Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Ez. 3,1 

Et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris
comede
comede
volumen istud et
vadens loquere
ad filios Israel
Numérotation du verset Ez. 3,2 

et aperui
os meum
et cibavit me volumine illo
Numérotation du verset Ez. 3,3 

et dixit ad me fili hominis venter tuus
comedet
et viscera tua
complebuntur
volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est
in ore meo
sicut mel dulce
Numérotation du verset Ez. 3,4 

et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israel
et loqueris
verba
mea
ad eos
Numérotation du verset Ez. 3,5 

non enim ad populum profundi sermonis
et ignote lingue
tu mitteris
ad domum Israel
Numérotation du verset Ez. 3,6 

neque ad populos multos profundi sermonis et ignote lingue
quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
Numérotation du verset Ez. 3,7 

Domus autem { Israel nolent audire te quia nolunt audire me
omnis quippe domus Israel attrita
fronte
est et duro corde
Numérotation du verset Ez. 3,8 

ecce dedi faciem tuam
valentiorem faciebus eorum
et frontem tuam
duriorem frontibus eorum
Numérotation du verset Ez. 3,9 

ut adamantem
et ut silicem
dedi faciem tuam
ne timeas eos
neque metuas a facie
eorum quia
domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,10 

et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos
quos loquor ad te assume in corde tuo et auribus tuis audi
Numérotation du verset Ez. 3,11 

et
vade ingredere
ad transmigrationem
ad filios populi tui
et loqueris ad eos et dices eis hec dicit Dominus Deus si forte audiant
et quiescant
Numérotation du verset Ez. 3,12 

et assumpsit me
spiritus
et audivi post me vocem
commotionis
magne
benedicta gloria Domini de loco suo
Numérotation du verset Ez. 3,13 

et vocem alarum animalium
percutientium alteram ad alteram et
vocem rotarum
sequentium animalia et vocem commotionis magne
Numérotation du verset Ez. 3,14 

spiritus
quoque levavit me
et assumpsit me
et abii
amarus in indignatione
spiritus mei
manus
enim Domini erat mecum
confortans me
Numérotation du verset Ez. 3,15 

et veni ad transmigrationem
ad cervum1 novarum
1 ad cervum] acervum Weber
frugum
ad eos
qui habitabant iuxta
flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant
et mansi ibi
septem diebus
merens in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,16 

cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 3,17 

fili hominis speculatorem dedi te domui Israel et
audies
de ore meo
verbum
et annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset Ez. 3,18 

si dicente me ad impium morte morieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate
sua
morietur
sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,19 

si autem tu annuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur
tu autem animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,20 

sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam
offendiculum
coram eo ipse morietur quia non annuntiasti ei
in peccato suo morietur
et non erunt in memoria
iustitie eius quas fecit
sanguinem vero eius
de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,21 

si autem tu annuntiaveris
iusto
ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens
vivet
quia annuntiasti ei
et tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,22 

et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens
egredere
in campum et ibi loquar tecum
Numérotation du verset Ez. 3,23 

et surgens
egressus sum in campum
et ecce ibi
gloria Domini
stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset Ez. 3,24 

et
ingressus est in me spiritus
et statuit
me
super pedes meos
et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tue
Numérotation du verset Ez. 3,25 

et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula
et ligabunt te in eis
et non egredieris in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,26 

et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans
quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,27 

cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hec dicit Dominus Deus
qui audit
audiat
et qui quiescit
quiescat
quia domus exasperans est.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ez. 3,1 
marg.| Et dixit] etc. Istud capitulum dividitur in septem partes.
marg.| Primo, cibatur propheta volumine, secundo, mittitur ad transmigrationem, et ut securius vadat, confortatur ne timeat eorum sapientiam, vel eloquentiam, quia non sunt profundi sermonis, nec ignote, vel difficilis lingue, nec malitiam eorum similiter timeat, licet multa sit, quia eum fortiorem faciet, neque verba eorum, neque comminationes eorum, et opprobria, licet exasperatores sint ibi : [Et dixit ad me, fili hominis vade] etc.
marg.| Tertio, assumitur in spiritu, et elevatur, et audit vocem commotionis magne, per quam significabatur, quod gloria Domini erat recessura de Hierusalem, ibi : [Et assumpsit me spiritus] etc.
marg.| Quarto, iterum dicit se assumptum in spiritu, et levatum, et abiisse ad transmigrationem, et ibi se septem diebus in silentio merentem sedisse, ibi : Spiritus quoque levavit me.
marg.| Quinto, arguitur de silentio cum sit positus speculator, unde et officium speculatoris ei determinatur, et pena, et premium, ibi : [Cum autem pertransissent septem dies] .
marg.| Sexto, propheta ex precepto Domini egreditur in campum, et ibi videt gloriam Dei, ibi : [Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me, surgens egredere] .
marg.| Septimo, et ultimo, dicitur ei quod revertatur in domum suam, et claudat se ibi, et taceat donec dicatur ei, ibi : [Ingredere, et includere] etc. Dicit ergo.
marg.| marg.|marg.| {f} Fili hominis quodcumque inveneris comede] unus erat liber, et tamen dicit   [quodcumque] quia multa erant scripta in libro. Et ex hoc videtur, quod illa comestio debet intelligi incorporatio sententiarum ipsius libri que erant multe.
marg.| Tamen potest dici [quodcumque] 1 qualecumque : ut non sit {5. 13va} Δ distributivum sed qualitativum, sive qualitatis expressivum, quasi dicat, quantumcumque tibi amarus videatur, tamen comede librum.
marg.| marg.|marg.| {a} Comede volumen] etc. quasi dicat, prius comede, ut firmiter teneas dicenda, et post vade ut ea dicas. {d}   Et aperui os meum] sicut mihi precepit.
marg.| marg.|marg.| {e} Et cibavit] etc. Hoc ad litteram videbatur Prophete quod comederet librum, vel   [Cibavit me volumine illo] id est sententiis, et verbis libri me plene instruxit.
Numérotation du verset Ez. 3,1 
moraliter
marg.| Moraliter. {f} Et dixit ad me : Fili hominis quodcumque inveneris] in libro, id est in sacra Scriptura quicquid legeris.
marg.| marg.|marg.| {g} Comede] id est in nutrimento anime tue, et membrorum spiritualium, id est virtutum, assume. Et quia parva sacre Scripture, ut dicit Gregorius, simplicem * componunt vitam, et eius magna subtilem edificant intelligentiam.
marg.| marg.|marg.| {a} Comede volumen] etc. Comede prius, et post pasce alios, saturare, et eructa, accipe et sparge, confortare, et labora. Hic ordo notatur. 1Tim. 4.d. Attende tibi, ut prius comedas, et doctrine, ut post alios erudias.
Numérotation du verset Ez. 3,2 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {d} Et aperui os meum] scilicet, cordis. Quod autem os sit in corde, habetur in Ps. 11. Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt. Item. Os iusti meditabitur sapientiam, vel aliter.
marg.| marg.|marg.| {a} Comede] intelligendo, et retinendo.
marg.| marg.|marg.| {b} Vade] operando.
marg.| marg.|marg.| {c} Loquere] predicando. Gregorius. Os cordis aperimus, quando sensum ad intelligentiam sacri verbi per desiderium preparamus. Sed quia hoc sine gratia non sufficit : ideo subdit.
marg.| marg.|marg.| {e} Et cibavit me volumine illo] id est sacre Scripture sensum mihi aperuit, et eius dulcedine, et cognitione me implevit. Eccles. 15.a. Cibavit illum pane vite, quoad virtutes, et intellectus, quoad sapientiam.
marg.| Vel, {d} Aperui os] predicando.
marg.| marg.|marg.| {e} Et cibavit me] maiorem scientiam, et efficaciam verbi conferendo, secundum illud, Prv. 11.d. Anima que benedicit impinguabitur, et qui inebriat ipse quoque inebriabitur. Eccles. 15.b. In medio Ecclesie aperuit os eius, per apertam predicationem, et implevit eum Dominus, id est cibavit, spiritu sapientie, quoad affectum, et intellectus, id est intelligentie, sive scientie, quoad intellectum, et stola glorie, id est honesta conversatione, induit eum, ad aliorum exemplum.
Numérotation du verset Ez. 3,3  
marg.| marg.|marg.| {f} Et dixit ad me] postquam posuerat librum in ore meo.
marg.| marg.|marg.| {g} Fili hominis] etc. quasi dicat, ego non volo quod tu librum tantum teneas in ore, et mastices illum, immo volo quod transglutias illum, ut sic ventrem impleat, et viscera. Quod enim comeditur in stomachum venit, et post fit digestio, et transit ad membra singula : ideo dicit venter, et viscera.
marg.| Vel, {h} Venter] intelligendo quantum ad intellectum.
marg.| marg.|marg.| {i} Viscera] sentiendo quantum ad affectum, quasi dicat, tu intelligens ; et diligens verba mea. Vel.
marg.| marg.|marg.| {h} Venter] quantum ad intellectum prophete.
marg.| marg.|marg.| {i} Viscera] quantum ad populi nutrimentum, quia venter cibum quem recipit ad cetera membra fovenda transmittit. Sequitur.
marg.| marg.|marg.| {k} Et comedi illud] ut supra expositum est.
marg.| marg.|marg.| {l} Et factum] etc. quasi dicat, mel dulce ad litteram, de hoc significatur quod propheta delectabatur in audiendo, vel intelligendo verba Dei, et masticando, sive recolendo in ore cordis, secundum illud Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis, etc.
Numérotation du verset Ez. 3,3 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {f} Et dixit] etc. id est mens, sive memoria intelligendo, quantum ad intellectum.
marg.| marg.|marg.| {i} Et viscera] etc. id est interius senties quantum ad affectum. Venter enim anime est intellectus, sive memoria. Sed non in visceribus dilectionis, et misericordie. Eccles. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius, id est loquendo tantum. Et ideo bene sequitur. Et anima eius non implebitur bonis. E contra Prv. 13.d. Iustus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
marg.| Dicit ergo. {h} Venter tuus comedet] etc. Gregorius . Multi etenim legunt, et ab illa lectione ieiuni sunt, multi vocem predicationis audiunt, sed post vocem vacui recedunt, quorum etsi venter comedit, viscera non replentur, quia etsi mente intellectum sacri eloquii percipiunt, obliviscendo, et non servando que audierunt, hec in cordis visceribus non reponuntur. Agg. 1.b. Ponite corda vestra super vias vestras, seminastis multum, et intulistis parum, comedistis, et non estis satiati, bibistis, et non estis inebriati. Gregorius   : Multum in corde suo seminat, et parum infert, qui de mandatis celestibus legendo, vel audiendo multa cognoscit, sed negligenter operando parum fructificat. Comedit, et non satiatur, {5. 13vb} qui verbum Dei audiens lucra, vel gloriam seculi concupiscit. Bene autem non satiari dicitur, qui aliud mandit, et aliud esurit. Bibit, et non inebriatur, qui ad vocem predicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Solet enim per ebrietatem bibentium sensus mutari. Unde Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue, etc. quia repleti amore Dei mutata mente sibiipsis fiunt extranei, secundum illud Mt. 26.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, id est se mutet ad meliora, incipiens esse quod non erat et desinens esse quod erat. Quia autem sancti predicatores de propria vita sumunt quod per linguam, proximis conferunt, sequitur.
marg.| marg.|marg.| {k} Et comedit] etc. Gregorius Liber qui viscera repleat dulcis in ore, sicut mel factus est, quia ipsi de omnipotente Domino sciunt suaviter loqui, qui hunc didicerunt in cordis sui visceribus veraciter amare.
marg.| In eius quippe ore sacra Scriptura dulcis est, cuius vite viscera mandatis illius replentur, quia ei suavis est ad loquendum, cui interius impressa fuerit ad vivendum.
marg.| Nam sermo Dei in eius corde dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Unde necesse est, ut qui verbum Dei loquitur, prius studeat scire qualiter vivat, ut post ex vita colligat que et qualiter dicat. Qui enim vitam suam interius pensat, et exemplo suo foris admonendo alios edificat, quasi in corde lingue calamum tingit in eo quod manu verbi proximis exterius scribit. Unde Paulus Phil. 4.b. Si qua virtus, si qua laus discipline, hec cogitate, que et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hec agite, et Deus pacis erit vobiscum.
marg.| Vel {l} Factum est in ore meo] id est in ore cordis mei.
marg.| marg.|marg.| {m} Sicut mel dulce] ad ruminandum, id est meditandum, et discutiendum. Levit. 11.d. Omne animal quod non ruminat immundum est. Ruminare cibum sacre Scripture, est dulcedinem spiritualis sensus elicere, et discutere. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo, Vel [   Factum est in ore meo, sicut mel dulce] . Verba enim Dei facilia, et dulcia sunt ad loquendum, sed difficilia ad faciendum. Unde Apc. 10. Accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem illum, amaricatus est venter meus. Divina enim eloquia dulcia sunt dum predicantur, sed amara fiunt in operatione, dum per ea gula, et luxuria, et cetera que ex his nascuntur vitia refrenantur. Vel in ore predicatoris debet esse, verbum dulce, ut ex compassione, et mansuetudine loquentis trahatur animus auditoris, Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Ct. 4.c. Mel, et lac sub lingua tua, id est sermo dulcis, et mundus. Bene enim coniunguntur mel, et lac, quia frequenter dulcedo collocutionum, maxime ad mulieres degenerat in carnalem, immo et in immundum affectum. Sic ergo mel cum lacte, vel lac cum melle, id est munditia cum dulcedine.
marg.| Et nota quod mel conservat a putredine, et ponitur in confectione medicinarum purgativarum : calidum enim est, et penetrativum, et dulce, sic sacra Scriptura, sive divina eloquia docent incorruptionem castitatis per purgativum timoris. Timor enim expurgat, et expellit peccatum, sicut dicitur, Eccl. 1.c. Calorem caritatis per penetrativum proprie discussionis, vel divini examinis districtionem, in quo omnia scrutabimur, et dulcedinem divine bonitatis.
marg.| Unde Prv. 24.d. Comede fili mi mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo : Sic, et doctrina sapientie anime tue, dulcis supple est, et bona. Sed nota quod mel immoderate sumptum inflat, et nocet : ita sacra Scriptura ad pastum curiositatis assumpta, vel appetita generat elationem, et superbiam : Scientia enim inflat, 1Cor. 8.a. Prv. 25.c. Mel invenisti, id est sacram Scripturam, comede quod sufficit tibi, id est utilia secundum capacitatem intellectus tui inquirendo, ne forte satiatus, id est inflatus per elationem, evomas illud per iactantiam. Rm. 12.a. Non plus sapere quam oportet sapere, etc.
marg.| Item dicitur, quod mel comestum cum pane hordeaceo, gravat ventrem, et exit per umbilicum. Per panem hordeaceum intelliguntur temporalia et delectabilia huius mundi, que non habent veram dulcedinem, sed asperam, et insipidam * Qui ergo comedit mel cum hoc, id est qui simul saporem sacre Scripture querit cum carnalium, vel temporalium delectatione, gravat ventrem, id est mentem. Et exit mel per {5. 14rb} umbilicum quia scientiam quam acquirit per studium ; frequenter amittit homo per carnale desiderium, quod significatur per umbilicum, secundum illud, inf. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus.
Numérotation du verset Ez. 3,4  
marg.| {5. 14ra} Δ {a} Et dixit ad me : Fili hominis vade] etc. Secunda pars in qua cibatus Propheta mittitur ad loquendum verbum Domini. Unde dicit.
marg.| marg.|marg.| {b} Et loqueris verba mea] non tua, vel, a te inventa   [ad eos] . Contra illos de quibus dicitur Hieronymus 23.d. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Et nota, quod Hieronymus ponit hic hanc litteram.   [Vade et ingredere ad domum Israel] .
marg.| Unde per hoc quod dicitur ei : Vade et ingredere ad domum Israel, ostenditur non fuisse cum populo peccatore, licet in iisdem videretur super flumen Chobar finibus commorari, ut, supra 1.a. Separata enim erat Prophete conversatio, quia iniquorum offendebatur aspectu. Hoc idem faciebat et Moyses procul a castris multitudinis figens tentorium : Quod cum fuisset ingressus, descendebat columna nubis, et stabat ante ostium tabernaculi, Ex. 33.b.
Numérotation du verset Ez. 3,4 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {a} Et dixit ad me] etc. id est accede ad eos, primo per cordis compassionem. Vel   [Vade] per bonam operationem.
marg.| marg.|marg.| {b} Et loqueris verba mea ad eos] in predicatione. Mea dicet, non tua, Hieronymus 23.d. Nolite audire verba prophetarum vobis loquentium, qui decipiunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Item, Non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,5  
marg.| marg.|marg.| {c} Non enim] etc. Ne Propheta missus a Domino excusaret se, vel posset se excusare, dicitur hoc, quasi dicat, ego mitto te, et noli excusare te timens eorum sapientiam, vel eloquentiam, vel multitudinem, vel ne dicas eos tibi extraneos, et ideo non posse loqui ad eos, qui lingue sint alterius : Non est ita. Et hoc est.   [Non enim ad populum] etc. id est profundum in sermone, id est sapientem, et eloquentem, cuius profunditas sapientie ostendatur in sermonis subtilitate.
Numérotation du verset Ez. 3,5 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {c} Non enim ad populum] etc. Non mutatur a prima expositione. Idem dicitur, Is. 33.c. Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem lingue eius, in quo nulla est sapientia.
marg.| Item quod hic dicitur est contra quosdam, qui nolunt predicare nisi ad clericos, qui sunt quasi populus profundi sermonis, et ignote lingue. Sunt enim sapientes, et eloquentes, sed tamen dicitur hic, quod ad tales non mittitur Propheta, Lc. 5.f. Non egent qui sani sunt medico. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,6  
marg.| marg.|marg.| {d} Et ignote lingue] vel   [difficilis] secundum Hieronymum
marg.| marg.|marg.| {e} Tu mitteris ad domum Israel] quasi dicat, tibi non sunt extranei, vel barbari, quin possint te intelligere, et tu eos.
marg.| marg.|marg.| {f} Neque ad populos multos] etc. quasi dicat, nec multi sunt, nec barbari, unde, non timeas eorum multitudinem, et barbariem.
marg.| marg.|marg.| {g} Et si ad illos mittereris] . Vel secundum Hieronymum   [Si ad illos mitterem te] etc. quasi dicat. Si ad gentes multas mitterem te, que et sapientiam, et eloquentiam haberent profundam, licet tibi essent barbare, audirent te pro mea auctoritate, multo magis domus Israel deberet audire te, sed tamen non audiet pro malitia sua. Unde subdit.
Numérotation du verset Ez. 3,7  
marg.| marg.|marg.| {h} Domus autem Israel nolunt] id est nolent.
marg.| marg.|marg.| {i} Audire te] missum a me. Vel [   Nolunt] iam in proposito.
marg.| marg.|marg.| {k} Quia nolunt audire me] secundum illud Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit. Et nota, quod per hoc quod dicitur.   [Et si ad illos mittereris] etc. aperte declaratur obedientia gentium, que quandoque predicatorum voces sine tarditate secuture essent. Causa autem quare non audiat domus Israel, subinfertur.
marg.| marg.|marg.| {l} Omnis quippe] etc. per impudentiam. Ita enim attriti sunt peccandi frequentia, quod quando corripiuntur, nulla atteruntur peccatorum verecundia.
marg.| Unde Gregorius Qui usu peccandi induruit, nullo modo corripientis verbum, id est manum palpantis sentit. Unde Ier. 4.b. [Frons mulieris,
marg.| marg.|marg.| { m} Et duro corde] per obstinationem et impenitentiam, Supra 2.b. Filii eorum dura facie, et indomabili corde. Ibi require expositionem.
Numérotation du verset Ez. 3,7 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {l} Omnis quippe domus Israel attrita fronte est] id est impudens sine verecundia, scilicet, et pudore peccatorum preteritorum.
marg.| marg.|marg.| {m} Et duro corde] id est sine affectione bonorum ; quasi dicat, nec erubescunt peccata, nec affectuosi sunt ad bona agenda. De primo dicitur Ier. 4.b. Frons mulieris meretricis, etc. De secundo dicitur Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo, Rm. 1.d. Sine affectione, etc. Gregorius Attrita fronte sunt qui non solum laborem non fugiunt, sed etiam importuni videri in laboribus volunt, qui si negantur, tamen se eisdem ingerere quodammodo non erubescunt, Os. 10.c. Ephraim vitula docta diligere trituram, que, scilicet, licet relaxetur a labore, tamen sponte redit : Sic quidam repulsi ab actione terrena deprecantur ut redeant, etc. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,8  
marg.| marg.|marg.| {n} Ecce dedi] etc. quasi dicat, licet ita duri, et pessimi sint, tamen ne timeas malitias eorum. Quia.   [Ecce dedi] in dispositione, et dabo in re.
marg.| marg.|marg.| {o} Faciem tuam] etc. ut, scilicet, audacior sis in audiendo contra eos, quam ipsi tibi resistendo, licet impudentes, et audaces sint in malo.
marg.| marg.|marg.| {q} Et ut adamantem] etc. Nota quod duritia populi, et impudentia retrahunt hominem a predicatione. Contra que dicit.
marg.| marg.|marg.| {r} Dedi faciem tuam] etc. Item honor exhibitus predicatori, retrahit eum ne dicat veritatem nudam. Item despectus hominum retrahit eum ne audeat dicere verum. Contra hec duo dicit.
Numérotation du verset Ez. 3,8 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {n} Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum] quasi dicat, ne timeas impudentiam, et audaciam, malitie eorum, quia faciam te audaciorem in arguendo, quam ipsi sint audaces in peccando. Et hoc est contra timidos predicatores, qui confunduntur, et verecundantur stare pro veritate. Et hec est mala confusio. Est enim duplex confusio, ut Gregorius dicit in Glossa Sicut inquit verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientie est, bonum vero erubescere, fatuitatis.
marg.| Unde Eccl. 4.c. Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam, Gregorius Ille est veritatis defensor, qui quod recte sentit, loqui non metuit, nec erubescit : unde nunc in magno munere Prophete promittitur. [Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum] ut scilicet, audax sis in corripiendo.
marg.| marg.|marg.| {p} Et frontem tuam duriorem frontibus eorum] ut, scilicet, durus sis in sustinendo, et mala ab eis dure illata durius patiendo, Is. 50.c. Posui faciem meam, ut petram durissimam, id est irridentibus, et percutientibus eam exposui. Vel firmam, Lc. 9.f. Ipse firmavit faciem suam, ut iret in Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 3,9  
marg.| marg.|marg.| {q} Et ut adamantem] etc. id est dedit tibi gratiam, ut de honore exhibito non superbias, vel de vituperio non tristeris, nec propter hec taceas veritatem, sicut nec adamas elevatur, licet in auro ponatur, nec silex sentit licet conculcetur.
marg.| marg.|marg.|{5. 14va} Δ {a} Ne timeas eos] s. verba eorum.
marg.| marg.|marg.| {b} Neque metuas a facie eorum] licet graviora minentur.
marg.| marg.|marg.| {c} Quia domus exasperans est] ut supra expositum est.
Numérotation du verset Ez. 3,9 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {q} Et ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam] id est dedi tibi gratiam, quod non propter honorem tibi exhibitum ab auditoribus refrenetur lingua ex verecundia, et ne propter despectum eorum taceas ex infirmitate. Adamas enim in auro positus non elevatur, nec inde gaudet, silex conculcatus non sentit, nec contristatur, Ier. 17.c. Non sum turbatus te pastorem sequens, ecce silex, et diem hominis non desideravi, tu scis, ecce adamas non gaudens de honore. Vel predicator debet habere faciem adamantis, per mansuetudinem, et silicis, per patientiam. Adamas enim pretiosus est, et durus, et ferrum attrahit. Similiter mansuetudo pretiosa est, quia ea emitur terra viventium, sicut dicitur Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et dura est, quia omnia sustinet, et ferrea etiam corda trahit ad se. Mansuetudine enim magis, quam austeritate trahuntur ad bonum indurati, et obstinati peccatores, Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Adamantinus predicator duros homines, et ferreos trahit ad se. Unde Am. 7.b. Ecce vir, et in * manu eius adamas. Item adamas dirigit navigantes in mari huius mundi, sic predicator debet facere. Item adamas firmus est, sic predicator debet habere constantiam, et patientiam in omnibus. Unde dicitur, 3Rg. 6.c. quod in templo erant due columne Booz, et Iachin. Sed notandum, quod adamas frangitur in sanguine hircino, similiter patientia, et mansuetudo predicatoris frangi debet ad peccata.
prol.| Non enim mansuetudo debet esse ad tolerandum, et fovendum peccatores in peccato suo, sed arguendi sunt, et increpandi.
marg.| marg.|marg.| {a} Ne timeas] etc. Ps. 51.d. Quid tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui ut fenum ita arescet ?
marg.| marg.|marg.| {c} Quia domus exasperans est] . Gregorius Hoc iam superius dictum est. Sed notandum, quam aspera domus habetur, cuius asperitas tam crebro replicatur. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,10  
marg.| marg.|marg.| {d} Et dixit ad me : Fili hominis] etc. non tuos [   Omnes] non partem.
marg.| marg.|marg.| {e} Quos ego loquor ad te] etc. id est in intellectu per cognitionem, et in affectu per amorem.
marg.| marg.|marg.| {f} Et auribus tuis audi] quasi dicat obedi per operis expletionem. Gregorius Audimus enim verba Dei si facimus.
Numérotation du verset Ez. 3,10 
moraliter
marg.| marg.|marg.| {d} Et dixit ad me] etc. Omnes dicit, non quosdam, ut et minis terreat, et promissis alliciat, et omnium veritatem dicat, que facit ad salutem Nm. 24.c. Si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti, et auri, non potero preterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni, vel mali aliquid proferam ex ore meo, sed quidquid Deus dixerit mihi, hoc loquar.
marg.| marg.|marg.| {e} Omnes sermones meos quos ego loquor ad te assume in corde tuo] id est in intellectu per cognitionem, in affectu per dilectionem.
marg.| Iste enim sunt due tabule cordis in quibus descriptos debemus habere sermones divine legis.
marg.| Unde Prv. 3.a. Misericordia, et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Tabule cordis sunt intellectus, et affectus vel intelligentia capax, et memoria tenax.
marg.| {f} Et auribus tuis audi] per obedientiam, et operis expletionem : Quia, sicut dicit Gregorius, verba Dei audimus cum facimus.
Numérotation du verset Ez. 3,11  
marg.| {g} Et vade] . Hic est ordo, ut prius audiat, post ad loquendum vadat. Ps. 25. Ut audiam vocem laudis, et enarrem, etc. Dicit ergo Gregorius   [Et vade, et ingredere] . Hieronymus   [Vade, ingredere] etc. idest, ad locum in quo congregati sunt filii populi tui, qui de Hierusalem transmigraverunt. Et dicit.   [Filios populi tui] non mei. Et est simile Ex. 32.b. Vade populus tuus peccavit quem eduxisti de Egypto. Et dicit.   [Ad transmigrationem] . Sed alia littera habet   [ad captivitatem] quod bene competit, quia voluntarie transmigraverunt, primo ad consilium Hieremie, sed modo penitebant, et ideo bene dicuntur captivitas, quia captivitas in invitis, et non voluntariis.
marg.| {k} Et loqueris ad eos] etc. non ego.
marg.| {l} Si forte audiant] etc. ut supra 2.c. expositum est.
Numérotation du verset Ez. 3,11 
moraliter
marg.| {g} Et vade et ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui] Et nota quod prius audit, post ad loquendum vadit. Hic est ordo.
marg.| Prius est audire per obedientiam, et operis impletionem, quam ire ad predicationem. Gregorius. Audimus cum verba Dei facimus, et tunc proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecimus. Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere. Mt. 5.c. Qui fecerit sic, et docuerit, magnus vocabitur in regno celorum. Hoc idem significatur. Mc. 7.d. ubi dicitur : Misit digitos in {5. 14vb} auriculam eius, id est surdi, et muti, et expuens tetigit linguam eius, et suspiciens in celum ingemuit, et ait illi, eppheta, quod est adaperire, et statim aperte sunt aures eius, et solutum est vinculum lingue eius, et loquebatur recte. Prius sunt aperte aures eius ad audiendum, et obediendum, quam soluta fuerit lingua ad loquendum. Sicut per digitum Dei significatur Spiritus sanctus, ita per digitos in plurali significantur dona Spiritus sancti. Digitos ergo in auriculam mittere, est per dona sancti Spiritus mentem surdi ad obediendum aperire. Saliva autem oris Christi est sapientia, sive scientia divine locutionis, qua lingua tangitur, cum ei sapientia ad predicandum datur.
marg.| Talis loquitur recte, qui, scilicet, prius obediendo fecerit, que post loquendo admonet esse facienda, hoc est quod prius aperte sunt aures ad obediendum, et faciendum, quam lingua soluta ad predicandum. Hic ordo etiam notatur in Ps. 25. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Item prius est audire, id est discere audiendo, quam docere faciendo. Unde Eccles. 18.c. Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce.
marg.| {n} Ad transmigrationem] id est ad malos, qui se sponte tradiderunt diabolo, et de Hierusalem ad Babylonem, id est de bono studio ad confusionem vitiorum se sponte converterunt, secundum illud Is. 51.g. Dixerunt anime mee, incurvare ut transeamus. ibi : dicit Hieronymus Non vim fecerunt, ut erectam declinaret in terram, sed proprio arbitrio dereliquerunt.
marg.| {i} Ad filios populi tui] non mei, quia peccatores sunt. Et est simile Ex. 32.b. Vade peccavit populus tuus, etc. Et nota, quod dicit hic Gregorius Sed neque hi qui a statu rectitudinis in prava actione ceciderunt desperandi sunt. Quia ecce propheta ad tales mittitur. Et per alium prophetam Dominus dicit : Et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis : Mi. 4.d. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, etc. {k}   Et loqueris ad eos] etc. id est peccare cessent, quod est in potestate eorum. Is. 1.e. Quiescent agere perverse.
Numérotation du verset Ez. 3,12  
marg.| Sequitur. {m} Et assumpsit me spiritus] . Tertia pars, preceperat Dominus Ezechieli, quod iret ad transmigrationem, et corriperet eos de peccatis suis : Hic describit modum quo ivit dicens.   [Et assumpsit me spiritus] id est ventus rapuit me ad eos, sicut et Helias turbine raptus est. 4Rg.2.b. Et dicit   [Et assumpsit] ut firmiter teneret, nec dimitteret donec venirem ad locum quo tendebam. Vel [   Spiritus assumpsit eum] id est voluntas eundi {5. 15ra} Δ illud data est ei, et inspirata. {a}   Et audivi post me vocem commotionis magne] id est in Hierusalem, que erat post me, intellexi commotionem magnam esse futuram.
marg.| Unde ad litteram, post tergum suum audivit commotionem magnam, et strepitum, et commotio significabat, quod in Hierusalem erat commotio, que Hierusalem erat post eum, quia eundo ad illos habebat Hierusalem a tergo.
marg.| {b} Benedicta gloria Domini de loco suo] remota erat, quasi dicat, ego audivi magnam commotionem, sed in loco ubi prius videram similitudinem glorie Domini, modo non video, sed remota est gloria Domini. Vel melius. {a}   Audivi vocem] etc. Vocem dico hanc.
marg.| {b} Benedicta gloria Domini] removebitur.
marg.| {c} De loco suo] per quod significabatur quod libertas quam Dominus dederat civitati sue Hierusalem, auferetur ab ea, et templum, et gloria templi, et cultus eius destrueretur, et civitas Hierusalem a multis regibus, et regnis opprimeretur. Unde dicit.
Numérotation du verset Ez. 3,12 
moraliter
marg.| Sequitur. { m} Et assumpsit me] ad officium, scilicet, predicationis, vel prelationis. {n}   Spiritus] divinus, non proprius, secundum illud Hbr. 5.a. Nemo sumit sibi honorem, etc. Sed nota, quod quosdam assumit spiritus, sive ventus inanis glorie. De quibus dicitur Is. 57.c. Omnes eos auferet ventus, tollet aura. Item Ps. 34. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. Alios assumit ventus ambitionis, et cupiditatis : De quibus Ps. 72. Deiecisti eos dum allevarentur. Iob. 30.c. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti valide. Alios rapit spiritus diabolicus, ut hereticos spiritualiter. De quo spiritu dicitur Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis. Alios assumit spiritus caritatis.
marg.| Unde 2Cor. 5.c. Caritas Christi urget nos, Gregorius predicatorem spiritus assumit, cum eius mentem in amorem Dei omnipotentis elevatam a terrenis iam desideriis alienam reddit. Et nota, quod est triplex status ad quem Dominus assumit. Est status penitentie, et gratie incipientibus, qui de massa perditionis assumuntur in statum gratie, et adoptionis.
marg.| Unde Ps. 88. Quoniam Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
marg.| Item est status iustitie in proficientibus, ad quem assumit Dominus deducendo de virtute in virtutem, Rm. 8.c. Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
marg.| Item est status glorie, ad quem assumuntur perfecti.
marg.| Unde Ps. 64. Beatus quem elegisti, et assumpsisti, habitabit in atriis tuis. Preter istos qui sic assumuntur alii sunt modi assumendi. Aliqui enim dicuntur assumpti in populum Dei electum, et peculiarem, ut clerici, et sacerdotes. Iste est status dignitatis : De quo dicitur 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum regale sacerdotium, etc. Item Nm. 16.b. Audite filii Levi. Num parum vobis est, quod separaverit vos Deus ab omni populo, et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
marg.| Item quidam assumuntur in statum perfectionis, in statum, scilicet, maioris cum Deo familiaritatis, in desertum, scilicet, in solitudinem religionis, ubi Dominus loquitur ad cor eorum familiariter, secundum quod dicitur Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius.
marg.| Unde Mt. 4.a. Ductus est Iesus in desertum a spiritu. Et secundum, Lc. 4.a. Agebatur in spiritu in deserto, secundum Marcum autem dicitur, quod spiritus expulit * eum in desertum. Quidam ducuntur per solam inspirationem, alii coguntur per aliquam exercitationem, alii expelluntur per aliquam infirmitatem, vel tribulationem, alii assumuntur in officium predicationis, vel prelationis, sicut dictum est primo, et de hac assumptione specialiter loquitur. Sequitur.
marg.| {a} Et audivi post me vocem commotionis magne] . Quando ad predicatoris, vel prelati assumptionem sequitur vox commotionis, id est quando auditores, vel subditi ad penitentiam commoventur, signum est quod tunc spiritus assumpsit predicatorem. Et tunc est.
marg.| {b} Benedicta gloria Domini] id est benedicetur Deus gloriosus. Interlin. Anima iusti, locus Dei.
marg.| {c} De loco suo] id est a bonis, et sanctis, qui sunt locus quietis.
marg.| Sed nota quod dicit : Audivi post me, etc. quasi dicat mea exempla sequentes gemunt auditores, Gregorius Prophetam vox commotionis magne sequitur, quia post verbum predicationis conversorum atque penitentium luctus, ac gemitus audiuntur.
marg.| Qui enim prius quieti iacebant in vulnere, tacti post modum manu medicine, cum dolore redeunt ad salutem. De hac commotione penitentium per Prophetam alium dicitur. Pedes eius steterunt, et mota est terra.
marg.| Quia cum veritatis vestigia in mente audientium figuntur, ipsa mens in sui consideratione turbata commovetur. Hinc Ps. 98. dicit. Qui sedes super Cherubim moveatur terra.
marg.| Item Ps. 59. Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones eius, quia mota est, Gregorius Exorat ut sanetur contritio terre, quia commota est. Quatenus peccator qui de culpis suis affligitur, de celestis misericordie gaudio consoletur. Vel aliter exponitur.
marg.| {5. 15rb} {a} Et audivi, etc.   commotionis magne] postquam enim homo assumitur a Spiritu S. ad statum penitentie, vel gratie, audit post se vocem commotionis magne, id est tentationis magne. Pharao enim contemptus surgit in scandala, et persequitur filios Israel, Ex. 14. Et Laban Iacob, Gn. 31.
marg.| Unde Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei, etc. sequitur secundum primam expositionem.
marg.| {b} Benedicta gloria Domini de loco suo] Hec est vox commotionis magne, gratiarum, scilicet, actio, et vox laudis. Commotio enim penitentium surgit in laudem Dei. Et hoc est quod dicunt penitentes ad Deum conversi : Benedicta inquiunt, sit gloria Domini, id est benedictus Deus qui est gloriosus, de loco suo, quasi dicat benedicatur a sanctis, et in sanctis suis qui sunt locus eius. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris, Eccles. 15.c. Vel aliter.
marg.| {a} Audivi vocem] etc. ut dictum est. Et in illa voce.
marg.| {b} Benedicta est gloria Domini de loco suo] id est benedictus Deus a penitentibus qui prius erant locus diaboli, sed per penitentiam facti sunt locus Dei, Gregorius Inde auditur benedictio glorie in laude Domini, unde prius sonabat creatoris iniuria da amore presentis seculi. Et corda penitentium fiunt iam Domino locus suus, que prius in peccatis posita fuerant locus alienus, Ps. 75. In pace factus est locus eius, Sap. 7.d. Anima iusti sedes est sapientie, Is. ult. a. Celum sedes mea, etc.
Numérotation du verset Ez. 3,13  
marg.| {d} Et vocem alarum animalium] audivit, scilicet.
marg.| {e} Percutientium alteram] alam, scilicet, ad alteram. Quatuor animalia sunt quatuor reges quatuor regnorum, ut dictum est in prima visione. In hoc ergo quod Propheta commotionem predictam videt esse ab animalibus quatuor, significatur commotio, et oppressio futura in Hierusalem a regibus illorum quatuor regnorum, quorum commotionem Chaldei inceperunt, post Medi, et Perse, quantum ad quosdam reges, post Greci sub Antiocho, tempore Machabeorum, postea Romani sub Tito. Dicit ergo.
marg.| {d} Et] audivi [   vocem alarum animalium] id est clamosum imperium potestatis regum. Per vocem enim imperium regum significatur, quo imperabant hoc, vel has destruere. Per alas potestas, et virtus eorum significatur, que percutiebant, una alteram, quia potestas, unius potestatem alterius exterminavit, quia sibi succedebant regna, et reges.
marg.| Vel melius. Vox alarum, clamor, et strepitus principum, et exercituum, qui percutiebant se mutuo, quia unus alium ad bella excitabat.
marg.| {f} Et] audivi [   vocem rotarum] id est imperium ipsorum regnorum, sive clamosam, et superbam dominationem ipsorum.
marg.| {g} Sequentium animalia] id est obedientium ipsis regibus in omnibus. {h}   Et] id est.
marg.| {i} Vocem commotionis magne] quia per imperium regum, et regnorum commovebantur omnia, et ipsa etiam Hierusalem est oppressa.
Numérotation du verset Ez. 3,13 
moraliter
marg.| {d} Et vocem alarum animalium] audivi, scilicet.
marg.| {e} Percutientium alteram ad alteram] Prius commoventur animalia sancta per penitentiam, postea alis virtutum per bonam operationem.
marg.| Quod autem dicuntur ale percutere se invicem, dupliciter intelligi potest. Ala enim unius animalis alteram sui ipsius percutit, quia in nobis virtus virtutem excitat, dum una alteram ad perfectionem pulsat.
marg.| Item una ala animalis alam alterius animalis percutit, quia omnes sancti se invicem suis virtutibus tangunt, et sese ad provectum excitant ex consideratione virtutis aliene. Non tantum uni dantur omnia, sed divisiones gratiarum sunt, 1Cor. 12.a. Gregorius Mira dispensatione Omnipotens Deus sic in electis suis sua dona dispensat, ut et isti det quod alteri denegat, et alteri maius, quod alteri minus tribuat, quatenus dona Dei alter in altero, id est vicissim omnes admirentur, atque ex hac ipsa admiratione humilietur alter alteri, et unus per alium ad melius excitetur. Verbi gratia. Miratur Paulus in Apostolis omnibus innocentiam, dicens, 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, etc. Sic alis aliorum tactus excitatur ad penitentiam.
marg.| Item miratur Petrus in Paulo sapientiam dicens 2Pt. 3.d. Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, etc.
marg.| {f} Et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magne] . Vox rotarum, vox scripturarum, que sequuntur animalia, quia Vitam sanctorum Doctorum debet sequi doctrina scripturarum, ut bonam vitam sequatur sana doctrina.
marg.| Cum enim vitam non remordet conscientia, dulcis est symphonia, et cum magis commovetur populus ad penitentiam, tunc ipse predicator visa commotione auditorum, et profectu eorum, in altiorem vitam elevatur, et spiritu ampliori assumitur.
marg.| Unde sequitur : Spiritus quoque levavit, etc. Vel aliter.
marg.| {i} Vocem commotionis magne] . Due sunt commotiones, quibus corda nostra commoventur.
marg.| Una ex timore est, altera ex caritate.
marg.| Una fit ex luctu penitentium, alia ex fervore amantium. Post predicationis verbum prima commotio est, ut dictum est cum plangimus mala que fecimus. Post vocem alarum, et rotarum secunda commotio est, quia cognitis exemplis, et virtutibus sanctorum et intellectis vocibus sacrorum eloquiorum, per hoc ad amorem nostri conditoris accendimur, et exilium nostrum plangimus, Gregorius Post primam vocem commotionis magne, ad extremum quoque vox commotionis magne fit, quia qui cognoscendo Deum cepimus peccata plangere, iam diligendo quem cognoscimus, non cessamus eum cum fletibus desiderare. Et quia quanto auditores in caritate, atque intellecto proficiunt, tanto sanctis predicatoribus maior gratia spiritus datur. Ideo subdit.
Numérotation du verset Ez. 3,14  
marg.| Sequitur. { k} Spiritus quoque levavit me] ab illo loco.
marg.| Et est quarta pars hic{l} Et assumpsit me] id est {5. 15va} Δ firmiter tenuit, nec deseruit, donec venirem quo iturus eram. Hieronymus Nec transfertur Propheta in spiritu, ut quidam estimant, sed in ipso corpore, quod et de Abacuc iuxta Theodotionem legimus. Dn. ult. g.
marg.| {a} Et abii amarus in indignatione spiritus mei] quia Propheta per commotionem predictam intellexit destructionem Hierusalem, et divinam indignationem pro peccatis eorum, ideo dicit se in amaritudine abiisse pro destructione civitatis sue, et populi sui, et in indignatione contra peccata eorum que hoc meruerunt.
marg.| Vel, In indignatione, contra destructores ipsorum Iudeorum.
marg.| Vel secundum aliam litteram. Et abii sublimis in impetu spiritus mei. Sublimis dicit, id est elevatus a vento, vel a Spiritu Dei, qui forte eum ferebat. In impetu spiritus mei dicit. Ipse enim impetu spiritus sui ferebatur cupiens ire quo Dominus imperabat.
marg.| {b} Manus enim Domini] etc. quasi dicat licet essem in amaritudine maxima, tamen potui abire, quia :   [Manus Domini erat mecum confortans me] id est potentia Dei.
marg.| Vel sic continua : [Abii amarus in indignatione spiritus mei] . quasi aspera locuturus, quia indignabar contra peccata eorum. Et hoc ausus sui facere : Manus enim Domini, etc.
marg.| {c} Et veni ad transmigrationem] id est ad Iudeos qui transmigraverant.
marg.| {d} Ad acervum novarum frugum] . Forte locus ad quem venit ita nominabatur.
marg.| Vel forte tempus messis erat tunc, et congregate erant fruges in acervo.
marg.| Et quia sciebat Israelitas esse agricolas, ideo eo ivit, quia tali tempore de facili non inveniuntur agricole in villa.
marg.| Vel secundum Hieronymus non est ibi : ad, sed ipsam transmigrationem acervum novarum frugum vocat, quia sicut in novis frugibus est spes sustentande civitatis, et iterum multiplicande messis, ita in eis erat spes restaurande Hierusalem et sementem Iudaici populi iterum multiplicandi promittebat populus ille. Dicit ergo.
Numérotation du verset Ez. 3,14 
moraliter
marg.| {k} Spiritus quoque levavit me] et assumpsit me, quia merito * subditorum, augetur gratia doctorum, et e contra per bonos doctores, dona gratie in subditis multiplicantur. Ier. 31.e. Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus adimplebitur bonis. Item Ps. 64. secundum aliam litteram. Rivos eius inebrians, multiplica generationes eius, in stillicidiis eius letabitur cum exornetur. Rivi Ecclesie sunt predicatores sancti, qui terram cordis nostri infundunt. Sed cum inebriantur rivi, generationes Ecclesie multiplicantur, quia cum uberiorem gratiam spiritus predicatores accipiunt, fidelium numerus augetur, et sancta Ecclesia in suis stillicidiis letatur. In stillicidiis enim aqua de tecto in terram cadit, que de celo ceciderat in tectum. Tectum vero Ecclesie sunt predicatores, qui nos intercedendo, et admonitionibus muniendo protegunt. Sed quia illorum cor divinitus in predicatione infunditur, quasi aqua de celo venit in tectum, quia vero nos eorum verbo irrigamur, quasi aqua de tecto defluit in terram. Sancta ergo Ecclesia dum exoritur, in stillicidiis letatur, quia cum in fide et bonis {5. 15vb} operibus nascitur, ea que accepit dona considerat, et in verbis predicantium exultat. Et nota quod dicit : Levavit et assumpsit. Levavit per vite eminentiam : Assumpsit, id est firmiter tenuit per perseverantie gratiam collatam.
marg.| Vel levavit in scientia quantum ad intellectum. Gregorius. Sunt nonnulli quos elevat spiritus, sed non assumit, quorum et intellectus ad spiritualia emicat, et tamen vita in factis carnalibus remanens intellectui non concordat. Balaam namque spiritu elevatus erat, sed assumptus non erat, qui et veraciter potuit longe post futura prospicere, et tamen a terrenis desideriis noluit mentem separare. Sed quia Propheta sanctus scientia elevatus est, et vita pariter assumptus, iam qualis in predicationem pergat audiamus.
marg.| {a} Et abii amarus in indignatione spiritus mei] . Qui enim Spiritu Dei repletur et elevatur ad superna, in amaritudinem et in indignationem ei convertuntur omnia huius mundi delectabilia.
marg.| Gregorius Si quis ore cordis gustaverit que sit illa dulcedo celestium premiorum, qui illi hymnidici Angelorum chori, que incomprehensibilis visio sancte Trinitatis, huic quanto dulce fit quod intus videt, tanto in amaritudinem vertitur quod foris sustinet. Rixatur secum de his que male egisse se recolit, et sibimet ipsi displicet, cum ei iam ille placere ceperit, qui omnia creavit, etc. Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Quia autem proficere sua virtute non valet homo recte subditur.
marg.| {b} Manus enim Domini erat mecum confortans me] id est potentia divina vel filius Dei, sine quo nihil possumus digne agere vel pati meritorie.
marg.| Secundum quod dicitur Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Et nota quod dicit : Erat mecum, in bonis scilicet agendis : Confortans me, in malis tolerandis. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,15  
marg.| {c} Et veni ad transmigrationem] . {d}   ad acervum novarum frugum] id est que erat quasi acervus novarum frugum.
marg.| {e} Ad eos qui habitant iuxta flumen Chobar] . Expositum est in principio libri.
marg.| Chobar enim potest esse nomen proprium fluvii, vel designat Euphratem, et alia flumina terre Chaldeorum, que gravia sunt, et impetuosa.
marg.| {f} Et sedi ubi illi sedebant] considerans acta et dicta eorum.
marg.| {g} Et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum] tamquam arguerem eos, ut sic ex deliberatione et modestia, et compassione, et non ex impetu, et subreptione me loqui ostenderem, et expectans Domini mandatum.
Numérotation du verset Ez. 3,15 
moraliter
marg.| {c} Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar] . Ad litteram, quia multi ex populo illo fuerant credituri, atque per obedientiam ad fertilitatem boni operis perventuri, acervus frugum vocantur, secundum illud Hieronymus 2.a. Sanctus Israel Domino, primitie frugum eius. Quia enim prius Israel Domino credidit quam gentes, ideo hunc primitias frugum appellavit.
marg.| Moraliter autem mali sunt transmigratio, se ab incommutabili bono avertendo, et habitant iuxta flumen Chobar, se ad mutabilia et temporalia convertendo, que et fluunt per labilitatem, et gravia sunt per annexam amantibus iniquitatem et tamen inter tales et de numero talium quidam sunt quasi nove fruges in Dei previsione novi, scilicet, fruges nec bonorum operum multiplicatione, et propter tales colligendos et a palea vanitatis separandos et excutiendos, mittitur Propheta ad malorum transmigrationem.
marg.| Io. 4.e. Videte regiones quia iam albe sunt ad messem.
marg.| Ioel. 3.c. Mittite falces quia messis maturavit. Sequitur.
marg.| {f} Et sedi ubi illi sedebant] id est mansi considerando acta eorum antequam arguerem. Unde subdit.
marg.| {g} Et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum] culpe et miserie compatiendo.
marg.| Gregorius Notandum, captivo populo Propheta quanta se compassione copulat, eorumque meroribus consedendo et merendo coniungit, quia radix est verbi virtus operis, et ille sermo ab audiente libenter accipitur, qui a predicante cum compassione animi profertur.
marg.| Sic ferrum cum ferro iungitur, liquatur prius ut postmodum vicissim a seipso teneatur. Ct. 5.b. Anima mea liquefacta est ut Dilectus locutus est.
marg.| Ier. 15.c. Numquid federabitur ferrum ferro ab aquilone et es ? Septem dies quibus sedet predicator antequam loquatur, septem sunt meditationes.
marg.| Prima quod loquatur, secunda propter quid, tertia quibus, quarta quando, quinta qualiter, sexta ubi, septima quis sit ipse qui loqui debet. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,16  
marg.| {h} Cum autem pertransissent septem dies] per quos silueram.
marg.| {i} Factum est verbum Domini ad me dicens. Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel] quasi dicat iam diu vidisti, et contemplatus es acta eorum et pericula eis imminentia vidisti, ergo loquere, et ne sileas, quia hoc pertinet ad te qui {5. 16ra} Δ speculatores positus a me. Et est quinta pars, in qua quasi videtur eum arguere de silentio, vel potius post silentium invitare ad loquendum, quia speculator est, cuius officium determinat et penam contemnentis, et premium exequentis illud.
Numérotation du verset Ez. 3,16 
moraliter
marg.| {h} Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens] Ecclesiast. 3.b. Tempus tacendi primo, et postea tempus loquendi.
prol.| Gregorius. Quasi quoddam nutrimentum verbi est censura silentii. Ecclesiast. 18.c. * Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
Numérotation du verset Ez. 3,17  
marg.| Unde dicit {5. 16va} Δ {a} Et audies ex ore meo verbum] quia loquor tibi, vel per me inspirando, vel per subiectam creaturam.
marg.| {b} Et annuntiabis eis] audita, quasi dicat, non presumes loqui nisi quod audieris.
marg.| {c} Ex me] id est auctoritate mea, non tua, vel audita a me, non tua somnia. Ecce determinavit officium speculatoris, modo determinat fructum, dicens.
Numérotation du verset Ez. 3,17 
moraliter
marg.| {a} Fili hominis] etc. non fili leonis, inf. 19.a. Quare mater tua cubavit inter leones, in medio leunculorum enutrivit catulos suos, et eduxit unum, et factus est leo, et didicit capere predam, hominemque devorare.
marg.| {b} Speculatorem] non dormitorem, vel dominatorem, 1Pt. 5.a. Pascite qui in vobis est gregem Dei, neque ut dominantes in clericis.
marg.| {c} Dedi] gratis, non vendidi.
marg.| {d} Te] non tuos, Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt. Sed hodie uno episcopante, tota progenies episcopatur cum illo.
marg.| Nam omnes de genere eius amittunt nomina, et qui prius dicebatur filius fabri, nunc dicitur nepos Episcopi.
marg.| {e} Domui Israel] id est Ecclesie, que est collectio hominum, non ovium, vel agnorum, vel castrorum, Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus Episcopos propter Ecclesiam quam acquisivit sanguine suo.
marg.| Nota autem quod multa sunt que conveniunt speculatori, quorum quedam determinat hic beatus Gregorius dicens.
marg.| Quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodesse per providentiam.
marg.| Unde Is. 46.b. Super montem excelsum ascende tu qui euangelizas Sion, ut scilicet eorum qui sibi commissi sunt opera transcendant, quatenus subditorum vitam tanto subtilius videant, quanto et terrenis rebus quas despicit, animum non supponit.
marg.| Unde 1Rg.d. Stetit Saul in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero, et sursum.
marg.| Et ait Samuel ad omnem populum. Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo. Secundum hoc dicit Gregorius Speculator in alto debet esse per vite eminentiam, et circumspectus esse per vite providentiam. Debet enim oculos habere ante et retro, et in circuitu, et intus, sicut dicitur Apc. 4.b. et supra 1 et infra 10. Debet sursum aspicere gaudia paradisi, ad spei sublevationem, deorsum inferni supplicia, ad timoris incussionem, retro peccata preterita et sequentia, ad doloris excitationem, ante, imminentia, et occurrentia pericula, ad discretam declinationem, a dextris falsas delicias, ad contemnendum, a sinistris crebras, et veras miserias, ad viriliter sustinendum, intus modicum, vel nullum profectum, ad humiliandum, exterius defectum continuum, ad deplorandum. Sed hodie omnes speculatores sunt ceci.
marg.| Unde Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, quia scilicet eos excecavit pulvis avaritie, tumor superbie, humor luxurie.
marg.| Et postea subditur. Videntes vana. Sinistro enim oculo vident, quia providi sunt ad temporalia.
marg.| Sed non vident oculo dextro, quia non curant de damnis spiritualibus. Percusserunt enim fedus cum diabolo, ut erueret eis oculos dextros. Sic voluit facere Naas cum viris Iabes, Galaad, 1Rg.11.b. Is. 28.d. Percussimus fedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum, Za. 11.d. Brachium eius ariditate siccabitur, ecce defectus bone vite, et oculus eius dexter obtenebrabitur, ecce despectus circumspectionis, et providentie.
marg.| Non dicit, sinister oculus, quia oculo sinistro vident acute vana, id est temporalia lucra.
marg.| Unde inf. 13.b. Erit manus mea super Prophetas qui vident vana, et divinant mendacia. Hodie super muros Hierusalem constituti sunt custodes ceci, et claudi. Ceci a providentia et scientia. Claudi in vita, qui odiunt animam David, id est gratiam Christi. Sicut dicitur 4Rg.5.a. Et qui tales preficiunt, ipsi David, id est Christo illudunt, et dicunt ei illusorie, et si non verbo, tamen facto. Non ingredieris huc nisi abstuleris cecos et claudos. Et certe verum est, quia dum tales preeunt, Christus non ingreditur.
marg.| Et non solum claudi sunt per malam vitam, et ceci per imprudentiam, sed et muti, ut non habeant alios docendi gratiam Is. 56.d. Universi canes muti non valentes latrare. Habent enim mutum in ore per avaritiam, Sir. 20.d. Vel pituitam in gutture per pigritiam, sicut gallus qui non potest { 5. 16rb} cantare, sed raucitare. Unde dicunt illud, Ps. 68. Laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee, etc. Clamare autem officium speciale est speculatoris.
marg.| Unde Is. 20.c. Exalta in fortitudine vocem tuam, exalta noli timere.
marg.| Item Is. 58.a. Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.
marg.| In quo notatur quod predicatio debet esse clamosa per affectionem, contra indevotos, quia dicit : Clama necesses. Et comminatoria, contra timidos, quia dicit, quasi tuba.
marg.| Et notandum quod speculator aliquando clamat voce propria, aliquando aliena.
marg.| Aliena voce clamat in tuba, scilicet fistula, vel buccina, in predicatione, voce propria clamat in oratione. Unde Ps. 141. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
marg.| Voce mea, dicit, non aliena, non vicaria. Voce aliena clamat in predicatione, quando utitur verbis sacre Scripture.
marg.| Et hoc tripliciter. Utitur enim aliquando tuba comminationis ad terrorem, et cautelam, annuntians vicinum hostium adventum, et insidias eorum. Unde Am. 3.b. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet ?
marg.| Item utitur aliquando fistula consolationis ad provocandum somnum contemplationis. De quo somno dicitur Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive multum sive parum comedat.
marg.| Item utitur buccina, annuntians diem iudicii, et remunerationis proxime venturum, et sic excitat a somno peccati. Unde Ps. 80. Buccinate in neomenia tuba, etc. Os. 5.c. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama. Gabaa interpretatur vallis eius. Rama, excelsa, Sicut faciebat Is. 60.a. Surge illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum.
marg.| Item Eph. 5.d. Surge qui dormis, et exurge a mortuis, etc. Sic ergo hec tria sunt necessaria speculatori. Alta vita, et circumspecta providentia, et sana doctrina. De quibus dicit Gregorius super hunc locum. Ecce speculatoris vita, et alta debet esse et circumspecta. Neque hoc speculatori sufficit ut alta videat, nisi et loquendo assidue ad alta auditores suos protrahat eorumque mentes ad amorem celestis patrie, loquendo succendat. Ne enim terrenarum rerum amori succumbat, alta sit, ne occulti hostis feriatur iaculis, sit ex omni latere circumspecta. Sed tunc recte hec agit, cum lingua eius ex vita arserit. Nam lucerna que in semetipsa non ardet, etiam rem cui supponitur non accendit. Unde Sir. 48.a. Surrexit Helias quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat.
marg.| Item Io. 5.f. Dicit Dominus de Ioanne : Ille erat lucerna ardens, et lucens, id est ardens per celeste desiderium, lucens per verbum.
marg.| Ut ergo servetur ordo predicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi.
marg.| Unde quoque Ecclesie sancte dicitur Ct. 7.b. Nasus tuus sicut turris Libani. Per nasum enim Ecclesie speculatorum, id est predicatorum discretio designatur, qua fetores odoresque discernuntur. Qui nasus, et sicut turris esse, et Libani dicitur, quia prepositorum discretio, et munita semper debet esse ex circumspectione, et in altitudine vite consistere, id est in valle infirmi operis non iacere.
marg.| Item speculatoris officium est, vigilem esse, et in lecto carnalis delectationis in nocte presentis vite non dormire.
marg.| Unde notande sunt cause propter quas vigilandum est prelatis.
marg.| Primo, quia sunt custodes castrorum, et vigiles, qui custodiunt civitatem. Unde Is. 62.b. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, etc. Item Is. 21.b. Vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet, et contemplatus est diligenter multo intuitu.
marg.| Item quia sunt pastores ovium, et pascere debent gregem Domini in medio luporum, Lc. 2.b. Pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Item Gn. 31.f. Die noctuque estu urgebar, et gelu ; fugiebatque somnus ab oculis meis.
marg.| Item vigilare debent, quia sunt fabri, et operatores metallorum. Unde Sir. 38.c. Faber cor suum dabit in similitudinem picture, et vigilia sua perficiet opus.
marg.| Item quia ducunt navem Domini per mare procellosum.
marg.| Unde Ps. 106. Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis.
marg.| Item quia custodiunt tabernaculum Domini, id est Ecclesiam militantium, Nm. 1.g. Excubant Levite in custodiis tabernaculi. Item, 2Par. 35.c. Ianitores per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio Mc. 13.d. Ianitori precipit ut vigilet.
marg.| * Sequitur {a} Et audies ex ore meo verbum] non ex alterius, sed meo, quod est Sacra Scriptura, Ps. 30.a. Ve filii desertores qui ambulatis, ut descendatis in Egyptum, et os meum non interrogastis.
marg.| {b} Et annuntiabis eis ex me] Gregorius Item monetur Propheta ne presumat loqui quod non audivit, sed prius aurem cordis {5. 16vb} aperiat voci creatoris, et postmodum os sui cordis aperiat auribus plebis. Unde Ps. 48. secundum aliam litteram. Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,18  
marg.| {d} Si dicente me ad impium, morte morieris] quasi dicat, si non predicaveris impio, ve tibi est et illi, si autem predicaveris, et ille converti noluerit, ve illi est, et tu animam tuam liberasti.
marg.| Item si iusto converso a iustitia sua non annuntiaveris, ve tibi est et illi. Si autem annuntiaveris, et iniustitia sua iustus permanserit, bene erit tibi et illi.
marg.| Unde notandum est quod hic duos iniustos determinat. Unum qui non audivit et periit, alterum, qui audivit, et in nequitia perseveravit. Similiter duos iustos.
marg.| Unum qui non audivit et periit, quia a iustitia cecidit, alterum qui audivit et conversus ad penitentiam salvavit animam suam. Dicit ergo. Si dicente me ad impium, etc. vel, dicente me, in corde eius, quia conscientia ei dictat quasi dicat, si ego loquor impio interius, et tu siles illud ne proferas exterius, ille morietur, et tu similiter : Et hoc est.
marg.| {e} Non annuntiaveris ei, neque locutus fueris] instans opportune, importune. Ideo dicit :   [Annuntiaveris et locutus fueris ut avertatur a via sua impia] tam male voluntatis, quam perverse actionis.
marg.| {f} Et vivat] per gratiam. Duo dicit, derelinquere culpam, et vivere per gratiam, malum fugere et bonum operari. Vel Ut vivat, non tantum nunc per gratiam, sed et in futuro per gloriam.
marg.| {g} Ipse impius in iniquitate sua morietur] id est pro iniquitate. Vel in iniquitate inventus perdet vitam glorie in futuro, et per ipsam iniquitatem perdet vitam glorie in presenti.
marg.| Et dicit : morietur, licet non audierit, quia iniquitas eius prius meruit ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret.
marg.| {h} Sanguinem autem eius] id est mortem eius. Vel, Sanguinem, id est animam sive vitam eius, quia anima omnis carnis in sanguine est, ut dicitur Levit. 17.d. Et ideo per sanguinem intelligitur anima, vel vita : precipuus enim humor vitalis in corpore humano est sanguis.
marg.| {i} De manu tua requiram] id est te puniam pro morte quam incurrit, et pro vita sive anima quam amisit, vel pro peccato quod commisit. Sanguis enim significat peccatum, ut dicitur Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit, id est peccatum peccatum auxit, quod comparatur sanguini, quia est infectio tenax, et facit notabilem maculam.
Numérotation du verset Ez. 3,18 
moraliter
marg.| {d} Si dicente me ad impium, morte morieris] secundum scripturam, aut per inspirationem.
marg.| {e} Non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur] . Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quo loco ceciderit, ibi erit. Eccl. 11.b.   [Sanguinem autem eius de manu tua requiram] etc. Nota quod predicator debitor est iustis, et iniustis, sicut dicit Apostolus Rm. 1.b. Sapientibus, et insipientibus debitor sum. Iniustos debet monere ut convertantur a malo, iustos ut perseverent in bono. Unde secundum hoc duplex fructus ponitur speculatoris, id est predicatoris boni in serie huius textus. Unus si iniustum a via mala converterit, alius si iustum in via bona tenuerit. Et e converso duplex pena ponitur speculatoris mali. Una si ex defectu suo peccator non conversus fuerit ad vitam, alia si iustus a iustitia sua pro defectu predicationis ceciderit. Dicit ergo hic primo de pena speculatoris qui impium convertere neglexerit.
marg.| {b} Sanguinem] inquit [   eius de manu tua requiram] id est eum puniam pro peccato quod commisit, pro vita quam amisit, pro morte quam incurrit, sicut expositum est in prima lectura, et te quia non annuntiasti ei. Gregorius. Sanguis morientis de manu speculatoris requiritur, quia peccatum subditi culpe prepositi, si tacuerit, reputatur.
marg.| Non dicit de ore tuo, sed de manu, quia potius debet predicare exemplo quam verbo, et plures deficiunt in predicatione exempli quam verbi. Gn. 31.f. Dicit Iacob, id est prelatus ad Laban, id est ad Christum, qui est candor lucis eterne, ut dicitur Sap. 7.d. Ego omne damnum reddebam, quicquid furtim peribat, a me exigebas, 4Rg.20.g. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius.
marg.| Item 4Rg.10.e. dixit rex Israel. Quicumque fugerit de omnibus his quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius.
marg.| Dominus enim animas quas committit ad numerum exiget a prelatis.
marg.| Unde Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ideo sollicitus debet esse predicator. Unde Prv. 6.a. Fili si spopondisti pro amico. Et sequitur ibi :
marg.| Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebre tue. Item Prv. 22.d. Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis. Gregorius. O quam liber de commissorum sibi sanguine erat predicator egregius qui dicebat. Act. 20.f. Mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium, quasi dicat, mundus a sanguine vestro non essem, si minus vobis annuntiassem. Gregorius Super ea mala que propria habemus, alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem quotidie ire tepidi, et tacentes videmus. Sequitur de fructu boni speculatoris quantum ad conversionem iniqui.
Numérotation du verset Ez. 3,19  
marg.| {k} Si autem tu annuntiaveris] Ecce fructus boni speculatoris. Dicit enim :   [Si autem tu annuntiaveris impio] quod ego ei mando per te.
marg.| {l} Et ille non fuerit conversus ab impietate sua] id est ab infidelitate.
marg.| {m} Et a via sua impia ] id est a prava operatione
marg.| {n} Ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti] et a culpa, et pena.
Numérotation du verset Ez. 3,19 
moraliter
marg.| {k} Si autem tu annuntiaveris impio] et
marg.| {l} ille non fuerit conversus ab impietate sua] id est ab infidelitate.
marg.| {m} Et a via sua impia] id est a prava operatione.
marg.| {n} Ipse quidem in iniquitate sua morietur] et morte culpe, et gehenne.
marg.| {o} Tu autem animam tuam liberasti] quia scilicet annuntiasti Gregorius. Impietas ad infidelitatem pertinet, via vero impia ad pravam actionem. Et contra hoc omnis speculator id habere debet studii, ut prius ad pietatem fidei, postmodum ad viam piam, id est ad bonam actionem debet trahere. Sequitur de pena mali speculatoris, ex cuius defectu iustus a iustitia cadit.
Numérotation du verset Ez. 3,20  
marg.| {p} Sed et si conversus] etc. Speculator non solum iniusto debet nunciare ut convertatur, sed etiam iusto ne labatur, quod si non fecerit, et iustus a iustitia sua per defectum speculatoris ceciderit, ambo peribunt.
marg.| Et hoc est quod dicitur hic : Sed et si conversus iustus a iustitia sua, reversus ad vomitum.
marg.| {q} Fecerit iniquitatem] que duplex est, sicut dicit Rabanus super Sap. 16. Consensus prave suggestionis, et affectus prave operationis.
marg.| {r} Ponam offendiculum Δ   coram eo
Numérotation du verset Ez. 3,20 
moraliter
marg.| {p} Sed et si iustus conversus a iustitia sua] reversus ad vomitum, ut dicitur Prv. 26. et 2Pt. 2.d.
marg.| {q} Fecerit iniquitatem] . Duas partes iniustitie significat hic declinare a bono, id est omittere bonum, et facere, sive committere malum.
marg.| {r} Ponam offendiculum coram *   eo] ut ruat in gehennam, vel in presenti precipitetur de culpa in culpam. Quia sicut dicit Gregorius Peccatum quod per penitentiam citius non deletur, aut peccatum est, et causa peccati, aut peccatum, et pena peccati, aut peccatum simul, et causa, et pena peccati. Unde Rm. 1.c. Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Ecce primum, quod, scilicet est peccatum, et causa peccati. Ex qua quid sequitur adiungit. Et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum, et serpentum. Ecce et peccatum, et pena peccati. Sed peccatum solummodo, et pena peccati esset, si non adhuc ex hoc peccato et aliud sequeretur. Sed quia post predictam infidelitatem sequitur peccatum immunditie, ideo patet quod illud peccatum fuit, et pena peccati precedentis, et causa subsequentis. Nam subditur. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, etc. Sic ergo peccatum peccato additur, ut malitia hominis compleatur, Deo hoc permittente. Unde Gn. 15.d. Nondum completa sunt peccata, vel nondum complete sunt iniquitates Amorrheorum. Ps. 68. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, etc. Os. 4.a. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Item Paulus dicit 1Th. 2.d. Ut impleant peccata sua semper. Apc. ult. c. Qui nocet noceat adhuc.
marg.| Hoc est ergo quod hic dicitur  :   [ponam offendiculum coram eo] ut de peccato in peccatum aliud impingat. Quod tamen offendiculum Domini ponere, est nequaquam ad peccandum impellere, sed nolle a peccato liberare. Sic dicitur de Pharaone, Ex. 4.e. et 14.a. Ego indurabo cor eius. Non enim cor peccantis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat.
marg.| Et nota quod multa que in se bona sunt, malis sunt offendicula, id est occasiones peccati. Pulchritudo enim est offendiculum multis. Unde infra. 16.b. Habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo. Similiter fortitudo, vel potentia. Unde multi dicunt illud Sap. 2.c. Sit fortitudo nostra lex iniustitie, cum tamen potius debeant dicere illud Ps. 58. Fortitudinem meam ad te custodiam.
marg.| {5. 17rb} Similiter scientia est offendiculum multis, quia scientia inflat, 1Cor. 8.a. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. 46.e. Sapientia tua, et scientia tua hec decepit te.
marg.| Item temporalia bona sunt laqueus et offendiculum. Unde Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt, et in tentationem anime hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Ps. 72. Verumtamen propter dolos posuisti eis, id est falsam positionem temporalium et dolosam fecisti eis, sed deiecisti eos dum allevarentur.
marg.| Item presentis pene indulgentia convertitur in multis in offendiculum. Unde Is. 26.c. Indulsisti genti Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? quasi dicat, non.
marg.| Item longanimitas Dei, et patientia qua diu expectat homines ad penitentiam. Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, filii hominum absque ullo timore perpetrant mala. Sequitur.
marg.| {b} In peccato suo morietur] quia per peccatum moritur a gratia, et pro peccato ultimum morietur in gehenna.
marg.| {c} Et non erunt in memoria iustitie eius quas fecit] ad eternam remunerationem habendam, vel ad eternam pene damnationem evadendam.
marg.| {d} Sanguinem enim eius de manu tua requiram] ut supra. Sequitur de fructu boni speculatoris, cuius auxilio iustus in iustitia persistit.
Numérotation du verset Ez. 3,21  
prol.| [sine postilla, vide Glossam ordinariam]
Numérotation du verset Ez. 3,21 
moraliter
marg.| {e} Si autem tu annuntiaveris iusto, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit] id est a peccato sibi prudenter caverit.
marg.| {g} Vivens] in gratia.
marg.| {h} Vivet] in gloria. Simile Ps. 38.d. Vivens vivens ipse confitebitur tibi.
marg.| {i} Quia annuntiasti ei, tu autem animam tuam liberasti] id est salvasti. Ecce duplex fructus, salus propria, et proximi vita. Iac. ult. d. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte, et opere multitudinem peccatorum. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,22  
marg.| {5. 17va} Δ tecum] in quo significatur ad litteram, quod illi erant indigni ut propheta cum eis esset, quando fieret visio glorie Domini, et sermo eius.
Numérotation du verset Ez. 3,22 
allegorice
marg.| {l} Et facta est super me manus Domini] id est potentia Dei confortavit me, vel inspiratio divina facta est mihi, vel filius eius incarnandus revelatus est mihi.
marg.| {m} Et dixit ad me, surgens] de synagoga Iudeorum.
marg.| {o} Egredere in campum] id est in latitudinem gentium. Λ Per hoc enim significatur mystice Prophete, quod gratia prophetie de Iudeis esset transferenda ad gentes.
marg.| {a} Et ibi loquar tecum] quia in congregatione gentium aperuit Dominus intelligentiam scripturarum. Unde et adhuc subdit,
Numérotation du verset Ez. 3,22 
moraliter
marg.| Moraliter dicit predicator. { l} Facta est manus Domini super me] id est gratia predicandi data est mihi desuper ; cuius quinque sunt digiti. Primus pollex, id est fortitudo predicatoris. Cuius duo sunt articuli, magnanimitas in aggressione arduorum, et patientia in tolerantia adversorum. Secundus digitus est, index, id est prudentia predicatoris, cuius sunt tres articuli, scilicet memoria preteritorum, intelligentia presentium, providentia futurorum. Tertius digitus est medius, id est iustitia, que semper medius tenet, cuius tres sunt articuli, reverentia, sive obedientia quoad superiores, concordia quoad pares, disciplina quoad inferiores. Quartus digitus est medius, id est temperantia, cuius tres sunt articuli, abstinentia quoad gulam, modestia quoad linguam, continentia quoad renes. Quintus digitus est auricularis, id est humilitas, cuius tres sunt articuli. Primus, subdere se maiori, et non preferre se equali, et dicitur sufficiens, et omni iusto necessarius. Secundus est subdere se equali, nec preferre se minori, et dicitur abundans. Tertius est subdere se minori, et sibi eum preferre, et dicitur superabundans. Hunc habuit Christus, et debet habere predicator. Unde Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam. ibi : Glossa In tertio gradu humilitatis est omnis iustitia.
marg.| {m} Et dixit ad me] post talem manus factionem.
marg.| {n} Surgens egredere in campum] etc. Per exitum in campum intelliguntur tria. Opus contemplationis, exercitium bone operationis, et officium predicationis. Per exitum in campum, opus contemplationis significatur : contemplativi enim ad campum exeunt, cum amplitudinem, et copiositatem Dei visionum considerant, cum per campum, id est per latitudinem creaturarum creatorem agnoscunt, secundum illud Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur. De hoc habetur Gn. 24.c. quod Isaac egressus * erat ad meditandum in agro, inclinato iam die. Declinata enim iam mundi gloria et prosperitate, apta fit anima ad inveniendum Deum in contemplatione. Item per exitum in agrum intelligitur exercitium boni operis, secundum illud Ps. 103. Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam. Item Gn. 24.g. Alia littera. Egressus fuit Isaac ad exercitandum se in agro. Alii autem exeunt in agrum, vel in campum, id est in latitudinem populorum ad excolendum eos vomere predicationis, ut sic sint agricultura Dei secundum quod dicitur 1Cor. 3.b. Dei agricultura estis. Dei edificatio estis. Mt. 13.a. Exiit qui seminat seminare semen suum. Ct. 7.d. Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, et commoremur in villis, mane surgamus ad vineas. Et sequitur. Ibi dabo tibi ubera mea, quia in loco predicationis frequenter datur gratia devotionis et augmentum intelligentie maioris. Unde etiam hic dicitur.
prol.| {a} Et ibi loquar tecum] . Unde etiam postea dicitur, quod vidit ibi gloriam Domini, quia sicut dicit Gregorius predicator tanto largius gratiam doctrine percipit, quanto se in labore predicationis ex amore proximorum tendit. Videt etiam predicator gloriam Dei in conversione, et profectu auditorum, et tunc debet cadere in faciem suam per humilitatem Deo gratias referendo et sibi nihil attribuendo.
Numérotation du verset Ez. 3,23  
marg.| {b} Et surgens egressus sum in campum] Ad litteram.
marg.| {d} Et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta flumen Chobar] Ista autem visionis reduplicatio indicium est certitudinis quasi, scilicet destructio et combustio et oppressio Hierosolymitarum certissime esset ventura, et cetera alia que per visionem primam sunt significata, sicut exposuimus. Item per hoc quod egressus videt gloriam Domini in campo, ostendit quod de Hierusalem esset ventura.
marg.| {e} Et cecidi] etc. visa gloria Domini pre stupore et visionis magnitudine.
Numérotation du verset Ez. 3,23 
aliter
marg.| {b} Et surgens egressus sum in campum] etc. quia Dei maiestas gentibus apparuit, que se antea electis in Iudaico populo demonstravit.
marg.| {d} Et cecidi in faciem meam] quia ex contemplatione divine maiestatis homo intelligit infirmitatem sue conditionis. Hec expositio satis patet ex Glossa
Numérotation du verset Ez. 3,23 
moraliter
marg.| Unde dicitur. { b} Et surgens] a torpore et otio.
marg.| {c} Egressus sum in campum] ad contemplandum, ad operandum, ad predicandum.
marg.| {d} Et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi iuxta flumen Chobar] supra 1.a. In his enim tribus videtur gloria Domini.
marg.| {e} Et cecidi in faciem meam] visa gloria Domini, per humilitatem {5. 17vb} et propriam considerationem. Sed ne humilitas degeneret in pusillanimitatem, ingreditur spiritus virtutis et eri, git eum et stabilem facit per mentis constantiam, ut sit supra pedes suos, et dominator suarum affectionum, et rector gressuum suorum, id est operationum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Ez. 3,24  
marg.| {f} Et ingressus est in me spiritus] etc. id est dedit mihi gratiam, ut starem. Ut sicut prius expositum est supra 2.
marg.| {h} Et locutus est mihi] spiritus qui me erexerat, secundum Hieronymus vel Angelus qui solebat ei loqui.
marg.| {i} Et dixit ad me, Ingredere] etc. Et est septima pars capituli, in qua sicut prius per egressum Prophete in campum ubi erat gloria Domini, significabatur egressio glorie Domini, id est protectionis divine de Hierusalem, ita nunc per inclusionem Prophete et vinculationem, et silentium significatur, quod obsiderentur in Hierusalem et clauderentur in ea, et capti, et vincti ab hostibus, nec etiam mutire auderent contra eos. Dicit ergo.
marg.| {g} Statuit me, etc.   Ingredere et claudere in medio domus tue] . Et est sensus secundum Hieronymum Quia corroboratus es aspectu divine maiestatis, nullum timeas, sed revertere in domum tuam, vel ad necessitates corporis, vel in signum future obsidionis, et quomodo Esaias discalceatus et nudus trium annorum captivitatem, et nuditatem populi nunciavit. Is. 20 ita et tu clausus domo opere ipso propheta vicinam obsidionem urbis Hierusalem. Unde dicit.
Numérotation du verset Ez. 3,24 
moraliter
marg.| {f} Et ingressus est in me spiritus] confortans me.
marg.| {g} Et statuit me super pedes meos] id est affectus et opera.
marg.| {h} Et locutus est mihi] erecto et confortato, postea iubente, spiritus exiens de campo predicationis ingreditur ad domum, id est ad discussionem mentis sue. Et hoc est quod dicitur postea.
marg.| {i} Et dixit ad me. Ingredere] etc. Gregorius Predicator post campum necesse est ut domum redeat, quatenus in his, que dicit, qualis etiam ipse sit intra conscientiam agnoscat, seque ipsum subtili examinatione discutiat, ne de his que foris predicat, aliquid ipse apud se intrinsecus transitorie laudis querat, supra 1.a. Animalia Ibant et revertebantur. Ibant ad predicandum, revertebantur ad proprie conscientie discussionem.
marg.| De hac domo dicitur Mt. 2.b. Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam, id est porta quasi omnes tentationes carnis, in quibus hactenus delectabiliter iacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam ut videas que fecisti. Unde Ier. 18.a. Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea, quia in consideratione sue fragilitatis infundit Dominus notitiam sue bonitatis. Hec autem alternatio qua sancti modo exeunt, modo revertuntur, significatur Io. 10.b. ubi dicit Dominus : Per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Hec alternatio introitus est et exitus, quasi quidam ludus, quo facit Dominus sanctos suos ludere in conspectu suo sicut simias suas. Iste simie allate sunt Salomoni 3Rg. 10.d. Ludit enim in humanis divina potentia rebus. Et non solum ad domum revertitur predicator, sed et ibidem vinculis alligatur, unde subdit.
Numérotation du verset Ez. 3,25  
marg.| {k} Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula] id est dabuntur, id est ligaberis. Et hoc est.
marg.| {m} Et ligabunt te in eis] servi tui ex precepto tuo, vel hostes tui Iudei, secundum {5. 18ra} Δ quosdam. Dicunt enim quod quia Propheta multoties obiurgaverat filios Israel, ideo fugit ab eis in domum, et abscondit se tamquam ille qui quereretur ad verberandum, illi autem querentes eum in domo sua invenerunt, et verberaverunt, et ligaverunt eum, quod etiam permisit Dominus in signum future obsidionis Hierusalem. Sed verius est quod istud totum voluntarie fecit ex precepto Domini, in signum obsidionis, ut dictum est.
marg.| {a} Sequitur Et non egredieris de medio eorum] quia eris in vinculis. Hieronymus Quod Propheta in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum solitudinem carceris patitur, obsidionis indicium est, quia clausa Hierusalem atque circumdata ab exercitu Chaldeorum, nullum habitantium foras exire permittet. Hec est olla de qua Ieremias loquitur. Ier. 1.c. et ipse hic Propheta in consequentibus, in qua carnes populi consumuntur, infra. 24.a.
Numérotation du verset Ez. 3,25 
moraliter
marg.| {k} Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula] etc. Gregorius Cum predicator ad conscientiam revertitur, super eum vincula dantur, et ligatur in eis, quia quanto plus se in cognitione discusserit, tanto amplius agnoscit iusti anima, quantis mortalitatis sue infirmitatibus sit ligata. Unde habet desiderium dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1.d. Ps. 78. Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum. Nota quod sunt vincula iniquitatis. Unde Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum constringitur impius. Ps. 118. Funes peccatorum circumplexi sunt me. Item sunt vincula infirmitatis vel mortalitatis et humane corruptionis et impedimenta benefaciendi.
marg.| De quibus Ps. 115. Dirupisti vincula mea, etc. Item sunt vincula illate vel innate tribulationis.
marg.| De quibus dicitur Lam. 3.a. Circumedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum, vel meam. Habemus enim compedes ipsam infirmitatem atque corruptionem mortalitatis, sed cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipse nostre compedes aggravantur. Item sunt vincula caritatis, quibus ligatus erat Paulus, qui dicebat 2Cor. 5.c. Caritas Christi urget nos. Item sunt vincula naturalis vel carnalis dilectionis.
marg.| De duobus his vinculis dicitur Os.. 11.b. In funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis. Item sunt vincula discipline et religionis. De quibus dicitur Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris. Item in eodem c. Iniice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum, subiice humerum tuum et porta illum et ne acedieris in vinculis illius. Hec omnia vincula dantur Prophete, et pro munere ad cognoscendum quantum ad quedam, vel ad possidendum et habendum quantum ad alia. Debet enim homo cognoscere vincula sue corruptionis et tribulationis et iniquitatis. Debet etiam habere vincula naturalis, et gratuite dilectionis, et vincula discipline et religionis. Predicator enim quando revertitur ad domum, id est ad claustrum, debet esse in claustro compeditus vinculis religionis et observationibus, statutis et regularibus disciplinis. Et quia hoc est magnum munus Dei, ideo dicit. { l} Ecce data sunt super te vincula] religionis, Phrenetici sunt qui ista vincula dirumpunt, non monachi, sed demoniaci, quia ea dissolvunt, sicut ille, Mc. 5.a.
marg.| {m} Et ligabunt te in eis] quia ad hoc compellendi sunt a fratribus.
marg.| * {a} Et non egredieris de medio eorum] id est vinculorum, vel fratrum, ut sint simul in oratorio cum aliis, in dormitorio, in refectorio. Sir. 32.a. Noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis.
marg.| Vel [ Non egredieris de medio eorum] . Contra illos qui statim postquam redierint ad claustrum, nolentes, ibi, vel ad horam stare, petunt redire ad campum, id est ad mundum, ad predicandum. Sed ne ad negotia secularia profluant, debent ad tempus ligari in claustro, ut se colligant. Unde bene dicit :   [Ligabunt te in eis] In veteri lege victima non ligabatur a se, sed ab alio. Multi autem nolunt ab alio, sed a se, quia quando volunt, vadunt, quando volunt redeunt, et liberi sunt. Et tales forte non sunt victima Deo. Non sicut ille qui dicit Ier. 11.d. Ego quasi mansuetus agnus qui ductus est ad victimam [   Non egredieris] ecce vincula pedum.
marg.| {b} In medio eorum] vel   [de medio eorum] id est in mundo non vagaberis.
Numérotation du verset Ez. 3,26  
marg.| {c} Et linguam tuam adherere faciam palato tuo] Vel gutturi tuo, secundum Septuaginta, id est auferam tibi ad tempus usum lingue ad loquendum, vel specialiter ad prophetandum, vel non audebis loqui quasi pre timore quamdiu eris ibi :
marg.| {d} Et eris mutus, nec quasi vir obiurgans] eris, id est garriens et murmurans contra vinculatores tuos, quod significat caristiam, que fuit tempore obsidionis in Hierusalem, per quam ita attriti sunt, ut nec reclamare, nec mutire contra hostes suos, nec insultare eis auderent. Vel forte quia Propheta usum lingue amisit, specialiter ad prophetandum, et ad arguendum peccatores, significat quod Propheta cessaret loqui destructa Hierusalem, et captivato populo. Nullus enim Propheta remansit in Iudea, quia Ieremias in Egyptum ivit, et ibi mortuus est. Sequitur.
marg.| {e} Quia domus exasperans est] quasi dicat, hoc dico quia pessimi sunt, et scio bene quod non audient. Vel   [Quia domus] etc. quasi dicat hec omnia predicta erunt   [quia domus exasperans est] me, scilicet et Hieremiam, cui non credebant de ventura destructione super Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 3,26 
aliter
marg.| Vel aliter ab illo loco. { c} Et linguam tuam adherere faciam palato tuo] etc. supra perfigurari voluit Dominus in facto Prophete obsidionem Hierusalem, nunc autem aufert ab illis correctionem, et increpationem, quia indigni erant. Unde dicit Hieronymus Quod autem lingua Prophete adheret palato vel gutturi, et mutus effectus, auctoritatem non habet increpantis, causa perspicua est.
Numérotation du verset Ez. 3,26 
moraliter
marg.| {c} Et linguam tuam adherere faciam palato tuo] ecce vinculum silentii.
marg.| {d} Et eris mutus, nec quasi vir obiurgans] id est prelato remunerans.
marg.| {f} Quia domus exasperans est] quasi dicat, impositus est, ut mansuescas, quia mundus exasperans est.
marg.| Vel, sicut supra expositum est : [Data sunt super te vincula] tribulationum, vel peccatorum, ut te ligatum cognoscas.
marg.| {5. 18rb} Et ligabunt te in eis, servi tui. Servi nostri qui nos ligant vinculis tribulationum, sunt detractores, et persecutores nostri.
marg.| Sic enim legitur de Esau persequente Iacob : Maior serviet minori persequendo, scilicet. Gn. 25.c. Vinculis autem peccatorum ligant nos, id est ligatos ostendunt, diiudicatio nostri, horror peccati, timor supplicii.
marg.| {a} Et non egredieris de medio eorum] id est vinculorum. Homo enim positus in vinculis per considerationem defectuum suorum, et peccatorum, non statim debet egredi ad instruendum alios, sed prius debet moram in seipso facere per considerationem suorum operum, quia compedita necessitatibus corporalibus anima egredi non potest ad contemplanda eterna. Unde Lam. 3.a. Circumedificavit adversum me ut non egrediar.
marg.| Vel [Non egredieris in medio eorum] secundum Gregorius id est populorum, quia cum predicator mentes duras auditorum conspicit, easque considerat contentionibus occupari, predicationis verbum retinet, et in medio eorum non egreditur, quia a bonis que loqui poterat obmutescit : Sicut per Paulum dicitur Phil. 2.a. Nihil per contentionem. Et rursus, 1. Corint. 11.d. Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus. Sir. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Unde etiam subdit.
marg.| {c} Et linguam tuam adherere faciam palato tuo] id est tibi imponam silentium.
marg.| {d} Et eris mutus] ab instructione eorum, ut non exhorteris eos ad bona.
marg.| {e} Nec quasi vir obiurgans] in correctione, ut non eis improperes peccata propria.
marg.| {f} Quia domus exasperans est] id est indigni sunt correctione, et exhortatione.
marg.| Sed quia contra resistentium linguas predicantium corda zelo sui aliquando Dominus accendit ne taceant, sed dicta fallacium verbis veritatis premant : Ideo subditur : [Cum autem locutus fuero tibi] etc. Vel sic continua. Quia tempus est tacendi, et postea tempus loquendi, ut dicit Ecclesiast. 3.b. Item quia licet ipsi sint pro maxima parte incorrigibiles, tamen aliqui inter eos sunt te audituri. Ideo.
Numérotation du verset Ez. 3,27  
marg.| {g} Cum autem locutus fuero tibi] id est cum tibi precepero loqui.
marg.| {h} Aperiam os tuum] 1 tibi reddam usum loquendi, vel dabo tibi scientiam loquendi, vel scientiam, ut scias, loqui.
marg.| {i} Et dices ad eos :
marg.| {5. 18va} Δ Hec dicit Dominus] non ego.
marg.| {a} Qui audit] {b}   audiat] id est qui vult audire audiat.
marg.| {c} Et qui quiescit quiescat] id est qui vult cessare ab auditu verbi mei, id est qui vult non audire, non audiat, quasi dicat tu dices eis quod si ipsi volunt attendant, quia facta tua et verba tua portenta sunt, et si nolunt attendere, dimittant, non curo quid faciant. Et est modus loquendi. Et huic expositioni convenit littera Septuaginta :   [Qui audit audiat, et qui incredulus est, incredulus sit] . Secunda autem Aquile editio habet [   Qui audit audietur, et qui reliquit, relinquetur] . Sic loquuntur homines irati contra eos quos vident negligenter audire et contemnere audita. Unde subdit.
marg.| {f} Quia] inquit,   Domus exasperans est, et est sensus. Tante sunt amaritudinis, et tante contra Deum contentionis, ut obiurgantem non mereantur audire Ex quo perspicuum est ubi multitudo peccatorum fuerit, indignos esse peccatores, qui a Domino corrigantur.
Numérotation du verset Ez. 3,27 
mystice
marg.| {g} Cum autem locutus fuero, tibi aperiam os, etc.   ad eos] Θ   Hec dicit Dominus, qui audit audiat] etc. quia vidit aliquos posse converti, de quibus dictum est : Qui audit audiat, et qui a malis quiescit, quiescat, et desinat, idcirco aperto ore, et non propria voluntate, sed Domini iussione loquar ad populum. Et nota quod dicit.
marg.| {a} Qui audit] aure corporis.
marg.| {b} Audiat] aure mentis.
marg.| {c} Et qui quiescit] id est cessat exterius a pravo opere.
marg.| {d} Quiescat] interius a prava voluntate. Quod autem subditur.
marg.| {e} Quia domus exasperans est] superius iungitur, secundum Hieronymus ut dictum est.
Numérotation du verset Ez. 3,27 
moraliter
marg.| {g} Cum locutus fuero tibi] id est Cum tibi inspiravero, et iussero.
marg.| {h} Aperiam os tuum, et dices ad eos] etc. Et nota quod aliquando propter malos auditores tollitur sermo etiam bonis Doctoribus, ut hic dicitur [   quia domus exasperans est] .
marg.| Item Act. 22.c. Festina, et exi velociter de Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.
marg.| Item Act. 16.a. Vetiti sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
marg.| Item Ier. 3.a. Polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis, ideo prohibite sunt stille, vel stelle pluviarum, et serotinus imber non fuit.
marg.| Is. 5.b. Mandabo nubibus, etc. Prv. 25.d. [Ventus Aquilo dissipat pluvias] id est infidelitas, et peccatum subditorum dissipat copiam doctrinarum Aliquando etiam propter bonos auditores datur sermo etiam malis doctoribus.
marg.| Unde Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei, quecumque ergo dixerint vobis, facite, et servate, secundum vero opera eorum nolite facere, dicunt enim, et non faciunt.
marg.| Item aliquando, et propter auditores, et propter doctores datur sermo, propter meritum, scilicet doctorum et propter iustificationem auditorum.
marg.| Unde Apostolis dicitur Mt. ult. d. Euntes docete omnes gentes. Aliquando vero propter utrosque sermo tollitur : Sicut in Heli, qui ad increpandum filios suos verbum non habuit, quia et eius negligentia et filiorum exigebat vita, ut cum eis et populus caderet, et arca Dei capta ad Allophylos transiret, 1Rg.4 et 5 Et nota quod dicit : Cum locutus fuero tibi, aperies, vel [ aperiam os tuum] . Prius enim loquitur Deus, gratiam, et scientiam loquendi tribuendo, quam possit homo os aperire apte, et utiliter loquendo, Ps. 147. Flavit spiritus eius, primo, scilicet et fluent aque postea. Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo. Dedit dicit quia hoc donum Dei est, non hominis studium, vel meritum. { i}   Et dices ad eos, hec dicit Dominus Deus] .
marg.| * Qui audit audiat, et qui quiescit quiescat] . Et subditur : Quia domus exasperans est. Ac si aperte diceretur : Vos qui iam et verba veritatis audire, et a prava cepistis actione quiescere, nolite illos imitari quorum me exasperari moribus videtis.
marg.| Quidam enim sunt infirmi, qui exemplo malorum a bono incepto dilabuntur. Unde Ps. 72. in persona talium infirmorum dicit : Mei autem pene moti sunt pedes, etc. quia zelavi super iniquos. Item Ier. 3.c. Vidit prevaricatrix soror eius Iuda, quia pro eo quod mechata esset adversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii, et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa, scilicet exemplo eius, videns, scilicet sororem suam Israel adulteram et a Deo recedentem libellum repudii accepisse, id est in sua perversitate florere, et sine flagello remanere.
marg.| Quia sicut Gregorius dicit : Anima recedit a Deo peccando, sed libellum repudii accipit in suis iniquitatibus sine flagello remanendo, ut iam velut aliena derelicta faciat mala que vult, et zeli Dei flagellum non sentiat, quatenus ad eterna supplicia profundius descendat. Unde Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos.
marg.| Qui enim a Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo discipline invenitur alienus, infra 16.c. Zelus meus recessit a te, iam non irascar tibi amplius. Vel aliter exponitur.
marg.| {a} Qui audit] aure corporis.
marg.| {b} Audiat] aure cordis. Secundum illud Apc. 3.d. Qui habet aures audiendi audiat. Contra illos qui aurem corporis ad sacrum eloquium ponunt, sed cor a mundi desideriis non evellunt.
marg.| {c} Et qui quiescit] a pravo opere.
marg.| {d} Quiescat] a prava voluntate vel delectatione. Contra illos qui manus cohibent a pravo opere, sed non restringunt cor a prava cogitatione. De quibus dicitur Lam. 1.c. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. De illis enim faciunt demones suos ludos et cachinnos, qui sabbatizant ab operibus malis, et non a cogitationibus noxiis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_3)

Notes :