Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Ez. 9,1 

Et clamavit in auribus meis voce magna dicens
appropinquaverunt visitationes urbis
et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
Numérotation du verset Ez. 9,2 

Et ecce sex viri
veniebant
de via porte superioris
que respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius.
Vir quoque unus
in medio eorum vestitus
lineis
et atramentarium scriptoris
ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
Numérotation du verset Ez. 9,3 

et gloria Domini Israel assumpta est de cherub
que erat super eum ad limen domus et vocavit virum
qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
Numérotation du verset Ez. 9,4 

et dixit Dominus ad eum
transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus
que fiunt in medio eius
Numérotation du verset Ez. 9,5 

et illis
dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum
et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
Numérotation du verset Ez. 9,6 

senem
adolescentulum
et virginem
parvulum
et mulieres
interficite usque ad internicionem omnem
autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite
ceperunt ergo a viris senioribus
qui erant ante faciem domus
Numérotation du verset Ez. 9,7 

et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
Numérotation du verset Ez. 9,8 

et cede completa
remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israel effundens furorem tuum super Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 9,9 

et dixit ad me iniquitas domus Israel
et Iuda
magna est nimis valde
et
repleta est terra sanguinibus
et civitas repleta est
aversione
dixerunt enim
dereliquit
Dominus terram et Dominus
non videt
Numérotation du verset Ez. 9,10 

igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum
reddam
Numérotation du verset Ez. 9,11 

et
ecce vir
qui indutus erat lineis
qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut precepisti mihi

Capitulum 9

Numérotation du verset Ez. 9,1 
marg.| {5. 5.36va} Et clamavit in auribus meis] etc. In precedenti capitulo ostendit Dominus culpam Iudeorum, maxime sacerdotum, et hoc capitulo impenitentium pena Prophete ostenditur, et penitentium liberatio. Et dividitur capitulum istud in octo partes.
marg.| Primo, Propheta auditu eorum captivitatem intelligit.
marg.| Secundo, visu minister captivitatis, et destructionis, et similiter minister salvationis bonorum ei ostenditur, ibi, Ecce sex viri, etc.
marg.| Tertio, gloria Domini de templo recessura ostenditur, ibi : Et gloria Domini Israel assumpta est, etc.
marg.| Quarto, a Domino ministris salutis iniungitur, ut salvandi signentur, et ministris interfectionis precipitur, quod non signati interficiantur, ibi : Transi per mediam civitatem, etc.
marg.| Quinto, ministri interfectionis, quod eis iniunctum fuerat exequuntur, et a sanctuario incipiunt, ibi ? Ceperunt ergo a viris, etc.
marg.| Sexto, Propheta videns tantam cedem exclamat per compassionem, ibi : Et cede completa, remansi ego, ruique super faciem, etc.
marg.| Septimo, Dominus Prophete ostendit suam in interfectione eorum equitatem, ibi : Et dixit ad me, iniquitas domus Israel.
marg.| Octavo, et ultimo minister salutis respondet se fecisse quod sibi fuerat imperatum, ibi : Ecce vir qui indutus erat lineis, etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Et clamavit] Dominus   [in auribus meis] id est me audiente.
marg.| {b} Voce magna, dicens : Appropinquaverunt] etc. id est tormenta, et tribulationes ipsius Hierusalem, quasi dicat, vicina est destructio ipsius urbis Hierusalem. In hoc autem quod dicit, visitationes, significatur, quod ad correptionem puniti sunt Iudei, non ad interitum.
marg.| Sumitur tamen visitatio in malo aliquando, ut dicitur Is. 24.d. Et post multos dies visitabuntur. In quo dicitur Origenes errasse, Septuaginta pro [ Appropinquaverunt visitationes urbis] transtulerunt : Mihi vindictam, et ego retribuam dicit Dominus.
marg.| {d} Et unusquisque] visitantium.
marg.| {e} Vas interfectionis habet in manu sua] id est gladium vel securim, secundum Septuaginta, sicut patebit infra. Sicut enim de vase propinatur vinum, vel aliquid aliud, ita gladio mors. Simile Is. 10.g. Apud machmas commendabit vasa sua. Et Ier. 51.c. Collidis tu mihi vasa belli. Nota, quod dicit, habet, non habebat, sicut transtulerunt Septuaginta. Neque enim narrat preterita, {5.37ra} Δ sed presentia, et futura demonstrat.
marg.| {a} Et ecce sex viri veniebant de via porte superioris] Nota, quod Propheta vidit virum unum indutum habitu Pontificali, habentem atramentarium ad renes ad scribendum peccata impenitentium, et ad signandum thau thau] scrips. cum codd., ת edd.   * in frontibus penitentium, et istum sequebantur sex viri habentes vasa interitus in manibus, id est gladios, vel secures. Dicit ergo.
Numérotation du verset Ez. 9,1 
moraliter
marg.| {a} Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis] Moraliter hoc exponi potest de iudicio, ut fient visitationes urbis, id est mundi, id est peccatorum inquisitiones.
marg.| In primo enim adventu visitavit nos Dominus tamquam medicus egrotos, misericorditer a vulneribus sanando, Lc. 1.g. Per viscera misericordie Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, etc.
marg.| Sed in secundo adventu visitabit tamquam prelatus subditos, conscientias singulorum subtiliter inquirendo.
marg.| Unde Soph. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fecibus suis. Et sicut fit in visitationibus prelatorum, Dominus tunc deponet, et puniet malos, et honorabit, et exaltabit bonos. De primo dicitur Is. 27.a. Visitabit Dominus in gladio suo duro, grandi, et forti super Leviathan serpentem vectem, etc. De secundo dicitur 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
marg.| Tales enim, qui se sub manu, id est sub servitio Dei humiliaverunt, exaltabit in iudicio, sicut prelatus illum libenter exaltat, qui ei humiliter et bene servierit. Ecclesiast. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius. Ideo dicit Ioseph fratribus suis, id est Christus fidelibus : Gn. 50.d. Deus visitabit vos, asportate vobiscum ossa mea de loco isto.
marg.| Ossa Christi, virtutes, et opera eius fortia, et virtuosa sunt. Que ille secum portat, qui eum imitatur. Et est talis modus loquendi, quando prelatus aliquis subditum suum honorare vult, et exaltare, dicit ad subditum, ibi faciam visitationem, si detuleris litteras meas, vel signum meum, honorabo te, et dabo tibi beneficium. Opera Christi sigillum eius sunt. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. {5. 36vb} Clamat igitur Dominus voce magna in auribus cordis visitationem hanc, quando facit hominem cogitare ad Iudicium, et timere illud.
marg.| In auribus illius Dominus clamaverat, qui dicebat : Sive canto, sive lego, sive comedo, sive bibo, sive quid aliud ago, semper in auribus meis intonat illa horribilis tuba : Surgite mortui, venite ad Iudicium. Et quid clamat Dominus.
marg.| {c} Appropinquaverunt visitationes urbis] id est prope dies Iudicii, Iacobus, 5.b. Ecce iudex ante ianuam assistit. Ideo etiam ponit Propheta tempus preteritum, et dicit : Appropinquaverunt, ut maior acceleratio futuri Iudicii designetur, Sophon. 1.d. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est, et velox nimis, Dt. 32.a. Iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora, Iohel. 2.a. Prope est dies tenebrarum, et caliginis. Et eodem capitulo 1.d. A, a, a, diei, quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente, ita veniet. Sequitur. {d}   Et unusquisque vas * interfectionis habet in manu sua.
Numérotation du verset Ez. 9,1 
allegorice
marg.| Aliter potest exponi de iustis.
marg.| {a} Et clamavit in auribus meis voce magna dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis] id est Dominus revelavit mihi interius, que facturus sit in iudicio.
marg.| Christus Clamat
- Ex innata infirmitate vocem clamoris emittens, sicut alii homines, Sap. septimo a. Primam vocem similem omnibus emisi plorans.
-Ex voluntaria pietate, Lc. 8.a. Hec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi audiant, Io. 7.f. Stabat Iesus, et clamabat, etc. Unde Ps. 68. in persona eius. Laboravi clamans, quia scilicet in sua predicatione paucos convertit, et tamen multum clamavit. Unde sequitur : Rauce facte sunt fauces mee.
-Ex illata sibi passione, Lc. 23.f. Clamans voce magna emisit spiritum, etc.
marg.| Quotidie per creaturarum inspectionem, per Scripturarum lectionem, per Predicatorum admonitionem, per occultam inspirationem, per beneficiorum largitionem, per multiplicem afflictionem, propter quod dicitur Prv. 1.c. et 8.a. Sapientia clamitat in plateis, et tamen omnes clamores eius contemnimus. Vel Dominus cuilibet hoc loquitur interius monendo, vel exterius per Predicatores, vel Scripturam docendo. Et hoc.
marg.| {b} Voce magna] id est terribili, quia terribilia valde erunt que ibi fient. Illi Dominus terribiliter ista ostenderat, qui dicebat, Hab. 3.a. Domine audivi auditionem tuam, et timui.
marg.| Et eod. d. Audivi, et conturbatus est venter meus, a voce contremuerunt labia mea. Et Is. 21.a. qui dicebat : Visio dura nunciata est mihi. Et.
marg.| {c} Appropinquaverunt visitationes urbis] id est culparum inquisitiones, et penarum inflictiones, Is. 13.b. Visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum. Dicit autem visitationes, in plurali, quia bis visitat Dominus, hoc modo, Primo in morte, post in Iudicio. Unde Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Visitatio virge ad mortem pertinet, verberis vero ad iudicium, quia maior erit, et durior, quia tunc mali punientur in corpore, et in anima, modo vero solum in anima in morte.
marg.| {c} Appropinquaverunt] dicit, quia cito erunt. Unde Is. 13.b. Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus, et ire furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos ex ea. Ecce, dicit, ut ostendat, quia prope est, quia non solent ostendi, nisi presentia.
marg.| {d} Et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua] quia quilibet secum portat in opere, unde condemnabitur a iudice, quia quilibet in opere suo malo interficietur morte eterna. Unde Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum, Sir. 17.d. Quid nequius,quam quod excogitavit caro et sanguis, et hoc arguetur ? Hoc significatum est, 1Rg. 17.f. In hoc, quod David interfecit Goliam proprio gladio extracto. Quilibet modo portat gladium in vagina, id est peccatum in conscientia, quem David, id est Christus extrahet in Iudicio, quando omnibus manifestabitur, et ex proprio gladio ipsum interficiet.
Numérotation du verset Ez. 9,2 
marg.| {a} Et ecce sex viri veniebant] Glossa id est Angeli Dei parentes voluntati, per quod significabatur quod etiam Angeli Dei erant punituri Iudeos, et exterminaturi pro peccatis eorum. Et est argumentum, quod boni Angeli punitores sunt.
marg.| Ad idem facit illud Sap. 18.a. Stans replevit omnia morte, et usque ad celum attingebat stans in terra.
marg.| Item Act. 7.e. Hunc Deus principem, et redemptorem misit cum manu Angeli qui apparuit illi in rubo, hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Egypti. Item Hbr. 1.c. Qui facit Angelos suos spiritus. Ibi Glossa Ad exterminium mittit Dominus Angelos suos, ut in Sodomam. Item Is. 37.g. Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia. Contra. Super illud infra 30.c. Dissipabo terram, et plenitudinem eius in manu alienorum, dicit Glossa alienorum a Deo scilicet, id est demonum : non enim boni Angeli, sed mali tortores sunt. Solutio. Non sunt tortores, id est bonorum oppressores, sed bene sunt malorum ultores. Alii tamen sunt in alia opinione.
marg.| Sed queritur, quare dicuntur, vel inducuntur sub numero senario ? Responsio, ut notetur perfecta ultio per eos exercenda : senarius enim est numerus perfectus. Vel, secundum Glossam quia veniebant ad peccata hominum tollenda, vel punienda, qui sexto die facti sunt. Et nota per quam viam veniebant. Dicit enim quod.
marg.| {b} Veniebant de via porte superioris, que respicit ad Aquilonem] id est que opposita erat porte Aquilonari, quia secundum quosdam porta superior dicitur hic porta Meridionalis, ut dictum est supra {c}. 8. Et hec est tertia porta ad quam adductus est Propheta secundum eos. In libro autem 4Rg.11.b. dicitur porta superior porta scutariorum, sive domus Messa, ut dicit Glossa ibi, id est porta custodum Regis, per quam de domo regia ascendebatur in Templum, per quam etiam ductus est Ioas de templo in palatium, ut dicitur ibi :
marg.| Et hoc non discrepat, quia porta scutariorum forte erat a meridie.
marg.| Potest etiam planius hic dici, quod porta superior que respiciebat ad Aquilonem, est illa porta Aquilonaris, de qua predictum in precedenti capite, per quam Propheta ductus est in atrium interius, et in cuius introitu vidit statuam, et in pariete idola depicta.
marg.| Unde et per eandem viam ostenduntur venire ministri interfectionis, ad significandum quod pro illis peccatis erant Iudei exterminandi.
marg.| Hec autem porta dicitur porta superior, id est porta de qua superius actum est. Portam dico.
marg.| {c} Que respicit ad Aquilonem] Hoc additur ad expressionem, et determinationem, id est que erat ex parte Aquilonari. Vel porta superior Aquilonaris dicitur, ad differentiam aliarum portarum Aquilonarium, que erant in medio et tertio muro, que erant inferiores, secundum situm.
marg.| Porta enim atrii interioris erat superior, id est excelsior, secundum situm, et eminentior, secundum quosdam.
marg.| Sed mihi videtur quod melius convenit prime expositioni, que dicit, quod veniebant de porta Meridionali, que dicitur porta superior.
marg.| Utraque tamen expositio bona est. Et huic expositioni concordat littera Septuaginta, qui dicunt, quod veniebant de porta excelsa ad Aquilonem, vel de via porte excelse ad Aquilonem. Dicit ergo.
marg.| {b} Veniebant de via porte superioris que respicit ad Aquilonem] id est veniebant de via, vel per viam, que est de atrio exteriori in atrium interius, scilicet per portam Aquilonarem, et superiorem, eadem scilicet via, qua venerat Propheta prius, sicut expositum est supra capit. 8. Vel aliter.
marg.| {b} Veniebant de via porte] id est de via, vel per viam, {5. 37rb} que est a porta Aquilonari, et superiori usque ad altare eneum, de quo dicit infra eod. Vel veniebant de via porte superioris, id est de porta Meridionali.
marg.| {c} Que respicit ad Aquilonem] id est que opponitur porte Aquilonari. Et dicit, de via porte, quia via erat de una porta ad aliam.
marg.| {d} Et unusquisque] virorum. Hieronymus habet : Uniuscuiusque, vas interitus in manu eius, id est sua habebat, supple, id est instrumenta interfectionis ad ulciscendum scelera populi, de quibus primo dixit in precedenti capitulo qui colebant Baal idolum zeli. Et super scelera seniorum, qui colebant diversa, et multa idola, de quibus secundo egit. Et similiter mulierum, que adorabant Adonidem, de quo tertio egit. Et sacerdotum, et ministrorum altaris, qui adorabant Solem, de quibus quarto determinavit. Pro vase autem {5.37va} Δ interitus, quod omnes transtulerunt. Septuaginta soli, securim posuerunt, ut dicit Hieronymus.
marg.| {a} Vir quoque unus] etc. alius, scilicet Angelus, iste erat unus, per quem significatur Christus, mystice.
marg.| {b} In medio eorum] iste erat quasi princeps inter alios, quo dictante, alii puniebant, et quo signante alii parcebant, et transibant.
marg.| {c} Vestitus erat lineis] vel   [precipuis] secundum Aquilam : vel   [podere] secundum Septuaginta, que est una de octo vestibus Pontificis que Latine dicitur talaris. Iste ergo Angelus erat in habitu Pontificis, per quod significatur quod oraturus erat, pro dolentibus et penitentibus, quos infra eod. dicitur signasse. Vel in hoc quod vestitus erat lineis, quod non dicitur de aliis, significatur munditia, et sanctitas eorum ad quos mittebatur signandos.
marg.| {d} Et atramentarium scriptoris] Glossa Hieronymi quod Grece calamarium dicitur, quia in eo calami reponuntur. Alii significantius thecas vocant, ex eo quod thece sint scribentium calamorum, quod nos atramentarium dicimus, ex eo quod atramentum habeat.
marg.| {e} Ad renes eius] id est ad cingulum eius. Septuaginta transtulerunt : Et zona saphirina super renes eius, quod etiam competit Pontificis ornamentis. Symmachus : Tabulas scriptoris habebat in renibus suis.
marg.| Aquila. Atramentarium scribe ad lumbos eius. Ad hoc autem apparuit sub tali forma, ut significetur quod Deus, cuius minister ille erat, et figura, alios scriberet ad vitam, alios autem proscriberet, bonos signaret ad parcendum, aliorum autem peccata numeraret ad puniendum. Unde dicit Hieronymus Habebat atramentarium, quo omnium peccata describeret, et {5. 38ra} Δ sanctorum a peccatoribus numerum segregaret.
marg.| {a} Et ingressi sunt] in atrium interius, quasi dicat, ipsi veniebant de via porte superioris aquilonaris, id est veniebant per viam que ducit ad portam interioris atrii, et ingressi sunt in atrium interius et processerunt usque ad locum altaris.
marg.| {b} Et] tunc   [steterunt iuxta altare eneum]
marg.| Tantum processerunt quantum in precedenti capitulo peccatores processisse dicuntur, ut per hoc significaretur quod secundum quod peccaverunt, secundum hoc etiam punirentur. Et nota singula verba.
marg.| {c} Steterunt] quasi parati ad iubentis imperium.
marg.| {d} Iuxta altare] ut scilicet cuiuscumque peccata viderint ibi non esse dimissa, scilicet per sacrificia altaris, sententie Domini, et interfectioni eum subiacere cognoscant. Vel, iuxta altare, ut notetur vindicta per eos exercenda pro peccatis commissis in negligentia sacrificiorum. Vel, ut notetur quod peccaverunt sacrificando idolis, et adorando Solem, et Lunam, etiam iuxta altare Domini, ut dictum est supra 8.f. et ideo puniendi erant. Vel potius, ideo ipsi facturi vindictam ingrediuntur ad altare, ut a sanctuario Domini incipiant vindictam exercere, id est a Ministris sanctuarii, ut dicitur inf. eod. c.
marg.| Item nota quod dicit, altare eneum, quod erat altare holocaustorum : duo enim erant altaria, unum thymiamatis aureum intrinsecus, et alterum ante templum eneum holocaustorum.
Numérotation du verset Ez. 9,2 
moraliter
marg.| {a} Et ecce sex viri veniebant de via porte superioris, que respicit ad Aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius] Per viros istos viri sancti intelliguntur, qui cum Domino venient ad iudicium, et cum ipso iudicabunt. Unde Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Qui ideo sub senario comprehenduntur, qui numerus perfectus est, quia soli perfecti, qui omnia reliquerunt per viam porte superioris venerunt, id est qui Dominum in tribulationibus secuti sunt, hi soli iudicabunt cum Domino. Unde Mt. 19.d. cum diceret Petrus ad Iesum : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis ? Respondet Dominus : Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Isti sex viri venerunt de via porte superioris, est enim porta inferior, qua scilicet homo descendit ad Infernum, scilicet peccatum. De qua in Evangelio Mt. 16.c. Porte inferi non prevalebunt adversum eam, id est peccata, dicit Glossa Et est porta superior, qua * homo ascendit in celum, id est tribulatio. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Unde Gn. d. Cum videret Iacob scalam, per quam penitentia designatur, dixit : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta celi. Hec porta respicit ad Aquilonem, id est peccatorem quemlibet, quia omnibus peccatoribus, quantumcumque sint peccatores, patet, ut per eam intrent.
marg.| Nullus expellitur : Act. 12.b. Venerunt ad portam ferream, que ducit ad civitatem, que ultro aperta est eis. Porta hec ferrea, et dura ducens ad civitatem supernam, est tribulatio que ultro aperitur exeuntibus, de carcere peccati per ducatum Angeli, id est gratie Dei.
marg.| Iob. in persona Christi 31.d. Ostium meum viatori patuit. Apc. 2.a. Vidi ostium apertum in celo, et vox quam audivi tamquam tube loquentis mecum, dicens : Ascende huc. Hec tuba sonat, et hominem ad ascendendum in celum invitat, quotiens Dominus homini, ut ad penitentiam convertatur, et per penitentiam in celum vadat, occulte inspirat.
marg.| Ad hoc etiam designandum, quod hec porta Aquilonaribus, id est peccatoribus patet, et omnes peccatores admittit, stat Dominus in Ecclesia, aperta porta lateris ad Aquilonem, brachio etiam extenso ad ipsum interposita Maria, Ioanne stante a sinistra.
marg.| Ac si dicat Dominus, manu extensa ad Aquilonares, id est peccatores, omnes voco, et portam eius aperio mediante Maria, id est penitentie amaritudine, Ioanne, id est gratia Dei a sinistris, in omnibus adversitate iuvante, et protegente. Unusquisque vero illorum virorum vas interfectionis, vel interitus habet in manu sua, scilicet, sententiam iudicii, et ultionem in malos.
marg.| Unde Ps. 149 Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.
marg.| Et notandum quod bis dicitur, quod habebant vas interfectionis, vel interitus in manu sua, ad denotandum quod dupliciter punient malos, scilicet dividendo a consortio Dei, et sanctorum, et mittendo in mortem eternam, id est in infernum, que duo etiam in gladio denotantur, qui et dividit sive scindit et interficit vel pungit. De hoc Mt. 25.d. Ite maledicti, ecce scissio, et divisio ; In ignem eternum, ecce punitio, vel interfectio.
marg.| Vel bis dicuntur habere vas interfectionis, ad denotandum quod dupliciter interficient, in corpore scilicet, et anima. Unde Apc. 1.d. De ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat.
marg.| {a} Vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis] Per virum istum Christus designatur, qui bene dicitur esse unus, id est singularis, quantum ad peccati immunitatem, {5. 37vb} quia solus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Vestitus etiam dicitur lineis, id est virginitate mundissime carnis, et in medio iudicantium ; ut secundum ipsum omnes iudicent. Unde Apc. 20.d. Vidi mortuos pusillos, et magnos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vite, et iudicati sunt, mortui ex his que scripta erant in libris secundum opera ipsorum.
marg.| {d} Et atramentarium scriptoris ad renes eius] Scriptorium in quo latet scriptura, et occultatur, est occultum Dei iudicium, ubi occultatur scriptum, quis scilicet scriptus sit in libro vite, et quis deletus.
marg.| Et hoc modo occultum est nobis quandiu est in scriptorio, id est in occulto Dei iudicio. Ps. 35. Iudicia tua abyssus multa. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, etc.
marg.| Sed in iudicio proferetur scriptura, et legetur coram omnibus.
marg.| Hic est liber in quo scripte sunt lamentationes, carmen, et ve, supra 2.d. Lamentationes omnibus in hac vita, quia nemo scit utrum sit dignus amore, an odio. Eccl. 9.a. Carmen in iudicio bonis, quibus dicetur : Venite benedicti, ve damnatis, quibus dicetur : Ite maledicti, Mt. 25. Renes Christi, fideles sunt luxuriosi, qui a Deo quacumque delectatione mala fornicati sunt. Isti portant scriptorium, id est scriptum occultum, quia non vident illud, sed tunc in * iudicio, ut predictum est, educetur. Unde Threnor. 3.b. Misit in renibus meis filias pharetre sue. Interlin. id est in luxuriosis fidelibus sagittas occulti iudicii. Soli enim fideles mali secundum illam scripturam condemnabuntur : infideles enim iam iudicati sunt. Unde sequitur de viris illis.
marg.| {a} Et ingressi sunt, et steterunt iuxta altare eneum] altare, scilicet holocaustorum, quod erat extra templum. Altare hoc est fides, sicut dicit Glossa super illud Is. 19.c. Erit altare in medio terre Egypti, id est in mundo, quia non est in celo, quia videmus nunc per speculum, et in enigmate, tunc autem facie ad faciem. 1Cor. 13.d. Fides enim evacuabitur, et cessabit.
marg.| Hoc est etiam altare holocaustorum, quia non placent Deo nostra sacrificia, nisi fuerint in fide oblata, quia sine fide impossibile est placere Deo. {5. 38rb} Hbr. 11.a. Iuxta altare ergo stant iudicaturi, quia solos fideles malos iudicabunt.
Numérotation du verset Ez. 9,2 
mystice
marg.| Θ {a} Et ecce sex viri veniebant de via porte superioris que respicit ad Aquilonem] Per istos sex viros, sicut dicit Beatus Hieronymus in quadam expositione, Angeli intelliguntur, qui cum Domino contra peccatores ad iudicium venient.
marg.| Unde Mt. 25.c. Cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue. Dicuntur autem Angeli sex, quia omnes peccatores de sex etatibus mundi iudicabunt. Vel ideo dicuntur sex, quia in illos solos vindictam exercebunt, qui sex opera misericordie non fecerunt. Illa enim sola querentur in iudicio, ut habetur Mt. 25.d. Igitur super omnes malos, vindicta Angelorum transibit.
marg.| Unde Mt. 13.f. Mittet filius hominis Angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala, id est eos qui faciunt iniquitates, et mittent eos in caminum ignis. Dicuntur autem Angeli venire [ De via porte superioris, que respicit ad Aquilonem]
marg.| Porta superior per quam itur ad templum, est introitus in celum, et respicit ad Aquilonem, quia toti mundo patet, quantum est in se, sed nos claudimus aditum. Ier. 49.f. Non ostia, nec vectes eis. Via introitus est penitentia, et tribulatio, per quam omnes intraverunt. Iudith. 8.c. Isaac, Iacob, Moyses, omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles.
marg.| In hac via, id est in penitentia nostra, modo nobiscum sunt Angeli docentes, et ducentes nos in viam bonam, et protegentes nos. Ps. 90. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ex. 23.c. Ecce ego mittam Angelum meum qui precedat te, et custodiat in via.
marg.| Administratorii enim sunt spiritus ad custodiam nostram deputati.
marg.| Ab hac via venient Angeli, ad Iudicium : illi enim iidem qui nos debent iuvare, et ducere in celum, si eis non obedimus, stabunt contra nos ad Iudicium. Ps. 37. Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et ad hoc designandum dicitur Gn. 3.d. quod collocavit Dominus ante Paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem ad custodiendam viam ligni vite. Est ibi Angelus si viam ire volumus, ut nos ducat, et protegat. Si nolumus veniet ab hac via cum gladio ad Iudicium, ut iudiciali sententia nos interficiat.
marg.| {d} Et uniuscuiusque vas interitus in manus sua] 1 gladius, vel securis. Gladius iste qui malos interficiet, nihil aliud est quam ad preceptum Domini divident, et separabunt malos de bonis, mittentes in Infernum. Unde Mt. 13.g. Exibunt Angeli, et separabunt malos, etc. Dicuntur autem hic habere vas interitus, ante dictum est quod habent vas interfectionis, ad denotandum quod dupliciter interficient in corpore et anima, Θ vel quos in morte ex sententia Domini proscripserunt a gloria, quantum ad animam in iudicio proscribant secundum corpus, et animam. Vel aliter habent vas interfectionis, et interitus.
marg.| Et est differentia inter interfectionem, et interitum, quia interfectio dicitur mors ab alio illata, interitus mors ex se veniens : vas autem, sive gladius, ut dictum est, separatio est malorum a bonis : duo vero genera sunt malorum, quos separabunt et mittent in gehennam, mali fideles, et mali infideles.
marg.| Illi iudicabuntur, et sic separabunt eos Angeli, et mittent in Infernum, et sic interficientur, quia iudicio Dei iusto mortem incurrent : mali vero infideles non iudicabuntur, sed sine iudicio tali separabunt eos Angeli de iustis, et mittent in infernum.
marg.| Ipsa enim infidelitas eorum testatur eos iuste incurrere mortem eternam, et ita quasi propria morte interibunt. Alii vero iudicabuntur et interficientur.
marg.| {a} Vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis] Vir ille, ut dictum est, Christum designat, qui indutus erit lineis, quia suavis, et mitis apparebit bonis, erit vero vir rigidus, et inflexibilis malis.
marg.| Modo Christus est puer, quia de facili placatur penitentia, Sed tunc erit vir, id est inflexibilis malis Prv. 6.d. Zelus, et furor viri non parcet in die vindicte, 1Rg.15.f. Triumphator in Israel non parcet, et penitudine non flectetur.
marg.| Vel [ Vestitus lineis] id est albis vestibus, et mundis. Et bene dicitur quod unus in medio eorum est vestitus lineis, quia in iudicio solus Dominus mundus apparebit, ceteri vero omnes quantum est ex se peccatores. Sir. 18.a. Deus solus iustificabitur, id est in comparatione omnium hominum in iudicio solus iustus, et mundus reputabitur. Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
marg.| In Prv. 20.b. ubi nos habemus : Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Septuaginta habent : Cum sederit Rex iustus in solio iudicii, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato ?
marg.| {d} Et atramentarium scriptoris ad renes eius] Omnia peccata nostra que facimus, apud se scripta habet Deus, nullius obliviscitur. Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Hoc scriptum habet Dominus in scriptorio tamquam absconditum, sed leget in iudicio coram omnibus, et queretur a peccatore illud Mt. 22.c. Cuius est hec imago, et superscriptio ? Dicunt ei, Cesaris : Reddite ergo que sunt Cesaris, id est hunc hominem Diabolo, quia eius scripturam, 1 opera habet. Hoc scriptorium Dominus quamdiu sumus in vita, portat ad renes, vel ad lumbos. Lumbi Christi sunt prelati, qui alios Christo deberent per bonum exemplum generare. Qui parum hodie generant, quia lumbi eius impleti sunt, non generationibus, sed illusionibus : computrescit enim lumbare in aquis, id est iustitia in deliciis, Ier. 13.b. que lumbare prelatorum deberet esse. Is. 11.b. Erit iustitia cingulum lumborum eius.
marg.| Scriptorium ergo suum Dominus committit prelatis : ipsi enim sunt notarii Domini, ut ad ipsos tamquam ad notarios Domini accendant homines ad delendum quod noluerint Θ et scribendum. Prelatis enim claves commisse sunt. Homo scriptum malum petit abradi a notario. Cum confitetur et petit absolvi. Tunc scribit notarius novam scripturam, cum ei iniungit penitentiam. Lc. 16.b. De villico per quem prelatus designatur, dicitur : « Convocatis singulis debitoribus domini sui, dicebat primo, quantum debes domino meo ? At ille dixit : Centum cados olei. Dixit que illi : Accipe cautionem tuam, et sede cito, et scribe quinquaginta ». Modo itaque scriptura est in scriptorio, quia non videt homo aperte scripturam, id est peccatum suum. Multi enim sunt qui portant litteras Urie per quas petiit sibi mortem quia in iudicio legitur breve et accusabuntur mali, sicut de malis pueris in scholis.
marg.| {a} Et ingressi sunt et steterunt iuxta altare eneum] Hoc altare holocaustorum quod extra templum est, Crucem significat, ubi vera hostia oblata est, hoc est, extra templum, quia nulla tribulatio intrat celum.
marg.| Est etiam altare holocaustorum, quia in fide passionis Christi omnia offerre debemus opera nostra. Iuxta hoc altare stabunt Angeli, quia omnes iudicabuntur ad regulam passionis Christi. Ideo etiam hoc signum erit in celo, cum Dominus ad iudicandum venerit, ut secundum eam iudicentur omnes.
Numérotation du verset Ez. 9,3 
marg.| {e} Et gloria Domini Israel assumpta est de Cherub] Tertia pars, in qua gloria Domini recedere de templo dicitur.
marg.| Et hoc legitur diversimode. Primo, sic : Gloria Domini assumpta est de Cherub, id est de loco in quo prius erat Cherub.
marg.| {f} Que] gloria adhuc   [erat super eum] id est super Cherub, quia non recessit a Cherub, sed ipsa gloria, et Cherub assumpta sunt de loco in quo prius erant posita.
marg.| {g} Ad limen domus] ut per hoc significetur, quod gloria Domini erat recessura de templo, et omnia sacra, et speciosa templi, et honor eius in ignominiam convertenda. Vel secundum alios : Assumpta est de ipso Cherub, id est de ipsis Cherubim, que erant super Propitiatorium, recessit gloria, et venit ad lumen domus, que gloria prius erat super eum, vel super eos. Et vocatur gloria Domini nubes, que aliquando obumbrabat Sanctum sanctorum, et specialiter descendebat super Propitiatorium, ubi erant duo Cherubim.
marg.| Unde et propter hoc dicit Ps. 79. Qui sedes super Cherubim, quia aliquando ibi fiebat responsum a Domino. Vel Cherub vocat illud animal habens quatuor facies, et gloriam Domini vocat illud quod vidit esse super capita animalium, vel animalis illius. Supra 1. Et illam gloriam vidit modo Propheta ad limen domus, et ab illis animalibus removeri. Secundum autem omnem modum exponendi hic ponitur singulare, pro plurali, Cherub, id est Cherubim. Duo enim Cherubim erant, super Propitiatorium quantum ad primam expositionem : quatuor etiam animalia visa sunt ab Ezechiele, non unum tantum, sed quatuor, quorum quodlibet erat quadriforme, ut credimus.
marg.| Cherub autem, ut dicit Hieronymus proprie est masculini generis et numeri singularis : Cherubim autem per m pluralis numeri et masculini generis. Cherubin vero per n nomen est ordinis, id est novem, {5.38va} Δ numeri pluralis et neutrius generis.
marg.| {a} Et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis] Hieronymus dicit in originali, quod gloria Domini vocavit illum virum, quod potest intelligi sic, id est vox quedam facta est ei de gloria Domini. Vel gloria Domini vocatur nubes, sive gloria, que erat super caput animalium. Illa autem vox fiebat in persona Domini. Hieronymus tamen videtur postea dicere expressius, quod unus Cherub locutus sit ad virum : dicit enim sic : De quatuor Cherubim, unus Cherub mittitur a gloria Dominice maiestatis, locuturus ad eum qui indutus erat Pontificis indumentis.
Numérotation du verset Ez. 9,3 
moraliter
marg.| {e} Et gloria Domini Israel, etc.   que erat super eum ad limen domus] Isti Cherubim erant super Propitiatorium, et ibi super eos apparebat gloria Dei. Per Propitiatorium accipi potest penitentia, per quam repropitiatur peccatoribus.
marg.| Unde Is. 38.d. Ecce in pace amaritudo mea amarissima, id est ego feci pacem ad Deum per amaritudinem amarissimam.
marg.| Est penitentia amara in contritione, amarior in confessione, amarissima in satisfactione, Cherubim stantes super Propitiatorium, sunt penitentes perseverantes in penitentia sua.
marg.| Super istos apparet modo gloria Dei, id est misericordia eius, per quam gloriosus habetur apud nos, sed in iudicio auferetur a Propitiatorio et Cherub, quia tunc non valebit penitentia, quia Dominus propter eorum dolorem, vel quamcumque penitentiam ad misericordiam non flectetur. Sed.
marg.| {g} Ad limen domus] id est in introitu celi ponetur, quia ad omnes celestes se extendet, non ad alios. Is. 26.b. Tollatur impius ne videat gloriam Dei, secundum aliam litteram. Hoc est quod dicitur Prv. 6.d. Zelus, et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam * precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {a} Et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebar in lumbis suis.
Numérotation du verset Ez. 9,3 
mystice
marg.| {c} Et gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, que erat super eum ad limen domus] Per Cherubim qui stabant super Propitiatorium in templo versis vultibus respicientibus in Propitiatorium, mali prelati significari possunt, qui sunt quasi Cherubim in templo, tamquam idola : Za. 11.d. O pastor, et idolum, servientes Propitiatorio, id est altari, habentes semper oculum ad altare, idest, ad oblationes, sepulturas, et decimas, aliud in Ecclesia non querunt.
marg.| Item Cherub, plenitudo scientie. Mali prelati sunt pleni scientia, id est nihil aliud est in eis, quam scientia. Sancti non pleni dicuntur scientia, sed caritate, et scientia, Sir. 15.b. Implevit eos Dominus spiritu sapientie, et intellectus.
marg.| Hoc carent mali clerici, qui sunt scientia pleni. Et ad hoc designandum dicitur Cherub in singulari, cum duo essent in templo.
marg.| Sic prelati deberent esse coniuncti per caritatem, sed sunt unus divisi per singularitatem, quia, ut ait Apostolus ad Phil. 2.c. Omnes que sua sunt querunt, non que Iesu Christi. Super istos multa est gloria Domini, honores, et dignitates, et ipsa temporalia. Et dicit notabiliter quod super istos est, quia in ipsis parum est de gloria Domini. Ps. 143. Filie eorum composite circumornate, ut similitudo templi. Ps. 44. Sed omnis gloria filie regis ab intus. Hec gloria in iudicio assumetur de Cherub.
marg.| {g} Ad limen domus] id est in aperto coram omnibus. Is. 22.e. De malo sacerdote : Quasi pilam mittet te in terram latam, et spatiosam, ibi morieris, et ibi erit currus glorie tue, et ignominia domus Domini tui, et expellam te de statione tua, et de domo tua expellam te.
marg.| Os. 4.b. Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Iob. 12.c. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat. Vel.
marg.| {g} Ad limen domus] transfertur, id est ad humiles de Θ Ecclesia, qui melius vixerunt quam ipsi. Os. 1.b. Conteram arcum Israel in valle Iezrael, id est potentiam et dignitatem prelatorum disperdam in comparatione humilium subditorum.
marg.| {a} Et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis] quia ipsa gloria ipsorum, et dignitas et prelatio contra ipsos clamabit ad iudicium, et propter ipsa plus punientur. Unde Sap. 6.a. Iudicium durissimum in his qui presunt, fiet. Durum, quia male intraverunt. Durius, quia male vixerunt. Durissimum, quia male rexerunt.
Numérotation du verset Ez. 9,4 
marg.| {b} Et dixit Dominus ad eum] ex hoc patet quod vox ista fiebat in persona Domini.
marg.| {d} Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, et signa thau thau] scrips. cum codd., ת edd.   * super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, que fiunt in medio eius] id est in ea publice. Et nota, quod gemitus refertur ad exteriorem planctum, dolor ad interiorem. Tau est extrema littera in alphabeto Hebreorum.
marg.| Per hoc ergo quod gementes hoc signo signantur, perfecta scientia in viris gementibus esse significatur : quia si scit ultimam litteram, constat quod scit alias, si recto ordine scit. Item per hoc notantur reliquie sanctorum, quia pauci, et ultimi viles erant salvandi, vel ut Hebrei autumant, quia lex apud eos appellatur thora, que in principio nominis sui hac littera scribitur. Ideo illi hoc accipere signaculum dicuntur, qui legis precepta compleverant.
marg.| He tres rationes litterales sumuntur de Glossa Hieronymi Quarta ratio mystica est, quia hec littera ת extrema in Hebreorum litteris, quibus usque hodie utuntur Samaritani, crucis habet similitudinem, que in Christianorum frontibus signatur, {5.39ra} Δ etc. Sequitur.
Numérotation du verset Ez. 9,4 
moraliter
marg.| Et dixit Dominus ad eum]  : Vocavit eum gloria Domini, ut dicit Beatus Hieronymus Ne posset credi quod Dominus quantumcumque posset puniret, et absque misericordia, quia dictum est, quod gloria eius, id est misericordia recessit a Propitiatorio, ut ultra non misereatur, ideo dicit Propheta quod ad iustitiam faciendam post iudicium, scilicet, vocavit eum gloria Domini, id est misericordia eius, quia eos puniet citra condignum. Ps. 98. Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
marg.| {b} Et dixit Dominus] id est Deus Pater.
marg.| {c} Ad eum] id est Filium.
marg.| {d} Transi per mediam civitatem]  : Quia, sicut dicitur Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio.
marg.| Dicit ergo ei : Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, ut scilicet sine personarum acceptione iudices, et punias, ita magnum, sicut parvum. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur.
marg.| Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum, et magnum ipse fecit, et equaliter est ei cura de omnibus.
marg.| Et dicitur ei quod transeat per mediam Hierusalem, id est ut iudicet etiam eos in quibus videbatur, et apparebat aliquid religionis esse. Ps. 74. Ego iustitias iudicabo. Quid ergo faciet de iniustitiis ? Et si iudicat, et inquirit Hierusalem, sicut dicitur Sophon. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis. Quid fiet de Babylone ?
marg.| {e} Et signa thau thau] scrips. cum codd., ת edd.   * super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, que fiunt in medio eius] Viri isti gementes sunt penitentes, qui gemunt pro propriis iniquitatibus, et dolent pro aliorum abominationibus que fiunt in mundo. Super tales scribit Dominus signum thau thau] scrips. cum codd., ת edd.   * id est signum Crucis, ut scilicet tali signo signati in Iudicio non puniantur, sed de ovibus Domini esse cognoscantur.
marg.| Sic erat signatus Apostolus qui dicebat Gal. 6.d. Stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Et in Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Lumen vultus Domini, ut dicit Glossa, est crux Christi, quo signo signantur hic, ut cognoscantur in Iudicio. Sed {5.38vb} mali qui hoc signo carebunt, non agnoscentur, et ideo a porta celi excluduntur, Mt. 25.a. Amen dico vobis, nescio vos.
marg.| Et debet hoc signum esse super frontes nostras, ut aperte Christum confiteamur, et aperte eius signa in corde, et corpore portemus. Mt. 16.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, id est elevet. Cum enim quis in bello vexillum suum deiicit, et deprimit, signum est devictionis, elevatio vero signum est victorie.
marg.| Unde Dominus Lc. 9.d. Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.
marg.| Signari debemus thau thau] scrips. cum codd., ת edd. * in fronte, ut Passionis Christi iugiter memoremur, que ad multa utilis est quia memoria Passionis Christi :
- A tentatione peccati liberat. Unde Ex. 12.d. preceptum est Angelo exterminatori, ut ubicumque viderit sanguinem agni signatum in superliminari, et in utroque poste, id est in intellectu, et affectu illam domum pertranseat. Et Apc. 7.a. precipitur quatuor Angelis ne noceant terre, et mari, neque arboribus, quousque signentur servi Dei in frontibus suis.
- A vulnere peccati sanat. Unde Nm. 21.c. Quotquot aspiciebant serpentem eneum fixum in palo, sanabantur a morsu serpentum.
- A morte eterna liberat. Ios. 2.c. Rahab meretrix, et cognatio eius per filum coccineum liberata fuit.
- Prosperitatem mundanam despicere facit : In cuius figura tempore passionis sol obscuratus est, Lc. 23.f.
- Timorem incutit, Lc. 23.e. Si in viridi hoc faciunt, in arido quid fiet ?
- Mortuos in peccatis resuscitat, Mt. 27.f. Multa corpora Sanctorum qui dormierant, surrexerunt.
- Dura corda conterit ad penitentiam, Mt. 27.f. Petre scisse sunt Hic est enim hircus emissarius : Levit. 16. Cuius sanguis tepidus frangit adamantem, quia passionis eius memoria cor durum emollit ad compunctionem.
- Amara in penitentia dulcificat. Ex. 15.
marg.| * Lignum positum in aquis Marath dulcoravit eas : sicut enim nubes aquas marinas in dulcorem convertit, sic memoria Passionis Christi, quam in corpore suo sustinuit, omnes passiones, et amaritudines qua fideles pro eo sustinent, in dulcedinem vertit.
Numérotation du verset Ez. 9,4 
mystice
marg.| {b} Et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, que fiunt in meo eius]
marg.| Antequam Dominus malos puniat, bonos signat, id est in iudicio Dominus suos primo signabit, id est certe suos esse demonstrabit, ut scilicet non timeant videntes eum iratum, quia sancti iram Christi in iudicio non sustinerent, nisi eos Dominus confirmaret.
marg.| Unde Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt, et pavent ad nutum eius. Et cantatur : Tremebunt Angeli, atque Archangeli, quantum est de se.
marg.| Sed prius Dominus suos confirmabit, et signabit, et eis mitis apparebit, malis vero iratus. Et hoc bene significatum est Est. 15.c. ubi dicitur de Assuero, qui Christum significat : Assuerus enim beatus interpretatur, quod terribilis Θ erat aspectu, sedens super folium : Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput, convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et ut dicitur, consolatus est eam, dicens : Ego sum frater tuus, noli timere, non morieris, non enim pro te, sed omnibus hec lex constituta est. Ps. 44. Regina assans a dextris Dei in vestitu deaurato, est Ecclesia triumphans, que cum talem videbit Christum, timeret, nisi spiritus regis ad eam in mansuetudinem verteretur, et cognosceret quod non propter se, sed propter omnes peccatores hoc facit.
Numérotation du verset Ez. 9,5 
marg.| {a} Et illis dixit audiente me] id est predictis sex viris.
marg.| {b} Transite per civitatem sequentes eum] qui signat bonos, et malos. Exponit.
marg.| {c} Et percutite] omnes qui non sunt signati.
marg.| {d} Non parcat oculus vester] id est nullum respiciatis ad parcendum.
marg.| {e} Neque misereamini] quin interficiatis.
Numérotation du verset Ez. 9,5 
moraliter
marg.| {a} Et illis dixit audiente me. Transite per civitatem sequentes eum] Idem precipitur assidentibus, quod et ipsi iudici Filio Dei, ut scilicet sequantur ipsum transeuntes per mediam civitatem : nihil enim audebunt, vel poterunt iudicare levius, quam ipse iudex iudicaverit, nec aliquis homo quantumcumque mitis, mitius cum eis ageret, si iustitiam tenere vellet. Precipit ergo Dominus ut transeat per civitatem, id est quod iudicent sine personarum acceptione. Ex. 32.f. Ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
marg.| {c} Et percutite. Non parcat oculus vester, neque misereamini] Quia dicitur. Sap. 5.a. Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, quasi inflexibiles.
Numérotation du verset Ez. 9,5 
mystice
marg.| {a} Et illis dixit audiente me] Hoc dicit Propheta, quia omnibus Prophetis revelatum est hoc iudicium, et nobis per ipsos, ut se omnes preparent. Sir. 18.c. Ante iudicium prepara iustitiam. Et eodem. Ante iudicium interroga teipsum.
marg.| {b} Transite per civitatem sequentes eum et percutite] Totum sicut ante expositum est usque ibi :
Numérotation du verset Ez. 9,6 
marg.| {f} Senem, adolescentem, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem] id est ita ut nec unus remaneat quasi dicat nulli etati, nulli sexui parcatis.
marg.| Nota quod Glossa dicit, senes bonos, secundum illud. Cani hominis prudentia eius : Sap. 4.b. Adolescentem dicit, qui ad bella fidei est promptissimus.
marg.| Virginem que pudicitiam tota mente amplectitur. Parvulum, qui lacte potatur infantie, et necdum solidum cibum capere potest.
marg.| Mulieres, que fragilitatem sexus anime imbecillitate testantur. Iste autem glosse mystice sunt, nec glossant senem, vel adolescentem quales interficiuntur, sed quales esse deberent. Sequitur.
marg.| {g} Omnem autem super quem videritis thau] id est tale signum.
marg.| {h} Ne occidatis] id est omnem dolentem de malis domus Israel.
marg.| {i} Et a Sanctuario meo incipite] id est primo templum contaminate cadaveribus occisorum.
marg.| Vel A sanctuario , sive   a Sanctis, secundum Septuaginta, id est Sacerdotes templi, et ministros altaris occidite quia adorabant idola in templo vel negligenter cultui templi deserviebant.
marg.| {5.39va} Δ {a} Ceperunt ergo] etc. quasi dicat quia sic eis preceptum erat, ideo ceperunt occidere.
marg.| {b} A viris senioribus qui erant ante faciem domus] id est ante templum, ab illis, scilicet qui tenebant thuribula, et sacrificabant picturis idolorum, ut supra 8.d. ut dicitur Glossa Vel forte ab illis qui adorabant Solem, et Lunam, qui erant inter vestibulum, et altare. Glossa Unde cepit peccatum, inde iudicium, id est tormentum iuste est illatum.
Numérotation du verset Ez. 9,6 
moraliter
marg.| {f} Senem, adolescentem, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem] Per senes, inveterati in malis intelliguntur, quales erant illi. Dn. 13.f. Quorum alteri dicit Daniel. Inveterate dierum malorum. Adolescentes sunt lascivi in malo. Sir. 13.a. Adolescentia, et voluptas vana sunt.
marg.| Virgines sunt steriles in bono, quia nihil boni operantur. Idc. 11.g. Dimitte me, ut circumeam montes, et defleam virginitatem meam. Ille circumeundo montes deflet virginitatem, qui considerando sanctorum vitam, et profectum, deflet quod ipse nihil proficit, et nihil boni facit. Sic deflent penitentes.
marg.| Sed mali non curant de sua virginitate. Ps. 77. Virgines eorum non sunt lamentate. Et ideo oportebit eos in eternum plorare. Parvuli sunt, qui caduca diligunt, et magna, id est eterna, et spiritualia non cupiunt. 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus. Mulieres sunt molles, et teneri deliciis corporis dediti, qui nihil pro Christo volunt pati. Dt. 28.f. Mulier tenera, et delicata, que super terram ingredi non valebat, nec pedum vestigium figere propter mollitiem, et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo qui cubat in sinu suo, id est prelato, cum ei aliquid penitentie iniunget. Tales omnes interficiuntur. Dt. 32.f. Gladius meus devorabit carnes, id est homines carnales.
marg.| {g} Omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis] {5.39rb} Signati enim signo crucis, in Iudicio, et Passione Christi liberabuntur a sententia iudicis. Ex. 12.b. Transibit Dominus percutiens Egyptios, cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et ledere.
marg.| Vel ultima littera in alphabeto signantur, ad denotandum quod qui omnia precepta Scripture non servaverit usque ad ultimum, occidetur, quia dicitur Iacob. 2.b. Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Nota etiam quod thau ultima littera est, et interpretatur, erravi. Unde homo cum omnia precepta servaverit, novissimum se reputet, et semper timeat ne in aliquo erraverit. Sic se reputabat Apostolus, novissimum, cum tamen esset perfectus. 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus.
marg.| Et Lc. 17.c. Cum feceritis omnia que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
marg.| Nihil ergo sua opera debet homo reputare, et semper timere ne in aliquo erraverit quantumcumque perfectus sit. Sicut beatus Iob, qui Dominus tantum testimonium perfectionis dedit, dicit Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
marg.| Item signabuntur tunc ultima littera thau, ad designandum quod tunc omnia que scripta sunt, consummabuntur, et evenient que de Iudicio scripta sunt : Contra illos qui dicunt quod ad preces beate Virginis, Dominus propitius erit malis in Iudicio.
marg.| Unde et thau interpretatur secundum aliam interpretationem, consummavit.
marg.| Unde Mt. 5.c. Iota unum, aut apex unus non preteribit a lege Dei, donec omnia fiant. Vel thau, quia ultima littera est, significat perseverantiam penitentie, sine qua nemo salvatur. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.
marg.| {i} Et a Sanctuario meo incipite] Sanctuarium Domini sunt illi, in quibus Dominus multa bona nature, et etiam in aliquo tempore multa bona gratie, quasi in Sanctuario reposuerat.
marg.| Ab istis incipit iudicium, quia gravius punientur, quam ceteri. Sir. 20.b. Gratie fatuorum effundentur, quia coram omnibus in iudicio eis improperabantur.
marg.| Vel Sanctuarium Domini sunt claustrales, in quibus plus abundare debent bona spiritualia, quos Dominus tamquam Sanctuarium a mundo separavit, et firmavit regularibus observationibus, Ex. 15.c. Sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tue.
marg.| Ab his incipiet iudicium, quia si tales labentes non penituerint, plus punientur quam alii.
marg.| Vel Sanctuarium sunt viri isti, a quibus incipit iudicium Domini, quia in presenti puniuntur, ut in futuro parcatur eis, et quid passuri sint mali, ostenditur : Nam si boni patiuntur modo, quid fiet de malis ? 1Pt. 4.d. Ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio Dei ? Et si iustus quidem vix salvabitur, impius, et peccator ubi * parebunt ? Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit, quanto magis impius, et peccator ?
marg.| {a} Ceperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus] Per istos qui triplici muro clausi erant, claustrales significantur, qui clauduntur voto castitatis, voto non habende proprietatis, et voto obedientie quasi muro triplici.
marg.| Qui debent esse viri, id est virtuosi in operibus, et seniores, id est maturi in gestibus, et esse ante faciem templi, id est celi in suis orationibus : familiares enim debent esse curie celesti.
marg.| Sed cum hi qui tales deberent esse, peccatores inventi fuerint ; graviter punientur. Unde Ps. 54. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu, veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quia bene sciunt in quibus, et quando delinquunt, et cum remorsione conscientie semper sunt.
Numérotation du verset Ez. 9,6 
mystice
marg.| {i} A Sanctuario meo incipite] Sanctuarium Domini sunt prelati, a quibus iudicium incipiet, ut qui primi sunt in culpa, etiam principales sint in pena. Quam destructionem Sanctuarii previdens Ieremias deplorat Lam. 4.a. dicens : Θ Dispersi sunt lapides Sanctuarii in capita omnium platearum. Et eodem libro 2.c. aRepulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi sue.
a Lam. 2.
marg.| {a} Ceperunt, ergo a senioribus] id est presbyteris, quia presbyter Grece, senior Latine.
marg.| {c} Qui erant ante faciem domus] Ipsi enim ianitores sunt celi, quibus claves commisse sunt, sed bene dicitur quod stant ante faciem domus, ut nec intrantes, et alios intrare non sinentes. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines : Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Numérotation du verset Ez. 9,7 
marg.| {d} Et dixit ad eos] Dominus, scilicet ad illos sex viros.
marg.| {e} Contaminate domum] sanguinem effundendo in ea, et cadaveribus mortuorum eam replendo. Sicut etiam modo dicitur Ecclesia contaminari in effusione sanguinis.
marg.| {f} Et implete atria interfectis] hoc est contaminate atrium, et domum Domini, et ita fecerunt Angeli, hoc est supplendum. Et tunc dictum est eis.
marg.| {g} Egredimini] de templo ad occidendos illos de civitate.
marg.| {h} Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate] Sive ut alii transtulerunt : Percutiebant civitatem : pro his qui erant in urbe ipsam urbem appellantes, qui scilicet non erant signati.
Numérotation du verset Ez. 9,7 
moraliter
marg.| {d} Et dixit ad eos. Contaminate domum, et implete atria interfect is.   Egredimini] Illi qui in atriis sunt occiduntur, quando illi qui in claustris sunt iudicis sententia ferientur.
marg.| Per atrium enim claustrum designatur, quia debet mundum custodiri a porcis, et aliis animalibus, quia non debent in ipso nisi mortui sepeliri, et quia prope templum solet collocari.
marg.| Ita homo in claustro debet circa se sepem facere, ut nihil immunditie, id est peccati in ipsum possit intrare. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis, id est punctionibus Inferni : debet etiam homo ibi in omnibus sensibus mortificari. Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die, estimati sumus sicut oves occisionis.
marg.| Si post annum aperiretur fossa, sive sepulchrum in atrio, et {5.39vb} inveniretur homo vivus, omnes mirarentur. Sic etiam mirum est, et monstra sunt claustrales qui iamdiu fuerunt in claustris, et tamen adhuc vita sua vivunt, id est proprio sensu se regunt, et propria voluntate. 2Rg.1.b. Adhuc tota anima mea in me est, id est tota animalitas.
marg.| Tunc homo vere se probat mortuum, quando non curat ubi proiiciatur, quid de eo fiat, non plus curat si benedicitur, quam maledicatur.
marg.| Et talis, debet esse monachus, sicut dicit B. Benedictus.
marg.| Tertium est quod debet atrium esse prope templum id est celum per iugem meditationem. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
marg.| De hoc atrio dicitur : Lc. 11.d. Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia que possidet. Tunc illi, qui in atriis sunt interficiuntur, cum claustrales mali in mortem eternam mittentur.
marg.| {g} Egredimini] ad interficiendos, scilicet eos qui sunt in civitate.
marg.| {h} Et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate] quia post istos percutiuntur illi qui sunt in seculo, et seculariter vivunt. Post ipsos dico, quia minus quam ipsi punientur, ut in multis patet. Apc. 18.c. Ve ve civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum.
Numérotation du verset Ez. 9,7 
mystice
marg.| {l} Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis] id est illos qui sunt in templo, et in atriis, id est Sacerdotes interficite.
marg.| Et appellat eos atria, pulchros exterius, immundos interius.
marg.| Sicut et ipse Dominus eadem ratione eos appellat sepulchra. Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
marg.| {g} Egredimini : Egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate] Post malos prelatos punit malos subditos, quia si cecus ceco ducatum prebet, ambo in foveam cadunt, id est in gehennam. Mt. 15.b. Sed plus leditur prelatus qui ante cadit.
Numérotation du verset Ez. 9,8 
marg.| {i} Et cede completa, remansi ego] Hoc dicit pro interfectorum multitudine, nullum preter se arbitrans remansisse, id est paucos, illos scilicet tantum qui signati erant. Unde non dicit. Remansi ego solus, sed remansi ego, cum ceteris signatis.
marg.| {k} Ruique super faciem meam] id est in signum planctus, et doloris in terram me prostravi.
marg.| {l} Et clamans aio. Heu heu heu Domine Deus] Heu, propter templi contaminationem. Heu, propter stragem. Heu propter civitatis destructionem. Vel ter dicit ; Heu : propter urbis obsidionem, propter populi dispersionem, et gladii occisionem. Hieronymus tamen in originali non ponit. Heu, nisi semel.
marg.| {m} Ergo ne disperdas omnes reliquias Israel effundens furorem tuum super Hierusalem] Hieronymus Verbum effusionis penarum ostendit magnitudinem, sicut ibi : Ps. 106. Effusa est despectio super principes.
Numérotation du verset Ez. 9,8 
mystice
marg.| {i} Et cede completa, remansi ego] Vindicta consummata, intactus manet Propheta, quia nihil eorum que predixerunt Prophete remansit quin complerentur omnia. Unde Mt. 5.c. Iota unum, aut apex unus non preteribit a lege, donec omnia fiant.
marg.| {k} Ruique super faciem meam] Tunc Propheta cadet in faciem, quando quecumque sicut ante prophetata sunt, videbunt impleta aperte. Lam. 1.d. Vindemiavit me, sicut locutus est Dominus. Et Za. 1.b. Verba mea et legitima mea que mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros ? Aliter.
marg.| {i} Et cede completa, remansi ego] et signati pariter, ut dicit, beatus Hieronymus quia illi soli de tempore legis qui prophetis obedierunt, et de tempore gratie qui crucem imitati sunt, immunes erunt ab illa pena. Et dicit   [Ego] in singulari, et alios non computat, quia respectu damnatorum paucissimi erunt salvati. Mt. 22.d. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {k} Ruique in faciem meam et clamans aio : Heu heu heu Domine Deus : Ergo ne disperdas omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Hierusalem ?
Numérotation du verset Ez. 9,9 
marg.| {n} Et dixit ad me] etc. Dominus Prophete conquerenti de tanta cede ostendit equitatem suam in tali punitione, dicens :
marg.| {5.40ra} Δ {a} Iniquitas domus Israel] id est decem tribuum.
marg.| {b} Et Iuda] id est duarum tribuum, quia de decem tribubus confugerant ad duas tempore Ezechie.
marg.| {c} Magna est nimis valde] Inculcatio est, ut exprimatur magnitudo culpe, et iusta retributio pene ostendatur. Vel.
marg.| {c} Magna] dicit, pro gravitate peccatorum.
marg.| {d} Nimis] pro multitudine.
marg.| {e} Valde] id est valide, pro obstinatione quantum ad ista duo.
marg.| {f} Et] ideo [  repleta est terra] id est Iudea, sanguinibus. Glossa occisorum, id est ideo multi occisi sunt.
marg.| {i} Et] id est quia.
marg.| {k} Civitas repleta est aversione] quia a cultu Dei aversi sunt omnes per idololatriam. Vulgata editio habet : Civitas repleta est iniquitate, et immunditia, id est idololatrie sordibus.
marg.| {m} Dixerunt enim] sibi impunitatem promittentes.
marg.| {n} Dereliquit Dominus terram] id est non curat mortalia, et terrena, iuxta illud quod alibi legimus : « Scilicet hic superis labor est, ea cura quietos sollicitat ».
marg.| {o} Et Dominus non videt] quasi dicat nec curat terrena ad regendum, et ordinandum, nec videt peccata ad puniendum. Simile supra 8.e.
Numérotation du verset Ez. 9,9 
mystice
marg.| Et dixit ad me : Iniquitas domus Israel, et Iuda magna est nimis valde] Modus est loquendi, ac si dicat Propheta : Si nos qui remansimus, scilicet omnes boni de tempore legis, et de tempore Θ gratie rogaremus Deum conquereremur de malis, quod sic omnes destruerentur, respondetur nobis, quod iuste damnantur, quia peccaverunt. Simile Mt. 20.d. De parabola murmurantium de glorie collatione. Per Iudam gloriantes, et inter quos erat cultus legis, clerici intelliguntur, per Israel decem tribus, omnes laici. Quorum iniquitas est magna, quia bonum omittunt. Magna nimis, quia mala faciunt. Nimis valde, quia in his perseverant et persistunt.
marg.| {f} Et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione] quia alios per malum exemplum corrumpunt.
marg.| {g} Tertia] id est corpus repletum est.
marg.| {h} Sanguinibus] id est peccatis carnalibus.
marg.| {i} Et civitas] id est anima.
marg.| {l} Aversione] id est peccatis spiritualibus.
marg.| {m} Dixerunt enim. Dereliquit Dominus terram, et Dominus] nos   [non videt] Hoc ultimum peccatum et maximum est, quod etiam sequitur alia peccata, quod de misericordia Dei desperant, vel de iustitia presumunt. Prv. 18.a. Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit.
Numérotation du verset Ez. 9,10 
marg.| {p} Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor] quin puniam eos.
marg.| {q} Viam eorum] id est peccata eorum, id est penam pro eis.
marg.| {r} Super caput eorum reddam] Omnes opprimentur a capite usque ad plantam pedis. Vel {r}   Super caput eorum] id est super corda eorum. Vel super principes populi, qui dicuntur capita populorum in libro Nm. 7.a. ubi dicitur. Obtulerunt principes Israel, et capita familiarum, que erant per singulas tribus, etc. Item Am. 6.a. Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel.
Numérotation du verset Ez. 9,10 
mystice
marg.| {p} Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor] propter talia peccata, misericordia liberante. Ier. 21.c. Percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, neque miserebitur.
marg.| {q} Viam eorum super caput eorum reddam] Per hoc, quod dicit, super caput, notatur abundantia oppressionis. Ps. 30. Retribuet abundanter facientibus superbiam.
Numérotation du verset Ez. 9,11 
marg.| {s} Et ecce vir qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis] ut supra expositum est.
marg.| {t} Respondit verbum, dicens. Feci sicut precepisti mihi] id est signo, Tau, littere frontes gementium armavi. Nota quod sex viri nihil tale renunciant, quia non letitie, sed meroris implevere sententiam, que non sermone, sed opere probatur. Ad innuendum ergo quod non est gaudendum de pena ; ideo non renunciant sermone, sed opere exequuntur, quia semper obediendum est.
Numérotation du verset Ez. 9,11 
mystice
marg.| {s} Et ecce vir qui indutus erat lineis, et qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum, dicens : Feci sicut precepisti mihi] Hoc dicere Christi ad Patrem nihil {5.40rb} aliud est quam regratiari ei, qui primam auctoritatem attribuit ipsi Patri. Mt. 28.d. Data est mihi omnis potestas, quasi dicat, a me non habeo, dicit Christus homo, et maxime de iudicio, dicit ipse. Io. 5.d. Omne iudicium dedit Filio, et nota quod in hoc facto notatur persona Patris, et Persona Filii, et persona Spiritus sancti, tamquam ad denotandum, quod iudicium fiet potenter sine resistentia, sapienter sine errore, non misericorditer misericordia liberante, sed iuste. Primus adventus factus est per Spiritum sanctum. Unde Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Sed in secundo non erit misericordia supra 8.g. Ergo et ego faciam in furore meo, non parcet oculus meus, nec miserebor. Item per hoc, quod dicit : Feci sicut precepisti mihi, innuitur, quod hoc fecerit quasi contra cor, ac si diceret, nisi scirem te velle, et iustitia urgeret me, non facerem. Is. 1.f. Heu consolabor ego super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Non enim ex corde suo humiliavit, et abiecit filios hominum. Lam. 3.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 18/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_9)

Notes :