Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Ez. 40,1 

In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostre
in exordio
anni decima mensis quarto decimo anno postquam percussa est civitas
in ipsa hac die
facta est super me
manus Domini
et adduxit
me
illuc
Numérotation du verset Ez. 40,2 

in visionibus Dei
adduxit me in terram Israel et dimisit me super montem excelsum
nimis super quem erat quasi
edificium civitatis
vergentis ad austrum
Numérotation du verset Ez. 40,3 

et introduxit me illuc
et ecce vir
cuius erat species quasi
species aeris et funiculus lineus
in manu eius
et calamus mensure in manu eius
stabat autem in porta
Numérotation du verset Ez. 40,4 

et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis
et auribus tuis audi
et pone cor tuum
in omnia que ego ostendam tibi
quia ut ostendantur tibi adductus es huc
annuntia omnia que tu vides
domui Israel
Numérotation du verset Ez. 40,5 

et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
et in manu viri
calamus mensure
sex cubitorum
et palmo et mensus est latitudinem edificii
calamo uno
altitudinem quoque calamo uno.
Numérotation du verset Ez. 40,6 

Et venit
ad portam
que respiciebat viam orientalem
et ascendit
per gradus eius
et mensus est limen
porte
calamo uno latitudinem id est limen unum
calamo uno in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,7 

et thalamum
uno calamo in longum et uno calamo in latum
et inter thalamos quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,8 

et limen
porte
iuxta vestibulum
porte
intrinsecus
calamo uno
Numérotation du verset Ez. 40,9 

et
mensus est vestibulum porte
octo cubitorum
et frontem eius
duobus cubitis
vestibulum
autem porte erat intrinsecus
Numérotation du verset Ez. 40,10 

porro thalami
porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium
et mensura una frontium
ex utraque parte
Numérotation du verset Ez. 40,11 

et mensus est latitudinem
liminis porte decem cubitorum
et longitudinem
porte
tredecim cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,12 

et marginem
ante thalamos cubiti unius
et cubitus unus
finis
utrimque
thalami autem sex cubitorum erant hinc
et inde
Numérotation du verset Ez. 40,13 

et mensus est portam
a tecto
thalami
usque ad tectum eius
latitudinem
viginti et quinque cubitorum
ostium
contra ostium
Numérotation du verset Ez. 40,14 

et fecit frontes
per sexaginta cubitos
et ad
frontem atrium
  porte
undique
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 40,15 

et ante faciem
porte
que pertingebat usque ad faciem vestibuli
porte interioris quinquaginta cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,16 

et
fenestras obliquas
in thalamis
et in frontibus eorum
que erant intra portam undique per circuitum
similiter autem erant
et in vestibulis fenestre
per gyrum intrinsecus
et ante frontes
pictura
palmarum
Numérotation du verset Ez. 40,17 

et
eduxit me ad atrium exterius
et ecce gazophylacia
et pavimentum stratum
lapide
in atrio
per circuitum
triginta
gazophylacia in circuitu pavimenti
Numérotation du verset Ez. 40,18 

et pavimentum
in fronte
portarum
secundum longitudinem
portarum erat inferius
Numérotation du verset Ez. 40,19 

et
mensus est latitudinem
a facie porte
inferioris
usque ad frontem atrii
interioris
extrinsecus
centum cubitos
ad orientem et ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 40,20 

portam
quoque que respiciebat
viam
aquilonis
atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,21 

et thalamos eius tres hinc et tres inde
et frontem eius
et vestibulum eius
secundum mensuram porte
prioris
quinquaginta cubitorum
longitudinem eius et latitudinem
viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,22 

fenestre
autem eius
et vestibulum
et scalpture
secundum mensuram
porte
que respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus
eius
et vestibulum ante eam
Numérotation du verset Ez. 40,23 

et porta atrii
interioris
contra portam
aquilonis et orientalem
et mensus est a porta
usque ad portam
centum
cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,24 

et duxit me ad viam australem et ecce porta que respiciebat ad austrum et mensus
est frontem eius
et vestibulum eius iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,25 

et fenestras eius
et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,26 

et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celate palme erant una hinc
et altera inde in fronte eius
Numérotation du verset Ez. 40,27 

et porta atrii interioris in via australi
et mensus est
a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,28 

et introduxit me
in atrium interius
ad portam
australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,29 

thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,30 

et vestibulum per gyrum
longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,31 

et vestibulum eius ad atrium exterius
et palmas eius
in fronte et octo gradus erant
quibus ascendebatur per eam
Numérotation du verset Ez. 40,32 

et introduxit me in atrium interius per viam orientalem
et mensus est portam
secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,33 

thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudinem1 quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
1 longitudinem] longitudine Weber
Numérotation du verset Ez. 40,34 

et vestibulum eius id est atrii exterioris et palme celate in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,35 

et introduxit me
ad portam que respiciebat ad aquilonem
et mensus est secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,36 

thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum
et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,37 

vestibulum eius respiciebat2
2 respiciebat] om. Weber
in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,38 

et per singula gazophylacia
ostium in frontibus portarum ibi
lavabunt
holocaustum
Numérotation du verset Ez. 40,39 

et in vestibulo
porte
due mense
hinc et due mense inde ut immoletur super eas holocaustum
et pro peccato
et pro delicto
Numérotation du verset Ez. 40,40 

et
ad latus exterius
quod ascendit ad ostium porte
que pergit ad aquilonem due mense
et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense
Numérotation du verset Ez. 40,41 

quatuor mense
hinc
et quatuor mense inde per latera porte octo mense erunt
super quas immolabunt
Numérotation du verset Ez. 40,42 

quatuor autem mense
ad holocaustum
de lapidibus
quadris extructe
longitudine
cubiti unius
et dimidii et latitudine cubiti unius
et dimidii
et altitudine
cubiti unius
super quas ponant vasa
in quibus immolatur holocaustum
et victima
Numérotation du verset Ez. 40,43 

et labia earum
palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis
Numérotation du verset Ez. 40,44 

et extra portam interiorem gazophylacia cantorum
in atrio interiori quod erat in latere porte
respicientis ad aquilonem. Et facies eorum
contra viam australem
una ex latere porte orientalis
que respiciebat ad viam aquilonis
Numérotation du verset Ez. 40,45 

et dixit ad me
hoc est gazophylacium quod respicit viam
meridianam
sacerdotum
qui excubant
in custodiis templi
Numérotation du verset Ez. 40,46 

porro
gazophylacium quod respicit
ad viam aquilonis
sacerdotum erit qui excubant
ad ministerium altaris
isti sunt filii Sadoc
qui accedunt de filiis
Levi
ad Dominum ut ministrent
ei
Numérotation du verset Ez. 40,47 

et
mensus est atrium
longitudine
centum cubitorum
et latitudine
centum cubitorum
per quadrum
et altare
ante faciem
templi
Numérotation du verset Ez. 40,48 

et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis
hinc et quinque cubitis inde et latitudinem
porte trium cubitorum hinc
et trium cubitorum inde
Numérotation du verset Ez. 40,49 

longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo
gradibus ascendebatur ad eam
et columne erant in frontibus
una hinc et altera inde

Capitulum 40

Numérotation du verset Ez. 40,1 
marg.| {5.124vb} In vicesimoquinto anno] etc. Sicut volunt sanctia, hec sequens visio, scilicet de Templi edificatione, et de terre distributione, significativa est illius celestis habitationis, quam in futuro habebunt sancti, quando cuilibet secundum meritum suum locus et premium dividetur : quia in domo Dei mansiones multe sunt. Unde ad litteram nullus Sanctorum hanc visionem exposuit. Attamen ut aliquo modo hanc visionem litteraliter prosequamur, notandum sicut in principio libri dictum est, quod iste liber dividitur principaliter in tres partes : secundum quod ipse testatur tertio capitulo supra, quod vidit librum scriptum intus, et foris, in quo erant scripte lamentationes, carmen, et ve. In prima parte actum est de lamentationibus captivitatis quantum ad insultantes Iudeos qui erant in Iudea : et hoc usque ad vigesimum quintum capitulum. In secunda parte actum est de ve omnimode destructionis quantum ad Gentes infestantes : et hoc a 25. capitulo usque ad 40. capitulum. Ibi enim agitur de destructione diversarum Gentium Ammon, et Moab, Iudeorum, et Palestinorum, Tyriorum, et eorum Principis, Sidonis, Egypti, cum eius Principe Gog, et Magog. De his enim hucusque actum est. In hac ultima parte continetur carmen consolationis, quantum ad murmurantes qui erant in Babylone, ut sic revocentur a murmure. Eis namque qui transmigraverant, voluntarie promittitur reversio, et Hierusalem reedificatio, et Templi, et Terre distributio. Tria autem prima capitula huius visionis non oportet quod dividantur, quia continue de eadem materia tractant. Et ut facilius intelligantur, prenotanda sunt hic quedam que ad intelligentiam littere valent. Et ut ea, que hic premittimus, facilius, et citius a querente inveniantur, distinguimus ea quasi in novemdecim capitula.
a Intellige : sancti Ecclesiae doctores seu patres expositores Scripturarum.
Numérotation du verset Ez. 40,I 
marg.| A muro igitur exteriori sumam exordium, qui in quadrum dispositus, totum edificium includebat, et latera habebat equalia. Quodlibet latus habebat sexcentos cubitos in exteriori superficie : sed spissitudo muri erat sex cubitorum. Intra murum istum ex omni parte erat spatium quoddam, quod dicebatur vulgi locus, vel suburbana ; et illud spatium cum exteriori muro, sive murus exterior cum spatio in latitudine quinquaginta cubitos occupabat : et ita spissitudo muri erat de illis quinquaginta cubitis.
marg.| Hoc autem dico ; ut observetur uniformitas mensurandi. Murus enim secundus ab exteriori superficie necessario mensuratur, et spissitudo est de numero quingentorum cubitorum, quos includere dicitur. Si enim de sexcentis cubitis quos habebat murus exterior, tollas ex una parte quinquaginta cubitos, quos habebat vulgi locus in latitudine, et quinquaginta cubitos ex altera parte ; sequitur quod murus secundus qui terminabat vulgi locum, ab exteriori parte in quolibet latere, et in exteriori superficie quingentos cubitos habebat. Si ergo uniformiter de foris murus primus, sicut secundus in exteriori superficie mensuretur, in qua primus habet sexcentos cubitos [ut dictum est] secundus quingentos habebit.
Numérotation du verset Ez. 40,II 
marg.| Terminabatur autem vulgi locus ab exteriori parte muri secundi similiter in quadrum dispositi, et in medio illius spatii, quod includebatur muro secundo, erat spatium quoddam quadrangulum quod dicebatur atrium interius, et ex omni parte distabat ducentis cubitis a vulgi loco ; et istud atrium interius muro tertio cingebatur. Spatium vero quod {5. 125ra} erat inter tertium et secundum murum, exterius atrium dicebatur. Et vocabat. respectu illius interioris quod [ut predictum est] erat intra murum tertium, et habebat centum cubitos in quolibet latere ; ita quod murus, quo illud atrium cingebatur interius, non erat de illis centum cubitis : sed murus ille tertius, et etiam secundus murus et omnia edificia erant in atrio exteriori preter altare holocaustorum, quod erat in atrio interiori.
Numérotation du verset Ez. 40,III 
marg.| In predictis tribus muris, in singulis trium erant tres porte versus Orientem directe contra se posite. Una earum erat in muro exteriori, altera in muro secundo, tertia in muro tertio. Similiter adversus Aquilonem erant tres porte in eisdem tribus muris eodem penitus modo disposite. Et similiter tres versus Austrum. Porte muri exterioris nullam habebant porticum. Sed opinantur quidam quod quelibet porta muri exterioris habebat supra se edificium quoddam quasi excubias vigilum, quod erat altum super portam sex cubitis, latum sex cubitis, longum sex cubitis. Et dicunt quod hoc edificium est, quod in Textu primo dicitur mensurari. Porte vero secundi, et tertii muri habebant porticus in quantitate et qualitate prorsus similes et equales : his exceptis quod porticus secundi muri habebant septem gradus ; porticus muri tertii octo. Item porticus muri secundi erant ab interiori porte eiusdem muri, porticus muri tertii erant ab exteriori porte muri sui. Item porticus Orientales tam secundi quam tertii muri habebant coquinas ab utroque latere Relique porticus non habebant coquinas, nisi in latere Orientali. Item porticus interiore habebant mensas ; non exteriores. Hieronymus vero, et Gregorius dixerunt esse mensas in exteriori porticu Aquilonis, ad eliciendum mysterium, non adstruendam historie veritatem : quia nihil exponunt ad Litteram, nisi quantum eliciendo mysterio congruebant. Item longitudo porticum Orientalium erat disposita ab Aquilone in Austrum : latitudo ab Oriente in Occidentem. Alie vero porticus e converso longitudinem habebant dispositam ab Oriente in Occidentem : latitudinem ab Aquilone in Austrum.
Numérotation du verset Ez. 40,IV 
marg.| Differebant ergo porticus his quinque modis : sed cetera penitus habebant similia. Describamus ergo porticum Orientalem iunctam muro secundo : et ea descripta omnes alie intelligantur descripte. Longitudo porticus Orientalis ab Aquilone in Austrum disposita [ut predictum est] habebat sexaginta cubitos : et quinquaginta latitudo : ita quod spissitudo murorum claudentium longitudinem includatur in sexaginta, et quinquaginta cubitis. Omnes autem muri huius edificii habebant in spissitudine sex cubitos, preter muros trium edificiorum que erant circa Templum, et preter murum vie unius cubiti. Latitudo huius porticus versus Orientem claudebatur muro secundo : versus Occidentem quodam alio muro, et iste murus dicebatur frons sexaginta cubitorum, sive murus frontis. In utroque istorum murorum directe contra medium porticus erat apertura habens in latitudine decem cubitos : in altitudine tredecim cubitos. Et hoc erat ostium contra ostium : quod etiam [ut infra dicetur] refertur ad thalamos. Ab ostio autem secundi muri usque ad ostium frontis erat via latitudinis decem cubitorum iuxta latitudinem ostiorum. Ex utraque parte huius vie erant duo latera porticus, quorum utrumque habebat viginti quinque cubitos latitudinis, et quinquaginta cubitos longitudinis, comprehensa murorum spissitudine in viginti quinque, et quinquaginta cubitis. Utrumque enim latus habebat pro longitudine latitudinem porticus. Utrumque latus erat distinctum in septem partes, habebat enim tria vestibula, et tres thalamos, et spatium quoddam duorum cubitorum, quod erat inter thalamum, et murum secundum. Primum vestibulum habebat octo cubitos latitudinis, et erat ab interiori parte porticus iunctum muro, qui claudebat porticum versus atrium interius. Post primum vestibulum sequebatur primus thalamus quadratus, in quolibet latere sex habens cubitos. Post primum thalamum sequebatur secundum vestibulum quinque cubitorum latitudinis. Post secundum vestibulum positus erat secundus thalamus in omnibus thalamo priori equalis. Post secundum thalamum sequebatur tertium vestibulum similiter quinque cubitorum latitudinis. Post tertium vestibulum erat dispositus tertius thalamus similis per omnia duobus premissis, Inter thalamum tertium, et murum secundum erat spatium quoddam duorum cubitorum latitudinis, de quo in Textu dicitur, Et frontem eius duobus cubitis. Quia etiam simile spatium erat ex utraque parte, scilicet in utroque latere porticus : {5. 125rb} ideo postea subiungitur, Et mensura una frontium ex utraque parte. Illud autem spatium frons ideo forte dicebatur, quia per illud spatium videbatur frons porticus versus Orientem posita, id est illa pars secundi muri quam porticus occupabant. Erant igitur due frontes in qualibet porticu. Nam premissum spatium duorum cubitorum frons dicitur ; et murus qui porticum claudebat ab anteriore parte versus Templum, similiter frons vocatur. Thalami tres qui erant in Aquilonari latere porticus Orientalis, iuncti erant muro, qui claudebat porticum versus Aquilonem ; ita quod iste murus erat thalamus pro pariete. Similiter thalami lateris Australis penitus eodem modo iuncti erant muro, qui claudebat porticum versus Austrum ante quemlibet thalamum. Sed versus viam decem cubitorum, que erat in media porticu ab ostio usque ad ostium, erat sedile quoddam quod in Textu vocatur margo, et illud habebit unum cubitum in latitudine, unum in altitudine. A quolibet thalamo usque ad viam decem cubitorum erat quedam deambulatio, que a vestibus sibi iunctis forte distinguebatur ordine columnarum, ut lumen veniens per fenestras, que erant in muro porticus ex omni parte, ad thalamos et vestibula liberum posset habere meatum. Longitudo trium vestibulorum disposita erat ab Aquilone in Austrum. Duo igitur muri qui claudebant porticum versus Orientem, et versus Occidentem, occupabant duodecim cubitos, quia uterque sex cubitos habebat in spissitudine : tria vestibula occupabant decem et octo cubitos : frons duorum vestibulorum duodecim cubitos. Quos omnes cubitos si iunxeris, invenies quinquaginta cubitos in latitudine porticus, sicut in Textu dicitur.
Numérotation du verset Ez. 40,V 
marg.| Videtur quod de tribus liminibus in Textu fiat mentio : sed non fit mentio nisi de duobus tantum, scilicet de illo quod erat in ostio muri secundi, et de illo quod erat in ostio frontis versus pavimentum. Utrumque habebat sex cubitos in latitudine, quia tam latum debebat esse limen quam spissus erat uterque murus : habebat autem decem cubitos in longitudine iuxta latitudinem aperture. Utrumque limen erat aliquantulum erectum a terra, forte per unum cubitum. Super thalamos, et vestibula predicta erat cenaculum quoddam in porticibus, cuius cenaculi pavimentum erat tectum thalamorum ; et vestibulorum. Credimus autem quod ab apertura porte usque ad pavimentum cenaculi erant sex cubiti, sicut Textus dicit quod erat in Templo : ratione enim uniformitatis ita poterat esse in porticibus, sicut in Templo. Cenaculum autem habebat viginti quinque cubitos in altitudine, sicut dicitur in Textu. Sed eius altitudo vocatur latitudo, eo quod illa dimensio que minus continet, solet vocari altitudo : Altitudo autem cenaculi ; id est superior pars, illa scilicet que erat super thalamos, et vestibula, non habebat nisi viginti quinque cubitos in altitudine : sed cetere eius dimensiones que totali porticui equantur, alicubi sexaginta cubitos, alicubi quinquaginta habebant, et hac ratione eius altitudo, latitudo vocatur. Si ergo limen erat erectum super terram per unum cubitum, et apertura ostii habebat tredecim cubitos in altitudine, et ab apertura usque ad pavimentum primi cenaculi [hoc supponit ipse, sed non est in Textu] erant sex cubiti, sequitur quod porticus habebat in altitudine quadraginta quinque cubitos. Nec videatur mirum quod limen erat erectum super terram per unum cubitum : pro nihilo enim mentionem fecisset de limine, nisi limen emineret aliquantulum super terram. Hanc igitur altitudinem quadraginta quinque cubitorum habebat porticus ab interiori parte versus pavimentum : quia ab exteriori parte versus vulgi locum erat ipsa tanto altior, quantum altitudinis occupabant septem gradus per quos ascendebatur ad eam. Poterat autem esse quod tectum cenaculi non erat de predictis vigintiquinque cubitis sed tectum, et propugnacula que forte erant desuper, poterant occupare quinque cubitos : et ita tota porticus habebat altitudinem quinquaginta cubitorum. Quod autem ibi essent propugnacula, per hoc videtur quod edificium dicitur simile civitati. Civitates enim solent habere in portis propugnacula.
Numérotation du verset Ez. 40,VI 
marg.| Erant igitur tres exteriores porticus, et tres interiores penitus et dispositione similes, et mensuris equales, exceptis quinque differentiis quas supra in capitulo tertio notavimus. Cumque atrium interius a vulgi loco ex omni parte sui distet ducentis cubitis : de illis ducentis cubitis qui erant versus Orientem, occupabat sua latitudine quinquaginta cubitos porticus Orientalis iuncta muro secundo ; {5. 125va} et alios quinquaginta porticus iuncta muro tertio : et centum cubitos occupabat pavimentum stratum lapide, quod iacebat inter duas porticus Orientales, quod pavimentum quadrangulum erat, et in quolibet latere centum habebat cubitos. Et de ducentis cubitis qui erant inter atrium interius, et vulgi locum versus Aquilonem occupabant centum cubitos due porticus Aquilonares ; et quoddam pavimentum stratum lapide quod iacebat inter illas duas porticus, similiter centum cubitos occupabat. Eodem modo de illis ducentis cubitis qui erant versus Austrum ab atrio interiori usque ad vulgi locum, occupabant centum cubitos suis latitudinibus due porticus Australes ; et pavimentum stratum lapide quod inter illas duas porticus iacebat, occupabat similiter centum cubitos. Tam pavimentum Aquilonare quam pavimentum Australe in tribus lateribus habebat centum cubitos : quartum autem, id est Occidentale latus pavimenti Aquilonaris in illa sui medietate, que erat versus Aquilonem, habebat centum cubitos ab Oriente in Occidentem ; in ista vero medietate, que erat versus atrium interius non habebat nisi octoginta cubitos ab Oriente in Occidentem. Similiter pavimentum Australe versus Austrum habebat centum cubitos ab Oriente in Occidentem ; sed versus atrium interius non habebat nisi octoginta cubitos : cuius rei ratio infra reddetur, scilicet 14. capitulo. in fine ipsius.
Numérotation du verset Ez. 40,VII 
marg.| De elevatione atriorum et pavimentorum id solum dicimus, quod hoc edificium ibi situm erat, ubi montis devexitas incipiebat versus Austrum ; ita quod vulgi locus et tria pavimenta, et omnia loca atrii exterioris ubi non erant edificia, atrium etiam interius et spatium circa Templum habebant duo latera equaliter erecta, scilicet latus Orientale, et latus Occidentale. In quolibet autem istorum locorum aliquantulum magis elevatum erat Aquilonare latus quam Australe ; ita quod declivitas cuiuslibet loci, que erat ab Aquilone in Austrum, non a quibuslibet, sed a diligenter considerantibus posset manifeste deprehendi : ut sit verum quod scriptum est, scilicet quod super montem erat quasi edificium civitatis vergentis ad Austrum. Illud autem evidens est quod vulgi locus erat situs inferius quam atrium exterius. Et hoc patet per hoc quod de vulgi loco per septem gradus ascendebatur ad atrium exterius. Similiter atrium exterius erat inferius quam Templum vel spatium circa Templum. Unde de atrio exteriori per octo gradus ascendebatur ad atrium interius ; et similiter per octo de atrio interiori ad Templum. Ergo erat Templum situm in eminentiori loco totius edificii. Spatia etiam, que circa Templum erant, eiusdem erant altitudinis cuius et pavimentum Templi : sed cetera loca que circumiacebant, erant inferiora. Et licet prolixior devexitas esset versus Orientem quam versus Austrum : nullus tamen erat locus [ut predictum est] qui non vergeret versus Austrum. De mensis vero super quas immolabatur, nihil dicemus hic quia de ipsis in Expositione Littera plenius prosequemur.
Numérotation du verset Ez. 40,VIII 
marg.| In Textu dicitur quod culine fabricate erant subtus porticus : de quarum quantitate vel dispositione nihil exprimitur : creditur tamen quod utraque porticus Orientalis duas habebat coquinas. Unam versus Aquilonem, et aliam versus Austrum. Si enim unam coquinam haberet ex uno latere, et nihil ex altero, indecens videretur. Quelibet vero de reliquis quatuor porticibus coquinam habebat versus Orientem, et gazophylacia versus Occidentem. Porticus Aquilonaris muri secundi habebat decem gazophylacia sibi coniuncta versus Occidentem, quorum longitudo habebat quinquaginta cubitos. De latitudine vero nihil exprimitur : credimus tamen quod eorum latitudine ; in nullo iunctam sibi porticum excedebant. Erant enim latitudines disposite ab Aquilone in Austrum ; longitudines vero ab Oriente in Occidentem. Similiter Australis porticus muri secundi habebat decem gazophylacia iuncta sibi versus Occidentem. Pavimentum autem Orientale habebat quindecim gazophylacia versus Aquilonem, et quindecim versus Austrum, quorum longitudines dicuntur esse quinquaginta cubitorum. Sed de latitudine nihil exprimitur : credimus tamen quod quindecim gazophylacia suis latitudinibus ad minus centum cubitos occupabant, id est totum unum latus pavimenti cui adiacebant. Aquilonare vero pavimentum habebat versus Orientem quindecim gazophylacia, et similiter habebat pavimentum Australe versus Orientem. De latere Occidentali tam Aquilonaris quam Australis pavimenti inferius dicemus.
Numérotation du verset Ez. 40,IX 
marg.| {5. 125vb} De Templo procedebat rivus ad dexteram altaris holocaustorum, quod erat ante Templum in atrio interiori. Et creditur quod ille rivus in quatuor rivos scindebatur, qui defluebant ad quatuor coquinas trium porticuum muri tertii. Unus illorum rivulorum defluebat ad coquinam iunctam porticui Aquilonari : secundus et tertius ad duas coquinas iunctas porticui Orientali ; quartus ad coquinam iunctam porticui Australi. Primus rivus emanans de coquina iuncta Aquilonari porticui [sicut credimus] defluebat inter pavimentum Aquilonare, et quindecim gazophylacia, que versus Orientem adiacebant eidem pavimento, et inde usque ad coquinam Aquilonarem iunctam muro secundo. Sed cum dictum sit supra, quod terra magis erat elevata versus Aquilonem quam versus Austrum ; queri posset quomodo iste poterat fluere ab Australi parte versus Aquilonem ? Ad quod dicimus, quod rivus iste descendebat ab alto. Atrium enim interius altius erat quam exterius et ideo modica elevatio que erat versus Aquilonem, non poterat impedire impetum rivi descendentis ab alto. Vel forte licet terra elevatior erat versus Aquilonem quam versus Austrum ; tamen canalis rivuli poterat esse profundior versus Aquilonem quam versus Austrum. Illi vero duo rivuli qui ad duas coquinas defluebant iunctas porticui Orientali muri tertii, ex eisdem coquinis procedentes fluebant iuxta latera duo pavimenti Orientalis. Unus inter idem pavimentum, et quindecim gazophylacia posita versus Aquilonem, et alius inter idem pavimentum, et quindecim gazophylacia posita versus Austrum, et inde usque ad duas coquinas iunctas, Orientali porticui muri secundi. Et credo quod si duo rivi de toto edificio procedentes faciebant torrentem illum, ubi Propheta postea traductus fuit, primo ad talos, secundo ad genua, tertio usque ad renes. Quartus rivus egrediens de coquina iuncta Australi porticui muri tertii, fluebat inter pavimentum Australe, et quindecim gazophylacia, que eidem pavimento versus Orientem adiacebant. Omnia autem predicta de rivis istis apposuimus ; quia in Textu dicitur quod in ostiis gazophylaciorum Ministri hostias abluebant. Coniicitur enim quod de aqua rivorum istorum, qui ante gazophylacia profluebant, hostie lavabantur.
Numérotation du verset Ez. 40,X 
marg.| Templum directe positum erat contra medium atrii interioris. Et illa pars muri tertii, que claudebat atrium interius versus occidentem, erat pro pariete porticui Templi. Porticus autem habebat viginti cubitos in longitudine, et undecim in latitudine. Et erat longitudo porticus disposita iuxta latitudinem Templi ab Aquilone in Austrum ; latitudo ab Occidente in Orientem. Ostium porticus habebat decem cubitos in latitudine, sicut probatur inferius in expositione littere. Murus, id est paries Templi sex cubitorum spissitudinem habebat, et illi muro porticus in Orientali fronte Templi coherebat. Longitudo Templi disposita erat ab Oriente in Occidentem, et habebat quadraginta cubitos usque ad Sancta Sanctorum. Sancta Sanctorum habebant longitudinem viginti cubitorum. Sedilia sexaginta sex erant in Templo, sicut stalla que sunt in Choris Monachorum. Et illa sedilia in Textu vocantur latera : et erant ita disposita, quod triginta tria latera erant versus Aquilonem, et triginta tria versus Austrum. Iuxta murum Templi in parte Aquilonari erant latera triginta tria disposita sic. In Sanctisanctorum erant decem latera. Extra Sanctasanctorum in anteriori parte Templi iuxta murum ex parte Aquilonari erant viginti latera. Iuxta murum frontis Occidentalis erant tria latera. Cumque sex cubiti essent ab ostio Templi usque ad illa latera que erant iuxta murum Aquilonis [sicut infra probabitur] et eum in anteriori parte Templi essent quadraginta cubiti, et in Sanctis Sanctorum viginti cubiti : sequitur de necessitate quod quodlibet latus occupabat duos cubitos a dextera parte in sinistram. In Textu autem dicitur quod a posteriori parte in anteriorem occupabat latus quatuor cubitos, et in altitudine sex cubitos. Eodem penitus modo disposita erant alia latera triginta tria versus Austrum. Hec autem sedilia pulchre, et proprie dicuntur latera, eo quod unumquodque coniunctum erat ad latus, et quia sedens in uno latus habebat ad latus sedentis in alio. Trabes autem de muro Templi procedebant, et sustentabant ipsa latera : ita quod latera non tangebant murum Templi. Distabant autem latera a muro Templi in uno loco plus, in alio minus. In muro enim frontis [sicut in Textu dicitur] erant quedam ligna prominentia [tam intra Templum quam extra] de muro grossiora quam alibi, et sustentabant palmas celatas contra illa {5. 126ra} sex latera quorum tria erant ex una parte ostii Templi, et tria ex altera. Et ideo illa sex latera distabant uno cubito [sicut credimus] a muro Orientalis frontis Templi, ut posset apparere celatura palmarum que erant in muro frontis contra predicta latera. Sed in latere Templi versus Aquilonem, vel versus Austrum non credimus fuisse celaturas contra latera, sed tantum supra latera. Et ideo in illis duobus lateribus valde parum distabant latera a muro Templi. Et quia parum distabant : ideo illa distantia nihil addere dicitur in latitudine Templi. Erat autem latitudo Templi viginti cubitorum tam in anteriori parte Templi quam in Sanctis sanctorum ; ita quod latitudo, et spissitudo muri non comprehenduntur in illis viginti cubitis. Templum ergo latius erat in superioribus quam iuxta terram, sicut in Textu dicitur : quia iuxta terram, scilicet inter latera non habebat nisi viginti cubitos latitudinis [ut predictum est] : sed supra latera habebat viginti octo cubitos latitudinis, quia latera octo cubitos occupabant iuxta terram. Colligamus igitur longitudinem, et latitudinem Templi. Murus claudens porticum Templi versus atrium interius habebat spissitudinem sex cubitorum : latitudo porticus erat undecim cubitorum : murus frontis qui dividebat porticum a Templo, habebat sex cubitos in spissitudine : inter murum frontis, et sex latera, que erant iuxta murum frontis, erat unus cubitus : illa sex latera habebant quatuor cubitos ab Oriente in Occidentem : ab aliis sex lateribus usque ad Sanctasanctorum habebat vacuitas Templi quadraginta cubitos : murus dividens Sanctasanctorum ab interiori parte Templi habebat sex cubitos spissitudinis : Sanctasanctorum habebat in longitudine viginti cubitos : murus claudens Templum versus Occidentem habebat spissitudinem sex cubitorum. Quos omnes cubitos si iunxeris, invenies in longitudine Templi centum cubitos, sicut in Textu dicitur. Item spissitudo muri Templi habebat versus Aquilonem sex cubitos, et versus Austrum sex cubitos : latera posita iuxta murum Aquilonarem habebant quatuor cubitos ab Aquilone in Austrum : et latera posita iuxta Australem habebant similiter quatuor cubitos : et intra latera habebant in latitudine Templi viginti cubitos. Quos omnes cubitos si iunxeris, invenies in latitudine Templi quadraginta cubitos. Locus vero ad orationem, qui coherebat Templo et habebat quinque cubitos in latitudine, non erat de Templo : sed erat de spatiis centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, que erant circa Templum : quia locus ad orationem non legitur esse distinctus ab illis spatiis, vel muro vel aliquo alio. Sed forte alique paucissime columne sustinebant tectum aliquod dependens a tecto templi, quo locus orationis tegebatur : et per tectum : et per illas columnas sciebatur quod locus ille erat ad orationem deputatus.
Numérotation du verset Ez. 40,XI 
marg.| Aquilonaris et Australis porticus muri tertii directe erant posite contra medium atri interioris. Et cum utraque porticus non haberet nisi sexaginta cubitos longitudinis, patet quod atrium interius excedebat utramque porticum viginti cubitis versus Orientem, et viginti versus Occidentem. Contra viginti cubitos versus Orientem erant due coquine [ut dictum est] iuncte duabus porticibus predictis. Contra viginti cubitos versus Occidentem erant duo gazophylacia eisdem iuncta porticibus. Illud gazophylacium, quod erat iunctum porticui Aquilonari, habebat latitudinem triginta cubitorum, et illa latitudo erat disposita ab Oriente in Occidentem. Hoc gazophylacium habebat versus atrium interius murum tertium pro pariete, et habebat longitudinem quadraginta cubitorum computato muro tertio. Et ante illud gazophylacium versus Aquilonem erat deambulatio decem cubitorum latitudinis ; ita quod latitudo illius deambulationis non excedebat frontem porticus versus Aquilonem : et in ipso muro porticus erat ostium, per quod intrabatur de porticu in deambulationem illam. Illa vero deambulatio reflectebat se versus Templum iuxta gazophylacium ; et ipsa reflexio occupabat tantum viginti cubitos de gazophylacio : ita quod a termino reflexionis erant quinquaginta cubiti usque ad Templum. Cum autem latitudo eiusdem gazophylacii, que erat triginta cubitorum, esset disposita contra alios viginti cubitos atrii interioris, quibus idem atrium excedebat Aquilonarem in porticum versus Occidentem : patet quod latitudo gazophylacii excedebat decem cubitis atrium interius versus Occidentem : contra quos decem cubitos erat spissitudo muri tertii cingens atrium interius versus Occidentem, que spissitudo erat sex cubitorum, ut supra dictum est. Et ab ipso gazophylacio usque ad Templum erat quedam via habens latitudinem unius cubiti iuxta murum tertium, et per quam ire poterant Sacerdotes de gazophylacio illo usque ad Templum. Et puto quod illa via unius cubiti cingebatur versus Occidentem {5. 126rb} muro spisso tribus cubitis : et cum ille murus multum esset altus, poterat esse quod columne erant super murum illum, que sustentabant tectum aliquod quo via tegebatur : ut Sacerdotes sine molestia pluvie incederent de gazophylacio in Templum. Occupabat ergo via illa cum suo muro quatuor cubitos : et spissitudo muri tertii cui illa via iungebatur sex cubitos : et ita decem erant cubiti inter atrium interius, et spatium centum cubitorum quod erat circa Templum. Eodem modo penitus dispositum erat iuxta Australem Porticum muri tertii gazophylacium aliud ; et deambulatio decem cubitorum ante gazophylacium, et via unius cubiti a gazophylacio usque ad templum cum muro trium cubitorum, et columnis superpositis. Et illa duo gazophylacia dicebantur gazophylacia Cantorum sive Sacerdotum.
Numérotation du verset Ez. 40,XII 
marg.| Circa templum erant tria edificia. Unum versus Aquilonem, aliud versus Occidentem, tertium versus Austrum. Quodlibet istorum habebat centum cubitos in longitudine, et octoginta in latitudine. Istud edificium quod erat versus Occidentem, dicebatur edificium separatum, eo quod nulli alii edificio coherebat. Et habebat duas porticus : unam versus Aquilonem ; et aliam versus Austrum. Et erat eius longitudo disposita ab Aquilone in Austrum ; et latitudo ab Oriente in Occidentem. Reliqua duo edificia habebant longitudines suas dispositas ab Oriente in Occidentem, et latitudines ab Aquilone in Austrum. Et utrumque illorum habebat unam porticum tantum versus Orientem. Et sic illa tria edificia habebant quatuor porticus ; et quelibet porticus habebat quinquaginta cubitos in longitudine, et totidem in latitudine. In his tribus edificiis, et eorum porticibus erat triplex mansio. Iuxta terram erant gazophylacia : et supra illa quoddam cenaculum ; et supra illud aliud cenaculum : et extra illud summum cenaculum prominebant versus trium edificiorum, que Grece dicuntur hecthece sive exedre, quarum latitudo non exprimitur, sed longitudo erat centum cubitorum, sicut longitudo cuiuslibet de illis edificiis. Nunc ad confusionem tollendam loquamur tantum de Aquilonari edificio.
Numérotation du verset Ez. 40,XIII 
marg.| Gazophylacia que erant supra terram in illo edificio, et supportabant duo cenacula supra se posita, habebant longitudines dispositas ab Aquilone in Austrum : et non erant sita in plano, sed terra in qua erant sita, erat magis elevata versus Austrum, id est versus Templum, quam versus Aquilonem. Ubi ergo terra erat inferior, scilicet versus Aquilonem, habebant illa gazophylacia quinquaginta cubitos altitudinis a terra usque ad primum cenaculum. Sed non habebant tantam altitudinem versus Templum, ubi terra erat altior ; immo tanto altior erat terra contra gazophylacia illa tam versus Templum quam versus Aquilonem, quantum altitudinis occupabant illi sedecim gradus, quorum octo erant in singulis porticibus interioribus, et octo in porticu Templi. Terra enim tam alta erat sub gazophylacio versus vulgi locum, quam alta erat in illis pavimentis stratis lapide polito. Ergo quod quilibet gradus haberet in altitudine cubitum unum, patet eo quod gazophylacia illa sedecim cubitis erant minus alta super terram versus Templum quam versus vulgi locum. Utrumque vero de duobus cenaculis, que erant supra gazophylacia, tam in edificiis quam in porticibus habebat in altitudine quinquaginta cubitos. Unde constat, quod tota domus habebat versus vulgi locum in altitudine centum quinquaginta cubitos, sed versus Templum centum triginta quatuor tantum. Terra ergo [sicut in Textu dicitur] ascendebat versus Templum usque ad gazophylaciorum fenestras. Singula gazophylacia [ut credimus] habebant duo ostia unum versus vulgi locum, et aliud versus Templum. Cum autem predicte fenestre essent super ostia, oportebat quod per gradus descenderetur ad ostia que erant in gazophylaciis versus Templum, quasi ad ostium alicuius cellarii. Eadem penitus dispositio gazophylaciorum et cenaculorum et hecthecarum erat in aliis duobus edificiis scilicet Australi et separato. Et similis erat declivitas in omnibus his edificiis : quia iuxta singula illorum, eiusdem altitudinis erat terra versus Templum ; et eiusdem infirmitatis versus Aquilonem, et versus Occidentem, et versus Austrum.
Numérotation du verset Ez. 40,XIV 
marg.| {5. 126va} Porticus Aquilonaris edificii in suo angulo Orientali, quem habebat versus atrium interius, erat iuncta porticui Aquilonari iuncte interiori atrio, ita quod angulus unius porticus tantum tangebat angulum alterius. Sed cum atrium interius porticum sibi iunctam excederet viginti cubitis versus Occidentem ; et ab atrio interiori usque ad vulgi locum versus Occidentem essent ducenti cubiti : patet quod a porticu iuncta atrio interiori usque ad vulgi locum versus Occidentem erant ducenti et viginti cubiti. De illis ducentis, et viginti cubitis occupabat edificium Aquilonare cum sua porticu, centum quinquaginta cubitos. Unde patet quod ab edificio Aquilonari usque ad vulgi locum versus Occidentem, erant Septuaginta cubiti. De illis Septuaginta cubitis occupabat sua spissitudine murus secundus, sex cubitos : via quedam separans edificium separatum a muro secundo, quatuor cubitos : porticus edificii separati, que erat versus Aquilonem, quinquaginta cubitos. Unde constat quod inter Aquilonarem porticum edificii separati ; et edificium Aquilonare erant decem cubiti tantum : quia sex et quatuor, et quinquaginta et decem faciunt Septuaginta. Illi vero decem cubiti erant latitudo cuiusdam vie, que iacebat inter Aquilonarem porticum edificii separati, et edificium Aquilonare. Et illa via reflectebat se versus Templum iuxta edificium Aquilonare. Eodem penitus modo porticus Australis edificii iuncta erat Australi porticui iuncte muro tertio : et post edificium Australe erat via decem cubitorum reflectens se iuxta edificium Australe : et post Australis porticus edificii separati quinquaginta cubitorum : et post via quatuor cubitorum : et sex cubitorum murus secundus. Patet ergo quod porticus Aquilonaris edificii occupabat de pavimento strato lapide, quod erat versus Aquilonem, viginti cubitos ab Oriente in Occidentem, et quinquaginta cubitos ab Aquilone in Austrum. Unde sequitur quod illud pavimentum, viginti cubitis erat latius in sui medietate, que erat versus Aquilonem, quam in illa sui medietate, que erat versus atrium interius. Similiter pavimentum Australe propter porticum Australis edificii, que se extendebat in illud versus atrium interius, non habebat nisi octoginta cubitos ab Oriente in Occidentem, et tamen habebat centum cubitos versus vulgi locum.
Numérotation du verset Ez. 40,XV 
marg.| Edificium Aquilonare et eius porticus sub eadem linea incipiebant versus Aquilonem ; ita quod in muro qui cingebat tam edificium quam porticum versus Aquilonem erant iuxta terram ostia gazophylaciorum, que erant tam sub edificio quam sub portici. Et ante ostiola illa iacebat quedam via veniens ab Oriente, et tendens versus Occidentem usque ad supra dictam viam decem cubitorum, que erat inter edificium Aquilonare et porticum Aquilonarem edificii separati. Cum ergo porticus edificii Aquilonaris non haberet nisi quinquaginta cubitos ab Aquilone in Austrum ; et edificium in illa dimensione haberet octoginta cubitos ; sequitur quod illud edificium versus Templum suam porticum excedebat triginta cubitis. Sed eadem porticus habebat similiter quinquaginta cubitos ab Oriente in Occidentem : quia tanta erat eius latitudo, quanta longitudo. Illa vero porticus, et gazophylacium Cantorum quod erat versus Aquilonem, ab eadem linea incipiebant versus Orientem : quia utrumque illorum incipiebat a porticu porte Aquilonaris iuncte muro tertio. Sed latitudo illius gazophylacii [ut supra dictum est] habebat triginta cubitos ; et deambulatio reflexa versus Templum iuxta gazophylacium habebat in latitudine decem cubitos [ut supra dictum est] : sequitur necessario quod a deambulatione reflexa versus Templum usque ad excessum triginta cubitorum, quo edificium Aquilonare excedebat suam porticum versus Templum, erant decem cubiti. Et hec erat latitudo cuiusdam coquine, que sita erat ubi edificii excessus faciebat angulum cum porticu sua : et habebat coquina triginta cubitos, sicut et ille excessus in longitudine que erat ab Aquilone in Austrum. Eadem erat penitus dispositio Australis edificii, et eius porticus ; et vie ante ostia gazophylaciorum, que tendebat ab Oriente in Occidentem ; et coquine site inter deambulationem decem cubitorum, et excessum triginta cubitorum, quo edificium Australe excedebat suam porticum versus Templum.
Numérotation du verset Ez. 40,XVI 
marg.| Cum autem a vulgi loco versus Aquilonem usque ad vulgi locum versus Austrum essent ducenti cubiti [ut supra {5. 126vb} dictum est] et Templum locatum esset in medio cuius latitudo quadraginta cubitorum tantum erat : sequitur, quod a Templo usque ad vulgi locum versus Aquilonem erant ducenti cubiti et triginta : et totidem a Templo usque ad vulgi locum versus Austrum. De illis ducentis, et triginta cubitis, qui erant versus Aquilonem, occupabat sua latitudine quinquaginta cubitos illud spatium quod erat inter Templum, et edificium Aquilonare. Edificium vero Aquilonare sua latitudine occupabat octoginta cubitos. Sed cum quinquaginta et octoginta faciant centum et triginta sequitur quod edificium Aquilonare distabat centum cubitis a vulgi loco versus Aquilonem. Eadem ratione Australe edificium distabat centum cubitis a vulgi loco versus Austrum : et habebat in sua latitudine octoginta cubitos, et distabat a Templo quinquaginta cubitis.
Numérotation du verset Ez. 40,XVII 
marg.| Edificium separatum distabat decem cubitis a vulgi loco versus Occidentem. Spissitudo enim muri secundi occupabat sex cubitos ; et via quedam quatuor cubitorum latitudinis iacebat inter edificium separatum, et murum secundum versus Occidentem. Edificium etiam separatum occupabat octoginta cubitos latitudine sua. Reliqua vero duo edificia, scilicet Aquilonare et Australe, non distabant a vulgi loco versus Occidentem, nisi Septuaginta cubitis. Unde sequitur quod edificium separatum in magna parte sui erat inter illa duo edificia. Sed cum Templum quod in latitudine quadraginta cubitos habebat, distaret quinquaginta cubitis ab edificio Australi, et totidem ab Edificio Aquilonari : sequitur quod edificium Australe distabat ab Aquilonari centum quadraginta cubitis. Sed in medio illorum centum quadraginta cubitorum infra se erat longitudo edificii separati, que ab Aquilone in Austrum occupabat centum cubitos. Unde patet quod edificium separatum distabat viginti cubitis ab edificio Aquilonari, et totidem ab edificio Australi. Illi viginti cubiti qui erant inter edificium separatum, et edificium Aquilonare divisi erant in duas medietates. Una medietas erat latitudo cuiusdam coquine, que coherebat edificio, separato, ubi idem edificium excedebat suam porticum versus Templum. Altera medietas erat latitudo vie decem cubitorum, que se reflectebat versus Templum iuxta edificium Aquilonare. De qua via in capitulo decimo quarto satis supra dictum est. Similiter illi viginti cubiti qui erant inter edificium separatum et edificium Australe divisi erant in duas medietates : Una medietas erat latitudo cuiusdam coquine iuncta edificio separato. Altera medietas erat latitudo vie decem cubitorum, que se reflectebat versus Templum iuxta edificium Australe. Si enim decem cubitos, qui erant inter edificium separatum, et vulgi locum versus Occidentem, iunxerimus cum octoginta cubitis, qui erant in latitudine edificii separati, habebimus nonaginta cubitos. Sed [ut supra dictum est] ab atrio interiori usque ad vulgi locum versus Occidentem erant ducenti cubiti : de quibus longitudo Templi occupabat centum cubitos. Unde sequitur necessario, quod inter Templum, et edificium separatum non erant nisi decem cubiti.
Numérotation du verset Ez. 40,XVIII 
marg.| Ex his igitur sequitur quod ab interiori atrio usque ad edificium separatum erant centum et decem cubiti : sed inter atrium interius, et spatium quod erat ante Templum, ex utraque parte Templi erant decem cubiti [ut supra dictum est] quia spissitudo muri tertii occupabat sex cubitos, et via unius cubiti cum suo muro, quo claudebatur versus Occidentem, occupabat quatuor cubitos. Unde patet quod a muro vie unius cubiti usque ad edificium separatum erant centum cubiti. Et sic illud spatium quod erat ante Templum ex utraque parte ipsius Templi habebat centum cubitos in longitudine, sicut ante in capitulo 16. probatum est. Idem spatium in latitudine quinquaginta cubitos habebat.
Numérotation du verset Ez. 40,XIX 
marg.| In quatuor angulis interioribus muri secundi erant quatuor atriola, quorum quodlibet habebat quadraginta cubitos in longitudine, et triginta cubitos in latitudine. Illa atriola in quadrum erant disposita ; ita quod quodlibet eorum habebat a duobus lateribus murum secundum pro pariete ; ab aliis duobus lateribus cingebatur alio muro, qui in duabus extremitatibus suis muro secundo iungebatur. De lateribus et de terre divisione suis locis dicemus.
Numérotation du verset Ez. 40,1 
ad litteram
marg.| {5.127ra} {a} In vicesimo et quinto anno transmigrationis] etc. His prelibatis in quibus est tota vis visionis huius, nunc ad expositionem Littere cum auxilio Spiritus sancti paracleti mittamus manus : in primis querentes quomodo debeat intelligi quod dicitur hic, scilicet, quod hec visio est ultima Ezechielis : cum supra dicatur in Textu quod Ezechiel vicesimo septimo anno viderit visionem contra Egyptum. Ex hoc enim sequitur quod visio illa fuerit ultima, non ista. Ad hoc dicit Gregorius hi<n>c in Glossa illa, Quarto decimo, etc. quod illud intelligitur de vicesimo septimo anno Regis de quo prophetare ceperat, scilicet, Regis Egypti. Hieronymus vero supra dixit quod de vicesimo septimo anno captivitatis intelligendum est. Unde idem non solum Gregorius sed etiam sibi ipsi videtur esse contrarius. Ipse enim dicit hic in Glossa illa, Si in quinto, etc. quod omnis prophetia Ezechielis decem, et novem annis, et novem mensibus, et quinque diebus anni vicesimi contexta sit. Ad quod dicimus quod non sunt contrarii Gregorius et Hieronymus quia licet uterque suam opinionem habeat, non tamen unus negat verum esse quod dicit reliquus. Nec sibi contrarius est Hieronymus quia ipse accipit pro una prophetia quicquid iste Propheta vidit contra Egyptum, et pars illius prophetie visa fuit in anno decimo ; pars in anno vicesimoseptimo, ut supra in Textu dicitur.
marg.| Unde propter illam partem que visa est in anno decimo potest dici per synecdochen, quod illa prophetia visa est infra viginti annos, quinto anno transmigrationis quo cepit prophetare usque ad vicesimum quintum, quo hec visio facta est, ex quo Propheta cepit prophetare. Et sic verum est quod infra decem, et novem annos omnis prophetia eius contexta sit. Verum est quod omnis, sed non verum quod tota : quia prophetie pars contra Egyptum visa fuit [ut dictum est] in anno vicesimo septimo. Similiter supra Epistolam. ad Rm. 8.d. dicitur quod omnis creatura ingemiscit, et parturit, sed non tota. Ita habetur in marginali Glossa Ex his patet hanc visionem esse posteriorem aliis, sed non qualibet parte aliarum. Item dicit Hieronymus in Glossa Hec et que sequuntur usque ad finem voluminis, arbitramur melius tacere, quam parum de eis dicere. Quare ergo non tacet ? Solutio : Hoc enim videretur esse peccatum ; melius est enim aliquantulum bene facere quam omnino cessare. Et preterea in expositione Sacre Scripture debemus saltem duo minuta ponere. Dicit ergo. {a}   In vicesimo, et quinto anno transmigrationis nostre in exordio anni] emergente. Usualis incipiebat a Ianuario, et eo utebantur in contractibus, et negotiis. Legitimus incipiebat a Lunatione Aprilis, et eo utebantur in Solemnitatibus. Emergens incipiebat ab aliquo facto notabili, quod eis contingebat. Ille ergo annus de quo hic fit mentio, intelligitur annus emergens ; et incipiebat a die, vel tempore transmigrationis Ioachim filii Ioachim, qui consilio Ieremie reddidit se Nabuchodonosor. Unde dicitur hic.
marg.| {b} In exordio anni] et subauditur, emergentis. Sed nescitur quoto mense anni emergentis : creditur tamen quod circa principium eius. Per hoc enim quod sequitur.
marg.| {c} Decima mensis] et subauditur, die, nec additur quoti mensis, datur intelligi quod Propheta loquitur de quinto mense undecimi anni Sedecie : quia quinto mense, et decima die illius mensis secundum Hieronymum destructa est Hierusalem a Nabuzardan. In fine tamen quarti Regum dicitur, quod septima die quinti mensis destructa est Hierusalem. Sed potuit esse quod destructio Hierusalem cepit septima die, et duravit usque ad decimam diem. Ad hoc facit quod additur.
marg.| {d} Quarto decimo anno] Per hoc enim quod statim additur de percussione civitatis, datur intelligi quod precessit sermo de mense, et de die, quo percussa est civitas Hierusalem. Et bene dicit   [quartodecimo anno postquam percussa est civitas] quia idem annus, qui fuit undecimus transmigrationis. Ioachim, fuit undecimus regni Sedecie, in quo destructa est civitas. Si autem iungas quatuordecim cum undecim, habebis viginti quinque. Unde constat quod quartus decimus annus a destructione civitatis fuit vicesimus quintus a transmigratione Ioachim.
marg.| {5. 127rb} {o} In ipsa hac die] scilicet in qua percussa est civitas. Et hoc evidenter patet quod non precessit sermo, nisi de mense, et de die illius anni, quo civitas est destructa a Nabuzardan. Vel   [in ipsa hac die prima] prima die scilicet anni emergentis, id est die qua facta est transmigratio. Et secundum hoc annis undecim revolutis eodem die quo transmigravit Ioachim, percussa est civitas. Secundum hoc etiam idem est quod hic dicitur [  in ipsa hac die] et quod predictum est   [in exordio anni] Sequitur. {f}   Facta est] a Deo.
marg.| {g} Super me] Ezechielem quasi desuper veniens.
marg.| {h} Manus Domini] id est virtus divine potentie operata est in me. Magna enim est virtus Domini, que de ceco videntem facit. Omnis enim homo quamvis sanctus, et iustus, cecus est ad videndum futura, et Dei virtus magna est, et potens que mentis oculos aperit, et futura videre facit.
marg.| {i} Et adduxit me] manus, scilicet, Domini.
marg.| {k} Illuc] id est ad locum de quo cogitaverat. Nihil enim premissum est in Littera, ad quod possit referri hoc adverbium   [illuc] sed ad quid voluerit illud referri, ostendit subdens.
marg.| {l} In visionibus Dei adduxit me in terram Israel] De terra enim Israel cogitabat, cum dicebat   [illuc] Et quomodo adduxit ?   [In visionibus Dei] id est factis a Deo. Et nota quod dicit   [in visionibus] non, in visione. Tria enim sunt genera visionum, corporalis, imaginaria, intellectualis. Quod hec visio non fuerit corporalis, testantur Gregorius et Hieronymus sed fuit partim imaginaria, partim intellectualis : ideo plurali numero usus est dicens   [in visionibus] Imaginaria fuit hec visio quoad imagines rerum, quas vidit, scilicet hominis, edificiorum, et huiusmodi. Intellectualis quoad hoc quod intellexit quid per illas imaginationes significaretur. Sed quia homo quedam per se potest imaginari, quedam etiam intelligere : addit [  Dei]  : per hoc ostendens quod miraculose fuerint omnes iste visiones. {m}   Et dimisit me] manus Domini. {n}   Super montem excelsum nimis : super quem erat quasi edificium civitatis vergentis ad Austrum] Per hoc quod dicit   [quasi] notat quod non vidit edificium, sed imaginem edificii, et quod visio non fuit corporalis, sed imaginaria. Simile autem erat hoc edificium civitati in eo quod munitum videbatur muris, et portis, et edificiis constipatum. Et tales solent esse civitates. Civitatis, dico, vergentis ad Austrum. Sicut enim supra 7. cap. dictum est, Atrium interius, et tria pavimenta, et omnia loca, in quibus non erant edificia, magis elevata erant versus Aquilonem, et minus elevata versus Austrum.
marg.| {o} Et introduxit me illuc] id est in edificium. Et hoc quod supra dictum est [  adduxit me] et postea [  dimisit me] et nunc dicitur [  introduxit me]  : potest surgere dubitatio. Utrum anima Prophete fuerit in Iudea, corpore eius remanente sive anima inter captivos in Chaldea, aut anima eius existente in corpore, ipsius mens translata sit in Iudeam, ita quod mentaliter tantum viderit ea, que hic dicuntur fuisse ei ostensa ? De hac tamen dubitatione valde dubito, et dico cum Paulo, utrum sic vel sic nescio ; Deus scit : quia tamen ibi dicitur   [adduxit, dimisit, introduxit] et semper additur   [me]  : videtur quod per   [me] supponatur non mens, sed anima Prophete. Sequitur.
marg.| {p} Et ecce vir cuius erat species quasi species eris, et funiculus lineus in manu eius] una.
marg.| {q} Et calamus mensure in manu eius] altera. Hoc nomen mensure refertur ad funiculum, et ad calamum, quia utrumque portabat ad mensurandum. Licet enim funiculus necessarius sit cementario ad ponendos in ordine lapides : non tamen legitur ad hoc vir iste usus fuisse funiculo.
marg.| {r} Stabat autem] vir iste   [in porta] muri exterioris in quadrum dispositi qui totum claudebat edificium, et habebat sexcentos cubitos in quolibet latere ab exteriori superficie, de quo Sap. 1. cap. {s}   Et locutus est ad me idem vir] ea que sequuntur.
marg.| {t} Fili hominis, vide oculis tuis] interioribus. Hic precipitur Prophete applicatio animi ad ea, que ostenduntur. {u}   Et auribus tuis audi] Hic precipitur diligens intelligentia. De auribus enim interioribus loquitur : quia constat quod Propheta non erat ibi in corpore.
marg.| {x} Et pone cor tuum in omnibus] vel   [omnia que ego ostendam tibi] id est commenda memorie, que tibi ostendam. {5. 127va} Sic enim memoria precipitur. Et subiungitur causa quare videre debeat, audire et memorie commendare, sic.
marg.| {a} Quia ut ostendantur tibi] restauratio Hierusalem, et Templi sub typo huius edificii : vel edificatio Ecclesie future sub Christo   [adductus es huc] quasi dicat Magna erat Deo cura, ut hec ostenderentur tibi, et per te aliis : cum propter hec tam miraculose sis huc adductus. Per hoc videtur mihi quod multum placet Deo labor illius, qui laborat intelligere visionem istam, non solum secundum mysterium, sed etiam secundum Litteram. Ne autem videretur Prophete quod adductus esset ad hoc, ut ipse solus notitiam haberet illius edificii : additur,
marg.| {b} Annuntia omnia que tu vides, domui Israel] id est omnibus habentibus fidem : sive   [Israel] id est videntibus Deum per fidem.
marg.| {c} Et ecce murus] Supra dixerat quod vir stabat in porta : sed quia tres erant muri in hoc edificio, dubitari posset in quo muro erat illa porta : ideo hic determinat quod supra tacuerat, describens murum exteriorem in quo erat porta supra dicta. Ait ergo :   [Et ecce murus] exterior   [forinsecus] qui totum claudebat edificium.
marg.| {d} In circuitu domus undique] id est totius edificii. Quandoque enim solum Templum, quandoque totum edificium vocatur domus. Quia vero supra dixerat quod vir tenebat calamum mensure, nec expresserat quantitatem calami : ideo repetit de calamo, ut exprimat eius quantitatem dicens.
marg.| {e} Et in manu viri calamus mensure sex cubitorum, et palmo] Super hunc locum dicit Hieronymus, quod palestes id est sexta pars cubiti poneretur hic rectius quam palmus. In Genesi vero ubi Dominus dicit Noe, quod longitudo Arce esset trecentorum cubitorum : dicit Glossa quod sex cubitis humane manus impletur cubitus geometricus. Unde quod ibi intelligitur per cubitum humane manus, hoc idem intelligit Hieronymus per palestem. Sed de cubito geometrico non agitur hic, immo de cubito humane manus qui duos palmos habet. Palmus autem est mensura quam facit manus extensa a summitate pollicis usque ad summitatem minoris digiti. De tali cubito loquitur Moyses cum dicit quod Arca Tabernaculi habebat in longitudine duos cubitos, et dimidium. Iosephus etiam dicit quod illa Arca habebat in longitudine duos cubitos, et dimidium, id est quinque palmos. Si ergo Moyses, et Iosephus concordant, constat quod quinque palmi faciunt duos cubitos, et dimidium. Unde patet quod quilibet cubitus habebat duos palmos, iste ergo calamus sex cubitos humane manus habebat, et insuper palmum : sed palmus ille non erat de mensura calami : infra enim dicitur, Et thalamum uno calamo. Et paulo post additur, Et thalami sex cubitorum. Et longe postea dicitur, Fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum.
marg.| Unde patet quod vir non mensurabat nisi sex cubitis illius calami : sed dum mensurabat, tenebat calamum suum illo palmo, qui erat in calamo supra sex cubitos.
marg.| {f} Et mensus est latitudinem edificii calamo uno ; altitudinem quoque calamo uno] Dicunt quidam quod intelligitur hic mensurare quoddam edificium, quod erat supra portam muri exterioris, quia deputatum ad excubias vigilum. Sed mihi videtur quod murus exterior vocetur hic edificium per synecdochen, eo quod ipse esset pars magna edificii ; et spissitudo dicatur latitudo.
marg.| Mensuratur ergo spissitudo muri exterioris calamo uno, id est sex cubitis, et latitudo calamo uno. De portis muri exterioris nihil amplius dicit. Per hoc tamen quod de ista mentionem facit, presumitur quod erant et alie due porte in eodem muro exteriori : una, scilicet ad Aquilonem ; et alia ad Austrum. Pro nihilo enim essent tres porte in muro secundo, si non pateret exitus contra eas in muro exteriori. Sequitur.
marg.| {g} Et venit ad portam que respiciebat viam Orientalem] etc. id est que erat versus Orientem. In quolibet enim muro erat una porta ad Orientem ; alia ad Aquilonem ; tertia ad Austrum : de quibus satis dictum est supra tertio capitulo : sed porte muri exterioris non habebant porticus. Parvam moram facit in porta muri exterioris, et transit ad mensurandas porticus muri secundi ; et primo mensurat Orientalem. Per hoc {5. 127vb} autem quod dicit. {h}   Et ascendit] et non, descendit   [per gradus eius] intelligitur quod deforis veniebat. Si enim venisset deintus, non ascendisset, sed descendisset. Per hoc etiam quod venit ad Orientalem portam muri secundi, intelligitur quod similiter porta muri tertii, in qua steterat, erat, versus Orientem. Non est enim verisimile quod qui ad portam Orientalem muri secundi ire volebat, intrasset per portam Aquilonis, vel Austri, sed per portam Orientalem, ut directe pergeret de porta ad portam contra positam.   [Et ascendit per gradus eius] Per hoc satis patet quod hec porta habebat gradus, sed non exprimitur quot : sed quia infra dicitur quod Aquilonaris, et Australis porta eiusdem muri habebat septem gradus, presumitur quod tot gradus habebat ista porta, quot gradus habebant ille.
marg.| Hi gradus erant dispositi in spissitudine muri, nec tamen totam eius spissitudinem occupabant, quia murus ille valde spissus erat. Ut ergo muri spissitudinem insinuet : subdit.
marg.| {i} Et mensus est limen porte calamo uno latitudinem] id est limen unum calamo uno in latitudine. Hoc limen erat limen ostii quod erat in muro secundo, quod claudebat portam versus Orientem. Dicebat enim ut limen tam latum esset quam latus, id est spissus, erat murus. Expressa ergo latitudine liminis, intelligitur esse expressa spissitudo muri secundi, in quo erat limen. De isto limine, et de illo, quod erat in alio ostio, satis dictum est supra 5. cap. Per hoc autem quod repetit   [id est limen unum] etc. notat in eadem porticu esse limen aliud, de quo paulo post habet Sequitur.
marg.| {k} Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum] De mensura thalamorum, et eorum dispositione satis dictum est supra 4. capit. similiter et de duobus vestibulis, que erant inter thalamos, quorum utrumque habebat quinque cubitos in latitudine : de quibus subdit.
marg.| {l} Et inter thalamos quinque cubitos] supple, mensus est.
marg.| {m} Et] mensus est   [limen porte] Due porte erant in qualibet porticu : una in muro exteriori ; altera in muro interiori. Limen illud, quod supra mensuratum est, erat in porta muri secundi, qui ab exteriori, id est versus Orientem claudebat porticum.
marg.| Limen autem, quod hic mensuratur, erat in porta illius muri, qui claudebat porticum versus Occidentem. Hoc limen tam latum erat quam spissus erat murus ille. Unde expressa latitudine liminis intelligitur expressa spissitudo muri. Quod autem hoc limen esset in muro frontis versus pavimentum, manifeste ostenditur per hoc quod hic dicitur [ Et mensus est limen porte iuxta vestibulum porte intrinsecus calamo uno]  : quia inter thalamum imum et ultimum, et murum frontis versus pavimentum erat vestibulum octo cubitorum. Unde patet, quod limen de quo hic agitur erat in porta muri iuncti illi vestibulo : de quo vestibulo statim subiungitur. {n}   Et mensus est vestibulum porte octo cubitorum] Sic lege :   [Mensus est vestibulum porte] quod vestibulum erat   [octo cubitorum] Vel genitivus ponatur pro ablativo more Grecorum : ut sit sensus [  Mensus est octo cubitorum] id est octo cubitis   [vestibulum porte] Eodem modo ubicumque inveneris genitivum cum verbo, vel participio mensurandi, dupliciter potest fieri constructio. Et nota quod hic genitivus porte dissimiliter accipitur.
marg.| Cum enim dicit [ Et limen porte] intelligitur per portam apertura quedam, que erat in muro frontis : cum dicit [  Et mensus est vestibulum porte] per portam intelligitur porticus. Limen enim non erat porticus, sed aperture ; et vestibulum non erat aperture, sed porticus. Vide ergo quam ordinate procedit mensurando. Primo mensuravit murum secundum, quando mensuravit primum limen. Secundo mensuravit primum thalamum, in quo intelligitur mensurasse omnes thalamos, quia omnes erant equales. Tertio mensuravit vestibula quinque cubitorum que erant inter thalamos. Quarto murum frontis, quando scilicet mensuravit secundum limen. Quinto vestibulum octo cubitorum. Sic ergo mensurata est tota latitudo porticus, preter {5. 128ra} illud spatium duorum cubitorum, quod erat inter primum thalamum, et murum secundum : et distulerat illud mensurare usque ad ultimum, eo quod illud esset minor pars totius porticus. Tandem ergo redit ad mensurandum illud, et vocat illud frontem dicens.
marg.| {a} Et frontem eius] etc. De fronte ista, et quare dicatur frons ; et de thalamis, et vestibulis, satis dictum est supra 4. cap. Quia vero prius mensuraverat murum frontis, quando scilicet mensuravit secundum limen, et postea mensuraverat vestibulum octo cubitorum : ne ex ordine mensurandi, scilicet prius mensuraverat murum, et postea vestibulum, posset aliquis putare quod illud vestibulum esset extra murum illum versus pavimentum : ideo subdit.
marg.| {b} Vestibulum autem] octo cubitorum.
marg.| {c} Porte] id est porticus.
marg.| {d} Erat intrinsecus] id est intra murum frontis versus porticum, non extra versus pavimentum. Quod etiam de uno tantum thalamo fecerat mentionem : ne unus tantum thalamus putaretur in qualibet porticu, subdit. {e}   Porro thalami porte] etc. id est porticus posite. {f}   Ad viam Orientalem] erant   [tres hinc] id est in uno latere porticus.
marg.| {g} Et tres inde] id est in alio latere eiusdem porticus. In medio enim porticus, scilicet a porta que erat in muro secundo usque ad portam, que erat in muro frontis, iacebat quedam via que infra dicitur medium vestibulum. Et ex una parte illius vie erat unum latus porticus, et ex altera parte aliud latus, et in utroque latere erant tres thalami, et duo vestibula quinque cubitorum : inter thalamos etiam unum vestibulum octo cubitorum, et frons illa duorum cubitorum, que erat inter primum thalamum, et murum secundum. Ne putarentur thalami dissimiles, vel inequales, subditur.
marg.| {h} Mensura] etc. thalamorum, scilicet Ne etiam putaretur quod frons duorum cubitorum esset tantum in uno latere porticus, et non in altero, additur.
marg.| {i} Et mensura] etc. id est in utroque latere porticus. Vel quia a quolibet thalamo usque ad viam que iacebat in media porticu, erat quedam deambulatio : potest dici quod ille deambulationes, que erant ante thalamos, hic vocantur frontes, quia erant in frontibus thalamorum ; et ille frontes erant unius mensure sicut et thalami.
marg.| {k} Et mensus est, etc.   decem cubitorum] Non refert utrum hoc intelligatur de limine porte, que erat in muro secundo ; an de limine porte in muro frontis : quia illa duo limina eiusdem erant longitudinis, et latitudinis. Sic ergo ordina Litteram :   [Et mensus est latitudinem porte] id est aperture   [liminis decem cubitorum]  : ita quod hic genitivus   [porte] exigat hunc genitivum   [liminis] in demonstratione essentie. Longitudo eiusdem liminis hic mensuratur decem cubitis, cuius supra latitudo mensurata est ex subditis. Et est valde artificiosus modus mensurandi : quia uno mensurato intelliguntur duo mensurari. Mensurata enim longitudine liminis intelligitur mensurari latitudo porte, quia tam lata erat quam longum erat limen. Et mensurata latitudine liminis intelligitur esse mensurata spissitudo muri, quia tam spissus erat murus quam latum erat limen. {l}   Et] mensus est   [longitudinem] id est altitudinem   [porte tredecim cubitorum]  : utraque enim porta tredecim cubitos habebat in altitudine. {m}   Et] mensus est   [marginem ante thalamos cubiti unius] Margo iste, de quo hic loquitur, erat sedile iunctum parieti thalami, vel erectura muri iuxta terram, ut murus esset fortior. Sed magis credo quod esset sedile, quia multo magis indigebant erectura, et fortitudine alii muri, de quibus nihil tale dicitur, quam murus thalamorum, qui satis parum oneratus erat. Hic margo dicitur esse ante thalamos tantum, non iuxta thalamos : ex quo apparet quod erat tantum in illo latere in quo erant ostia thalamorum, scilicet versus illam deambulationem, que erat a quolibet thalamo usque ad viam decem cubitorum, que iacebat in media porticu a porta usque ad portam ; et etiam tantum latitudinis habebat quantum et ipse porte, decem, scilicet cubitos. Quia vero hic margo, id est hoc sedile iunctum erat parieti thalami : ideo non apparebant nisi due dimensiones eius, scilicet altitudo, et latitudo. Unde subiungit.
marg.| {5. 128rb} {n} Et cubitus unus finis utrinque] id est in utraque dimensione, id est in altitudine, et latitudine. quasi dicat. Unum cubitum habebat margo in altitudine, et unum cubitum in latitudine. {o}   Thalami autem sex cubitorum erant hinc] id est in longitudine, {p}   Et inde] id est in latitudine. Hoc de thalamis prius dictum est ; repetit vero ut continuet dicta dicendis : facturus enim erat mentionem de tecto thalami. Unde subdit, {q}   Et mensus est portam] id est porticum, scilicet cenaculum porticus, {r}   A tecto thalami] quod erat etiam pavimentum cenaculi : quia supra thalamos et vestibula erat cenaculum in ipsa porticu, cuius cenaculi pavimentum erat tectum thalamorum et vestibulorum. Ponitur ergo singulare pro plurali, cum dicit   [A tecto thalami] id est thalamorum, {s}   Usque ad tectum] supremum. {t}   Eius] id est porte, porticus, scilicet.
marg.| {u} Latitudinem] id est altitudinem, que erat   [vigintiquinque cubitorum] Altitudinem cenaculi vocat latitudinem : quia cenaculum, sicut etiam inferior pars porticus, habebat quinquaginta cubitos ab Oriente in Occidentem, et sexaginta cubitos ab Aquilone in Austrum, sicut paulo post habetur. Et quia altitudine minores solent esse ; prout fit frequentius, quam longitudines : ideo hec dimensio, scilicet altitudo cenaculi, quia minor erat quam cetere eiusdem dimensiones, vocatur latitudo. Erant ergo vigintiquinque cubiti a pavimento cenaculi, quod tectum erat thalamorum, usque ad tectum eius, id est cenaculi et totius porticus. Si autem vis scire breviter totam altitudinem porticus, recurre supra ad cap. 5. ubi hoc determinatur. Sequitur.
marg.| {x} Ostium contra ostium] Unum ostiorum erat apertura illa, que erat in muro frontis : et unum erat contra aliud directe in media porticu. et ab illa apertura usque ad aliam erat via, que habebat decem cubitos in latitudine, sicut et ipse aperture. Vel potest intelligi hoc de ostiis thalamorum, quia ostia thalamorum qui erant ex uno latere porticus, erant directe contra ostia thalamorum qui erant ex alio latere porticus.
marg.| {y} Et fecit] id est mensuravit. {z}   Frontes] id est murum frontis, qui claudebat porticum versus pavimentum   [per sexaginta cubitos] Subtiliter mensurat : semper enim fere mensurato uno intelliguntur duo esse mensurata. Mensurata enim longitudine muri, qui claudebat porticum versus interiorem partem edificii, mensurata est longitudo porticus disposita ab Aquilone in Austrum. Habebat enim sexaginta cubitos, ita quod in his sexaginta cubitis comprehenditur spissitudo murorum, qui claudebant porticum versus Aquilonem, et versus Austrum. Mensurata igitur longitudine, et latitudine Orientalis porticus et partium eius, transit ad atrium exterius, in quo erant pavimenta et omnia edificia. Unde sequitur.
marg.| {a} Et ad frontem atrium porte undique per circuitum] Sic ordina Litteram. {a}   Et ad frontem porte] id est porticus Orientalis quam mensuraverat, erat {b}   Atrium] exterius.
marg.| {c} Undique per circuitum] id est a tribus lateribus ipsius porticus, scilicet, versus Aquilonem, Occidentem, et Austrum : nihilominus tamen intelliguntur due coquine esse iuncte porticui Orientali ; una versus Aquilonem : alia versus Austrum. In quarto vero latere huius porticus, scilicet versus Orientem non erat atrium exterius, vel vulgi locus. Quia vero sub uno numero, scilicet per sexaginta cubitos comprehenderat totam longitudinem porticus latitudinem vero non expresserat nisi per partes : ideo volens totam latitudinem sub uno numero concludere, subdit.
marg.| {d} Et ante faciem porte que pertingebat] etc. Et est sensus : {d}   Et ante faciem] id est a facie {e}   Porte] id est porticus, id est ab exteriori superficie muri secundi concludentis porticum versus Orientem.
marg.| {f} Que] porta, sive porticus {g}   Pertingebat] id est durabat,
marg.| {h} Usque ad faciem] id est exteriorem superficiem. {i}   Vestibuli porte interioris] id est muri claudentis portam, id est porticum, intra quam erat vestibulum octo cubitorum, mensus est   [quinquaginta cubitos] Hec erat latitudo totius porticus, quam supra per partes insinuaverat. Murus enim secundus qui claudebat porticum versus Orientem, habebat {5. 128va} in spissitudine sex cubitos murus frontis sex cubitos : murus thalami decem, et octo cubitos, duo vestibula que erant inter thalamos, decem cubitos ; tertium vestibulum octo cubitos : frons illa, que erat inter thalamum, et murum secundum, duos cubitos ; quos omnes cubitos si iunxeris, invenies in latitudine porticus quinquaginta cubitos, sicut hic dicitur, non plus, nec minus.
marg.| {a} Et fenestras obliquas] etc. Sic ordina Litteram : {a}   Et] mensus est, supple   [Fenestras]  ; non tamen earum exprimit quantitatem.
marg.| {b} Obliquas] scilicet exterius strictas, et interius latas, sicut in templo Salomonis.
marg.| {c} In thalamis] id est in lateribus thalamorum :
marg.| {d} Et] id est etiam   [in frontibus] id est thalamorum ; quasi dicat, Non solum in lateribus thalamorum erant fenestre, sed etiam in frontibus. Quilibet enim thalamus duas habebat frontes : unam versus viam decem cubitorum : alteram in muro claudente porticum versus Aquilonem, et versus Austrum.
marg.| {e} Que] fenestre   [erant intra portam] id est intra porticum.
marg.| {f} Undique per circuitum]  : quia per quatuor latera porticus erant fenestre, non solum contra thalamos, sed etiam contra vestibula. Unde sequitur.
marg.| {g} Similiter autem erant, et in vestibulis fenestre per gyrum] in omni latere porticus   [intrinsecus] fundentes lumen. Intrinsecus autem dicit, ad differentiam quarundam aliarum fenestrarum, que erant in tribus edificiis contra Templum ; que fenestre apparebant extrinsecus, sed non intrinsecus : immo intrinsecus erant clause, nec mittebant lumen intus, sicut infra dicetur.
marg.| {h} Et ante frontes pictura palmarum] Frontes sexaginta cubitorum, id est murum frontis. Frontes vocat propter duas partes muri illius : quarum una erat ex uno latere porte versus Aquilonem : altera ex alio latere porte versus Austrum. In illo enim muro iuxta portam erant picte due palme : una hinc, altera inde.
marg.| {i} Et eduxit me ad atrium exterius] Non ducebat eum extra edificium, sed intra ; et tamen dicit [  eduxit me] id est extra porticum Orientalem duxit, in qua usque steterat. Vir ergo qui mensurabat, eduxit Prophetam extra porticum Orientalem.
marg.| {k} Ad atrium exterius]  : hoc atrium non dicitur exterius respectu porticus, de qua exibant vir et Propheta, sed respectu atrii interioris. In hoc atrio erant omnia edificia preter murum exteriorem, et preter altare holocausti, quod erat in atrio interiori. Dicebatur autem atrium exterius, totum spatium quod erat a vulgi loco usque ad atrium interius.
marg.| {l} Et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide] etc. Sic construe :
marg.| {l} Et ecce gazophylacia] apparuerunt.
marg.| {m} Et pavimentum stratum lapide] id est lapidibus. Et quia non expresserat numerum gazophylaciorum, nec in quo loco erant sita : ideo subiungit.
marg.| {n} In atrio] exteriori.
marg.| {o} Per circuitum] pavimenti erant.
marg.| {p} Triginta gazophylacia] quindecim hinc, et quindecim inde.
marg.| {q} In circuitu]  ; id est   [in duobus lateribus] pavimenti. Frequens enim est modus in hac visione, ut ex designatione duorum laterum tantum vel trium, dicatur   [in circuitu] vel per circuitum, vel per gyrum, vel undique [  Hoc pavimentum iacebat inter duas porticus Orientales] et habebat quindecim gazophylacia in latere suo Aquilonari, et quindecim in latere suo Australi ; ita quod nihil erat medium inter gazophylacia, et pavimentum, nisi illi duo rivuli, in quibus hostie lavabantur in ostis gazophylaciorum, ut supra dictum est in cap. 9. Videtur mihi quod hec gazophylacia ita erant, quod tectum quoddam quadratum, et magnum sustentabatur muro in tribus lateribus scilicet versus vulgi locum, et versus Orientem, et Occidentem ; sed versus pavimentum sustentabatur columnis illud tectum, ita quod quelibet columna distinguebatur {5. 128vb} inter duo gazophylacia longitudine ab Oriente in Occidentem. Et erant distincta a se invicem gazophylacia illa ordinibus columnarum : ita quod quicquid agebatur in uno, videbatur in alio. Nec aliquid in illis gazophylaciis agebatur, nisi quod in eis occidebantur, et excoriabantur animalia ad immolandum, et lavabantur carnes. Erant autem triginta gazophylacia : quindecim sub uno tecto : et quindecim sub alio tecto ; et ostia, id est introitus eorum erat versus pavimentum. De his etiam aliquid supra dictum est capite 8. Sequitur.
marg.| {r} Et pavimentum] Orientale   [de quo loqui ceperat] existens.
marg.| {s} In fronte] id est in frontibus.
marg.| {t} Portarum] id est porticuum Orientalium.
marg.| {u} Secundum longitudinem] id est respectu longitudinis, id est altitudinis.
marg.| {x} Portarum] id est porticuum.
marg.| {y} Erat inferius] id est iacebat infra, scilicet in imo. Porticus enim erecte erant in altum, et pavimentum iacebat in imo. Nec magis elevabatur in uno latere, quam in alio, nisi quod in latere Aquilonari aliquantulum magis elevatum erat quam alibi, sicut supra dictum est in cap. 7. Ideo dicitur quod pavimentum erat inferius, quam porticus.
marg.| {z} Et mensus est latitudinem a facie porte inferioris] etc. Sensus est.
marg.| {z} Et mensus est latitudinem] pavimenti ita.
marg.| {a} A facie] id est ab exteriori superficie.
marg.| {b} Porte] id est porticus Orientalis.
marg.| {c} Inferioris] id est exterioris, que iuncta erat muro secundo, que erat inferior [  quam illa que iuncte erat atrio interiori] quod apparet ex eo quod ad interiorem porticum ascendebatur de pavimento per octo gradus.
marg.| {d} Usque ad frontem atrii interioris] id est porticus iuncte atrio interiori.
marg.| {e} Extrinsecus] id est extra porticus ipsas, quia non mensurat modo porticus, sed solum pavimentum. Mensus est, inquam.
marg.| {f} Centum cubitos ad Orientem] Hoc dicit : quia quando mensuravit duo latera pavimenti, que erant versus Aquilonem, et versus Austrum, incepit a fronte porticus inferioris, et habuit oculos versus Orientem.
marg.| {h} Et ad Aquilonem] repete   [mensus est centum cubitos] Dicit ad Aquilonem, quia quando mensuravit duo latera pavimenti, que erant versus Orientem, et Occidentem, incepit versus Austrum, et habuit oculos versus Aquilonem. Ex hoc ergo patet quod hoc pavimentum habebat centum cubitos in quolibet latere. Vel,
marg.| {g} Ad Orientem] id est in latere Orientali.
marg.| {h} Et ad Aquilonem] id est in latere Aquilonari. Potest enim esse quod non mensuravit nisi illa duo latera : quia illis mensuratis bene constituit de latitudine, et longitudine pavimenti. Sequitur. {i}   Portam quoque que respiciebat viam Aquilonis] etc. Mensurata porticu Orientali eiusdem pavimenti transit ad mensurandum portam Aquilonarem dicens.
marg.| {i} Portam quoque] id est porticum. {k}   Que respiciebat viam Aquilonis] id est per quam via erat versus Aquilonem. Hic est modus loquendi in hac visione, ut porta dicatur : respicere viam illius climatis, in quo sita est. Portam, dico.
marg.| {l} Atrii exterioris] id est portam exteriorem. Consuetudo enim huius Prophete est portas exteriores vocare portas atrii exterioris, licet omnes porte sint in atrio exteriori : et portas interiores, portas atrii interioris. Prius ergo mensurat portas exteriores, deinde interiores. Portam, inquam, illam mensus est   [tam in longitudine, quam in latitudine] Sequitur.
marg.| {m} Et thalamos eius tres hinc, et tres inde, et frontem eius] decem cubitorum, {n}   Et vestibulum eius] octo cubitorum, quod erat iuxta frontem eius.
marg.| {o} Secundum mensuram porte prioris] idest Orientalis quam prius mensuraverat   [quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem vigintiquinque cubitorum] De hac longitudine, et latitudine non fecit mentionem in priori porta : sed sic intelligimus mensurari unum latus porticus ; cum enim porticus haberet centum cubitos in longitudine, via que iacebat {5. 129ra} in medio porticus, de ostio ad ostium habeat in latitudine decem cubitos. Unde patet quod ex utraque parte vie iacebant duo latera porticus, quorum utrumque habebat in latitudine viginti quinque cubitos : quia si bis sumpseris viginti quinque cubitos in duobus lateribus, et decem qui erant in altitudine vie, habebis sexaginta, qui erant in longitudine porticus. Utrumque latus habebat quinquaginta cubitos in longitudine quia latitudo totius porticus erat lateribus pro longitudine.
marg.| {a} Fenestre autem eius] etc. id est vestibula, scilicet illa duo que erant inter thalamos.   [Supra enim mensuravit vestibulum octo cubitorum]
marg.| {b} Et sculpture] palmarum   [secundum mensuram porte, que respiciebat] etc. erant scilicet. Sed opponitur, quia supra in porticu Orientali, dixit esse picturam palmarum : hic dicit   [sculpture] quod videtur dissonum. Solutio : Poterat esse quod Palme essent picte, et sculpte : quia forte super sculpturam videbantur colores appositi.
marg.| {c} Et septem graduum erat ascensus eius] Hic patet quod a vulgi loco ascendebatur ad porticum atrii exterioris septem gradibus. {d}   Et vestibulum ante eam] Hic variatur hoc nomen   [vestibulum] quia hic supponit pro porticu. Et hoc pronomen   [eam] simplicem habet relationem : quia eius antecedens suppositum   [scilicet portam] supponit porticum : sed per   [eam] hic supponitur porta, id est apertura illa tantum que erat in muro secundo, ante quam aperturam erat porticus eius, id est ab exteriori parte muri secundi. Et dicitur hoc ad differentiam portarum interiorum, quarum porticus non erat ante : sed retro, id est non ab interiori parte muri tertii, sed ab exteriori. Quia vero duas portas exteriores mensuraverat, unam versus Orientem, et aliam versus Aquilonem : nec fecerat expressam mentionem de illis duobus interioribus, que erant directe contra illas exteriores, quas mensuraverat : Subdit.
marg.| {e} Et porta atrii interioris] Sensus est : {e}   Porta atrii interioris] quia per eam intrabatur in atrium interius : et illa porta interior erat.
marg.| {f} Contra portam Aquilonis] exteriorem. {g}   Et] repete, porta interior erat contra portam   [Orientalem] exteriorem. Hoc etiam addit, ut brevius posset illud dicere quod sequitur scilicet. {h}   Et mensus est a porta] Aquilonari exteriori.
marg.| {i} Usque ad portam] Aquilonarem interiorem   [centum cubitos] Hec enim erat longitudo pavimenti quod erat inter illas duas porticus Aquilonares.
marg.| {k} Et eduxit me ad viam Australem] etc. Mensuratis duabus portis exterioribus transit ad mensurandum tertiam, scilicet Australem.
marg.| {l} Et mensus] etc. Per vestibulum totam porticum intelligit, sicut supra.
marg.| {m} Iuxta mensuras superiores] Et fenestras eius, et   [vestibula in circuitu, sicut] etc. Per vestibula hic intelligit duas porticus partiales, in quibus erat vestibulum octo cubitorum, et duo vestibula quinque cubitorum, et tres thalami.
marg.| {n} Et in gradibus septem ascendebatur ad eam] non dicit, per eam, sicut de portis interioribus, quia gradus isti trium portarum muri secundi non erant dispositi in spissitudine muri secundi, sed adherebant eidem muro ab exteriori parte versus vulgi locum. {o}   Et vestibulum ante fores eius] Eodem modo exponendum est, quo in porta precedente expositum est hoc (et vestibulum ante eam :) quia utrobique per vestibulum intelligitur porticus. {p}   Et celate palme erant una hinc, et altera inde in fronte eius] id est {5. 129rb} porticus, ut supra. {q}   Et porta atrii interioris] id est porta interior, scilicet per quam ibatur ad atrium interius, erat   [in via Australi] {r}   Et mensus est a porta] porticus exterioris, {s}   Usque ad portam] porticus interioris. A porta usque ad portam. {t}   In via Australi centum cubitos] id est longitudinem pavimenti strati lapide, quod erat inter duas porticus Australes. Tria ergo pavimenta mensuravit : unum versus Orientem : aliud versus Aquilonem ; tertium versus Austrum. Notandum est autem diligenter quod pavimenti Orientalis mensuravit tam longitudinem, quam latitudinem : sed Aquilonaris pavimenti, et Australis non mensuravit nisi longitudinem, que erat a porta usque ad portam. Cuius rei ratio est, quia pavimentum Orientale in quolibet latere, et in qualibet parte suorum laterum centum cubitos habebat : sed cetera duo pavimenta viginti cubitis strictiora erant versus atrium, quam versus vulgi locum, sicut dictum est supra in fine cap. 14. {u}   Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem] Mensuratis tribus portis exterioribus transit ad mensurandas interiores. Primo ad illam, contra quam erat, scilicet Australem, Inceperat enim mensurare pavimentum Australe a porticu exteriori, et finita mensura pavimenti fuit ante porticum interiorem, et statim ascendit et introduxit per eam Prophetam in atrium interius. {x}   Et mensus est portam] id est porticum Australem interioris atrii   [iuxta mensuras superiores. Thalamum eius, et frontem eius] Ista patent.   [Et vestibulum eius] octo cubitorum. {z}   Eisdem mensuris] quibus mensus est portas superiores. {a}   Et fenestras eius] id est porticus   [et vestibuli eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis] etc. Sic ordina Litteram : {b}   Et] mensus est   [quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos vestibuli] id est utriusque lateris porticus. Vel (vestibulorum) alia Littera, id est laterum eius, scilicet porticus. {c}   In circuitu] id est ex utraque parte vie, que erat in medio porticus.
marg.| {d} Et] mensus est   [vestibulum] quod erat inter duos thalamos.
marg.| {e} Per gyrum] id est in duobus lateribus ad minus : quia longitudinem, et latitudinem eius mensuravit. Mos enim huius Prophete est designare duo latera his vocabulis   [in circuitu, per gyrum, undique] Mensus est ergo huius vestibuli.
marg.| {f} Longitudinem viginti quinque cubitorum] quia latitudo unius lateris, quod erat ex una parte vie, erat vestibulis ipsius lateris pro longitudine. Vestibula enim disposita erat a via 10. cubitorum, que erat in medio porticus, usque in oppositam extremitatem ipsius porticus : et ex utraque parte vie erant viginti quinque cubiti, sicut satis supra dictum est.
marg.| {g} Et latitudinem quinque cubitorum] tantum enim thalamus distabat a thalamo. De his quinque cubitis supra in mensuratione prioris porte fecerat mentionem dicens, Inter thalamos quinque cubitos. Sed illos non appellaverat vestibulum. Ut ergo eos vestibulum appellaret, repetiit quod dixerat.
marg.| {h} Et vestibulum] id est porticus. {i}   Eius] id est porte erat.
marg.| {k} Ad atrium exterius] id est in atrio non interiori, sed exteriori, scil. non ab interiori parte muri tertii, sed ab exteriori. Hoc dicitur ad differentiam portarum exteriorum, que habebant porticus ab interiori parte muri secundi, cui adherebant. Porte vero interiores habebant suas porticus ab exteriori parte muri tertii, cui adherebant, sicut supra dictum est in fine secundi capituli, et in cap. 3. Aliter potest dici.
marg.| {h} Vestibulum eius] .s. octo cubitis, erat {k}   Ad atrium exterius] id est ex parte exteriori non versus atrium interius : quod dicitur ad differentiam exteriorum porticuum, in quibus hoc vestibulum est versus partem interiorem.
marg.| Sequitur {l} Et palme eius {5. 129va} in fronte, etc. Ex eo quod dicit   [per eam] datur intelligi quod gradus illi erant in illa porticu, scilicet in muro eius. {a}   Et introduxit me in atrium interius] etc. Transit ad Orientalem portam atrii interioris : Unde dicit :   [Et introduxit me in atrium interius per viam Orientalem] etc. ista patent ex predictis. Sed nota quod bis dicit hic   [vestibula] Unde primo per vestibula intelliguntur ea, que habebant octo cubitos, vel quinque. Secundo per vestibula intelliguntur duo latera porticus.
marg.| {b} Et vestibulum] etc. Sic ordina Litteram.
marg.| {b} Et vestibulum] id est hec porticus.
marg.| {c} Eius] atrii exterioris id est latet in atrio exteriori, non interiori, ut supra dictum est.
marg.| {d} Et palme celate] etc. Ista patent. Sequitur.
marg.| {e} Et introduxit me ad portam ; id est thalamos [  et frontem eius] Nunc mensurat sextam portam, scilicet portam Aquilonarem atrii interioris Nihil novi addit hic nisi quod dicit   [Thalamum eius] id est thalamos : singulare pro plurali.
marg.| {f} Et mensus est, supple [vestibulum eius] id est porticus.
marg.| {g} Et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum] Planum est. Sequitur.
marg.| {h} Et vestibulum eius] etc. id est porticus eius.
marg.| {i} Respiciebat ad atrium exterius] id est situm erat in atrio exteriori, non in atrio interiori, ut supra dictum est.
marg.| {k} Et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde] etc. sicut supra.
marg.| Sequitur {l} Et per singula gazophylacia] etc. Dicto de mensuris, omnium portarum repetit de gazophylaciis, de quibus supra mentionem fecerat ; et addit quod non dixerat de eis, s. de qua parte haberent ostia, et quid in eis ageretur, sicut supra dictum est in cap. 8. Pavimentum Orientale habebat gazophylacia in duobus lateribus, quindecim in uno latere, et quindecim in altero latere : sed pavimentum Aquilonare non habebat quindecim gazophylacia nisi in latere Orientali. Ubi ergo essent ostia omnium istorum gazophylaciorum, ostendit dicens : {l}   Et per singula gazophylacia] erat   [ostium in frontibus portarum] id est versus pavimenta que erant in frontibus portarum. De illis tantum gazophylaciis hic loquitur que erant iuxta pavimenta, non de illis que erant iuxta porticum, vel sub edificiis : de quibus infra habebitur. Quid autem in his gazophylaciis ageretur, ostendit dicens : {m}   Et ibi] id est in ostiis gazophylaciorum de quibus loqui ceperat, {n}   Lavabant] vel   [lavabunt] Ministri   [holocaustum] 1 carnes immolandas. Per hoc quod hic dicitur habemus quod in istis gazophylaciis occidebantur animalia ad immolandum, et excoriabantur, et lavabantur. Et per hoc presumitur quod ad abluendas carnes fluebant ante ostia gazophylaciorum rivi illi, de quibus dicitur supra 9. cap. {o}   Et in vestibulo porte due mense hinc] etc. Hic agitur de mensis supra quas immolabatur, de quorum numero dissentiunt Gregorius et Hieronymus sed illorum dissensio non est contrarietas : quia nihil affirmant ad astruendam historie veritatem, sed tantum opiniones suas referunt ad eliciendum inde mysterium. Nobis ergo prosequentibus historie veritatem, id est sensus imaginarii, prout Spiritus veritatis ministrare voluerit, videtur quod exteriores porte non habebant mensas, sed interiores tantum, et habebat quelibet porticus interior octo mensas, quatuor erant extra porticum iuxta murum frontis in pavimento, due ex una parte aperture, et due ex altera : quatuor autem erant intra porticum, due in vestibulo octo cubitorum ex altera parte vie, et due in alio vestibulo octo cubitorum ex altera parte vie. Quod autem in qualibet porticu interiori essent mense : ex eo coniicimus quod sicut intrabat populus, et exibat per Aquilonarem {5. 129vb} portam atrii interioris   [de qua hic fit mentio] ita per Australem. Unde eadem ratio que facit ad hoc ut immoletur in Aquilonari, facit ad hoc ut immoletur in Australi. Princeps etiam intrabat per portam Orientalem, et adorabat in ea, sicut infra dicetur. Unde videtur quod in Orientali porta immolarentur sacrificia, et holocausta eius, id est Principis. Quod ergo de mensis unius porticus dicit, intelligimus de mensis cuiuslibet interioris porticus esse dictum. Ait ergo.
marg.| {o} Et in vestibulo] octo cubitorum.
marg.| {p} Porte] Aquilonaris et interioris   [de qua ultimo egerat] erant.
marg.| {q} Due mense hinc] id est ex una parte vie in vestibulo octo cubitorum.
marg.| {r} Et due mense inde] id est ex altera parte vie in alio vestibulo octo cubitorum.
marg.| {s} Ut immoletur super eas holocaustum] id est sacrificium pro peccato, quod scienter vel in opere, vel in animo committitur. {t}   Et pro delicto] quod ignoranter vel cogitatione, vel omissione perpetratur. Ita exponunt Interl. et sic exponitur in Levit. {u}   Et ad latus exterius] etc. Dixi de quatuor mensis, que erant infra porticum Aquilonarem et interiorem : nunc agit de quatuor mensis que erant extra eandem portam iuxta frontem eius in illo pavimento, quod erat inter duas porticus Aquilonares : dicens [  Et ad latus] Latus vocat illam portam porticus que erat ex una parte aperture. {x}   Externis] scilicet in pavimento : {y}   Quod] scilicet latus, id est cuius lateris pavimentum. {z}   Ascendit] id est magis elevatum est. {a}   Ad ostium] id est versus ostium {b}   Porte] exterioris, {c}   Que pergit] id est qua pergitur : {d}   Ad Aquilonem] id est versus Aquilonem. Ex eo quod hic dicitur, patet esse verum   [quod dictum est supra 7. cap.] quod omnia pavimenta, et atria aliquantulum magis elevata erant versus Aquilonem, et inferiora versus Austrum : ut versus sit, quod ipsum edificium vergat ad Austrum.
marg.| Ecce enim hic expresse habetur quod pavimentum iacens inter duas porticus Aquilonares altius erat versus Aquilonem, quam versus Austrum, id est versus exteriorem porticum Aquilonis quam versus interiorem. Quod autem hic dicimus de isto pavimento, intelligatur de omnibus tam pavimentis, quam atriis, scilicet quod magis erant elevata versus Aquilonem, quam versus Austrum. Ad illud, inquam, latus erant.
marg.| {e} Due mense] scilicet in pavimento Aquilonari iuxta porticum interiorem.
marg.| {f} Et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense] scilicet ad latus alterum, id est iuxta alteram partem aperture ante vestibulum octo cubitorum, scilicet ab exteriori parte, quia inter vestibulum octo cubitorum, et mensas istas, que erant in pavimento, non erat nisi murus, claudens porticum versus Aquilonem [  Ante vestibulum] dico [  porte] Aquilonaris, et interioris erant   [due mense] Dictis ergo locis, in quibus erant mense : colligit summam eorum dicens.
marg.| {g} Quatuor mense] erant   [hinc] id est ex una parte aperture ; due intra porticum, et due extra.
marg.| {h} Et quatuor mense] erant   [inde] id est ex altera parte aperture : due similiter extra porticum, et due intra. Ad maiorem igitur certitudinem repetit, quod dixerat, aliis verbis dicens.
marg.| {i} Per latera porte octo mense erant super quas immolabant] Per latera, id est iuxta latera erant octo mense ; quatuor extra porticum, et quatuor intra, ut predictum est. Subiungit etiam mensuras mensarum dicens. {k}   Quatuor autem mense ad holocaustum de lapidibus quadris extructe, longitudine cubiti unius, et dimidii, et latitudine cubiti {5. 130ra}   unius cubiti, et dimidii, et altitudine cubiti unius] Hec patent. {a}   Super quas ponant vasa] Ecce quod ignis non accendebatur immediate super mensas : sed super eas ponebantur quedam vasa, in quibus ponebantur carnes prius lote in ostiis gazophylaciorum, et postea ponebantur super mensas ; tandem igni accenso supponebantur altari, et ibi comburebantur Domino. Et hoc est quod dicit.
marg.| {b} In quibus] etc. vel victime : id est ad immolandum preparantur. Tamen quidam dicunt quod super mensas comburebantur hostie. {c}   Et labia] etc. Labia earum, id est mensarum erant Palmi unius in altitudine. Labia vocat erecturas quasdam eminentes super quamlibet mensam in extremitatibus illius mense per circuitum eius : sicut est in mensis nostris, super quas comedimus. Sed illa labia erant altiora, quam sint in mensis nostris, et preterea in hoc dissimilia, quod illa erant reflexa intrinsecus per circuitum cuiuslibet mense. Sequitur. {d}   Super mensas autem] ponebantur immediate, quando lote erant.
marg.| {e} Carnes oblationis] id est ad offerendum parate. Ecce quod Propheta non facit mentionem nisi de mensis unius porte, credimus tamen quod quelibet de portis interioribus habebat octo mensas. Sed Propheta, causa brevitatis, quod de una dixit, reliquit intelligendum de aliis. Sequitur.
marg.| {f} Et extra portam] etc. Hic agitur de illis duobus gazophylaciis, que iuncta erant versus Occidentem duabus porticibus interioribus, scilicet Aquilonari, et australi. Hec eadem etiam plenius inf. describet Propheta. Ait ergo.
marg.| {f} Et extra portam interiorem] Aquilonarem scilicet   [de qua ultimo locutus fuerat, cum de mensis ageret] erant   [gazophylacia Cantorum] Statim dicit quod erant   [Sacerdotum] et cum alii Sacerdotes essent, alii Cantores   [sicut expresse habetur in lib. Reg. et Par.] videtur non posse stare quod hic dicitur. Propter hoc dixit Richard. quod hic agebatur de quatuor gazophylaciis, quorum duo erant Cantorum, et duo Sacerdotum. At sic fecit Littere nimiam violentiam, et quod per se satis obscurum est, reddidit obscurius. Sed credimus quod melius est, ut dicatur quod hic fit mentio tantum de duobus gazophylaciis : que deputata esse dicuntur Cantoribus, et Sacerdotibus coniunctim, ut in eis Cantores tamquam minores servirent Sacerdotibus tamquam maioribus. Illa duo gazophylacia erant. {g}   In atrio interiori] Non in illo atrio quadrato centum cubitorum, quod erat ante Templum, ubi erat altare holocaustorum, sed in illo spatio quod erat inter Aquilonare, et Australe edificium : quod hic dicitur atrium interius respectu illius spatii, quod erat ab utroque eorundem edificiorum usque ad vulgi locum quod spatium inf. vocatur atrium exterius respectu istius, de quo hic agitur. Erant ergo ista gazophylacia inter porticum Aquilonaris edificii, et porticum Australis edificii : unum iuxta unam illarum porticuum, et alterum iuxta reliquam, sicut inf. plenius dicetur. Non in atrio interiori in quo erat altare holocaustorum, sed in illo.
marg.| {h} Quod erat in latere] Occidentali.
marg.| {i} Porte] interioris   [respicientis ad Aquilonem] {k}   Et] una   [facies eorum] id est amborum gazophylaciorum erat.
marg.| {l} Contra viam Australem] id est respiciebat in Austrum. Illa enim gazophylacia ita erant disposita, quod utrumque habebat unam faciem, id est unam frontem versus Aquilonem, et alteram versus Austrum. Postquam autem dixerat de illa utriusque facie, que erat versa ad Austrum : subiungit de illa que erat versa versus Aquilonem.
marg.| {m} Una] id est altera facies utriusque gazophylacii erat.
marg.| {n} Ex latere porte Orientalis] Sive de interiori sive de exteriori porta Orientali intelligatur, verum est quod dicit. Utrumque enim unum latus habebat ad Aquilonem, reliquum ad Austrum. Est ergo sensus. Una facies utriusque gazophylacii erat disposita ex latere porte Orientalis, id est versus illam partem, versus quam dispositum erat unum latus Orientalis porte, scilicet versus Aquilonem. Unde subdit.
marg.| {o} Que] facies utriusque gazophylacii. {p}   Respiciebat ad viam Aquilonis] id est disposita erat versus {5. 130rb} Aquilonem, quasi dicat De illa facie utriusque gazophylacii, que disposita erat ad Austrum, prius egi : modo non repeto quod dixi, sed loquor de illa facie utriusque que sita est versus Aquilonem.
marg.| Sed cum porta Orientalis duo haberet latera, unum versus Aquilonem, et aliud versus Austrum, constat quod Australis sicut Aquilonaris facies illorum gazophylaciorum erat ex latere porte Orientalis. Queritur ergo quare potius de Aquilonari, quam de Australi facie dixit quod ipsa erant ex latere porte Orientalis. Sed cito occurrit ratio, si consideremus in quo loco Propheta stabat quando hoc videbat. Ultimo enim mensuraverat interiorem portam Aquilonarem, et postea eiusdem porte mensuras descripserat, et de illa transierat ad videnda ista gazophylacia. Stabat ergo in illo spatio quod erat inter Templum, et Aquilonare edificium : quia ergo stabat versus Aquilonem ideo prius dixit, quod atrium in quo stabat, et in quo erant gazophylacia, erat ex latere porte respicientis ad Aquilonem, licet idem atrium ita esset versus Austrum, sicut versus Aquilonem. Eadem ratione cum adhuc staret versus Aquilonem, non apparebat ei Australe latus porte Orientalis, sed Aquilonare tantum, et ideo prius fecit mentionem de Aquilonari latere porte Orientalis quam de Australi. Mihi videtur quod Propheta vult dicere quod longitudo istorum gazophylaciorum attenditur ab Austro ad Aquilonem, quod dicitur propter porticus quibus adherent, quarum longitudo attenditur ab Oriente in Occidentem. Unde Littera sic habet construi.
marg.| {k} Facies eorum] id est frontes gazophylaciorum, que frontes sunt latera longiora secundum quod attenditur longitudo gazophylaciorum.
marg.| {l} Contra viam Australem una] id est ex una parte veniens ex parte Australi, erat.
marg.| {n} Et latere porte Orientalis] id est extendebatur secundum extensionem lateris porte Orientalis. {o}   Que] porta Orientalis. {p}   Respiciebat ad viam Aquilonis] id est que erat sita ad Aquilonem. Non enim loquitur de porticu Orientali : sed porticum Aquilonarem interiorem dicit Orientalem respectu illius gazophylacii. Sequitur. {q}   Et dixit ad me] vir qui ducebat eum. {r}   Hoc est gazophylacium] etc. Sic ordina Litteram. Hoc gazophylacium, quod respicit viam Meridianam, est Sacerdotum, etc. Quidam enim custodiebant Templum, et quidam immolabant hostias, quibus deputatum erat aliud gazophylacium. Unde subdit. {s}   Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, Sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altar is.   Isti sunt filii Sadoc qui accendunt] etc. Iste Sadoc   [sicut legitur 1Par. 6.d.] fuit filius Achitob filii Amarie filii Meraioth filii Zarahie filii Ozi filii Bocci filii Abisve filii Phinees filii Eleazar filii Aaron. Et licet multi fuerint Sacerdotes alii de genere Aaron usque ad Ezechielem : tamen de isto specialiter fit mentio, quia sanctus et iustus fuit, et ipsum nomen, scilicet Sadoc interpretatur iustus. Et reducitur iste in memoriam, ad confusionem quorundam de Sacerdotibus et Levitis, qui   [sicut inf. dicetur] ante captivitatem Babylonicam a sua sanctitate ceciderant, et coluerant idola. Sequitur.
marg.| {t} Et mensus est atrium] interius   [longitudine centum cubitorum] Hic ablativus, longitudine, ponitur in demonstratione essentie, sicut hic, et latitudine, etc.
marg.| {u} Per quadrum] Hic intelligitur mensurari illud atrium quod erat in medio totius edificii ante frontem Orientalem Templi, quod iunctum erat muro tertio, et in quo erat altare holocaustorum de quo statim subiungit.
marg.| {x} Et altare] erat in atrio illo interiori.   [Ante faciem Templi] id est ante frontem Templi Orientalem. De hoc altari inf. latius tractabit : ideo breviter transit, ad mensurandum Templum. {z}   Et introduxit me] vir qui eum ducebat.
marg.| {a} In vestibulum] 1 in porticum Templi. Illa pars muri tertii, que erat contra illam porticum Templi, erat eidem porticui pro pariete versus Orientem, ita quod nihil erat medium {5. 130va} inter istam porticum et atrium interius, nisi mutus tertius. {a}   Et mensus est vestibulum] id est porticum Templi.
marg.| {b} Quinque cubitis hinc] id est ex una parte ostii.
marg.| {c} Et quinque cubitis inde] id est ex altera parte ostii. Longitudo enim huius porticus erat disposita ab Aquilone in Austrum iuxta latitudinem Templi. Latitudo vero porticus tendebatur ab Oriente in Occidentem. Longitudo (sicut statim dicetur) habebat viginti cubitos. In medio huius longitudinis erat ostium porticus quod habebat in longitudine decem cubitos, sicut ostia portarum. Constat ergo quod ex una parte ostii remanebant de tota porticu quinque cubiti tantum, et ex altera quinque tantum.
marg.| {d} Et] mensus est   [latitudinem porte] Hoc nomen porta, tripliciter accipitur. Dicitur enim porta ipsa apertura per quam intratur : secundum quod dicitur, Ille sedet in porta. Dicitur etiam porta structura ipsa de tabulis facta, que clauditur, et aperitur : secundum quod dicitur, Iste tulit portas civitatis. Tertio modo dicitur porta illa pars muri, que circuit aperturam : secundum quod dicitur. Ornavit portam vario marmore. Et in hac ultima acceptione hic ponitur. Credimus enim quod murus erat circa aperturam insculptus variis celaturis ad decorem porticus per tres cubitos ex utraque parte aperture. Et hoc est quod hic dicitur.
marg.| {d} Et] mensus est   [latitudinem porte] id est muri circumdantis aperturam ostii, quasi dicat Mensus est illam partem, ubi erant celature circa ostium. {e}   Trium cubitorum hinc] id est ex una parte ostii. {f}   Et trium cubitorum inde] id est ex altera parte ostii. Et forte ita erant celature per tres cubitos muri supra ostium, licet non exprimat. {g}   Longitudinem autem vestibuli] id est porticus que erat viginti cubitorum.
marg.| {h} Et] mensus est   [latitudinem] que erat   [undecim cubitorum] Tanta enim longitudo erat, et latitudo porticus infra parietes eius. {i}   Et octo] etc. id est ad porticum Templi de atrio, scilicet interiori. Ecce coniici potest, quod Templum situm erat in eminentiori loco totius edificii : quia de Templo, vel de spatiis circa Templum non legitur ascendisse ad aliquem locum, sed usque ad Templum inventi sunt gradus, per quos ascendebatur. {k}   Et columne] due   [erant in frontibus] porticus. Frontem unam vocat illam partem, que erat ex altera parte ostii : aliam frontem, illam partem muri, que erat ex altera parte ostii. {l}   Una] columna ad pulchritudinem, et ornamentum porticus erat (hinc) id est ex una parte ostii, scilicet contra illos tres cubitos, ubi diximus celaturas fuisse in muro.
marg.| {m} Et altera] columna erat (inde) ex altera parte ostii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_40)

Notes :