Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Ez. 11,1 

Et elevavit me spiritus et introduxit me
ad portam
domus domi1
1 domi] Domini Rusch
orientalem que respicit solis ortum
et ecce in introitu porte viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiechoniam filium Azur et Feltiam2 filium Banaie principes populi.
2 Feltiam] scrips. , Felchiam Rusch , Pheltiam Weber
Numérotation du verset Ez. 11,2 

Dixitque ad me fili hominis hi sunt3 viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum
3 hi sunt] hii Weber
in urbe ista
Numérotation du verset Ez. 11,3 

dicentes nonne dudum edificate sunt domus hec est lebes nos autem carnes
Numérotation du verset Ez. 11,4 

idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
Numérotation du verset Ez. 11,5 

et irruit in me spiritus Domini et dixit
ad me loquere hec dicit Dominus
sic locuti estis domus Israel
et cogitationes cordis vestri ego novi
Numérotation du verset Ez. 11,6 

plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
Numérotation du verset Ez. 11,7 

propterea hec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis
in medio eius hii sunt carnes et hec est lebes et
educam vos de medio eius
Numérotation du verset Ez. 11,8 

gladium
metuistis et gladium
inducam super vos ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 11,9 

et eiiciam vos de medio eius
daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
Numérotation du verset Ez. 11,10 

gladio cadetis
in finibus Israel
iudicabo vos et scietis
quia ego
Dominus
Numérotation du verset Ez. 11,11 

hec
non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israel
iudicabo vos
Numérotation du verset Ez. 11,12 

et scietis quia ego Dominus qui
in preceptis meis non ambulastis
et iudicia mea non fecistis sed
iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro
sunt estis operati
Numérotation du verset Ez. 11,13 

et factum est cum prophetarem Feltias
filius Banaie mortuus est. Et cecidi in faciem meam
clamans voce magna
et dixi: Heu heu heu
Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israel
Numérotation du verset Ez. 11,14 

et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 11,15 

Fili hominis
fratres tui
fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israel universi
quibus dixerunt
habitatores Hierusalem longe recedite a Domino
nobis data est terra in possessionem
Numérotation du verset Ez. 11,16 

propterea hec dicit Dominus Deus
quia longe
feci eos
in gentibus et quia dispersi eos in terris
ero
eis in sanctificationem modicam
in terris ad quas venerunt.
Numérotation du verset Ez. 11,17 

Propterea loquere
hec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israel
Numérotation du verset Ez. 11,18 

et ingredientur illuc et
auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius
de illa
Numérotation du verset Ez. 11,19 

et dabo eis cor unum
et spiritum novum
tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum
de carne eorum et dabo eis cor carneum
Numérotation du verset Ez. 11,20 

ut in preceptis meis ambulent
et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
Numérotation du verset Ez. 11,21 

quorum cor post offendicula
et abominationes suas
ambulat4 horum viam
4 ambulat Rusch (facsim.) ] amlbuat cacogr. Rusch (Erfurt Graz)
in capite suo ponam dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 11,22 

Et elevaverunt cherubim alas suas et rote cum eis et gloria Dei Israel erat super ea.
Numérotation du verset Ez. 11,23 

Et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
Numérotation du verset Ez. 11,24 

et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est
a me visio
quam videram
Numérotation du verset Ez. 11,25 

et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini
que ostenderat mihi.

Capitulum 11

Numérotation du verset Ez. 11,1 
marg.| Et elevavit me spiritus] etc. Primo, ostenduntur Prophete duo principes cum vigintiquinque viris, quos supra viderat. Secundo, arguuntur de irrisione verborum Ieremie. Unde et penam eis, et populo eis credenti comminatur, ibi : Hi sunt viri qui cogitant, etc. Idcirco vaticinare, etc. Tertio mors predictorum principum subita narratur, ibi :   Et factum est cum prophetarem. Quarto, Propheta exclamat compatiendo, et orando, et consolationem accipit a Domino bona promittente populo qui ad consilium Ieremie transmigraverat, ibi : Et cecidi in faciem meam, etc.
marg.| Quinto, gloria Domini ei ostenditur recedere de civitate ad montem Oliveti, et tandem Propheta in spiritu reducitur in Chaldea, et visio ab oculis Prophete subtrahitur, ibi : Et elevaverunt Cherubim, etc. Dicit ergo
marg.| {n} Et elevavit me spiritus] etc. Habitum est supra, quod gloria Domini recesserat de limine atrii interioris ad portam domus Domini Orientalem, et quod Cherubim volantia, et rote subsecuta sunt eam. Nunc dicit Propheta, quod quia gloriam domini per se sequi non poterat, elevans est in spiritu, et ductus ad eandem portam. Unde dicit. Et elevavit me spiritus, non ventus turbinis, sed spiritus Dei, quia hec elevatio non fuit ad litteram, sed in spiritu ; fuit enim visio imaginaria.
marg.| {5. 43va} Δ {a} Et introduxit me ad portam domus Domini Orientalem] ubi scilicet erat gloria Domini.
marg.| {c} Que] porta, respicit ortum Solis. Expositio est eius quod dixerat : Orientalem.
marg.| {d} Et ecce in introitu porte] illius.
marg.| {e} Vigintiquinque viri] de maioribus, scilicet civitatis. Et dicit Glossa quod iste numerus vix, aut numquam invenitur in bono. Isti autem sedebant cum principibus quos consequenter exprimit.
marg.| {f} Et vidi in medio eorum Ieconiam] vel, Iechoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaie principes populi : Et iste numerus similiter infamis est, scilicet binarius, quia primus recedit ab unitate. Hi erant principes qui Ieremie predicanti incendium Hierusalem non credebant, sed deridebant eum, quia dixerat, Ollam succensam video ego, etc. Unde subditur.
marg.| {g} Dixitque ad me] vir ille qui sedebat in throno.
marg.| {h} Fili hominis, hi sunt viri] hi vigintiquinque, et precipue illi duo.
marg.| {i} Qui cogitant iniquitatem] in corde suo, ut scilicet perseverent in illa iniquitate, promittentes sibi impunitatem de peccatis, vel ne reddant civitatem Nabuchodonosor, quod est iniquitas, scilicet, non servare quod ei promiserant.
marg.| {k} Et tractant consilium pessimum in urbe ista] qui alios pervertunt secum.
marg.| {l} Dicentes] irrisorie.
marg.| {m} Nonne dudum edificate sunt domus] quasi dicat Prophete dicebant quod destrueretur civitas, et maxime Ieremias, et tamen domus que iam erant destructe in prima transmigratione reparate sunt, unde patet quod mentiuntur Prophete. Vel sic.
marg.| {m} Nonne dudum] quasi dicat civitas est tam antiqua et tam firmiter edificata ab antiquo quod non posset destrui.
marg.| {n} Hec] civitas, est lebes, nos autem carnes. Irrisio est, et ironia ; dicebant enim. Hec civitas que tanta est, et sic modo edificata, est illa lebes, que secundum dictum Ieremie debebat ut olla succendi, et nos quasi carnes in ea comburi, ex hoc quod ita edificata est, patet quod mentitur Ieremias, et alii Prophete, qui dicunt eam comburendam. De hoc habetur Ier. 1.c. Ollam succensam, etc. Et de hoc dicitur inf. 24.b. Ve olle cuius rubigo in ea est. Dicebant ergo irrisorie Ieremie. Hec lebes, et nos sumus quasi carnes.
marg.| {o} Idcirco vaticinare] quasi dicat Dominus, quia ita derident Prophetas, ideo ostende illis quomodo verum sit quod Hierusalem sit olla, et populus eius sint carnes : notandum autem quod, Hieronymus aliter hoc exponit, quod predicta verba dicerent ex desperatione.
marg.| {h} Hi sunt] inquit, viri qui cogitant iniquitatem, quia desperant. {k}   Et tractant consilium pessimum in urbe ista] quia pro conscientia peccatorum desperantes penitere nolunt nec a peccatis cessare.
marg.| {l} Dicentes] ex desperatione. {m}   Nonne dudum edificate sunt domus] quasi dicat iam edificate sunt domus, que corruerant. Sed tamen.
marg.| {n} Hec] civitas [  est lebes, nos autem carnes] quasi dicat nullum est nobis remedium quin debeamus comburi et occidi in civitate ista, sicut dicunt. Et hoc est quod dicit Hieronymus   [Nonne dudum] etc. quasi dicat licet nuper post primam captivitatem edificate sint domus, que ante corruerant, tamen scimus hanc civitatem esse instar lebetis, nosque pro carnibus ut in ea consumemur, et concrememur, iuxta illud quod Is. 28.d. scriptum est. Tempestas si transierit, non veniet super nos, id est nos in captivitatem non assumemur, sed in civitate comburemur. Ita dicebant desperando, ut dicit Hieronymus
marg.| {o} Idcirco vaticinare de eis] mala eorum eis ostendendo.
marg.| {p} Vaticinare fili hominis] penam eis comminando.
marg.| {q} Et irruit in me spiritus Domini] id est abundanter venit in me gratia prophetandi, vel spiritus prophetie. Vel Irruit in me spiritus Domini, id est zelo magno accensus sum ad prophetandum contra eos illis predicta dicentibus.
marg.| {r} Et dixit ad me] secundo ille vir qui prius dixerat mihi. Fili hominis, hi sunt viri, etc. Loquere. Hec dicit Dominus. Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. Probans renes, et corda vestra, Ier. 18.b.
marg.| {5. 43vb} {s} Plurimos occidistis] etc. quasi dicat Dominus : quoniam ista dixistis, et cordium vestrorum secreta me non fallunt, ego vobis interpretabor quomodo civitas in lebetem, et vos in carnes reputabimini, non iuxta illum sensum quem locuti estis, sed iuxta alterum sensum quem non timetis. Est quidem civitas in lebetis similitudinem, sed non vestris implebitur carnibus, sed eorum quos interfecistis. Vos autem qui arbitramini vos in hac urbe morituros, educam de medio civitatis, et tradam hostium manibus, faciamque in vobis iudicia, et cadetis gladio {5.44ra} Δ extra terram vestram. Et hoc est quod dicit. {a}   Plurimos occidistis] etc. ad litteram. {b}   Et implestis vias] etc. sicut fuit tempore Amon et Manasses, ut dicitur 4Rg.21. Et ut dicit Iosephus, tanta fuit malitia in Iudeis, quod unus interficiebat alium cultello, dum iret iuxta eum in via. Vel.
marg.| {a} Plurimos occidistis] idest plurimis occasio mortis fuistis, quos ad idololatriam ubi occisi sunt, traxistis.
marg.| {c} Propterea hec dicit Dominus Deus] etc. id est Hierusalem, id est quos occidistis, ad litteram, vel quia ad idololatriam ubi occisi sunt, eos traxistis.
marg.| {d} Hi sunt carnes, et hec est lebes, et educam vos de medio eius] quasi dicat non erit ita sicut vos dicitis et putatis, quia vos non eritis carnes huius olle, quia non occidemini in civitate, sed in captivitatem ducemini, et in finibus terre vestre moriemini inter alienos, vel in terra aliena, quod patet de Sedechia, et maxime hoc timebant, mori inter Gentiles. Illi autem errant quos vos decipitis, quia morientur in civitate, non vos.
marg.| {e} Gladium metuistis] quasi dicat, etsi gladium timuistis, et ideo gladium cavistis, ita ut non egrederemini ad pugnam contra Chaldeos, tamen incendium non timuistis, id est mori in civitate non timuistis.
marg.| {e} Gladium metuistis et gladium inducam] etc. id est mortem id est in terra non vestra occidemini. Vel aliter.
marg.| {e} Gladium metuistis, et gladium] etc. quia ad litteram isti malebant mori in civitate, quam gladio hostium occidi.
marg.| Sed queritur quomodo dicit. Gladium metuistis, etc. et supra dicit Glossa non iuxta sensum quem dixistis, sed quem non timetis. Item secundum quod irrisorie legitur, videtur quod non timerent, sed presumebant. Solutio : Verum est quod credebant Ieremiam falsum dixisse, aliqui eorum et irrisorie potuerunt dicere predicta, tamen non usquequaque erant sine timore.
marg.| Preterea licet non multum timerent simpliciter, tamen si ventum esset ad rem, magis timebant hostium gladium, et magis abhorrebant quam mori in obsidione.
marg.| Vel ironice loquitur Propheta. {e} Gladium metuistis] quasi dicat non metuistis.
marg.| {f} Et] tamen [  gladium inducam super vos, ait Dominus, Deus, et eiiciam vos de medio eius] scil. urbis.
marg.| {g} Daboque vos in manu hostium] ad capiendum, vel occidendum. Et hoc non immerito. Unde dicit.
marg.| {h} Et faciam in vobis iudicia] id est iusta pro meritis infligam tormenta. Et quod erit iudicium, subdit.
marg.| {i} Gladio cadetis] quamvis extra urbem.
marg.| {k} In finibus] scil. Israel. quasi dicat non ita bene erit vobis quod moriamini in urbe vestra sicut plebs decepta a vobis faciet, sed occidemini in Reblata cum Sedechia. Hieronymus. autem punctat sic.
marg.| {k} In finibus Israel iudicabo vos] id est in terminis provincie vestre, scil. in Antiochia, iuste occidi vos faciam. {l}   Et scietis] per experientiam pene vos morientes.
marg.| {m} Quia ego Dominus] secundum illud. Ps. 77. Cum occideret eos, querebant eum, ut quem per beneficia non senserunt, per tormenta cognoscant. Vel potest hic esse secunda regula Ticonii. De eodem enim populo pro diversis personis loquitur : alii enim cadunt, et alii scient, sicut est illud. Cum occideret eos querebant eum Vel
marg.| {l} Scietis quia ego Dominus] vos, scilicet qui remanebitis a gladio, quia non omnes sunt interfecti. {n}   Hec] civitas [  non eritis in medio eius in carnes] quasi dicat peius erit vobis.
marg.| Quia. {p} In finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus] Secundo hoc dicit, ut dicit Glossa Hieronymi Unde patet quod supra dicit punctari   [In finibus Israel iudicabo] etc. Repetitio autem firmitatis et accelerationis indicium est. Ideo autem vobis erunt predicta mala. {q}   Quia in preceptis meis] moralibus et cerimonialibus que sunt ad operandum.
marg.| {r} Non ambulastis] id est non vixistis secundum ea, vel non perfecistis ea, vel non profecistis in eis.
marg.| {s} Et iudicia mea non fecistis] id est ritum culture mee a me ordinatum non tenuistis.
marg.| Vel precepta Dei non custodiebant quantum ad ea que agenda erant, vel fugienda, sive moralia essent, sive cerimonialia : {5. 44rb} iudicia autem quantum ad punitiones transgressionum. Vel preceptum potest dici, ut est illud.
marg.| Non fornicaberis, neque furtum facies. Iudicia autem dicit, ut est illud. Si emeris servum Hebreum, etc. ut precepta dicantur illa que pertinebant ad Deum, iudicia autem dicantur illa statuta que erant observanda quantum ad proximum.
marg.| {t} Sed iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt] idest, scelera ceterarum gentium, estis operati.
marg.| {u} Et factum est cum prophetarem, Pheltias, vel Phaltias filius Banaie mortuus est]
marg.| Subito forte vel in brevi previdit eum propheta moriturum.
marg.| Dicunt autem Iudei, vel Hebrei quod ad litteram iste princeps dum propheta Ezechiel hoc imaginarie videret, mortuus est.
marg.| Et debet scribi istud nomen perit. Alter vero princeps Iechonias reservatus est, et debet scribi Ieconias non Iechonias, secundum Ct. Quod ostenditur per hoc quod in libro de Hebraicis nominibus dicitur quod Ieconias interpretatur aures eius vel auris.
marg.| Et hanc interpretationem ponit hic Hieronymus Unde glossati libri sunt hic corrupti, qui habent in glossa, Iechonias, quod interpretatur, aures eius sonant, cum debeat esse ibi, Ieconias auris eius sonat : interpretatum enim non est de interpretatione nominis, sicut patet in originali.
marg.| Per hoc autem quod unus istorum principum mortuus, est et alter non, significatur quod non omnis populus erat occidendus, sed pars salvanda.
marg.| Sed queritur quomodo dicit Propheta quod eo prophetante iste mortuus sit, et quomodo hoc sciverit ? Iste enim Pheltias, ad litteram, erat in Hierusalem in domo sua, et propheta Ezechiel erat in Babylone in domo sua, et erat in extasi, ita quod videbatur eo quod esset in templo in Hierusalem, quod prophetaret ibi : Unde ad litteram, non loquebatur ut videtur, nec ille mortuus est ut videtur, aut si mortuus est, quomodo scivit hoc Propheta ? Responsio.
marg.| Prophete videbatur quod prophetaret et predicaret illis ad litteram, et dum prophetaret, ita in spiritu videbatur ei quod ille Pheltias, cuius similitudinem videbat ibi, in spiritu moreretur, et sicut videbatur ei, ita ad litteram factum est, quod ille qui erat in domo sua mortuus est.
marg.| Et hoc postea probavit Propheta per nuncio qui {5.44va} Δ de Hierusalem venerant in Babyloniam, cum tamen iam certus esset per spiritum Prophetie. Sequitur.
marg.| {a} Et cecidi in faciem meam] Hieronymus Non peccantis merito, sed plangentis affectu.
marg.| {b} Clamans voce magna] id est magno fervore, ut Susanna.
marg.| {c} Et dixi] tertio clamans.
marg.| {d} Heu heu heu Domine Deus] etc. id est consumptionem. Hieronymus Et est sensus. Etiam ipse reliquie que esse videbantur in populo te indignante delentur. Unde secundum hoc remissive legendum est. Sed quare hoc clamat cum non videat mori nisi unum ? Solutio : quia a maiori credebat Propheta omnes decidendos, cum vidit principem mori. Et ideo. Tu facis, id est incipis facere. Vel secundum alios legitur interrogative. Tu facis, quasi dicat etiam reliquie que videbantur superesse peribunt.
marg.| {e} Et factum est verbum Domini ad me dicens] Fili hominis, etc.
marg.| Secundum Septuaginta. Et factus est sermo Domini ad me dicens. Fili hominis, fratres tui et viri captivitatis tue, et omnis domus Israel consummata est, quibus dixerunt habitatores Hierusalem, longe recessistis a Domino, nobis data est terra in hereditatem. Propterea dic, hec dicit Adonai Dominus quia repellam eos in gentes, et disseminabo eos in omnem terram, et ero eis in sanctificationem parvulam in regionibus ad quas ingressi fuerint illuc, Hieronymus. Pro eo quod in Hebreo habetur. Viri propinqui tui, Septuaginta transtulerunt, viri captivitatis tue. Deinde ubi sequitur. Universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem. Pro, universi, illi posuerunt, consummata est, propter litterarum et verbi ambiguitatem : Choolo enim quod Aquila et Symmachus et Theodotio, universi, transtulerunt, illi verterunt, consummata est, quod iuxta sensum omnino non resonat.
marg.| {e} Et factum est verbum Domini ad me dicens] etc. Quia Propheta conquerebatur destructionem reliquiarum, in consolationem eius, et populi transmigrati determinatis quod illi de Hierusalem non sunt reliquie que salvande sunt, sed illi de Babylone quos deridebant Hierosolymitani. Dicit ergo.
marg.| {f} Fili hominis, fratres tui] genere, de stirpe, scilicet Israel.
marg.| {h} Viri propinqui tui] cohabitatione, quia socii sunt captivitatis tue, et comparticipes, Septuaginta. Viri captivitatis tue.
marg.| {i} Et omnis domus Israel] et, pro id est quia isti digni sunt vocari domus Israel. Vel large sumitur domus Israel, et restringitur cum dicit.
marg.| {h} Universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem] isti sunt, supple reliquie, quasi dicat isti sunt reliquie, non qui sunt in Hierusalem, ut putas, sed illi qui sunt in Babylone captivati, qui ab ipsis Hierosolymitanis deridentur. Et hoc est quod dicit :
marg.| {l} Quibus dixerunt] improperando, et deridendo, habitatores Hierusalem.
marg.| {m} Longe recedite a Domino] ac si dicant, longe recessistis a Domino, quia captivi estis et cum Iechonia tradidistis vos Sed.
marg.| {n} Nobis data est terra in possessionem] eternam, vobis, scilicet recedentibus, quasi dicat, voluntate Domini ducti estis in captivitatem, ut terra nobis daretur in possessionem. Vel aliter legitur, sic.
marg.| {g} Fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt] quasi dicat, tu Ezechiel et fratres tui estis illi quibus improperabant remanentes in Hierusalem deridendo, quod recederetis in Hierusalem ad consilium Ieremie. Et hoc est, quod dixerunt, illi qui manserunt in Hierusalem.
marg.| {m} Longe recedite a Domino] quasi dicat, eatis vos in Babylonem, et nos hic manebimus, et habebimus totam terram, quia, nobis data est, nota quod dicunt.   [Longe recedite a Domino] id est et per Domini voluntatem, ut dicit Hieronymus. Et hoc irrisorie dicebant. Vel A Domino, id est a terra Domini, et cultu eius.
marg.| {o} Propterea hec dicit Dominus Deus] quia scilicet sic insultant voluntarie transmigratis, dic ad eos, scilicet ad concaptivatos tuos in consolationem eorum.
marg.| {5. 44vb} {p} Quia longe feci eos] de terra Israel.
marg.| {q} In gentibus] id est inter gentes.
marg.| {r} Et quia dispersi eos] vel, dissipavi secundum Hieronymum
marg.| {s} In terris] Alienis, vel in terram Chaldeorum, scilicet.
marg.| {t} Ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt] quasi dicat, quia voci mee obedierunt, et ad preceptum meum se Nabuchodonosor reddiderunt, ego sanctificabo eos ibi, id est a peccatis purgabo per modica flagella, et per modicum tempus duratura, ut post ea in terram Israel purgati, redeant.
marg.| Vel In sanctificationem modicam, dicit secundum Hieronymum qui aliqui, id est pauci fuerunt inter eos qui non idololatraverant, sed memores fuerunt mandatorum Dei, sicut fuerunt Daniel, tres pueri, et consimiles eorum.
marg.| Et potest esse sensus, id est pauci erunt sanctificati, quasi dicat, reducam vos propter aliquos bonos qui sunt inter vos, licet pauci comparatione malorum, et illorum qui erant in Hierusalem, Vel.
marg.| {t} Ero eis in sanctificationem modicam] id est cum paucis faciam gratiam ut reducam eos in Hierusalem ubi sanctificentur.
marg.| {5. 45ra} Δ {a} Propterea loquere. Hec dicit Dominus Deus. Congregabo vos] etc. Supra dixit Dominus bona Prophete de illis qui transmigraverant voluntarie. Hic precepit Dominus Prophete quod eadem dicat ipsi populo captivo. Continuatio, quia, scilicet, irrisiones patimini a Hierosolymitanis, vel quia voluntarie de terra vestra transmigrastis, vel quia in terris alienis sancte conversati estis, nec idola eorum coluistis. {b}   Congregabo vos de populis] etc. ab illis qui cum Nabuchodonosor venerant de diversis terris. Vel etiamsi omnes erant in Babylonia, non tamen in eadem civitate voluntarie transmigrando.
marg.| {c} Daboque vobis humum Israel] in possessionem, non illis qui iactando dicunt quod data sit terra in possessionem. {d}   Et ingredientur illuc] Metaplasmus est.
marg.| {e} Et] ingressi [  auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa] id est idola et cultum eorum qui est abominabilis et Deum offendens.
marg.| {f} Et dabo eis cor unum] sive   [alterum] secundum Septuaginta. id est mutatum de malo in bonum. Vel.
marg.| {g} Cor unum] id est concordem voluntatem ad serviendum Deo, et timendum ipsum, ut nequaquam diversis idolis serviatis Vel.
marg.| {g} Cor unum] ut sitis unanimes in voluntate redeundi.
marg.| {h} Et spiritum novum tribuam] etc. quia innovati erunt spiritualiter a veteribus peccatis, purgati per flagella captivitatis.
marg.| Et habetur simile in Ps. 50. Cor mundum crea in me Deus, etc. Unde hec potius exponenda sunt de reliquiis salvatis per Christum.
marg.| {i} Et auferam cor] etc. id est de eis. Vocatur autem cor lapideum, cor durum, quia isti fuerant semper duri et rebelles et obstinati.
marg.| Unde comparantur adamanti. Zachar. 7.d. Item Iob. 41.c. Cor eius indurabitur quasi lapis. {k} Et dabo eis cor carneum] id est molle, et tenerum sive receptibile, ut in eo scribantur mandata Dei tamquam in tabulis cordis carnalibus. Ideo autem hoc faciam.
marg.| {l} Ut in preceptis meis ambulent] perficiendo, vel proficiendo. {m}   Et iudicia mea custodiant] etiam mente. {n}   Faciantque ea] in opere. Et distingue inter precepta et iudicia sicut prius. {o}   Et sint mihi in populum] filialiter mihi serviendo. {p}   Et ego sim eis in Deum] eos protegendo.
marg.| {q} Quorum autem cor] revertitur ad comminationem Hierosolymitarum, quasi dicat predicta bona faciam eis qui se Nabuchodonosor reddiderunt ad consilium Ieremie. Sed e contrario   [Quorum cor post offendicula] etc. Vel secundum Hieronymum, sic continuatur. Supra promisit bona illis qui in captivitate positi penituerunt, nec idola gentium coluerunt.
marg.| Hic autem addit penam et interitum eorum qui nequaquam penitentia peccata preterita correxerunt, sed post abominationes suas ambulaverunt.
marg.| Unde dicit. {q} Quorum autem cor] etc. Glossa id est peccata quibus Deus offenditur. {r}   Et abominationes suas] Glossa idest post idola [  ambulat] Corde enim post peccata et idola ambulare, est affectione et deliberatione ea facere et colere. Quorum ergo cor ita ambulat.
marg.| {t} Horum viam] id est operationem, vel   [vitam] id est penam pro mala operatione, vel vita. {u}   In capite suo ponam] quia, ad litteram, multi eorum puniti sunt amputatione capitis. Vel [  in capite suo] idest in eis. {x}   Dicit Dominus Deus] Glossa {5.45va} Δ cuius dicere, facere est. {a}   Et elevaverunt Cherubim] etc. Dum predicta Prophete dicerentur, videbatur ei quod Cherubim elevaverunt alas suas quasi recessuri, parantes se ad volandum de civitate simul cum gloria Domini, que erat super ea. Et hoc est quod dicit.   [Et elevaverunt] etc. parantes se ad volandum.
marg.| {b} Et rote cum eis] supple elevate sunt.
marg.| {c} Et gloria Dei Israel] etc. id est super Cherubim.
marg.| {e} Ascendit gloria Domini] ut per hoc intelligatur civitas esse media inter montem, ubi secessit gloria, et templum, et ita porta ista erit in medio civitatis, vel quia templum erat in medio civitatis, id est de porta Orientali, quia ipsum templum erat in civitate. Vel intellige, sicut volunt quidam, quod gloria Domini de porta orientali prius recesserat ad medium civitatis, modo de medio civitatis ad montem Oliveti. Unde dicitur hic.
marg.| {g} Stetitque super montem qui est ad Orientem urbis] Hieronymus. Paulatim gloria Domini recedit de Hierusalem, primum templum deserens stans in atrio, vel in limine domus, postea in introitu porte orientalis, novissime sublatis pennis, rotisque sequentibus stat super montem, qui est ad orientem urbis, haud dubium quin montem significet Oliveti : unde Salvator ascendit ad Patrem, stabatque gloria Domini que de Hierusalem urbe recesserat super montem Oliveti, in signum refectionis et luminis, ut inde perituram arsuramque cerneret Hierusalem. Nota quod non solum in templo Iudei, vel in atrio interiori, et exteriori, sed in civitate, in domibus suis, et in montibus precipue in monte Oliveti colebant idola, ubi etiam Salomon dicitur phana idolis fabricasse, unde dicitur mons offensionis. Et ideo per omnia ista loca gloria Domini transit, per quod significatur quod potentia Dei que prius eos protexerat, modo pro omnibus peccatis suis esset eos oppressura, et punitura.
marg.| {i} Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem] id est videbatur mihi quod sicut translatus fueram, ita reductus sim.
marg.| {k} In visione in spiritu Dei] ad litteram. Vel [  in visione spiritus Dei] id est facta a spiritu Dei.
marg.| {l} Et sublata est a me visio quam videram] Septuaginta transtulerunt hic.   [Et ascendi a visione quam videram] Quod utrumque significat, non in corpore Prophetam in Hierusalem de Babylone translatum, sed spiritu.
marg.| {m} Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini] id est res significatas per verba, vel res dignas verbo. Hieronymus. Verba in Scripturis Sanctis pro rebus dici sepe admonuimus. Simile Is. 39.b. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias. Lc. 2.c. Videamus hoc verbum quod factum est. Ier. 32.c. Numquid difficile erit tibi omne verbum ?
marg.| {n} Que ostenderat mihi] in visione. Hieronymus. Sublata visione que in spiritu eum duxerat in Hierusalem, et universa monstraverat, que superior sermo narravit, reversus est in semetipsum, et locutus est ad transmigrationem omnia que ei fuerant demonstrata, ad illos, scilicet, de quibus dictum est supra 8.a. Ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant iuxta me, et cecidit ibi super me manus Domini, et vidi, mirumque in modum sedentibus his qui venerant ad se visitandum mysticas visiones Propheta cernebat, et absens erat ab his qui coram se sederant, absens spiritu, presens corpore, que omnia fiunt ut consolationem recipiant qui captivi erant, quod reducendi sint in terram Israel, et ambulaturi in preceptis Domini, futurique ei in populum, et ille futurus sit eis in Deum, qui autem non fuerint conversi ad penitentiam, sed ambulaverint post abominationes suas, recipient que fecerunt.
marg.| Θ eos puniendo, vel in presenti. Eccles. 21.b. Via peccantium complantata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebre, et pene.
marg.| Ideo dicitur Eccles. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
marg.| Si prestas anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sequitur.
marg.| {a} Et elevaverunt Cherubim alas suas] etc. Sermo in Synodo, vel ad clericos, et significantur hic tria que debent sacerdotes habere et predicatores, ad sanctorum imitationem, sacre {5. 45vb} Scripture studium, et exercitationem, et gloriam conscientie interiorem.
marg.| Unde dicit.
marg.| {a} Et elevaverunt Cherubim alas suas] vitam sanctorum imitando.
marg.| {b} Et rote cum eis] id est sacra Scriptura, quia assidui sunt in eius studio. Ps. 1. In lege eius meditabitur, etc.   [Et gloria Dei Israel] id est mentis puritas.
marg.| {d} Erat in eis] vel   [super ea] quia gloriam conscientie habent desuper eis datam. Unde 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre.
marg.| {e} Et ascendit gloria Domini] quia semper debet crescere puritas mentis que est gloria ipsius.
marg.| {f} De medio civitatis] quia in communi debet esse, ut alii inde sumant exemplum.
marg.| {g} Stetitque] quia debent manere, non transire.
marg.| {h} Super montem, qui est] etc. id est in montem Oliveti, quia gloria conscientie stat et fundatur super opera misericordie, et super eminentia bone vite.
marg.| Mystice autem per hoc quod gloria Domini Israel de templo et de civitate recedit ad montem Oliveti, significatur recessus cultus divini et fidei salutaris de sacerdotibus Iudeorum, et de populo toto ad gentes que eminent in vita et copiose sunt in misericordia. Item per hoc significatur recessus Christi ad Patrem de mundo, qui extra civitatem passus in montem Oliveti venit ad Patrem ascensurus. Sequitur.
marg.| {i} Et spiritus levavit me, adduxitque] etc. Per hoc significatur quod predicator post contemplationem debet redire ad transmigrationem, id est ad peccatores per predicationem. Unde dicitur. {l}   Et sublata est a me] etc. id est cessavit contemplatio. {m}   Et locutus sum ad transmigrationem] etc. non mea. {n}   Que ostenderat mihi] non que somniavi. Hic est ordo. Primo videre, postea enarrare. Gregorius. In contemplatione hauriunt quod aliis postmodum per predicationem infundunt. Et nota quod sicut dicit se spiritu Dei adductum ad videndum visiones Dei, ita dicit se a spiritu Dei reductum ad predicandum transmigrationi. Rm. 8.c. Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
Numérotation du verset Ez. 11,mystice 
marg.| Mystice] quedam de isto capitulo dicenda sunt.
marg.| {n} Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini Orientalem] Hic modus incipientium, ut non exprobretur quod non dicitur infra 17.c. Divisisti pedes tuos Θ omni transeunti, et Spiritus sanctus elevat, sed malus incurvat.
marg.| Unde Is. 51.g. Dixerunt anime tue incurvare, etc. Sex modis incurvatur mens. Primo, per sensibilium phantasias, unde Sir. 34.a. Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo emissa fuerit visitatio. Secundo, per humanas rationes, Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Tertio per intelligentiam carnalem, Is. 6.c. Incrassatum est cor populi huius, et auribus suis graviter audiunt. Quarto, per amorem terrenorum.
marg.| Unde Lc. 13.b. de muliere incurvata. Quinto, per carnis desideria, Ps. 68. Infixus sum in limo profundi, etc. Sexto per rei cuiusque familiaris sollicitudinem, ideo dicitur, Mt. 6.d. Ne solliciti sitis anime vestre quid manducetis, et corpori vestro quid induamini. E contra mens elevatur per doctrinam, per fidem, per spiritum intelligentie, per temporalium contemptum, per carnis subiugationem, per iustitie zelum.
marg.| {b} Ad portam domus Domini] Hec porta est sacra Scriptura, ad quam ascenditur octo gradibus, ut dicetur infra 40. Hi gradus sunt. Humiliter audire, audita diligenter repetere, repetita tenaci memorie commendare, memorata subtiliter discutere, de dubiis ab aliis inquirere, inquisita ordinare, ordinata in exempla transformare, ut alii intelligant. Hec porta dicitur orientalis, quia per eam, et in ea nobis oritur lux fidei, lux gratie, lux contemplationis, a Sole iustitie, et intelligentie radios suos per eam infundente : Unde dicit.
marg.| {c} Que respicit solis ortum] Sed quales sint studentes in sacra Scriptura ostenditur, cum dicit.
marg.| {d} Et ecce in introitu porte vigintiquinque viri] Per quos designantur clerici quadrati in malitia, et ad quinque sensus corporis omnia referentes. Vel aliter potest exponi, ut per portam domus Domini Orientalem significentur clerici et sacerdotes, per quos est ingressus in Ecclesiam. Unde legitur, Nm. 3.f. quod filii Aaron excubabant ad plagam Orientalem.
marg.| Tunc elevat spiritus hominem, et adducit eum ad portam domus Domini Orientalem, quando facit discutere merita sacerdotum, et eorum facta reprehendere.
marg.| {d} Ecce in introitu porte] id est in introitu Ecclesie.
marg.| {e} Vigintiquinque viri] id est sacerdotes, et clerici quinque sensuum deliciis dediti.
marg.| {f} Et vidi in medio eorum Ieconiam filium Azur, et Pheltiam filium Banaie principes populi] Per hoc quod minores ponuntur sub quinario quinquies multiplicato, et principes maiores sub binario ponuntur, significatur quod minores et inferiores sacerdotes sive prelati in Ecclesia deliciis carnalibus student, maiores autem et potentiores contentionibus et discordiis et litibus occupantur, qui bene per binarium significantur, qui primus ab unitate recedit : inter se enim contendunt prelati. Vel per istos duos malos, significantur duo malorum principum ordines inter Christianos, secularium, scilicet, et Ecclesiasticorum. Sequitur.
marg.| {g} Dixitque ad me. Fili hominis hi sunt viri] etc. Summa huius mortalitatis est, quia huiusmodi conquestio potest inferri ad prelatos, et sacerdotes conquerentes de labore Ecclesie quem sustinent, et vocant lebetem Ecclesiam suam, vel laborem Ecclesie, et se quasi carnes dicunt in tali labore conversis : Dominus autem respondet eis, quod non est ita sicut dicunt, sed Ecclesia lebes est, carnes autem sunt subditi et minores, quos ipsi verbo et exemplo pravo interficiunt, et corporaliter etiam nos opprimunt, et atterunt Θ et sua auferunt, ita et sicut carnes in lebete consumuntur. Et hoc quod dicitur ibi :
marg.| {a} Plurimos occidistis in urbe hac] malo verbo, et exemplo scandalizando, vel depauperando rebus, et corpore angariando. Ioann. decimo b. Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Furetur res, mactet corpora, perdat animas. Mal. secundo b. Vos autem recessistis a via, et scandalizastis plurimos in lege. Is. tertio c. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? Qualis autem pena scandalizatores expectet, dicitur Mt. 18.a. Expedit ei ut suspendatur, etc. Ubi dicit Glossa Si solus caderet, eum mitior pena cruciaret Sequitur.
marg.| {u} Et factum est cum prophetarem] etc. moritur princeps, cum prophetat Ezechiel, id est fortitudo Dei, quando ad predicationem alicuius virtuosi predicatoris convertitur aliquis, potens et compungitur. Am. 2.a. In clangore tube morietur Moab. Vel aliter.
marg.| Notandum quod in prophetia Ezechielis unus princeps moritur, alter servatur incolumis, per quod significatur quod in verbo vite alii scandalizantur et moriuntur spiritualiter, alii vivificantur. 2Cor. 2.d. Alii, sumus odor vite in vitam, alii vero odor mortis in mortem.
marg.| Per Pheltiam enim malus prelatus significatur, interpretatur enim ruina declinans, quia declinando a bono ruit de peccato in peccatum.
marg.| Qui bene dicitur filius Banaie, id est structoris vel cementarii, id est imitator Diaboli, qui edificat murum peccati. Sed sicut dicitur Ier. 51.g. Murus Babylonis altissimus suffossione suffodietur. Per Iechoniam autem qui interpretatur auris eius, et est filius Azur, quod interpretatur fulcrum sive adiutorium, boni significantur, qui obediunt Deo et eius Θ fulciuntur auxilio, et tales permanent in imperio, id est in prelationis officio. Sequitur.
marg.| {a} Et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi. Heu heu heu] Argumentum quod valde plangendum est quando moriuntur in peccato prelati qui debent alios vivificare, quia in morte eorum moriuntur plures, 1Rg.15.g. Samuel lugebat Saul.
marg.| Et Propheta hic plangena dicit.
marg.| {d} Heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israel] quasi dicat in morte prelati omnes morti traduntur.
marg.| Tertio autem plangit, propter triplex genus peccatorum, quod tangitur, 1. Io. 2.c. Omne quod est in mundo etc. Vel aliter. Per hoc quod pro malo principe Propheta cadit et clamat, et plangit, significatur quod pestilente flagellato, astutior fit parvulus, Pr. 19.d. et ad penitentie lamenta convertitur. Mortuo autem malo prelato, multi clamant ad Dominum penitendo. Unde mortuo Pharaone ingemuerunt filii Israel, et clamaverunt ad Dominum, qui eo vivente clamare non poterant.
marg.| {e} Et factum est verbum Domini ad me dicens. Fili hominis, fratres tui] etc. Nota in summa quod ad litteram Dominus hic consolatur transmigrantes, secundum consilium Ieremie, et relinquentes domos, et possessiones suas, et comminatur remanentibus, et possessiones retinentibus qui etiam transmigratos deridebant. Nota ergo moraliter quod hi qui retinent domos suos nolentes transmigrare, significant illos qui detenti amore possessionum nolunt transire ad claustrum, qui etiam derident illos, qui omnia relinquentes pro Christo, ad claustrum se convertunt. Unde dicunt irrisorie.
marg.| {m} Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem] Hoc est quod dicitur Os. 5.c. Facti sunt principes Iuda velut assumentes terminum, quia ad litteram quibusdam intrantibus claustrum, alii dilatant terminos suos, scilicet propinqui eorum qui habent hereditates eorum, vel alii clericis quibus dantur prebende eorum. Potest hic sermo eorum esse qui nolunt ire in peregrinationem, sed aliis volentibus ire dicunt. Longe recedite a Domino, etc. Ier. 48.b. Requievit Moab in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit.
marg.| {o} Propterea hec dicit Dominus Deus. Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris] per peregrinationem, vel per introitum claustri, quando homo claustrum remotum a patria sua intrat.
marg.| {t} Ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt] Hec est brevis et modica penitentia vel tribulatio. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, etc.
marg.| Vel dicit modicam, habens respectum ad penam temporalem, que modica est respectu eterne sanctificationis. Rm. 8.d. Non sunt condigne, etc. Vel modica sanctificatio est humilitas. Unde Apc. 3.b. Ecce dedi coram te Θ ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habens virtutem. Sequitur. {a} Propterea loquere Hec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel] ita si frequenter quod peregrini redeunt de peregrinatione ad terram suam. Sed quid debeant facere postquam redierint, dicitur. {d}   Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa] quia debent in se, et in aliis quantum possunt peccata extirpare. Per hoc etiam significatur quod postquam homo qui elongavit se a patribus et parentibus suis propter Deum, si in scientia et vita profecerit, remittendus est ad humum suam, ut ibi proficiat aliis Iob. 37.b. Nubes spargunt lumen suum, que lustrant cuncta per circuitum quocumque {5. 45rb} eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod preceperit illis super faciem orbis terrarum, sive in una tribu, vel in terra sua, vel in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri. Vel humus Israel potest dici claustrum vel congregatio virorum spiritualium. Quosdam ergo Dominus congregat de populis, et adunat de terris, quos scilicet, facit relinquere populos, id est parentes, et notos suos, et terras, id est possessiones suas. Qui ingressi in humum Israel, id est in claustrum non debent illuc ferre suas offensiones, et abominationes, id est peccata preterita, sed si qua illic invenerint, debent ea auferre. Multi tamen sunt qui magis afferunt peccata in claustra quam auferunt, sicut Rachel que fugiens furata est idola patris sui. Gn. 31.c. quod non est faciendum.
marg.| Unde 1Rg.7.a. Auferte Deos alienos de medio vestri.
marg.| {f} Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum] id est molle, et dulce ad Deum.
marg.| Nota quod a cordibus debet removeri discordia, vetustas, et duritia, ut sit cor unum, et novum, et carneum. Unum ad proximos, novum in se, carneum, id est devotum ad Deum. Hec facit caritas, unit, innovat, emollit. Unde bene dicit.
marg.| [Dabo eis cor unum, et spiritum novum] id est dabo in affectionibus eorum spiritum caritatis, qui eos uniat in spiritu invicem, innovet se a preteritis vetustatibus peccatorum purgando, et emolliat per devotionem ad Deum. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, id est una voluntas cordium, vel unitas cordium, et conformitas morum, ut sint uniformes in victu, et vestitu, in sensu, in incessu. Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, id est in hoc quod oculi tui, et crines, id est tui fideles sunt unanimes. Vel.
marg.| {g} Cor unum] dicit, ut idem velint quantum ad affectum.
marg.| {h} Et spiritum novum] ut idem sentiant quantum ad intellectum, ut ad novitatem vite ferant suam intentionem, et discretionem. Ephes. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre. Ibi require de hoc. Is. 41.a. secundum aliam litteram. Innovamini ad me insule, principes enim mutabunt virtutem. {i}   Et auferam cor lapideum] etc. Homines enim carnales sibi, et aliis solent esse lapidei, id est duri Za. 7.c. Posuerunt cor suum ut adamantem ne audirent legem, dicit Glossa quod sicut adamas omnia metalla confringit, et a nullo confringitur, ita nec malleo verbi Dei mallea corda hominum malorum franguntur. Ier. 23.f. Numquid non verba mea quasi ignis, etc. Iob. 41.c. Cor eius indurabitur quasi lapis. {k}   Et dabo eis cor] etc. id est docibile, et devotum, ut in eo littere Dei possint depingi per cognitionem veri, et amorem boni. Due enim tabule sunt in corde, intellectus, et affectus. Misericordia enim in affectu, et veritas in intellectu debent scribi. Unde Prv. a. Misericordia et veritas ne te deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui. Tabule iste debent esse carnee, ut scilicet sit cor molle, et dulce ad signaculum fidei recipiendum, et ut mandata Dei scribantur in talibus cordis carnalibus.
marg.| {l} Ut in preceptis meis ambulent] id est vivant, vel proficiant : {m}   Et iudicia mea custodiant, faciantque ea] Prius debet homo precepta facere, postea iudicia, ut prius agat quam iudicet alios, prius sit discipulus quam magister, prius subditus quam prelatus. Unde Sir. 18.c. Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce.
marg.| {o} Et sint mihi in populum] mihi serviendo corde, scilicet, et opere, et ore, ut predictum est. Curde uno innovato, et devoto, et in preceptis meis ambulando, quod pertinet ad operationem, et postea alios iudicando et corrigendo, quod pertinet ad predicationem. {p}   Et ego sim eis] etc. ipsos protegendo, et in gratia conservando. {q}   Quorum autem cor post offendicula] id est communia peccata.
marg.| {r} Et abominationes suas] id est nova inventa, et turpia peccata. {s}   Ambulat] per operis expletionem. {t}   Horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus] in inferno
prol.| Θ eos puniendo



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_11)

Notes :