Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Ez. 12,1 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,2 

fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident
et aures ad audiendum et non audiunt
quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,3 

tu ergo fili hominis
fac tibi vasa transmigrationis
et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum
in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 12,4 

et efferes foras
vasa tua
quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum
tu autem egredieris
vespere coram eis sicut egreditur migrans
Numérotation du verset Ez. 12,5 

ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum
Numérotation du verset Ez. 12,6 

in conspectu eorum in humeris portaberis
in caligine effereris
faciem tuam velabis
et non videbis terram
quia portentum dedi te domui Israel
Numérotation du verset Ez. 12,7 

feci ergo sicut preceperat mihi
vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in humeris portatus
in conspectu eorum
Numérotation du verset Ez. 12,8 

et factus est sermo Domini ad me mane dicens
Numérotation du verset Ez. 12,9 

fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israel domus
exasperans
quid tu facis
Numérotation du verset Ez. 12,10 

dic ad eos hec dicit Dominus Deus
super ducem
onus istud
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israel que
est in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 12,11 

dic ego portentum vestrum
quomodo feci sic fiet illis
in transmigrationem
et captivitatem
ibunt
Numérotation du verset Ez. 12,12 

et dux qui est in medio eorum in humeris
portabitur
in caligine
egredietur parietem
perfodient
ut educant eum facies eius
operietur
ut non videat oculo terram
Numérotation du verset Ez. 12,13 

et extendam rete meum
super illum et capietur in sagena mea et adducam eum
in Babylonem
in terram Chaldeorum
et ipsam
non videbit
ibique morietur
Numérotation du verset Ez. 12,14 

et omnes qui circa eum sunt
presidium eius
et agmina eius dispergam in omnem ventum
et
gladium evaginabo
post eos
Numérotation du verset Ez. 12,15 

et
scient
quia ego
Dominus
quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris
Numérotation du verset Ez. 12,16 

et
relinquam ex eis viros paucos
a gladio et fame et pestilentia
ut
narrent
omnia scelera
eorum
in gentibus ad quas ingredientur et
scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,17 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,18 

fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe
Numérotation du verset Ez. 12,19 

et dices ad populum terre hec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israel
panem suum in solitudine1
1 solitudine] sollicitudine Weber
comedent
et aquam suam
in desolatione
bibent ut desoletur terra
a multitudine sua
propter iniquitatem
omnium qui habitant in ea
Numérotation du verset Ez. 12,20 

et civitates
que nunc habitantur desolate erunt terraque deserta
et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 12,21 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,22 

fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium in longum differentur dies
et peribit omnis visio
Numérotation du verset Ez. 12,23 

ideo dic ad eos hec dicit Dominus Deus
quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et
loquere ad eos quod appropinquaverint dies
et sermo
omnis visionis
Numérotation du verset Ez. 12,24 

non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel
Numérotation du verset Ez. 12,25 

quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris
domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset Ez. 12,26 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 12,27 

fili hominis ecce domus Israel dicentium visio quam hic videt in dies multos
et in tempora longa iste prophetat
Numérotation du verset Ez. 12,28 

propterea dic ad eos hec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur
dicit Dominus Deus.

Capitulum 12

Numérotation du verset Ez. 12,1 
marg.| Et factus est sermo Domini ad me dicens] etc. Sicut dictum est pluries, Dominus voluit quod illi qui reddiderunt se ad consilium Ieremie aliquam haberent consolationem, et ideo misit cum eis Ezechielem qui consolaretur eos de verbis Ieremie.
marg.| Unde Ezechiel iam consolatus est eos, predicens eis eversionem civitatis et captivitatem populi, modo autem consolatur eos prophetans captionem ipsius regis opere, et gestu, et quomodo, scilicet, aufugit de Hierusalem, et quomodo captus fuit in campis Iericho, et exoculatus in Reblatha, et filii eius, et nobiles occisi.
marg.| Unde in hoc capitulo ostendit Propheta ipsius regis, id est Sedechie captionem principaliter. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. Primo, ponit rationem Ezechiel quare tot visiones et sermones multiplicat, quia, scilicet, increduli erant, nec credere volebant ei Iudei qui erant in captivitate quod Hierusalem destrueretur, unde primo arguit eorum incredulitatem et duritiam. Secundo, quedam parabola proponitur, ut qui verbis non movebantur, saltem factis moverentur, ibi : [Tu ergo fili hominis fac tibi vasa] Tertio expositio parabole, scilicet, captio ipsius regis Sedechie subiungitur, ibi   [Et factus est sermo Domini] etc.   [Fili hominis, numquid non dixerunt ad te] etc. Quarto angustia famis, et sitis in populo Hierosolymitano significatur, ibi :   [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede] etc. Quinto, et ultimo predictorum malorum accelerato predicitur. Ipsi enim dicebant quod suo tempore non complerentur comminationes prophete ibi :   Fili hominis quod est proverbium istud] etc. Dicit ergo
marg.| {o} Et factus est sermo Domini ad me dicens. Fili hominis, in medio domus exasperantis] etc. quasi dicat ideo oportet ita multiplicari visiones, quia non credunt verbis, et visionibus tuis,
prol.| Δ sed quotidie murmurant
marg.| Mystice. {o} Et factus est, etc.   Fili hominis in medio domus exasperantis] etc. Domus exasperans sunt mali Christiani, vel clerici, et religiosi, qui maxime Deum offendunt, Iob.
prol.| Θ 30.d. Frater fui
marg.| {5. 46ra} Δ sed quotidie murmurant de hoc quod ad consilium Ieremie tradiderunt se, cum videant adhuc Hierusalem stare ; et ita me exasperant et offendunt.
marg.| {a} Quod oculos habent] etc. quasi dicat, Ego verbis et factis persuadeo eis futuram captivitatem Hierosolymitarum, et ipsi cum possint eam videre in signis et audire in verbis, nolunt attendere, nec credere, propria malitia excecati, non vitio sensuum impediti, et hoc est.
marg.| {e} Quia domus exasperans est] etc. quasi dicat ideo non credunt, nec attendunt, quia obstinati, et pertinaces in malitia sunt.
marg.| {f} Tu ergo fili hominis] etc. id est prepara tibi instrumenta que solent homines, facere ad transmigrandum, sicut peregrini, scilicet, peram, et baculum, et saccum, et huiusmodi que conveniunt peregrinantibus.
marg.| Sed quare dicit [vasa] et non instrumenta ? Responsio, quia non accepit ea ad usum, sed ad significationem : Instrumentum enim dicit comparationem ad utentem, vas autem habet comparationem ad contentum : in his autem vasis continebatur significatum, scilicet captivitas Sedechie, et populi. Propter hoc etiam dixit, supra 9.a. Uniuscuiusque vas interitus in manu sua. Vel.
marg.| {g} Fac tibi vasa] etc. id est prepara res tuas et sarcinulas tuas colliga, quasi ad peregrinandum. {i}   Et transmigrabis per diem] etc. id est vasa tue transmigrationis feres coram eis de die. Per diem dicit, ut ipsi omnes videant. Glossa ut imaginibus non solum auditu, sed et visu oculorum captivitatem cognoscant.
marg.| {m} Transmigrabis autem de loco tuo] etc. acceptis vasis tuis, id est de domo tua ad alium locum.
marg.| {p} In conspectu eorum] idest eis videntibus. Et quare hoc ? {q}   Si forte aspiciant] id est ex aspectu captivitatem intelligant.
prol.| Δ forte dico. Quia
marg.| Θ 30.d. Frater fui draconum, et socius structionum.
marg.| {a} Qui oculos habent ad videndum] etc. Hic arguuntur clerici, vel prelati de cecitate, et laici sive subditi de surditate. In prelatis enim est cecitas ignorantie, et in subditis surditas inobedientie. Dicit ergo. {a}   Qui oculos habent ad videndum] id est sapientes sunt ut faciant mala, ut dicitur Ier. 4.f. Vel ut temporalia acquirant. {b}   Et non vident] id est non sunt sapientes in bonis faciendis, et spiritualibus acquirendis. Ps. 113. Oculos habent et non videbunt. Vel.
marg.| {a} Oculos habent ad videndum] id est ad intelligendum vera. {b}   Et non vident] ad faciendum. {c}   Et aures ad audiendum] detractiones et adulationes. {d}   Et non audiunt] sermones, id est correctiones et increpationes. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ? Et qui apertas habes aures, nonne audies ? Et dicitur ibidem ante statim. Quis cecus nisi servus meus, et surdus nisi ad quem nuncios meos misi ? quasi dicat, laici non audiunt predicationes, clerici non vident utiles et necessarias veritates. Quare ? Quia non volunt, nec intelligunt. Unde Is. 6.c. Audite audientes, et nolite intelligere. Glossa quia non vultis, non intelligitis.
marg.| Petrus abscidit eis auriculam dextram, scilicet, scientia secularis : Petrus enim interpretatur agnoscens. Unde non sapientes, sed insani dici possunt, sicut Festus. Act. 26.f. Multe littere te Paule ad insaniam convertunt. Verum scire, est solum Deum scire, ut legitur Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, etc. Et Io. 17.a. Hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum, etc. Vel.
marg.| {c} Aures] habent   [ad audiendum] aure exteriori.
marg.| {d} Et non audiunt] aure interiori, id est non obediunt auditis.
marg.| Unde non sunt beati. Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Rm. 2.b. Non auditores legis, sed factores iustificabuntur apud Deum. Vel, illi ceci sunt et surdi, qui nec ad exempla sanctorum moventur ad penitentiam, nec ad verba : dupliciter enim docent sancti, et exemplis, et verbis. Is. 42.c. Surdi audite verba, scilicet, et ceci intuemini ad videndum exempla, scilicet, Ex. 20.c. Populus videbat voces. Vel idem est auris interior et oculus : Anima enim dicitur oculus dum invenit, auris dum ab alio recipit. Nos ergo habemus aures et oculos, quia habemus potentiam recipiendi, et inveniendi. Sed nec videmus, nec audimus, quia nec invenire utilia, nec audire ab aliis edificantia curamus, et ideo gravius peccamus. Unde Io. 9.g. Si ceci essetis, non haberetis peccatum. Sequitur. {e} Quia domus exasperans est] id est obstinati et pertinaces in malitia sunt, quasi dicat, propria malitia excecavit eos. {f}   Tu ergo fili hominis] etc. quia {5. 46rb} non debet homo desistere a boni operis ostensione, et predicatione pro auditorum obstinatione, et perversitate ; unde dicit. {g}   Fac tibi] id est ad utilitatem tuam. {h}   Vasa transmigrationis] id est mortifica membra tua cum vitiis, et concupiscentiis, ut qui prius erant vasa stationis, modo sint vasa transmigrationis, quia caro que prius stabat putrefacta in delectationibus, et fecibus luxurie, debet peccata omnia relinquendo ad penitentie opera transmigrare. Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit.
marg.| {i} Et transmigrabis] de vitio ad virtutem, de virtute in virtutem, de gratia in gloriam, de malo ad bonum, de ceno in celum, de seculo in desertum claustri, vel animi, vel eremi. Ps. 10. Transmigra in montem sicut passer.
marg.| {k} Per diem] gratie.
marg.| {l} Coram eis] id est ad eorum exemplum, et instructionem, secundum illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc. Vel.
marg.| {k} Per diem coram eis] id est aperte hominibus videntibus relinquens peccatum, et faciens bonum. Et nota quod transmigratio ad opera penitentie non valet nisi fiat in die gratie : mortificatio enim carnis, nisi fiat in gratia, non valet ad dimissionem peccatorum, vel ad adeptionem premiorum eternorum. Vel potest hoc esse thema ad peregrinos quando predicatur crux.
marg.| {g} Fac tibi] id est ad utilitatem tuam.
marg.| {h} Vasa transmigrationis] ad litteram. In multis, autem utilis est peregrinatio facta pro Deo. Per eam enim erit homo de incendio peccati. Unde Gn. 11.d. Eduxit eos de Hur Chaldeorum, ut intrent in terram Chanaam. Item per eam odium fraternum mitigatur. Unde Esau Iacob redeuntem cum osculo recepit. Gn. 33.a. Item possessio spiritualis, et temporalis aliquando augetur. Unde Gn. 40.g. Crescere me fecit Dominus in terra paupertatis mee. Item Gn. 32.c. In baculo transivi Iordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Item merito peregrinationis aliquando proles suscitatur, ut patet in Iacob. Gn. 29. et in Moyse Ex. 2.d. Item fructus bonorum operum multiplicantur. Unde Ps. 104. Intravit Israel in Egyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham, et auxit populum suum vehementer. Item delectationes carnales oblivioni traduntur. Unde Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime. Gn. 41. Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Item ad cor suum revocatur homo. Baruch. 2.g. Populus dura cervice est, et convertetur ad cor suum in terra captivitatis sue, et scient quia ego Dominus Deus in medio eorum. Item peregrinatio purgatorium est offensionum, et peccatorum, ut patet in filiis Israel, qui quadraginta annis peregrinati sunt per desertum, et sic purgatum est peccatum eorum. Nm. 14.f. Item per peregrinationes frequenter vitantur occasiones peccati. Unde David fugit a facie Saul, et peregrinatus est in terra Philistiim, 1Rg.27.a. {i}   Et transmigrabis per diem] etc. Peregrinatio debet fieri in die gratie, ut valeat ipsi peregrinanti, non in die laudis humane. Et coram aliis debet fieri, ut ipsis valeat ad idem eos provocando. {k}   Per diem] etiam, id est in prosperitate debent peregrinari. Multi enim sunt qui quando cadunt in adversitatem, et paupertatem, peregrinationem assumunt, quia pauperes videri in terra sua erubescunt. Vel aliter.
marg.| {h} Fac tibi vasa transmigrationis] id est edifica tibi tuguria peregrini, non palatia mansionarii, vel congrega tibi temporalia in viaticum tantum, non in thesaurum. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
marg.| {i} Et transmigrabis per diem] etc. Hoc non mutatur a prima expositione.
marg.| {m} Transmigrabis autem de loco] id est de peccato, quod est locus in quo homo se exposuit. {o}   Ad locum alterum] id est ad virtutis statum ; Vel {n}   De loco tuo] id est de exilio, in quo te posuisti per peccatum.
marg.| {o} Ad locum alterum] id est ad celum, ad quod transmigrat homo per ardens desiderium. Ps. 83. Beatus vir cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lachrymarum in loco quem posuit ; vel.
marg.| {n} De loco tuo] id est de mundo, {o}   ad locum alterum] id est in claustrum. Transmigrabis autem. {p}   In conspectu eorum, si forte aspiciant] ipsi subditi exempla bone vite tue, qui non audiunt verba sane doctrine, per hoc autem quod dicit   [forte] notatur libertas arbitrii, et paucitas convertendorum,
prol.| Θ et difficultas
marg.| {5. 46va} Δ Forte dico. {a} Quia domus exasperans est] id est duri et increduli sunt.
marg.| {b} Et afferes foras vasa tua] Quia prius dixerat quod transmigraret, hic determinat ordinem transmigrationis, ut prius vasa sua efferat de die, et ipse transmigret in vespere. Et hoc est.   [Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis] etc. id est ita ut ipsi videant, quasi dicat, eis videntibus asporta vasa tua in quibus sarcinule habent reponi, sicut facere solent transmigrantes.
marg.| Vel vasa vocat ipsas sarcinulas, secundum Hieronymum {c} Tu autem egredieris] his gestis [  vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum] Septuaginta non habent   [ante oculos eorum] Et modum egrediendi adhuc determinat, subdens.
marg.| {e} Perfode tibi parietem] domus tue, ad litteram.
marg.| {f} Et egredieris per eum in conspectu eorum]
marg.| {g} In humeris portabis] in signum Sedechie.
marg.| Per quod innuitur quod Sedechia secum tulit necessaria. Vel secundum Septuaginta, quia debilis erat, portatus fuit a suis, secundum quod est [ portaberis] Reges enim solent portari in humeris.
marg.| [In caligine] enim   [effereris] Hieronymus, habet aliam litteram.
marg.| {g} In humeris portabis] sarcinulas, scilicet, tuas per diem, scilicet, et quicquid ad vie solatium fugientes portare consueverunt.
marg.| {h} Et in caligine effugies] vel   [efferes] ne videaris a quoquam, ut dicit Interl. Hieronymus Sed contra. Superius dicitur Prophete.   [Tu autem egredieris] etc. Ad hoc dicunt quidam quod Propheta quando egrediebatur efferens vasa sua, tunc videbatur ab hominibus, sed de nocte quando ipse Propheta egressus est ad effugiendum, tunc non est visus, sed latenter recessit. Sed melius est quod dicatur quod semper visus est a Iudeis, quibus omnia fiebant in signum. Et quod dicit Hieronymus [  in caligine effugies] ne scilicet, a quoquam videaris, ita intelligatur, id est latenter et cito exibis, ac si non velis videri, in signum quod similiter Sedechias fugiet per noctem per murum, ut non videatur ab hostibus.
marg.| Nota quod Septuaginta habent hic aliam litteram. [in humeris portaberis et absconditus egredieris] Aliqui libri habent.   [In caligine effereris] Et tunc potest esse sensus. In caligine effereris, id est non videns. Unde nota ordinem facti et significati, ad litteram.
marg.| Propheta accepit de die vasa et egressus est coram eis portans vasa, postea perforato in vespere pariete domus sue, velavit faciem suam, sicut dicitur hic, et portatus est in humeris familie sue.
marg.| Et hoc totum factum est in signum. Unde dicitur hic. [Faciem tuam velabis, et non videbis terram]
marg.| {l} Quia] istud respondet ad omnia predicta [  portentum dedi te domui Israel] In figuram enim precesserunt tam Prophetarum dicta quam facta, et in significationem eius, quia cum duobus annis et dimidio fuisset obsessa Hierusalem, et custodirentur porte, nocte voluerunt aliqui exire per murum qui erant in civitate, quia deficiebant eis victualia in civitate ; unde perforato muro exierunt de nocte, deferentes secum regem Sedechiam, quia aliquantulum infirmabatur, vel propter honorem regium velaverunt faciem ipsius, ne ab aliquo sibi occurrente agnosceretur. Vel ut egrediens terram illam, non videret eam, ne nimis doleret, qui dum egressi fuissent insecuti sunt eos Babylonii et comprehenderunt regem ad deserta Iordanis, et Nabuzardam duxit eum ad regem Nabuchodonosor in Antiochiam, et fecit occidi filios eius in oculis eius, et omnes nobiles, et postea exoculatus ductus est in Babylonem.
marg.| Et nota quod sicut Propheta in die preparavit vasa et nocte recessit, ita et ipsi in die preparaverunt vasa sua, id est sarcinas suas, et victualia, et in nocte fugerunt. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {l} Quia portentum dedi] etc. id est significationem ; ut, scil. significes eis opere, que eis evenient. In hoc etiam quod facie velata egressus est Ezechiel non videns terram, significatur, sicut dicit Hieronymus excecatio ipsius Sedechie, quia exoculatus eductus est de finibus provincie sue et ductus
prol.| Δ in Babylonem
marg.| Θ et difficultas conversionis et penitentie eorum : Unde subdit.
marg.| {a} Quia domus exasperans est] quasi dicat, ideo forte dico, {5. 46vb} quia difficile est ut exasperatores sanctorum hominum convertantur per penitentiam ad Deum.
marg.| {b} Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum] Per vasa, ut dictum est, intelligitur caro sive membra, secundum unam expositionem.
marg.| Ille ergo efferet vasa sua, qui carnem suam proiicit a se, nec curam eius agit in desideriis : ille enim vasa sua habet intra se, qui curam carnis sue iugiter habet in mente.
marg.| Ille proiicit, et eiicit, qui carnem negligit, secundum illud. Mt. quinto e. Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te.
marg.| {c} Tu autem egredieris vespere coram eis] De die portat vasa sua et effert, qui in vita sua carnem suam mortificat, et tandem vespere egreditur, cum senectute moritur.
marg.| Et utrumque fit coram eis, quia sicut vita sanctorum, ita et mors eorum aliis ostenditur in exemplum.
marg.| Hoc est quod in libro sapientie de generatione iustorum dicit. Sap. 4.a. Cum presens est, illam imitantur et desiderant eam, cum se eduxerit et in perpetuum coronata triumphat.
marg.| {d} Sicut egreditur migrans ante oculos eorum] id est nudus et pauper morieris, sicut verus peregrinus, ut ostendas te esse peregrinum.
marg.| Sicut Augustinus migrans egressus est coram fratribus suis, quia sicut dicitur de ipso. Testamentum nullum fecit, quia unde faceret vir sanctus non habuit. Ante oculos ergo nostros sanctorum egressum debemus habere et progressum. De quo adhuc subditur.
marg.| {e} Perfode tibi parietem] id est carnem tuam vivam mortifica, vel morituram considera. Caro enim nostra paries est. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum.
marg.| {f} Et egredieris per eum in conspectu eorum] et hoc in morte, quando dissolutis carnis vinculis egreditur spiritus.
marg.| {g} In humeris portabis, in caligine effereris] vel [  effugies] Per diem vite presentis debet homo portare, ut in caligine, id est in vespere senectutis, vel termino vite presentis mereatur portari : qui enim portat in vita sua laborando, et onera fraterna sustinendo, vel contumelias et iniurias pro Christo libenter sufferendo, portabitur in morte orationibus fratrum : opera enim fidelium sequuntur illos, ut dicitur Apc. 14.c.
marg.| {i} Faciem tuam velabis, et non videbis terram] id est terrena, quia omnem considerationem suam debet homo in morte ad se colligere.
marg.| Non debet homo considerare terrena que dimittit, nec amicos quos deserit, sed oculos debet claudere ad omnem talem aspectum, et ad se, vel ad Deum totum se convertere.
marg.| Vel per predicta verba nobis significatur modus vivendi in actione et contemplatione.
marg.| {g} In humeris portabis] onera fraterna, quantum ad vitam activam, et hoc per diem, secundum illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc.
marg.| {h} In caligine effereris] vel   [effugies] querens, scilicet, secretum et altum contemplationis.
marg.| Unde dicit. [In caligine effereris] id est extra te et supra te fereris, quia contemplatio querit secretum et arduum.
marg.| Primo autem portat homo in actione, postea supra se fertur in contemplatione. Hoc est, quod dicitur Threnorum tertio c. Bonum est viro cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit se super se.
marg.| {i} Faciem tuam velabis] ne videas vanitatem.
marg.| {k} Et non videbis terram] id est non concupisces aliquam terrenitatem.
marg.| In contemplatione etiam debet intuitus mentis ab omnibus phantasiis rerum terrenarum et sensibilium expoliari, quia musce morientes perdunt suavitatem unguenti, ut dicitur Eccles. 1.a. Sequitur.
marg.| {l} Quia portentum dedi] etc. Predicta omnia debet homo, maxime Propheta, id est Prelatus, facere, non pro se tantum, sed pro aliis, quia eius vita et operatio portentum est aliorum.
marg.| Unde dicitur Za. 3.c. Audi Iesu Sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Item Is. 8.d. Ecce ego, et pueri mei quos mihi dedit Dominus in signum, et in portentum Israelitis,
prol.| Θ {a} Feci ergo sicut
marg.| {5. 47ra} Δ in Babylonem. Sequitur.
marg.| {a} Feci ergo] etc. hec, scilicet.
marg.| {b} Vasa mea] etc. in signum quod ita preparaverunt in Hierusalem sarcinas suas in die ad fugiendum.
marg.| {c} Et vespere perfodi] etc. propria, in signum quod illi de Hierusalem nocte perfosso muro effugerent.
marg.| {d} Et in caligine egressus sum] id est in nocte, vel velata facie.
marg.| {e} Et in humeris portatus in conspectu eorum] in signum similiter quod Sedechias portaretur extra urbem. Aliqui libri habent :   [In humeris portavi] sarcinas, scilicet meas, sed intelligendum est per diem eum fecisse. Hic dicit Hieronymus Illud autem notandum quod uno eodemque tempore Ieremias prophetabat in Hierusalem, et Ezechiel in Babylone, et illius prophetia mittebatur ad captivos, et huius ad eos qui habitabant in Hierusalem, ut unius Dei in diversis regionibus providentia probaretur, et intelligerent audientes quecumque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini iussione consistere.
marg.| {f} Et factus] etc. Tertia pars, in qua interpretatio parabole ponitur, et quod prophetaverat facto, nunc explanat verbo.
marg.| Unde dicit : [Et factus est sermo Domini ad me mane dicens. Fili hominis] etc. id est ad quid hec facis, vel quod significat hoc quod facis ? Et dicit :   [Numquid non dixerunt] insultando, vel querendo.
marg.| {i} Quid] id est cur, vel ad quid   [facis] fodis, scilicet, parietem et velas faciem ? quasi dicat, imo dixerunt. Vel aliter.
marg.| {g} Numquid non dixerunt] etc. quasi dicat, numquid non quesierunt a te quid significent ea que tu facis ? quasi dicat, non.
marg.| {h} Domus Israel, domus exasperans] que primo domus Israel erat, sed postea domus exasperans. Et ideo.
marg.| {k} Dic ad eos] etc. quasi dicat. Hieronymus Si te interrogaverint domus exasperans, quare ista facis ? Vel secundum Septuaginta : Si non interrogaverint, tu ingredere, ut sciant cur ista feceris.
marg.| Et {k} Dic ad eos] etc. vel   [ducem] id est super regem.
marg.| {m} Onus istud] est supple, id est hoc quod facio, vel quod sustineo significat onus quod erit super Sedechiam [  qui est in Hierusalem] Vel   [onus istud] id est comminatio ista vel pena   [et super omnem domum Israel, que est in medio eorum] Sed cum de fuga populi hic nihil dicatur, quare dicit, super domum Israel ? Solutio. Fugiente rege multi de populo intelligendi sunt fugisse, quasi a maiori. Si enim rex fugit, probabile est quod et populus.
marg.| Vel quia fugiente rege et principibus, populus remansit in civitate sine adiutorio desolatus. Unde fuga regis, onus fuit populi.
marg.| {p} Dic] principi et suis.
marg.| {q} Ego portentum vestrum] Glossa id est que vobis futura sunt portendo. Ved secundum Septuaginta :   [Ego qui portenta facio] ut scilicet, ex presentibus futura cognoscantur. Vel melius.
marg.| {p} Dic] illis qui sunt in Babylone ad consolationem.
marg.| {q} Ego portentum vestrum] id est vobis in consolationem datum. Portentum dico, de fuga principis et desolatione civitatis. Unde subditur.
marg.| {r} Quomodo fecit : sic fiet illis] Hieronymus, duci, scilicet, et cunctis qui in comitatu illius sunt, quia, scilicet [  in transmigrationem]
marg.| {u} Et] pro, id est.
marg.| {x} In captivitatem ibunt] in Babyloniam, scilicet, Vel [  In transmigrationem et captivitatem] dicit, quia aliqui voluntarie reddiderunt se, et quantum ad illos dicitur transmigratio.
marg.| Aliqui inviti, et quantum ad illos dicitur captivitas.
marg.| {z} Et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur] vel comitum suorum, vel iumentorum, ut dicit Glossa Forte comites sui eum a dextris, et a sinistris sustentabant super humeros suos, sicut solet
prol.| Δ fieri dominabus.
marg.| Θ {a} Feci ergo sicut preceperat mihi Dominus] etc. {5. 47rb} Hec plana sunt, et sicut prius possunt exponi. Sequitur. {l}   Super ducem onus istud, qui est in Hierusalem, et super omnem domum Israel] etc. Sicut enim Hieronymus quidam per ducem qui est in Hierusalem intelligunt Christum.
marg.| Unde et precedentia, et sequentia de ipso Christo exponunt, quod ipse, et socii eius captivi huius mundi sint, et ab inferis victor ascendens in humeris portatus sit Angelorum, in caligine egressus, ignotus incredulis, destructo medio pariete, fecit utraque unum. Facies illius operta ut terram non aspiciat Iudeorum. Nec mirum si Dominus velaverit faciem suam, cum usque hodie ante vultum Moysi velamen positum sit populo non credenti. Extenditque Dominus super illum rete, iuxta, id est quod de eo loquitur sponsa, Ct. 2.c. Ecce iste post parietem nostrum prospiciens per fenestras, apparens per retia. De quo, et Lam. 4.d. Spiritus oris nostri Christus Dominus qui captus est in peccatis nostris.
marg.| Et cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est. Et adducetur ait in Babylonem, confusionem, scilicet, istius mundi, in terram Chaldeorum, que interpretatur quasi Demonia, ut eos qui Demonibus fuerant mancipati retraheret ad salutem, et captivam duceret pristinam captivitatem. Ipsamque, inquit, terram Chaldeorum non videbit et ibi morietur, ut omnes sua morte vivificet. Cunctos autem adiutores eius, et socios Apostolos, et Apostolicos viros dispersit in universum orbem, et evaginavit gladium suum post eos, ut variis coronarentur martyriis, Et tunc intelligerent, vel ipsi, vel hi qui per eos crediderant quod ipse sit Dominus, et idcirco disperserit eos in gentibus, et disseminaverit in terras ut multum fructum facerent, et reliquit ex eis paucos viros, sicut Ioannem Apostolum, et ceteros, a gladio, et fame, et pestilentia liberatos, et persecutionis impetum declinantes, ut narrent scelera Iudeorum, et iniquitates cunctarum gentium ad quas ingressi sunt, ut acta penitentia scirent quod ipse esset Dominus. Hec diximus lectoris arbitrio iudicium relinquentes. Ceterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem, et necem Sacramento Domini comparare. Hucusque sunt verba Hieronymi, que difficilia sunt, secundum quod dispersa sunt in libris glossatis. Vel aliter potest dici, quod per factum Ezechielis, et per eventum huius rei in Sedechia rege et populo eius, significatur mors, et pena malorum principum et prelatorum, qui simul cum suis captivantur, quia si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt peccati, scilicet, vel inferni, Mt. 15.b. Unde dicitur hic.
marg.| {l} Super ducem onus istud] id est quod supra prefiguratum, et quod inferius subditur.
marg.| {n} Qui est in Hierusalem] id est super prelatos Ecclesie.
marg.| {o} Et super omnem domum Israel, que est in medio eorum] id est super congregationem clericorum, vel universitatem malorum Christianorum.
marg.| {p} Dic] ad eos.
marg.| {q} Ego portentum vestrum] id est mea pena temporalis figura est vestre pene gehennalis, ex hoc enim quod sancti patiuntur in hoc mundo, patet quod mali cruciabuntur in Inferno, Lc. 23.e. Si in viridi hec fiunt, in arido quid fiet ?
marg.| {r} Quomodo feci] id est vixi vel sustinui.
marg.| {s} Sic fiet illis] quia si vix iustus salvabitur, id est in labore, et afflictione, impius, et peccator ubi parebunt, 1Pt. 4.d.
marg.| {t} In transmigrationem] culpe voluntarie.
marg.| {u} Et in captivitatem] pene invite.
marg.| {y} Ibunt] mali. In presenti enim vadunt de culpa in culpam, in futuro de pena in penam. Vel per hec duo significatur duplex captivitas, corporis, et anime, vel pena exterior, scilicet, ignis ardens, et pena interior, scilicet, conscientia urens.
marg.| {z} Et princeps qui est in medio eorum] id est prelatus malorum.
marg.| {a} In humeris portabitur] Demonum, id est a Demonibus in Infernum detrudetur.
prol.| Θ {a} In caligine
marg.| {5. 47va} Δ fieri dominabus. Et hoc, quia non erat consuetus ire pedes. {a} In caligine egredietur] id est in noctis tenebris.
marg.| {c} Parietem perfodient] id est murum civitatis.
marg.| {d} Ut educant eum] socii eius.
marg.| {e} Facies eius] etc. id est velata facie egredietur, ne nimis doleat videndo terram Iudeam quam derelinquebat. Sic est ly   [ut] causativum.
marg.| Vel secundum Hieronymum {e} Facies eius operietur] vel timore fugientis, vel cecitatis iniuria. Et secundum hoc illud quod sequitur.   [Ut non videat oculis terram] dupliciter legitur. Primo, ut sit sensus quod rex egrediens de civitate timore mentis visum amittit, ita ut nec terram videre possit. Secundo, sic. Facies eius velabitur, id est ipse exoculabitur in Reblatha, ita quod non videbit terram Babylonis.
marg.| Secundum istos duos modos ultimos ly [ut] est consecutivum. Sequitur.
marg.| {g} Et extendam] etc. id est Chaldeorum exercitum per diversas partes mittam post eum, ne possit effugere in aliqua parte, sicut nec piscis rete. Hieronymus Concedente Domino captus est ab aliis, et hec que ab hostibus passus est, fieri se fecisse testatur.
marg.| {h} Et capietur] etc. Concedente enim Domino a Babyloniis captus est. Vel   [rete] dicit et   [sagena] quia fuit vinculatus catenis.
marg.| {i} Et adducam] etc. quia ante exoculatus erit in Reblatha. {m}   Ibique morietur] morte, scilicet, ignominiosa, solutus scilicet, potione laxativa in convivio regis solemni, coram omnibus.
marg.| {n} Et omnes] etc. id est solent esse, scilicet, nobiles eius et familiares, vel omnes socios fuge sue qui cum eo fugient. {o}   Presidium] scilicet, eius. Glossa id est coadiutores. {p}   Et agmina eius] Hieronymus id est comites fuge sue. {q}   Dispergam in omnem ventum] quia quando comprehensus est rex Sedechias a Chaldeis, omnes dispersi sunt fugientes huc et illuc secundum quod poterant. {r}   Et gladium evaginabo post eos] in manibus hostium, id est ego faciam quod hostes sui persequentur eos fugientes evaginatis gladiis ad occidendum.
marg.| Vel {q} Dispergam in omnem ventum] id est in omnes regiones fugient. Vel [  in omnem ventum] quia quilibet duxit captivum suum quo voluit.
marg.| {r} Et gladium evaginabo post eos] id est post hoc etiam non erunt ibi securi, sicut nec ille securus est contra quem evaginatur gladius, quia post hoc etiam multas tribulationes in captivitate passi sunt. Nabuchodonosor etiam multos qui fugerunt in diversas regiones, et maxime in Egyptum insecutus est. {s}   Et scient quia ego Dominus] cuius voluntate et potestate facta sunt omnia. {t}   Quando dispersero illos] etc. vel   [terra] id est in diversas partes seminabo. {u}   Et relinquam ex eis] id est ex fugientibus in terras diversas. Vel   [ex eis] id est ex sociis ipsius Sedechie cum eo fugientibus. {x}   Viros paucos] id est paucos eorum in reliquiis dimittam liberatos, scilicet. {y}   A gladio] id est ab occisione gladii [  et fame, et pestilentia] Gladius enim foris, id est extra civitatem, fames et pestis intrinsecus, id est in civitatem. Multi etiam qui fugerunt de civitate quia diu fuerant in ipsa civitate obsessi, et fame attenuati, et peste, id est corruptione aeris infecti, postea mortui sunt extra civitatem. Pauci vero servati sunt, qui non gladio occisi sunt ab hostibus, vel morbo contracto in civitate per famem et pestilentiam mortui, ut dicitur hic. Relinquam dico. {b}   Ut] Ipsi relicti   [enarrent] sermone vel exemplo. {c}   Omnia scelera] etc. pro quibus, scilicet, tanta passi sunt tormenta.
marg.| {d} Et scient] vel   [sciant quia ego Dominus] Hieronymus. Relinquam, inquit, ex sociis ipsius Sedechie qui cum eo fugerint, et qui evadere potuerint, paucos qui gladium et famem et pestilentiam evaserint, ut cum vel fuga, vel captivitate ad diversas pervenerint regiones, narrent omnia scelera sua, vel sermone, vel exemplo, propter que tanta mala meruerint, ut intelligant quod ipse sim Dominus. Sequitur.
prol.| Δ {a} Et factus est
marg.| Θ {a} In caligine] id est in cecitate ignorantie et malitie.
marg.| {b} Egredietur] id est morietur.
marg.| {c} Parietem effodient] vel   [perfodient] id est carnis eius {5. 47vb} dissolutionem facient. Sed qui sunt isti fossores qui parietem corporis quotidie perfodiunt ? Frigus et calor, fames et sitis, infirmitates et tribulationes, que quotidie corrodunt radicem arboris, ut tandem cadat arbor, vel ad Austrum, vel ad Aquilonem, ut dicitur Eccles. 11.b. Iam enim securis ad radicem arboris posita est, ut dicitur Mt. 3.c. Frequenter venti impellunt parietem, et fossores eum perfodiunt.
marg.| Et hoc est. [Parietem perfodient, ut educant eum] id est animam eius velit nolit.
marg.| Sancti viri educere se dicuntur, quia cupiunt dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1.d. Unde Sap. 4.a. Desiderant eam cum se eduxerit.
marg.| Sed mali dicuntur educi, quia inviti moriuntur. Sed velint nolint, oportet quod exeant. Eccles. 8.b. Non est in hominis potestate prohibere spiritum.
marg.| {e} Facies eius operietur] id est mens eius excecabitur.
marg.| {f} Ut non videat oculis terram] id est ut non appetat, nec desideret celestem patriam. Vel [  Ut non videat oculo] vel   [oculis terram] id est ut suam terrenitatem non cognoscat, vel terrenorum habilitatem non intelligat.
marg.| {g} Et extendam rete meum super eum] id est multiplicitatem dolorum et infirmitatum.
marg.| {h} Et capietur in sagena mea] id est in egritudine extrema sive in morte : mors enim est sagena Domini, que omnes pisces bonos et malos, parvos et magnos capit, et nulli parcit. Unde Eccles. 9.d. Communionem mortis scito. Vel.
marg.| {g} Extendam rete meum super eum] id est Demonum exercitum, qui eum in morte circumdabit ad capiendam animam exeuntem de corpore. Unde Bernardus Ecce ostium nostrum maligni spiritus obsident, et adventum nostrum carnales ille effigies prestolantur.
marg.| {h} Et capietur in sagena mea] id est in infernali fovea unde subdit.
marg.| {i} Et adducam eum in Babylonem] id est in eternam confusionem.
marg.| {k} In terram Chaldeorum] id est in Infernum in quo sunt Demones.
marg.| {l} Et ipsam non videbit] quia terra est caliginis et tenebrarum.
marg.| {m} Ibique morietur] quia mors ibi vivit. Nota quod hic duo tanguntur, infernalis cecitas, et mortis acerbitas.
marg.| {n} Et omnes circa] etc. Mortuo potente, familia dispergitur, sicut cadavere consumpto lupus recedit. Unde hic dicitur.
marg.| {n} Et omnes qui circa eum sunt] id est qui solent esse circa eum, sicut canis iuxta os, vel lupus circa carnem.
marg.| Seneca. Mel musce, lupi cadavera, frumenta formice, predam sequitur turba ista, non hominem [Presidium] dicuntur turbe militum et bellatorum ad defendendum eum   [Agmina] dicuntur multitudo clericorum, Sacerdotum et consiliariorum. Omnes autem eo mortuo, dispergentur in omnem ventum, quia quilibet ubicumque potest, querit suum temporale commodum.
marg.| {r} Et gladium evaginabo post eos] quia tales aliquando vident Domini sui mortem, et suam dispersionem et desolationem, intuitum mentis convertunt ad gladium Dei eis comminantem, et ita timent.
marg.| {s} Et scient quia ego Dominus] qui occido potentes, et dispergo, et dissipo eorum satellites.
marg.| {t} Quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris] Aliquando enim tales convertuntur ad penitentiam sed pauci. Unde subdit.
marg.| {u} Et relinquam ex eis viros paucos] liberatos.
marg.| {y} A gladio ] carnalis concupiscentie.
marg.| {z} Et fame] cupiditatis, et avaritie.
marg.| {a} Et pestilentia] superbie. {b}   Ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur] Prius liberantur, et post scelera enarrant, quia prius debet homo liberari a peccatis propriis, quam arguere scelera presumat in aliis, ne dicatur ei illud, Romanor. 2.c. Qui predicas non furandum, furaris ? {d}   Et scient quia ego Dominus] vel isti qui liberantur, vel illi quibus scelera enarrant. Sequitur.
prol.| Θ {a} Et factus est sermo,
marg.| {5. 48ra} Δ {a} Et factus est sermo] etc. Quarta pars in qua angustia famis et sitis in populo Hierosolymitano significatur, ut dicitur hic.   [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede] etc. Nota quod post principis, sociorumque eius prophetiam, que sub corporali imagine monstrabatur, venit ad populum, et quicquid Prophete dicitur per Prophetam, refertur ad habitatores Hierusalem, quod in obsidionis malo panem suum comedent in angustia et egestate, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum tormento bibent, et tribulatione.
marg.| Et hoc est : [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede] id est sicut solet facere conturbatus, ut hoc facto insinues quod illud modicum quod habebunt, comedent, et in conturbatione et timore.
marg.| {b} Sed et aquam tuam in festinatione et merore bibe] ut significes quod nec habebunt spatium comedendi, nec letitiam in comedendo. Ideo dicit :   [In festinatione] ut, scilicet, cito redeant ad arma.
marg.| Vel {c} In festinatione] ne alius auferat.
marg.| Vel [in festinatione] quia parum habebunt de aqua, et ideo cito erit tota potata. {d}   Et merore] in sinum quod semper lugebunt pre timore, et famis arctatione.   [Panem] dicit   [et aquam] non vinum, non alia cibaria. {e}   Et dices ad populum terre] qui, scilicet, habitant iuxta fluvium Chobar, vel ad Hierosolymitanos, quia sicut prophetia Ieremie deferebatur a Hierusalem ad illos qui erant in Babylone, sic et istius prophetia deferebatur a Babylone in Hierusalem.
marg.| Dicit ergo : [Et dices ad populum terre] quasi dicat, hec tibi o Propheta dicuntur ut tu loquaris ad populum terre tue, et dicas. {f}   Hec dicit] etc. que scilicet, Hierusalem est terra Israel. {g}   Panem suum in solitudine comedent] obsessi, scilicet a Nabuchodonosor, et a Chaldeis. Et dicit   [in solitudine] id est solum panem comedent, non habebunt alia cibaria. Vel {h}   In solitudine] id est soli, nolentes communicare aliis, ne sibi deficiant Vel [  in solitudine] id est in egestate, et defectu. Vel [  in solitudine] id est in ipsa Hierusalem desolata ab omni bono, et deserta. {i}   Et aquam suam in desolatione bibent] id est desolati in obsidione longa. Sic ergo arctabuntur in obsidione longa.
marg.| {k} Ut desoletur terra a multitudine sua] non sine causa, sed.
marg.| {l} Propter iniquitatem] etc. quasi dicat, ita arctabuntur fame in obsidione quod aut ibi morientur, aut ab hostibus capti occidentur, vel in captivitatem ducentur.
marg.| Et sic terra desolabitur a multitudine sua, quia pauci pauperes, et miseri remanserunt in terra illa. Unde adhuc subdit.
marg.| {m} Et civitates que nunc habitantur desolate erunt] ab hominibus.
marg.| {n} Terraque deserta] a fructibus. {o}   Et scietis] etc. ut cognoscant Deum sevientem, quem cognoscere miserantem noluerunt. Hieronymus   [Et scietis] Septuaginta.   [Et cognoscetis]
marg.| {p} Et factus est] etc. Quinta pars, in qua predictorum malorum acceleratio describitur. Supra enim prophetaverat contra principes, qui erant in Hierusalem, deinde populo famem et ardorem sitis nunciaverat esse venturam, quod multitudo non credens, vetus assumebat tritumque proverbium, hoc, scilicet. In longum tempus differetur comminatio prophetarum, et omnis visio peribit : Ideo factus est sermo Domini ad eum dicens.
marg.| {q} Fili hominis] etc. vobis, id est sermo usitatus et communis. {r}   In terra Israel dicentium, in longum differentur dies] comminationis, id est dies captivitatis, quos comminantur Prophete venturos.
marg.| {t} Et peribit omnis visio] Prophetarum, Ieremie et aliorum, id est frustrabitur eorum prophetia. Vel secundum Symmachum   [In ventum et in auram tenuem eorum visio dissolvetur] Nota quod quidam dicebant prophetiam implendam, sed non in tempore suo. Isti dicebant.
marg.| {s} In longum differentur dies] quasi dicat verum dicunt Prophete, sed in longum differetur. Alii dicebant quod {5. 48rb} nulla omnino erat illa prophetia, et isti dicebant hoc quod sequitur.
marg.| {t} Et peribit omnis visio] id est nihil erit de hoc quod isti dicunt se videre, sed mentiuntur.
marg.| {u} Ideo dic ad eos ; Hec dicit Dominus Deus, Quiescere faciam] id est cessare per rei impletionem. {x}   Proverbium istud] ne amplius dicatur.
marg.| {y} Neque vulgo] id est vulgariter [  dicetur ultra in Israel] quasi dicat, implebitur visio, et ideo cessabit eorum vulgaris derisio ; Unde subditur.
marg.| {z} Et loquere ad eos quod appropinquaverint dies] captivitatis predicte a Prophetis.
marg.| {a} Et sermo omnis visionis] appropinquaverit, id est res predicta, et visa a Prophetis. Vel [  Sermo omnis visionis] id est adimpletio sermonis.
marg.| {b} Non enim erit ultra omnis visio cassa] id est vacua, id est non frustrabitur. Numquid ergo prius aliquando fuerat cassa ? solutio. Non nisi secundum opinionem malorum. Sed modo ex eventu ipso cognoscent prophetias fuisse veras. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis non faciam irrita,
prol.| Δ {a} Neque divinatio
marg.| Θ {a} Et factus est sermo Domini ad me dicens. Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede] Hic significatur aridus cibus penitentium, et potus contra illos, qui lasciviunt et letantur in conviviis, Is. 5.c. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. E contra Iob. 3.d. dicit. Antequam comedam suspiro, et tamquam inundantis aque sic rugitus meus. Unde, et Tobias comedit panem suum cum tremore et luctu, memorans illum sermonem quem Dominus dixit per Am. Prophetam : Am. 8.c. Dies festi vestri convertentur in luctum et lamentationem. Hoc habetur Tob. 2. Hoc potest exponi de pane sacre Scripture, vel penitentie, vel Eucharistie, qui cum conturbatione comedendus est, quia agnus cum lactucis agrestibus comedi precipitur : Ex. 12.b. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo.
marg.| {b} Sed et aquam tuam in festinatione et merore bibes] hoc est contra diu sedentes in mensis, et gaudentes non in aqua, sed in vino. Is. 5.c. Ve qui consurgitis mane ad sectandam ebrietatem, et potandum usque ad vesperam, ut vino estuetis, etc. Vel aqua, id est temporalium rerum abundantia cum festinatione debet bibi, quia temporalia debemus sumere ad necessitatem, non ad voluptatem, ut in transitu ea sumamus tamquam viatores, et peregrini. Unde Hbr. 4.d. Festinemus ingredi in illam requiem.
marg.| Viatores enim sumus, et ideo iuxta fluxum temporarium sedere, et immorari non debemus.
marg.| {e} Et dices ad populum terre. Hec dicit Dominus] etc. Planum est hoc usque illuc.
marg.| {q} Fili hominis quod est proverbium istud] vobis   [in terra Israel dicentium, in longum differentur dies et peribit omnis visio] Nota quod ad litteram Iudei quando Prophete eis futura mala comminabantur, deridebant eos, et reputabant insanos.
marg.| Unde per istos significantur quidam, qui quando eis brevitas vite predicatur, sibi longam vitam promittunt : dicentes.
marg.| {s} In longum differentur dies] Simile Lc. 12.c. de divite qui dicebat ; Anima, habes multa bona reposita, etc. Item Is. 28.c. Manda, remanda, etc. Contra quod dicitur Iacob. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. Alii quando terror iudicii et pena infernalis eis ostenditur, sibi impunitatem promittunt, et dicunt.
marg.| {t} Et peribit omnis visio] id est nihil erit de his que isti comminantur. Hieronymus Usque hodie vulgus incredulum, et dura mortalium corda prophetiam Dei non recipiunt, sed omnia que Prophete comminantur, que predicat Evangelium, in aliud tempus estimant differendum. Sequitur.
marg.| {z} Et loquere ad] etc. mortis.
marg.| {a} Et sermo omnis visionis] id est res quam sancti predicant, et prevident malis esse venturam, scilicet pena gehennalis.
marg.| {b} Non enim erit ultra omnis, visio cassa] id est falsa :
prol.| Θ {a} Neque divinatio
marg.| {5. 48va} Δ {a} Neque divinatio ambigua] etc. id est non differet. Alia littera :   [Neque divinans iuxta gratiam. Quod est proverbium istud] etc. Hieronymus in originali. Quod nos diximus   [proverbium] iuxta Symmachum Septuaginta, et alii interpretes   [parabolam] transtulerunt, que Hebraice appellatur Masab. Rursum ubi a nobis editum est. Neque divinatio erit ambigua, vertere Septuaginta.   [Nec divinans iuxta gratiam] pro quo omnes alii Interpretes   [lubricum] interpretati sunt, quod nos ambiguum diximus, ut decipientia audientes suos prophetarum verba noscamus. Hic sumitur divinatio in bono. In malo autem, Nm. 23.d. Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Nota quod visio esset cassa, si non evenirent prophetata. Divinatio autem est ambigua, quando incertum habet finem, aut quando alio tempore dicitur, alio completur. Est ergo sensus ; Non erit divinatio cassa, nec ambigua, id est dubia que finem habeat incertum, aut que alio tempore dicatur, et alio compleatur ; Sed nunc vivente te qui loqueris et viventibus illis qui audiunt.   [Verbum quod locutus fuero complebitur] scilicet, de captivitate urbis, et captione ipsius regis, et populi cum eo. Et hoc est quod dicit.
marg.| {b} Quia ego Dominus loquar] per Prophetas in aures populorum.
marg.| {c} Quodcumque locutus fuero verbum] ad ipsos Prophetas in mentibus ipsorum.
marg.| {d} Et fiet] statim quicquid locutus fuero ad ipsos inspirando, et per ipsos exterius prophetando.
marg.| {e} Non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris] id est vobis viventibus.
marg.| {f} O Domus exasperans] etc. quasi dicat, vos qui auditis verbum, videbitis impletum.
marg.| Significat ergo vicinam captivitatem urbis Hierusalem, et Sedechiam cum populo Iuda Iamiamque capiendum.
marg.| {g} Et factus est sermo Domini ad me dicens. Fili hominis, ecce domus Israel] id est congregatio sive familia filiorum Israel.
marg.| {h} Dicentium] hoc quod sequitur.
marg.| {i} Visio quam hic videt in dies multos] differtur, scilicet,
marg.| {k} Et in tempora] etc. scio, scilicet.
marg.| {l} Dicit Dominus Deus] qui non mentitur.
marg.| Θ {a} Neque divinatio ambigua] id est dubia, sed certa.
marg.| Contra quosdam qui in predicationibus suis vel falsa dicunt, vel dubia. Predicatio enim dicitur visio, et divinatio, quia predicator providere, et precogitare debet, quid dicat, et Deo attribuere quecumque bene dixerit, ut sic predicatio iure possit dici visio pro hominis sollicitudine, et divinatio pro divino munere, quia et Deus dat, et homo precogitat. Vel visio refertur ad exempla, divinatio ad verba, ut visibilia sint exempla, et divina verba. Visio autem non debet esse cassa, quia opera bona debent fieri sine hypocrisi, et simulatione. Divinatio non debet esse ambigua, quia non debet homo predicare dubia, et incerta. Vel secundum aliam litteram. [Non erit divinatio lubrica] quia sermo noster non debet offendiculum prebere auditoribus, sed edificationem. Septuaginta habent.   [Neque erit divinans iuxta gratiam]
marg.| Contra illos qui loquuntur placentia, non utilia iuxta hominum voluntatem. Is. 30.b. Fili nolentes audire legem Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt : loquimini nobis placentia, et videte nobis errores. Sequitur.
marg.| {c} Et quodcumque locutus fuero] etc. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
marg.| {e} Non prolongabitur amplius] quin impleatur promissio bonis et comminatio malis. De primo Eccles. 8.c. Benedictio Dei in mercedem iusti festinat. De secundo, Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora. Cetera plana sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_12)

Notes :