aliud trahit. Is. 34.d. Ibi pilosus clamabit alter ad alterum.
marg.|
{a}
Proiicite a vobis omnes prevaricationes vestras, in quibus prevaricati estis]
Iniquitas proiicienda est per confessionem, vel per sui detestationem, vel per circumstantiarum peccati, et occasionem evitationem. Unde Gn. 19.d. Salva animam tuam noli respicere post tergum tuum, nec stes in omni regione circa, sed in monte salvum te fac.
marg.|
{b}
Et facite vobis cor novum, et spiritum novum]
De hoc supra 11.d. habetur. Facit autem homo sibi cor novum, cum preparat se, ut habeat novitatem cordis, et spiritus. Ephes. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre. Sequitur.
marg.|
{d}
Et quare moriemini domus Israel]
quasi dicat Cur moriemini qui patrum merito, et mea debetis vivere misericordia ?
marg.|
{e}
Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus]
Nolo, inquit, vos mori quos in salutem genui. Filios enim genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, Is. 1.a.
marg.|
{f}
Revertimini]
ergo
[et vivite]
per penitentiam, qui eratis mortui per culpam. Nota quod dicit, Revertimini. Hieronymus Non dicitur revertimini, nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea eius deseruere comitatum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_18)
Notes :