Capitulum 27
Numérotation du verset
Ez. 27,1
et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ez. 27,2
Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum
Numérotation du verset
Ez. 27,3
et dices Tyro que habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas
hec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti
perfecti decoris ego sum
Numérotation du verset
Ez. 27,4
et in corde maris sita finitimi tui
qui te edificaverunt
impleverunt decorem tuum
Numérotation du verset
Ez. 27,5
abietibus de Sanir
extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano
tulerunt ut facerent tibi malum
Numérotation du verset
Ez. 27,6
quercus de Basan dolaverunt
in remos tuos transtra tua fecerunt tibi
ex ebore indico et pretoriola
de insulis Italie
Numérotation du verset
Ez. 27,7
byssus
varia de Egypto
texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura
de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum
Numérotation du verset
Ez. 27,8
Habitatores Sidonis
et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui
Tyre facti sunt gubernatores tui
Numérotation du verset
Ez. 27,9
senes Biblii1 et prudentes eius
1 Biblii] Bibli
Weber
habuerunt nautas
ad ministerium varie supellectilis tue omnes naves maris et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue
Numérotation du verset
Ez. 27,10
Perse et Lydi et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui
clipeum et galeam suspenderunt
in te pro ornatu tuo
Numérotation du verset
Ez. 27,11
filii Aradii cum exercitu tuo
erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei
qui erant in turribus tuis
pharetras suas
suspenderunt in muris tuis
per gyrum. Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Numérotation du verset
Ez. 27,12
Carthaginenses2
2 Carthaginenses
Rusch
] Carthaginienses
Weber
negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento
ferro stagno
plumboque
repleverunt nundinas tuas
Numérotation du verset
Ez. 27,13
Grecia
Tubal et Mosoch ipsi institores tui
mancipia et vasa aerea adduxerunt
populo tuo
Numérotation du verset
Ez. 27,14
de domo Thogorma
equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
Numérotation du verset
Ez. 27,15
filii Dedan3 negotiatores tui
3 Dedan
Rusch
] Dadan
Weber
insule multe negotiatio manus tue dentes eburneos et hebeninos
commutaverunt in pretio tuo
Numérotation du verset
Ez. 27,16
Syrus negotiator tuus
propter multitudinem operum tuorum guttam4
4 guttam] gemmam
Weber
purpuram
et scutulata
et byssum
et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset
Ez. 27,17
Iuda et terra Israel
ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam
proposuerunt in nundinis tuis
Numérotation du verset
Ez. 27,18
Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui
in lanis coloris optimi
Numérotation du verset
Ez. 27,19
Dan et Grecia et Mozel
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum
stacte et calamus in negotiatione tua
Numérotation du verset
Ez. 27,20
Dadan institores tui in tapetibus
ad sedendum
Numérotation du verset
Ez. 27,21
Arabia et universi principes Cedar
ipsi negotiatores manus tue cum agnis
et arietibus
et hedis
venerunt ad te negotiatores tui
Numérotation du verset
Ez. 27,22
venditores Saba et Reema
ipsi negotiatores tui
cum universis primis aromatibus et lapide pretioso
et auro
quod proposuerunt in mercatu tuo
Numérotation du verset
Ez. 27,23
Aran5 et Chenne
5 Aran
Rusch Weber
] Haran
Clementina
et Eden
negotiatores
Saba Assur
Chelmad
venditores tui
Numérotation du verset
Ez. 27,24
ipsi negotiatores tui multifariam
involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum
que obvolute et asstricte erant funibus
cedros
quoque habebant in negotiationibus tuis
Numérotation du verset
Ez. 27,25
naves maris
principes tue in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
Numérotation du verset
Ez. 27,26
in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster
contrivit te in corde maris
Numérotation du verset
Ez. 27,27
divitie tue et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum naute tui
et gubernatores tui
qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo preerant viri quoque bellatores tui
qui erant in te cum universa multitudine tua
que est in medio tui cadent
in corde
maris
in die
ruine tue
Numérotation du verset
Ez. 27,28
a sonitu clamoris
gubernatorum tuorum
conturbabuntur classes
Numérotation du verset
Ez. 27,29
et descendent de navibus suis
omnes qui tenebant
remum. Naute et universi gubernatores maris
in terra stabunt
Numérotation du verset
Ez. 27,30
et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare
et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
Numérotation du verset
Ez. 27,31
et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine anime
ploratu amarissimo
Numérotation du verset
Ez. 27,32
et assument super te carmen lugubre et plangent
te que est ut Tyrus que obmutuit in medio maris
Numérotation du verset
Ez. 27,33
que in exitu negotiationum tuarum
de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terre
Numérotation du verset
Ez. 27,34
nunc
contrita es a mari
in profundis aquarum opes tue
et omnis multitudo tua que erat in medio tui ceciderunt
Numérotation du verset
Ez. 27,35
universi habitatores insularum obstipuerunt super te
et reges
earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
Numérotation du verset
Ez. 27,36
negotiatores populorum sibilaverunt super te
ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum
Capitulum 27
Numérotation du verset
Ez. 27,1
marg.|
Et factum est verbum Domini ad me dicens, Tu ergo fili hominis, assume super Tyrum lamentum]
etc. Adhuc in isto capitulo loquitur de Tyro, et predicit eius destructionem. Unde primo Propheta ad planctum invitatur.
marg.|
Secundo iactantia Tyri, et eius divitie ex frequentia, et varietate mercium, et mercatorum describuntur ibi
[Hec dicit Dominus Deus]
O Tyre, tu dixisti, etc. Tertio eius subita destructio predicitur ibi
[Ventus Auster contrivit te]
Quarto, quomodo ex eius destructione stupebunt naute, determinatur ibi
[A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes]
Quinto quomodo plangent eam, ostenditur ibi
[Que est ut Tyrus, que obmutuit in medio maris ?]
Dicit ergo : {o}
Tu ergo fili hominis, assume super Tyrum lamentum]
: quasi dicat compatere Tyro.
prol.|
Δ
Per
marg.|
Mystice {n}
Et factum est verbum Domini ad me dicens, Tu
prol.|
Θ
ergo
marg.|
{5.
95ra} Δ Per hoc quod Prophete iniungit planctum Dominus, ostendit se condolere destructioni Malorum. Ex precepto ergo Domini plangit Tyrum. Sic Is. 16.c. Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit Glossa plangendo luctum. Ier. 48.f. Cor meum ad Moab quasi tibia resonabit. Et quare hoc faciebat hic Propheta cum Tyrus in destructione eius gauderet ? Forte ut disceret compati aliis.
marg.|
Unde Is. 16.c. Super hoc plorabo in flatu Iazer. Glossa Plorabo, ut mecum plorent.
marg.|
{a}
Et dices Tyro]
etc. Hoc dicit, quia erat intra mare. Insula enim fuit undique mari circunsepta. Vel quia Tyrus habet portum tutissimum, per quem intratur in mare.
marg.|
{b}
Negotiationi populorum ad insulas multas]
: sive secundum Septuaginta
[Ab insulis multis]
: quia negotiationes multe de Tyro ibant ad alias insulas ; et de multis insulis ferebantur commercia ad eam.
marg.|
{c}
Hec dicit Dominus Deus. O Tyre tu dixisti]
te iactando, et divitias, quas habebas, tibi attribuendo.
marg.|
{d}
Perfecti decoris ego sum]
id est a me habeo perfectum decorem in divitiis, et munitionibus, et edificiis. Per hoc ergo ostendit causam sue destructionis superbiam, scilicet.
marg.|
{e}
Et in corde maris sita]
id est in medio maris secundum illud, Et transferentur montes in cor maris. Per hoc commendat se a situ.
marg.|
{f}
Finitimi tui]
etc. Describit dona provinciarum : sed antequam veniat ad eos qui longe habitant, finitimorum describit auxilia.
marg.|
Unde dicit, (Finitimi tui, etc.) quasi dicat. Quod putas tuum, et tibi attribuis, aliunde habuisti. Tropice aurem loquens quasi ad navem, urbis pulchritudinem, et abundantiam significat ; ut quasi naufragium postea ipsius eversionem pronunciet. Unde quasi ad navem loquens dicit [
Abietibus de Sanir extruxerunt te]
Sanir mons est, in quo abietes crescunt, qui et Hermon dicitur, quem alii vocant Samor, ut dicit Hieronymus
marg.|
{h}
Cum omnibus tabulatis]
vel
[tabulis maris]
quasi dicat Non solum extruxerunt te abietibus, sed etiam omnibus lignis, et tabulis, quibus solent fieri naves euntes per mare. Vel aliter.
marg.|
{g}
Abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris]
: ut sit sensus quod corpus ipsius navis, et tabulata que sunt in medio navis, sint edificata de abietibus.
marg.|
{i}
Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum]
quasi dicat. De Sanir venerunt abietes ad tabulas, vel tabulata navis ; et de monte Libano cedrus ad malum faciendum.
marg.|
{k}
Quercus de Basan dolaverunt]
artifices.
marg.|
{l}
In remos tuos]
faciendos. {m}
Et transtra tua]
sedilia, scilicet remigantium qui tenent remos. {n}
Fecerunt tibi]
etc. id est de India allato : in quo notatur nobilitas, et abundantia
prol.|
Δ
urbis.
marg.|
Θ
ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum]
id est super mundum.
marg.|
{a}
Et dices Tyro, que habitat in introitu maris, negotiationi populorum]
multorum
[ad insulas multas]
Tyrus est mundus, qui est angustus, et amaritudine plenus. Tyrus enim interpretatur angustia ; et dicitur habitare in introitu maris : quia amaritudo huius mundi est introitus ad amaritudinem Inferni, sicut dicitur Iosue 3.d. quod aque inferiores descendebant in mare mortuum. Et licet mundus sit amarus, et ad amaritudinem tendat : tamen suas merces, et negotiationes recipiunt populi, et insule multe, id est seculares, et etiam religiose persone. Angustiantur enim huiusmodi homines quando implere non possunt, quod volunt. Unde dicit Antiochus. 1Mcc. 6.b. Recessit somnus ab oculis meis : et concidi, et corrui corde pre solicitudine. Quia ergo pena eorum hic incipit, sunt quasi in introitu sive in portu Inferni. Item quia negotiationis frequenter comes est peccatum. Unde dicit Leo Papa, Inter ementis, et vendentis commercium, difficile est non intervenire peccatum, et Eccles. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia sua, et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum suorum. Glossa Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus est, qui per immoderatam ambitionem merces suas plus periurio onerat quam pretio. Dicit ergo
[Tu ergo fili hominis]
etc. Sequitur.
marg.|
{c}
Hec dicit Dominus Deus, o Tyre tu dixisti, perfecti decoris ego sum]
Ita dicit mundus, et amatores mundi, ut dives ille Luce 12.c. Anima mea habes multa bona reposita in
{5.
95rb} annos plurimos. Et hoc est magna arrogantia. Eccl. 11.c. Inveni requiem mihi, nunc manducabo de bonis meis. Solus, et Za. 11.a. Benedictus Deus, divites facti sumus. Sed quid accidet talibus ? Luce 12.c. Stulte hac nocte, etc. Unde bene Propheta hic respondet, et dicit.
marg.|
{e}
Et in corde maris sita]
quasi dicat Tu iactas te de decore : et ego dico te sitam in perfecta amaritudine : quia extrema gaudii luctus occupat, ut dicitur Prv. 14.b. Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens. Similis responsio habetur Is. 14.d. ubi dicente Superbo, Sedebo in monte testamenti : Propheta respondens dicit, In lateribus Aquilonis. Hoc etiam dicitur contra superbientes super speciem, et virtutem ; quod stultissimum est. Fallax enim gratia, et vana est pulchritudo. Prv. 31.d.
marg.|
{f}
Finitimi tui qui te edificaverunt,
marg.|
Per finitimos Tyri intelliguntur Religiosi : qui a mundo videntur recessisse quantum ad habitum, sed propinqui eius sunt quantum ad affectum.
marg.|
Isti sunt qui magis edificant Tyrum, palatia edificantes, et edificia multiplicantes : et implent decorem mundi, quia quod deest pompe, et lascivie in seculo, ipsi supplent in Claustro, et etiam in mundo. Nota quod Apostolus ait, Adimpleo, que desunt passionum Christi in carne mea, Colosens 1.d. Sed isti e contrario dicere possunt, Adimplemus ea que desunt delectationum mundi in edificatione nostra. Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Vel
[Finitimi]
Tyri sunt quilibet amatores mundi, qui decorem mundi implent, quia divitias, delicias, et honores mundi quantum possunt, accumulant. In his enim reputatur decor mundi plenus.
marg.|
{g}
Abietibus]
etc. vel
[tabulis]
Ex talibus compingitur mundus.
marg.|
Sanir interpretatur Deus vigiliarum, vel via lucerne.
marg.|
Abietes sunt alti et superbi qui vigilant ut devorent pauperes, et corrodant. Prv. 4.c. Non dormiunt, nisi malefecerint, et non capitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. Is. 3.c. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Per tabulata maris intelligitur lata via damnationis : tabulata enim lata sunt. Ex abietibus ergo extruuntur tabulata : quia Potentes huius seculi suis exemplis dilatant viam iniquitatis. Mt. 7.b. Lata est porta, et via spatiosa, que ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
marg.|
{i}
Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum]
Cedri Libani sunt Nobiles qui diligunt candorem huius mundi : de quibus dicit Ps. 28. Confringet Dominus Cedros Libani.
marg.|
Cedrum ergo de Libano erigunt in malum, qui nobilem aliquem, et clarum genere sibi elevant in Prelatum.
marg.|
{k}
Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos]
marg.|
Quercus est arbor, cuius fructus porcorum est cibus : per quod significantur pravi Doctores, quorum opera cibus sunt Demonum : vel quorum divitie cibus sunt histrionum, et leccatorum : pascunt enim gulosos, et luxuriosos multos, sicut dicitur Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, et sequitur estum : quia adulatores ventosos, et mendaces, et libidine estuantes nutriunt.
marg.|
Et tales hodie ponuntur ad remos, id est ad regimen Ecclesie. Unde Danielis 14.b. Nonne videtur tibi Bel esse vivens Deus, id est bonus Prelatus ? Annon vides quanta comedat, et bibat quotidie ? quasi dicat, Talis est quercus de Basan, de qua fit remus, id est rector. Sed nota quod, Demones dolaverunt istos ; quia tales pretendunt exterius munditiam carnis, vel opera pietatis. Sed de Basan sunt, id est pleni ignominia cupiditatis, et ambitionis : contra quos dicitur Za. 11.a. Ululate quercus Basan ; quoniam succisus est saltus munitus.
marg.|
{m}
Transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico,
marg.|
Candor eboris designat candorem hypocrisis : ebur ergo designat hypocritas, vel hypocrisim.
marg.|
Notandum enim quod dicitur de elephante, quod non habet nisi dentes albos, et hoc est ebur ; ita hypocrite munditiam non habent in vita, sed tantum in lingua. Et de istis tamen edificantur transtra, que sunt loca remigum ; quia isti per hypocrisim suam tantum faciunt, quod subintrant
prol.|
Θ
regiminis
marg.|
{5.
95va} Δ urbis. Loquitur enim metaphorice de urbe quasi de navi.
marg.|
{a}
Et pretoriola de insulis Italie]
id est de lignis allatis de insulis Occidentalibus. Per insulas enim Cethim
[ut
Septuaginta
habet]
sive Italie, omnes insule Occidentales generaliter intelliguntur. Pretoriola autem sive cellaria idem sunt quod apothece in navi, sive promptuaria ubi reponuntur victualia, ut in promptu habeantur.
marg.|
{b}
Byssus varia de Egypto]
allata, quia ibi maxime nascitur.
marg.|
{c}
Texta est tibi in velum, ut poneretur in malo]
Et dicitur byssus varia, quando varietate colorum, et picturarum est decorata.
marg.|
{d}
Hyacinthus, et purpura]
id est panni hyacinthini coloris, et purpurei.
marg.|
{e}
De insulis Elisa]
quia inde afferuntur.
marg.|
{f}
Facta sunt operimentum tuum]
: solent enim naves operiri contra calorem Solis. Insulas autem Ionii maris appellat insulas Elisa. Notandum autem quod hoc dicit de Tyro sub metaphora navis : quia in Tyro, ad litteram, erant multe domus pulcherrime de abietibus, et cedris, et aliis lignis pretiosis, et multa sedilia in domibus ex ebore. Byssum autem, et hyacinthum, et purpuram dicit, quantum ad vestes quibus induebantur, maxime mulieres. Sequitur.
marg.|
{g}
Habitatores Sidonis]
etc. Quia dixerat supra eodem a.
[Finitimi tui]
etc. ideo hic enumerat finitimos, et propinquos, antequam veniat ad longe positos. Et describit hic quid unaqueque provincia dederit Tyro : vel quod ei auxilium impenderit, dicens
[Habitatores]
sive
[Principes Sidonis]
que est colonia ipsius, et vicina ei.
marg.|
{h}
Et Aradii]
que est insula vicina Tyro.
marg.|
{i}
Fuerunt remiges tui]
id est rexerunt te. Et ne crederet aliquis quod isti essent imperiti, et inexperti : ideo subdit.
marg.|
{k}
Sapientes tui o Tyre, facti sunt gubernatores tui]
non solum Sidonii, vel Aradii, immo etiam.
marg.|
{l}
Senes Biblii, et prudentes eius prebuerunt nautas]
peritos.
marg.|
{m}
Ad ministerium varie supellectilis tue]
Biblii autem dicuntur a loco, vel regione, vel insula.
marg.|
{n}
Omnes naves maris, et naute earum]
id est omnes naute maris cum navibus suis.
marg.|
{o}
Fuerunt in populo negotiationis tue]
id est fuerunt de numero populi negotiationibus tuis deservientes vel fuerunt inter populum negotiationes tuas agentem.
marg.|
Et notanda est hic metaphora, qua navi comparavit Tyrum ; quia sicut magne naves habent alias naviculas, que ministrant eis necessaria, et vadunt ad loca ad que magne naves ire non possunt : sic alie minores civitates, et insule afferebant ad Tyrum negotiationes suas.
marg.|
{p}
Perse et Lydii, et Libyes,
marg.|
Iam in parte ostendit, qui fuerint mercatores Tyri ; tunc ostendit, qui satellites.
marg.|
[Perse et Lydii, et Libyes]
nomen terre pro populo.
marg.|
{q}
Erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo]
id est In propugnaculis murorum posuerunt insignia armorum suorum ad terrendos hostes, et pro decora civitatis, et laude.
marg.|
Hos autem specialiter nominat ; quia isti illis temporibus florentissimi erant, et famosi ad prelia pugnatores, ut dicit Hieronymus.
marg.|
Et ideo hic Tyrie urbis defensores nominantur. Et nota metaphoram : quod sicut in navibus solent esse castra, in quibus sunt illi qui defendunt navem ab insultantibus : sic isti erant in castris Tyri ; vel in ipsa civitate Tyria erat quilibet in vico suo. Sic etiam modo Achon habent Veneti vicum suum : et alii alium ; sicut solent esse maxime in civitatibus, ubi sunt portus maris.
marg.|
{r}
Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu]
Insula Aradus, ut dicit Hieronymus tota civitas est, et
prol.|
Δ
contra se
marg.|
Θ regiminis locum.
marg.|
{a}
Et pretoriola]
vel precellaria
[de insulis Italie]
vel
[de insulis Cethim]
secundum aliam litteram. Cethim autem interpretatur fixi, vel abscisi. Abscisi a mundo, et fixi in Deo, vel in Claustro. Insule ergo Cethim sunt Religiones, et Claustra ;
{5.
95vb} de quibus assumuntur et fiunt pretoriola, quando Iudices, et Discussores causarum secularium fiunt Monachi, et Religiosi.
marg.|
{b}
Byssus varia de Egypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo]
Byssus est mortificatio carnis, que varia dicitur, quia per varia opera, per ieiunium, scilicet, et disciplinas, et vigilias caro maceratur.
marg.|
Sed ista byssus est de Egypto, cum caro maceratur non pro Christo, sed pro mundo. Sed talis byssus texitur in velum, id est inflationem superbie ; quia propter statum inanis glorie caro per varios labores fatigatur, quod notatur in verbo, texendi ; in textura enim multus est labor. Et sicut velum dependet a malo, similiter superbia annexa est dignitati, vel prelationi, que per malum intelligitur.
marg.|
{d}
Hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum]
Hoc dicit, quia sub specie harum virtutum tegunt hypocrite frequenter peccatum suum.
marg.|
Per hyacinthum enim fervor desiderii celestis : per purpuram memoria, vel representatio Dominice passionis.
marg.|
Que duo de insulis Elisa sunt ; quia sancti, qui fluctibus persecutionum tunduntur, solidi inter aquarum impetus, salutem a Deo in patientia prestolantur. Elisa enim Dei mei salvatio interpretatur.
marg.|
{g}
Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui]
Sidonii interpretantur venatores, et Aradii, deponentes. Rectores ergo mundi tales sunt.
marg.|
Venantur enim temporalia, et deponunt spiritualia, et eterna : solliciti sunt de rebus, et non curant de animabus. De istis venatoribus Threnor. 3.f. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei. Mi. 7.a. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
marg.|
{k}
Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui]
Sapientia enim mundi, vel carnis, vel Diaboli multos elevat.
marg.|
Tales habent gubernacula Ecclesie : cui tamen non consulunt, sed eam decipiunt. Is. 19.b. Sapientes Consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.
marg.|
{l}
Senes Biblii, et prudentes eius prebuerunt]
vel
[habuerunt nautas ad ministerium varie supellectilis tue]
Biblii interpretantur librarii. Esto ergo sensus quod senes litterati, inveterati dierum malorum, et astuti scientia seculari habent suos nautas, id est suos Vicarios in diversis Ecclesiis in quibus sunt prebendati. Vel per hoc significatur quod sapientes mundi, et divites ubique habent servos, et ministros sue cupiditatis.
marg.|
{n}
Omnes naves maris, et naute earum fuerunt in populo negotiationis tue]
Per naves maris intelligitur cursus vite presentis ; diverse enim naves sunt diversi status, sive diversi modi vivendi.
marg.|
Omnes ergo naves maris, et naute earum negotiantur in Tyro ; quia omnes Religiones, et Principes sive Prelati earum lucra querunt in mundo, sicut dicitur Ier. 6.c. et 8.d. A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritie student, et Pecunie obediunt omnia. Eccles. 10.d.
marg.|
{p}
Perse, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo]
marg.|
Per istos significantur adulatores luxuriosi, qui alios tentant, et ad peccandum invitant, habentes clypeum, et galeam, quia aliorum peccata excusant, et extenuant, et vitam longiorem promittunt. Per clypeum enim significatur excusatio in peccatis : per galeam spes falsa longioris vite, vel promissio impunitatis. Perse interpretantur tentantes : Lydii, generati, vel generantes : Libyes, os, per quod significantur loquaces histriones, qui toti sunt in ore, id est in verbis. Et dicuntur Lydii, quia generationi, id est libidini insistunt : Perse vero, quia alios tentando, et suadendo seducunt.
marg.|
{r}
Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu]
etc. Tales sunt custodes murorum
[Aradii]
id est deponentes ; quia nituntur deponere eos : qui ad alta nituntur conscendere, et in profundum demergere. Os. quinto. a. Laqueus facti estis speculationi, et Θ sicut rete expansum subter Thabor : et victimas declinastis in profundum. Isti sunt ceci, et claudi odientes animam David, ut dicitur 2Rg.5.b. quos statuerunt Iebusei super muros Hierusalem.
marg.|
{a}
Sed, et Pigmei qui erant in turribus tuis pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam]
marg.|
Pigmei interpretantur certantes.
marg.|
Per Pigmeos ergo, qui ad bella sunt promptissimi, et impugnant grues, intelliguntur Advocati legiste, et decretiste, qui sunt in turribus, id est in dignitatibus Ecclesie, et impugnant grues, id est Religiosos vel iustos quosque sancte viventes, et ordinate procedentes.
marg.|
Isti in muris Ecclesie suspendunt ad decorem pharetras suas, id est ad vocationes, et deceptiones fraudulentas ; talibus enim munitur hodie Ecclesia, et decora videtur.
marg.|
Quod autem per pharetras intelligantur deceptiones lingue, patet per illud Ier. 9.b. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.
marg.|
Item in eodem a. Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis.
marg.|
{c}
Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum]
etc. Septuaginta habent
[Tharsis]
marg.|
Per quod significantur exploratores gaudiorum qui scilicet venantur, et querunt gaudium mundi, quod breve est. Iob. 20.a. Gaudium hypocrite ad instar puncti, id est gaudium mundi qui est hypocrita. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur.
marg.|
Hi sunt exploratores, de quibus dicitur Sap. 2.b. Nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria nostra. Tales sunt negotiatores Tyri, ut habeant divitiarum multitudinem, et luxurie superfluitatem.
marg.|
{e}
Argento, ferro, stanno plumboque repleverunt nundinas tuas]
Per argentum loquacitas : per ferrum oppressio : per stannum hypocrisis : per plumbum malum exemplum, vel consuetudo. De his habetur satis supra 22.d. Omnes isti es, et stannum ; ferrum et plumbum in medio fornacis ; scoria argenti facti sunt.
marg.|
{f}
Grecia et Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui]
Per hec notantur tria vitia que maxime solent esse in mercatoribus, mendacium scilicet, et simulatio, et fraus. Grecia enim interpretatur, Est et Non, et significat mendacium : quo vitio laborant omnes mercatores, qui merces suas mendacio honorant, et alienas inhonorant, Unde Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor : E contra, Bonum est, bonum est, dicit omnis venditor. Ps. 11. Corde, et corde locuti sunt. Thubal vero interpretatur adductus ad luctum : per quod significatur simulatio mercatorum, qui semper plangunt ; et dicunt se nihil lucrari, sed totum perdere. Vel per Thubal possunt intelligi invidi, qui videntes alios ditari, ducuntur ad luctum Prv. 28.d. Qui ditari festinat, aliis invidet. Mosoch interpretatur capiens vel captura : et significat dolum, et fraudem mercatorum, qui homines capiunt in verbo. Statim enim quando homo ex improviso obtulit eis summam aliquam pro re sua venali, si videant lucrum suum, statim figunt cultellum in panno, vel in alia re venali, ut penitere non possit.
marg.|
Per Mosoch etiam possunt accipi superi. Interpretatur enim capiens ruinam : sic qui altam facit domum, querit ruinam. Prv. 17.c. Alia patent usque ad finem capituli.
marg.|
{5.
96va} Δ
{a}
Guttam]
boni odoris, ut dicit Interlin. Gutta autem, que et Ammoniaca dicitur, pellit tumores, et inflaturas, sicut dicit Glossa super Ps. 44. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, etc. Et Sir. 24.b. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris ; et quasi storax, et galbanus, et ungula et gutta. Ibi require proprietates gutte. Vel, {a}
Guttam]
id est pannum guttatum, sive pannos guttatos. Unde Symmachus transtulit
[polymita]
sicut vestis Ioseph dicitur polymita, id est guttata. Mitos enim est idem quod gutta uno modo.
marg.|
{b}
Et purpuram]
colorem, scilicet unde tingitur talis pannus ; vel, pannum sive pannos purpurei coloris.
marg.|
{c}
Et scutulata]
Scutulatum est genus vestimenti factum in similitudinem scuti, vel varia scuta depicta habentis.
marg.|
{d}
Et byssum]
id est vestes byssinas, vel linum tale, quod crescit in Egypto.
marg.|
{e}
Et sericum]
id est pannos sericos. In Hebreo dicitur
[Ramoth]
pro quo Symmachus
[sericum]
vel
[subtilia]
transtulit.
marg.|
{f}
Et Chodchod]
etc. Hebrei habent Chodchod. Et dicit Hieronymus Chodchod, quid significet usque impresentiarum invenire non potui, Aiunt autem Hebrei omnes pretiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quandam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet.
marg.|
Sequitur {g}
Iuda]
id est terra duarum Tribuum, id est habitatores Iudee. {h}
Et terra Israel]
id est decem Tribuum. {i}
Ipsi institores]
etc. id est precipuo et optimo. Prima enim sive primitiva dicuntur, que meliora sunt, quia primitus oriuntur, sicut patet Gn. 30.g. ubi dicitur, quod Iacob de primitiva commissura ovium habere volebat : et quia de potioribus dabantur primitie. {k}
Balsamum]
quod nascitur in vineis Engaddi ; sive
[unguenta]
secundum Septuaginta.
marg.|
{l}
Et mel et oleum]
etc. Istis enim abundat Palestina. Unde et de his mittit Iacob in Egyptum, Gn. 43.c. Sumite de optimis, etc. Resina autem dicitur generaliter quodlibet genus gummi a rheo, vel rhein, quod est fluere, vel emanare. Est autem triplex resina. Prima est terebinthina omnium prestantissima : affertur autem ex Arabia, Parthia atque Iudea, et Syria, Cypro, et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Secunda est lentiscina que matrix vocatur : hec ex Chio insula deportatur. Tertia pinea, vel pinalis, cuius generis alia picea, alia punicina, alia liquida, alia arida : et afferuntur ex Tyrrhena Colophonia : unde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. {m}
Damascenus]
etc. quia multa que operata et facta erant in Tyro, emebat. Multa enim erant artificia in Tyro. {n}
In multitudine diversarum opum]
: quia divitie multe de omnibus partibus mundi confluebant ad Tyrum ; et ibi veniales inveniebantur, quas emebant Damasceni, sicut et alii mercatores. Vel aliter.
marg.|
{m}
Damascenus]
etc. Hoc dicit, quia de Damasco afferebantur ad Tyrum diversa opera, et diverse opes ad vendendum. Unde subdit. {o}
In vino pingui]
id est spisso, et forti. Fortia enim vina spissa solent esse in terra illa, ut est vinum Cypri. Unde ad litteram dicitur vinum pingue quod multum habet de substantia ; sicut per oppositum dicitur vinum macrum, quod est tenuis substantie. Septuaginta
[Vinum de Thebon]
vel
[Thelbon]
quod interpretatur lacteus.
marg.|
{p}
In lanis coloris optimi]
sive splendentibus, quia, ad litteram, Damascus abundat vino pinguissimo, et lanis optimi coloris in se, vel optimo colore tinctis.
marg.|
{q}
Dan et Grecia, et Mozel in nundinis tuis]
etc. De his enim regionibus hec ad Tyrnundinas afferebantur. Per Dan autem Tribus Dan significatur. Grecia sive Iavam regio est nota omnibus. Similis Mozel regio est. Est autem stacte gutta myrrhe sicut dicit Glossa super Gn. 13. Hic dicit Hieronymus quod stacte est odoris optimi. Et nota quod myrrha est arbor
[que Grece sibyma dicitur]
quinque cubitorum,
{5.
96vb} que est in Arabia. Gummi autem quod fluit de ista arbore, proprie stacte dicitur, et improprie myrrha aliquando vocatur. Calamus autem est species aromatica iuxta Libanum, ut dicit Glossa super Ex. 30.
marg.|
{r}
Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum]
Dadan regio Indie, ut dictum est supra eodem, vel Idumeorum. Et nota quod hic Septuaginta multum discrepant ab Hebraico. Habent enim sic [
Dedan negotiatores tui cum iumentis electis ad currus]
Et fuerunt forte decepti propter nomen regionis ; quia vicinum est in sono, Dedan, et Dadan. Ex hoc patet quod vera littera est in hoc loco
[Dadan]
non
[Dedan]
Item supra 25.c. Qui sunt in Dedan, gladio cadent. Et dicit Hieronymus quo Dedan est urbs Idumee. Sed nota quod Hieronymus ponit eandem interpretationem huius nominis Dedan, et Dadan. Dicit enim hic quod cognationem sonat Dadan ; et idem dicit supra 25. de hoc nomine Dedan.
marg.|
Sequitur {s}
Arabia et universi Principes Cedar]
id est maiores, et ditiores. {t}
Ipsi negotiatores manus tue]
id est afferebant negotiationes quas manibus tuis tractabas : vel vendebant merces suas per manum tuam, id est per voluntatem tuam, et arbitrium tuum.
marg.|
{u}
Cum agnis, et arietibus, et hedis venerunt ad te]
Vel secundum Septuaginta
[Cum camelis, et arietibus, et agnis]
His autem animantibus abundat Arabia, et Cedar, que hodie Saracenorum regio est.
marg.|
{x}
Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus]
id est precipuis et optimis.
marg.|
{y}
Et lapide pretioso]
id est lapidibus pretiosis.
marg.|
{z}
Et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo]
id est in nundinis tuis. Saba et Reema regiones sunt. Et nota quod dicit Hieronymus in hoc loco. Reema, inquit, sive iuxta Septuaginta, Regma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec que regio sit quidve significet ; nisi quod manifestum est ex eo, quod iungitur Saba, vicinam huic provincie esse regionem.
marg.|
{a}
Haran]
Septuaginta (Charan) et Chenne [
et Eden negotiatores tui]
Nomina sunt locorum Orientalium, de quibus veniebant negotiatores ad Tyrum.
marg.|
{b}
Saba]
id est Sabei. {c}
Assur]
id est Assyrii.
marg.|
{d}
Et Chelmad]
sive, ut in quibusdam Exemplaribus continetur (Cherma)
[venditores tui]
sunt vel fuerunt. Sed quia isti non solum vendebant, sed vendentes sua, alia emebant : ideo subditur.
marg.|
{e}
Ipsi negotiatores tui multifariam]
id est multifarie.
marg.|
{f}
Involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum]
id est intorsellis, in quibus erant panni hyacinthini coloris, et diversorum colorum, et alie tres pretiose Vel aliter legitur sic : {e}
Ipsi negotiatores tui multifariam]
habentes scilicet supellectilem {f}
Involucris hyacinthi]
astrictam scilicet. {g}
Et polymitorum gazarumque pretiosarum]
: quia tam pretiose erant vestes, quod pannis hyacinthini coloris involvebantur, et funibus etiam hyacinthinis stringebantur. Unde subdit, {h}
Que obvolute erant, et astricte funibus]
hyacinthi, sive hyacinthinis. Polymita vocat pannos incredibili varietate distinctos. Et nota quod aliter dicuntur involucra hyacinthi, et involucra polymitorum, et gazarum.
marg.|
Dicuntur enim involucra hyacinthi, quia hyacinthinis pannis involvebant gazas : dicuntur vero involucra polymitorum, et gazarum pretiosarum, quia involvebantur intorsellis.
marg.|
{i}
Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis naves maris]
: quia undique tibi afferebant ligna cedrina in navibus ; vel quia ipse naves que afferebant tibi merces, erant de lignis cedrinis. {k}
Principes tui in negotiatione tua]
fuerunt : quasi dicat, Non erant pauperes negotiatores tui : immo divites sicut Principes.
marg.|
{5.
97ra} {a}
Et repleta es]
divitiis. {b}
Et glorificata nimis]
in meniis, et edificiis ; vel, in civitatibus, et insulis tibi subiectis. Tu, dico, sita. {c}
In corde maris]
id est in medio maris, ad litteram. {d}
In aquis multis]
etc. Hieronymus Superius remiges, sive nautas Tyrie civitatis Sidonios legimus, et Aradios, et loquitur modo de destructione Tyri sub metaphora navis, que a portu longe deducta, et in magno mari existens, Austro impellente periclitatur, nec potest habere succursum. Unde subdit.
marg.|
{e}
Ventus Auster contrivit te]
Hoc dicit, quia fere omnes tempestates in mari surgunt ab Austro, vel a ventis collateralibus eius. Vel {e}
Ventus]
urens.
marg.|
{f}
Contrivit te]
existentem, scilicet.
marg.|
{g}
In corde maris]
id est in medio. Per Austrum, qui ventus est urens, ad litteram, intelligitur Nabuchodonosor, de quo Ier. 4.c. Ventus urens in viis, que sunt in deserto.
marg.|
{h}
Divitie]
etc. contrita sunt, supple. Nota quod dicit Hieronymus Multi, inquit ; aliter legunt, hoc scilicet modo : (in corde maris, etc.) ut omnes Tyri divitie, universaque substantia in corde maris sint posita. Et loquitur de destructione Tyri tamquam de periclitatione navis, in qua non solum navis frangitur, et perditur, sed omnes divitie contente in ea pereunt, et etiam homines, naute, et remiges submerguntur. Unde subdit. {i}
Naute tui]
sive
[remiges]
: Et, pro, id est.
marg.|
{k}
Gubernatores tui]
etc. tamquam domini navis, et rectores. {l}
Viri quoque bellatores]
etc. id est cum multitudine vulgi.
marg.|
{m}
Que est in medio tui]
etc. quasi dicat Fracta nave peribunt omnes existentes in ea, et rectores navis, et defensores, et alii vulgares homines.
marg.|
Hec enim solet habere navis, nautas ad regendum, bellatores ad defendendum, et vulgi multitudinem ; unde et castra, et arma habent in navibus. Gubernatores Tyri dicit Sydonios, et Aradios : viros bellatores dicit Persas, Lydos, et Libes, sicut dicitur supra eodem.
marg.|
{n}
A sonitu clamoris]
etc. id est multitudo navium ; per quod significatur multitudo civitatum, vel insularum, que doluerunt audita destructione Tyri. Vel potest intelligi, ad littera, de navibus, que solent venire ad Tyrum.
marg.|
{o}
Et descendent]
etc. quia audientes rumorem destructionis tue, non audebunt ulterius remigare ad te.
marg.|
{p}
Naute et universi gubernatores]
etc. in stabili loco et secreto. {q}
Et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare]
Servat metaphoram navis destructe, cui compatiuntur alie naves, et plangunt naute sociorum suorum destructionem, nec audent illuc ire, ubi navem viderint periclitasse. Ita ergo Tyro destructa ; compasse sunt ei civitates multe, et insule. Unde et adhuc subditur. {r}
Et superiacient pulverem capitibus suis]
in signum doloris ; sicut mos est in luctu.
marg.|
{s}
Et cinere conspergentur]
; etiam in signum doloris. Alia littera habet [
Et cinerem sternent sibi]
secundum illud Ier. 6.g. Sparge terram super caput tuum, et cinerem substerne tibi ; et fac planctum. Illud est secundum aliam translationem.
marg.|
Sequitur {t}
Et radent super calvitium]
id est propter te, sicut Iob. qui tonso capite corruit in terram, Iob. 1.d. Hieronymus
[Radentque super te calvitium]
id est radent caput et sic facient calvitium.
marg.|
{u}
Et accingentur ciliciis]
id est vestibus asperis. {x}
Et plorabunt te]
id est tuam destructionem. {y}
In amaritudine anime, ploratu amarissimo ; et assument super te carmen lugubre, et plangent te]
dicentes hoc quod sequitur.
marg.|
{z}
Que est ut Tyrus]
etc. Hoc est illud carmen lugubre, quod assument
[Que est Tyrus, que obmutuit]
vel
[conticuit
{5.
97rb}
in medio maris]
pre verecundia scilicet, et timore hostium ? quasi dicat Que alia civitas est ita deiecta, et humiliata ut Tyrus, que nec mutire audet coram hostibus ? Nulla.
marg.|
{a}
Que in exitu]
etc. Modo convertit se ad Tyrum, ostendens a quantis divitiis ceciderit, quas multo labore acquisivit perditura. Unde dicit [
Que in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos]
: quia ad omnes portus maris veniebant divitie Tyri, et de portibus marinis veniebant ad diversas regiones.
marg.|
{b}
In multitudine divitiarum]
etc. Hoc dicit, quia de negotiationibus Tyri ditabantur regiones multe, et per consequens Reges earum ; vel, quia Reges habebant magnum tributum a mercatoribus venientibus ad Tyrum, vel a Tyro per terras suas ; vel, quia Tyrus Regibus terre sibi confederatis prebebant auxilium, et in populo, et in denariis. Que ergo tanta fuisti.
marg.|
{c}
Nunc contrita es in mari]
vel
[a mari in profundis aquarum]
ad modum navis.
marg.|
{d}
Opes tue]
sive negotiatio tua.
marg.|
{e}
Et omnis multitudo tua]
etc. In mari, sicut fracta nave perduntur opes navis, et hominis. Per hoc significatur, quod Tyrus a multis aquis, id est a multis populis inundantibus super se, Chaldeis scilicet, sis destructa.
marg.|
{f}
Universi]
etc. Septuaginta (Contriti sunt super te, etc.) id est pro tempestate tua audita, contritione stupefacti sunt, vel perculsi sunt ac si tempestas cecidisset super eos.
marg.|
{g}
Mutaverunt vultus]
ad modum dolentium, et admirantium Septuaginta habent [
fleverunt]
quasi dicat Cordis merorem fletu, et lachrymis indicaverunt.
marg.|
{h}
Negotiatores]
gentium, sive
[populorum sibilaverunt super te]
imitantes vocem colubri, ut dicit Hieronymus Vel
[sibilaverunt]
sicut draco victus ab elephante, in signum doloris sibilat, ut dicit Hieronymus super Mi. 1.c. ubi dicit, Faciam planctum velut draconum. Vel
[sibilaverunt]
in signum admirationis, et sumitur hoc modo, Soph. 2.d. Omnis qui transibit per eam, sibilabit super universa plaga eius, et Lam. 2.e. Sibilaverunt, et moverunt capita sua super te, et Iob. 27.d. Sibilabit super eum, intuens locum eius. Ideo autem sibilabunt, et dolebunt ; quia.
marg.|
{i}
Ad nihilum deducta es]
id est destructa es.
marg.|
{k}
Et non eris]
ultra
[usque in perpetuum]
id est numquam in pristino statu, Hieronymus habet [
Non eris ultra usque in seculum]
Et vocatur seculum etas unius hominis, anni Septuaginta, post quos reedificata est Tyrus, sicut dicitur Is. 23.c. Item nota quod vocabulum Hebreum [liana] significat utrumque seculum, scilicet, vel perpetuum sive eternum, ut dicit Hieronymus Unde hic est duplex littera [
Non eris usque in seculum]
sive
[in perpetuum]
marg.|
{5.
96ra} Δ contra se positum oppidum Antaradum habet, et est vicina Tyro. {a}
Sed et Pigmei qui erant in turribus tuis]
ad munitionem, et custodiam. {b}
Pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum]
: quia sagittarii erant, ut dicit Glossa et ad bella promptissimi. Sed contra Solinus dicit quod Pigmei sunt homines minimi, minores etiam nanis ; et habent continuum bellum cum gruibus, et vix possunt se defendere ab eis. Et dicitur etiam quod in quinto etatis sue anno coeunt, et in septimo vel octavo semper moriuntur. Et est in eis determinata species hominis in minimo. Quid est ergo, quod dicit ad laudem Tyri, quod erant in turribus eius quasi custodes ? Ad hoc dicendum, quod etsi parui essent corpore : tamen forte boni erant sagittarii, ut dicitur hic : Et hoc innuit Littera. Vel forte habebant eos in turribus, et armabant eos, et ad muros eorum arma, et pharetras suspendebant ob decorem, sicut modo habentur nani propter ludum. Unde etiam dicit hic Textus [
Ipsi compleverunt pulchritudinem tuam]
Vel aliter potest solvi, ut sumatur hoc nomen pigmei non pro nomine proprio alicuius gentis, sed appellative secundum nominis interpretationem. Pigmei enim interpretantur bellatores sive certatores, ut dicit Hieronymus Secundum translationem autem Septuaginta, nulla est questio. Habent enim sic [
Fili Aradiorum]
etc. Et dicit Hieronymus super hunc locum, quod verbum illud quod habetur in Hebreo
[Gomadim]
Aquile prima editio transtulit
[Pigmeos]
: Symmachus [
Medos]
: Septuaginta
[custodes]
: Theodotio ipsum Hebraicum posuit
[Gomadim]
Sequitur secundum litteram.
marg.|
{c}
Carthaginenses negotiatores tui]
Carthago fuit colonia Tyriorum.
marg.|
{d}
A multitudine cunctarum divitiarum]
quia multas divitias afferebant ad Tyrum causa negotiationis.
marg.|
{e}
Argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas]
Huiusmodi enim metalla veniebant ad Tyrum de Occidentalibus partibus.
marg.|
{f}
Grecia et Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui]
Ab instando dicuntur institores, quia instant super merces vendendas. Et nota quod nomina sunt hec regionum, quas sumit pro habitatoribus earum. Hieronymus, Per Greciam enim intelliguntur Iones, qui Hebraice appellantur Iavan.
marg.|
Per Thubal intelliguntur Ibri Orientales, vel de Occidentis partibus Hispani, qui ab Ibero flumine, hoc vocabulo nuncupantur. Per Mosoch intelliguntur Cappadoces, quorum Metropolis, que postea ab Augusto Cesare Cesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum Mazata dicitur. Isti fecerunt pretiosum Tyri commercium in mancipiis et vasis eneis, que de Corintho adducebant. Unde sequitur.
marg.|
{g}
Mancipia et vasa enea adduxerunt populo tuo]
Mancipia sunt servi quasi manu capti in bello, vel quasi manu capientes : quia serviendo manu capiunt ea que necessaria sunt ad serviendum. Vel mancipia dicuntur omnia que manu capi possunt, id est utensilia quelibet. Sequitur.
marg.|
{h}
De domo Thogorma]
id est de Phrygia.
marg.|
{i}
Equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum]
: horum quondam illa provincia maximam copiam habuit, ut dicit Hieronymus
marg.|
{k}
Filii Dadan negotiatores tui]
Aliqui habent
[Dedan]
Per Dadan intelligitur vel Indie regio, vel Idumeorum, ac vaste solitudinis, ut nonnulli estimant.
marg.|
{l}
Insule multe negotiatio manus tue]
quasi dicat. Ad quid computarem singula, quia a multis insulis veniebant tibi negotiationes multe quasi ad manum ?
marg.|
{m}
Dentes eburneos]
sive
[elephantinos, et hebeninos commutaverunt in pretio tuo]
Filii enim Dadan, et insularum multarum incole afferebant de India dentes eburneos, et ligna hebenina, que nigri coloris pretiosissima sunt, et commutabant cum aliis Tyri mercibus. Sed quid est quod dicit
[dentes eburneos, et hebeninos ?]
hebenus enim arbor est ; unde dentes non habet. Sed dicendum quod hoc verum
{5.
96rb} est ; sed propter hoc, quod in operibus solent frequenter coniungi ebur, et hebenus ; ideo etiam hic coniungit. Et potest esse quod illi ligna hebenina secundum formam dentium elephantinorum parabant, et secabant.
marg.|
{n}
Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum]
id est quia multa artificia erant in Tyro, et multa venalia inveniebantur ibi, sicut modo Parisiis, vel Venetiis sive Londini. Et nota, quod dicit Hieronymus, quod in Syris, usque hodie permanet ingens negotiandi ardor, quia per totum mundum lucri cupiditate discurrunt.
prol.|
Δ
{a}
Guttam]
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_27)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_27)
Notes :