Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 15,2 

fili hominis quid fiet ligno vitis
ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum
Numérotation du verset Ez. 15,3 

numquid tolletur de ea
lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Numérotation du verset Ez. 15,4 

ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus.
Numérotation du verset Ez. 15,5 

Et1 cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit
1 Et] etiam Rusch
nihil ex eo fiet operis
Numérotation du verset Ez. 15,6 

propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 15,7 

et ponam faciem meam
in eos de igne egredientur
et ignis
consumet eos
et scietis quia ego Dominus
cum posuero faciem meam in eos
Numérotation du verset Ez. 15,8 

et dedero terram inviam et desolatam
eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 
marg.| Et factus est sermo Domini ad me dicens : Fili hominis quid fiet] etc. In precedenti capitulo comminatus est Prophetis decipientibus, et populos eis credenti quod propter ipsos terra fame, bestiis, gladio, et peste consumetur. In hoc autem capitulo adhuc comminatur toti populo metaphorice loquens ad eum. Et comparat eum ligno vitis, quod quamdiu viti adheret utile est, separatum vero omnino inutile nisi ad ignem : Sic Iudei quamdiu Domino adheserunt per cultum debitum fuerunt optimi, et super omnes populi honorati, separati vero ab eo vilissimi facti sunt, et captivitati traditi. Dividitur autem capitulum hoc in duas partes.
marg.| Primo, metaphora de vite ponitur. Secundo, predicta parabola populo Iudeorum adaptatur, ibi : Propterea hic dicit Dominus Deus, quomodo lignum vitis, etc. Dicit ergo.
marg.| {f} Fili hominis quid fiet de ligno vitis] id est de ligno reciso a vinea, id est de sarmento vinee sive abscisso a vite.
marg.| {g} Ex omnibus lignis nemorum] id est inter omnia ligna, vel in comparatione omnium lignorum silvarum ? Sicut {5. 54vb} enim quamdiu lignum vitis adheret viti, nullum est eo pretiosius, quando separatur nullum est eo vilius, sic quando Iudei separabantur a Domino nulla gens fuit ea peior.
marg.| Unde in hoc capit. ostendit ad quantam miseriam redactus est populus Iudeorum de maxima dignitate quam habuerat.
marg.| {h} Que sunt inter ligna silvarum] quasi dicat de aliis lignis silvarum potest aliquid fieri in edificium, sed lignum vitis inter alia omnia ligna magis inutile est. Unde subdit.
marg.| {i} Numquid tolletur] id est succiditur.
marg.| {k} De ea] id est de vite.
marg.| {l} Lignum] aliquod, id est sarmentum.
marg.| {m} Ut fiat] ex eo, opus aliquod, scilicet edificium ? Non supple. Ad nihilum enim utile est, sed soli reservatur igni.
marg.| {n} Aut (numquid) fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas] id est quantumcumque vas modicum,
prol.| Δ quasi dicat, nec
marg.| Mystice. {f} Fili hominis quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum ?] Vitis est Christus, ut dicitur Io. 15.a. Ego sum vitis vera, et vos palmites, Sir. 24.c. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Ligna vitis sunt specialiter sacerdotes, et clerici, qui specialius Deo adherent.
marg.| Unde Ier. 13.b. Sicut adheret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et domum Iuda, id est clericos, et religiosos.
marg.| Item lignum vitis optimum est cum viti adheret, cum disiungitur in nullo utile est nisi ad succensionem fornacis Babylonice. Illa enim malleolis succenditur, ut dicitur Dn. 3.e. Ita est de clericis, et religiosis, quando Christo adherent optimi sunt, et optimum, et multum fructum faciunt. Sicut dicitur Io. 15.a. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Quando autem a Christo separati sunt, nutrimenta sunt ignis peccati in presenti, et in futuro ignis infernalis.
marg.| Unde Io. 15.a. Si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes, et arescet et colligent eum, et in ignem mittent et ardet. Cetera ligna saltuum sunt laici mali, ligna autem pomifera sunt boni : Isti valent ad aliquid in Ecclesia, sed mali clerici, et religiosi non sunt apti nisi incendio. Unde subdit.
marg.| {i} Numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas ?] Lignum quod tollitur de vinea, id est clericus, vel Sacerdos, vel religiosus qui per peccatum separatur a Deo non valet ad opus, non valet etiam ad hoc ut ex eo fiat paxillus, quia non valet ad bonam operationem, neque valet ad prelationem. Piger enim est in operatione superbus, vel pusillanimis in prelatione. Unde non potest in eo vas dependere.
marg.| Satis ergo sterilitas prelatorum Ecclesie innuitur cum deberent esse vitis fructificans suavitatem odoris. Sir. 24.c. Deberent effodi ut producerent uvas. Effossio fit per remotionem terre circa pedem vitis, sic ab effectu terrenorum deberet cor eorum removeri. Amor enim pes cordis dicitur, secundum Augustinum.
marg.| Item uve acres sunt in principio, sed in fine maturescunt, sic prelati debent acres esse in corripiendo, et leves in instruendo. Hoc est contra mollius corripientes. Modo potest dici de illis illud Os. 10.a. Vitis frondosa, vel aquosa secundum aliam translationem, Israel, id est plus luxurians in foliis quam in fructuum emissione. Hec est vinea quam expectavit Dominus ut faceret uvas, et fecit labruscas Is. 5.a. id est opera acerba.
marg.| Et ideo dentes filiorum obstupescunt, Ier. 31.e. Glossa Hoc est comedere fructum ante tempus, qui, scilicet presentis vite deliciis pascitur, ut iam spiritualia mandere, id est intelligere nequeat. Item quod non sint vitis vera, apparet, si ad prelationem vocarentur, statim dimitterent lectiones et claustrum, nec dicerent sicut bona vitis, vel bona oliva, Idc. 9.b. Quomodo possum relinquere, etc. Quomodo possum deserere pinguedinem meam, etc. Unde sequitur, quod hic dicitur.
marg.| Numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus] etc. quasi dicat Non, id est neque valet ad bonam operationem, neque potest in eo vas dependere : Sicut e contra de bono prelato dicitur,
prol.| * Is. 22.g.
marg.| {5. 55ra} Δ quasi dicat, nec etiam paxillus modicus poterit fieri de ligno vitis, multo minus edificium,
marg.| {a} Ecce igni datum est in escam] quasi dicat adhuc solummodo valet.
marg.| {b} Utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam] quasi dicat quando lignum vitis ponitur in igne, statim totum combustum est et in favillas redactum tam principium, et finis, quam medium, sic non est de aliis lignis silvarum, quarum prima pars et media, id est stipes, et maiores rami valent ad edificium, et superiores ramusculi tantum ponuntur in ignem, sed nihil est in vite quod valeat ad edificium, et ideo tota datur in escam ignis.
marg.| Item alia ligna si ponerentur in ignem tota, non essent cito combusta in stipite ubi sunt grossiora, sed lignum vitis statim combustum est in omni parte sui, quia in nulla parte grossum est.
marg.| Item nota quod in ligno vitis ita sit ad litteram, quod complicatur quando ponitur in ignem, unde et medium eius primo ignis consumit, et postea ad extrema pervenit. Cum ergo medium iam combustum est et factum est cinis, adhuc extrema sunt carbo. Sic ergo consumpta igni extrema, iam medietas est in favillam redacta. Et hoc est quod dicitur : Utramque partem consumpsit ignis, etc. Hieronymus Pro eo quod nos interpretati sumus : Utramque partem eius consumet, vel consumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam. Septuaginta transtulerunt : Annuam purgationem eius consumet ignis, et dimittit in finem, Ambiguitas enim verbi Hebraici sene, quod tribus litteris scribitur, scilicet Scin, et Nun, et Iod, si legatur sene, duo significat, si sane, annos.
marg.| Unde factum est ut pro duabus summitatibus, quod nos interpretati sumus, utramque partem eius Septuaginta interpretati sint : Annuam purgationem eius Aquila, duo novissima eius, Symmachus, et Theodotio : duas summitates eius. Sic etiam fuit in populo Iudeorum quod medietas eius, id est nobiliores, et fortiores primo positi sunt in ignem, quia prius transmigraverunt, sed tandem extrema, scilicet illi qui remanserunt in Hierusalem, qui fuerunt minus nobiles, fuerunt combusti igne persecutionis a Nabuchodonosor. Iam autem illi erant in favillam redacti, cum isti ardebant, quia illi iamdiu fuerant captivati in Babylone, dum isti erant in Hierusalem in afflictione obsessionis. Sequitur.
marg.| {c} Numquid utile erit ad opus] huiusmodi, scilicet lignum sic combustum ? Non, supple. Quia.
marg.| {d} Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus] id est ad edificium.
marg.| {e} Quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis] nec ad edificia, nec ad paxillos faciendos, quasi dicat quod si populus tempore prosperitatis non fuit utilis, sed potius propter idololatriam inutilis, multo minus erunt utiles cum vastati fuerint igne persecutionis, et captivitatis. Sequitur.
marg.| {f} Propterea hec dicit Dominus Deus] etc. Secunda pars, in qua predicta parabola vitis populo Iudeorum adaptatur. Unde dicit : Propterea, id est propter hec sequuntur.
marg.| {g} Hec] predicta de vinea : dicit Dominus Deus, quasi dicat ideo predicta sunt de vinea, quia competunt populo Iudeorum, sicut infra dicitur. Vel.
marg.| {f} Propterea] id est propter predictam parabolam exponendam.
marg.| {g} Hec] que sequuntur, dicit Dominus Deus.
marg.| {i} Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum] totum, scilicet quia ad nullum opus est utile.
marg.| {k} Sic tradam habitatores Hierusalem] in ignem propter suam inutilitatem, quasi dicat sicut est de vite, ita faciam de illa plebe.
marg.| {l} Et ponam faciem meam] id est vultuositatem.
marg.| {m} In eos] id est contra eos. Vel, Offirmabo, secundum Septuaginta. id est ostendam me iratum contra eos.
marg.| {n} De igne egredientur] Glossa Incense urbis, qui evaserint.
marg.| {o} Et ignis consumet eos] Glossa id est gladius hostilis, Hieronymus. Hic est ordo. Sicut vitis infructuosa incendio traditur in nullam utilitatem, sic et Hierusalem, {5. 55rb} immo habitatores eius tradentur ardoribus, ut egrediantur de igne, et ignis consumat eos, id est etiamsi de urbe
prol.| Δ evaserint
marg.| * Is. 22.g. Figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium glorie domus patris sui, et suspendam super eum omnem gloriam domum patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omnes vas musicorum.
marg.| Et nota sicut ista ligna omnibus aliis sunt deteriora, quando mala, sic e contra optima sunt, quando bona sunt.
marg.| Unde Ier. 24.b. Ficus bonas, bonas valde, et e contra ficus malas, malas valde. Laici enim mali, qui sunt quasi ligna saltuum, licet sint mali, valent tamen ad defensionem Ecclesie, et faciunt aliquando plura opera misericordie, et aliqua de genere bonorum, sed mali clerici, et religiosi omnino Deum, et opera eius abiiciunt, et non valent ad defensionem Ecclesie, sed magis eam impugnant.
marg.| {a} Ecce igni datum est in escam] Igni peccati in presenti, quia fornax Babylonis succenditur malleolis, Dn. 3.e. Et igni gehennali in futuro, quia vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus igni, Is. 9.a.
marg.| {b} Utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam] quia totam etatem suam consumunt clerici in libidine, et voluptate. Primam que est iuventutis et ultimam senectutis, et mediam inter istas. Vel primam etatem consumit ignis luxurie, mediam flamma elationis, et superbie, tertiam autem ignis cupiditatis et avaritie.
marg.| Quando enim iuvenes sunt, sunt lascivi, et luxuriosi, quando autem maturiores sunt, et provectiores, volunt honorari : in senectute autem maxime solent homines querere, et velle ditari. Vel tres partes ligni, sunt principium originis et finis et medium. Utramque ergo partem et medium ignis consumit cum homo qui natus est in peccato, vivit, et moritur in eo. Istos autem tres status suos debet homo diligenter pensare, ut sibi in omnibus caveat ab igne, utilitatem scilicet originis, laqueos iuventutis, et periculum mortis, Bernardus Vide o homo unde venis et erubescas ubi sis, et ingemiscas, quo tendis et contremiscas.
marg.| Hec tria requisivit David a puero Egyptio quem invenit, 1Rg.30.c. Cuius es tu, vel unde, et quo pergis ? Genes 3.b. Adam ubi es ? Gn. 16.c. Agar ancilla Sarai unde venis, et quo vadis ?
marg.| {c} Numquid utile erit ad opus] tale lignum sic combustum, id est clericus igne libidinis vel cupiditatis accensus, numquid aptus est ut ponatur in edificium Ecclesie ? Non.
marg.| {d} Etiam cum esset integrum] id est castus corpore, non erat utile ad opus, quasi dicat licet haberet corporis castitatem, non erat tamen sufficiens ad prelationem.
marg.| {e} Quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis] ignis, scilicet luxurie et avaritie, de quo dicitur Iob. 31.d. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina.
marg.| {f} Propterea hec dicit Dominus Deus] etc. Quod dixerat de vite, exponit de habitatoribus Hierusalem, id est de clericis, qui specialiter dicuntur Ecclesiam inhabitare. In area enim Ecclesie sunt constituti. Unde dicit.
marg.| {i} Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Hierusalem] id est clericos, qui sunt quasi ligna vitis inter alia ligna, id est inter laicos, sicut dictum est. Vel aliter. Sicut lignum vitis traditur igni, sic traduntur habitatores Hierusalem igni, quia sicut peccatum clerici, ita et laici : exemplum enim peccandi accipiunt ab eis. Unde.
prol.| Regis ad exemplum totus componitur orbis.
marg.| Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea.
marg.| {l} Et ponam faciem meam in eos] id est contra eos, ipsos puniendo.
marg.| {n} De igne egredientur] voluptatis in morte.
marg.| {o} Et ignis consumet eos] gehennalis. Quos enim hic consumpsit ignis culpe, ibi consumet eos ignis gehenne Sepe etiam fit in presenti quod peccator qui egreditur de igne luxurie, cadit in ignem avaritie. Unde Is. 24.c. Qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam, et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo.
prol.| Θ {a} Et scietis
marg.| {5. 55va} Δ evaserint, foris hostili gladio consumentur.
marg.| {a} Et scietis quia ego Dominus] beatus Hieronymus Vos, scilicet qui vivi remanseritis, ipso miseriarum pondere pressi, me esse Dominum cognoscetis : vexatio enim dabit intellectum.
marg.| {b} Cum posuero (vel) offirmavero faciem meam in eos] id est contra eos.
marg.| {c} Et dedero terram inviam] ab hominibus.
marg.| {d} Et desolatam] id est desertam a fructibus.
marg.| {e} Eo quod prevaricatores extiterint, dicit Dominus] beatus Hieronymus Non enim peccatores sicut cetere gentes, sed prevaricatores extiterunt. Aliud enim est negligere quod ignores, aliud contemnere quod colueris.
marg.| Θ {a} Et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos] quia in pena, et flagellatione malorum cognoscitur Dominus ab aliis.
marg.| {c} Et dedero terram inviam, et desolatam, eo quod prevaricatores extiterint, dicit Dominus] merito enim malorum distrahentur ad litteram possessiones, et hereditates eorum, vel tempore eorum, vel etiam post eos aliquando.
marg.| Ignis
prol.| Bonus
prol.| Materialis, Is. 1.b. Civitates vestre succense sunt igni.
prol.| Infernalis, Is. ult. g. Ignis eorum non extinguetur.
prol.| Spiritus sancti, Ex. 12.b. Si quid residuum est igni comburetis.
prol.| Deus, Dt. 4.d. Deus vester ignis consumens est.
prol.| Caritas, Lc. 23.f. Ignem veni mittere in terram.
prol.| Evangelium, Ier. 5.d. Dedi verba mea in ore tuo in ignem, etc.
prol.| Tribulatio purgans, Malach. 3.a. Ipse enim quasi ignis conflans, etc.
prol.| Angelus, Hbr. 1.c. Qui facies Angelos tuos spiritus, et ministros tuos flammam ignis.
prol.| Vindicta, Iob. 1.c. Ignis cecidit de celo.
prol.| Avaritia, Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii.
prol.| Fomes peccati, Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis, id est ardorem fomitis.
prol.| Iracundia, Ps. 57. Supercecidit ignis, et non viderunt Solem.
prol.| Malus
prol.| Carnis concupiscentia, Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, etc.
prol.| Persecutio iustorum, Idc. 9.c. Egrediatur ignis de Rhamno, id est Antichristo vel quolibet malo tyranno, ut consumat habitatores Sichem.
prol.| Tentatio Demonum, Ephes. 6.c. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_15)

Notes :