Capitulum 2
Numérotation du verset
Ez. 2,1
Hec visio
similitudinis glorie Domini
et vidi
et
cecidi in faciem meam
et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos
et loquar tecum
Numérotation du verset
Ez. 2,2
et ingressus est in me spiritus
postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos
et audivi loquentem ad me
Numérotation du verset
Ez. 2,3
et dicentem fili hominis
mitto ego te ad filios Israel ad gentes
apostatrices
que recesserunt a me
patres eorum prevaricati sunt
pactum meum
usque ad diem
hanc
Numérotation du verset
Ez. 2,4
et filii
dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te
et dices
ad eos: Hec dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 2,5
si forte
vel ipsi
audiant
et si forte quiescant
quoniam domus
exasperans est
et scient
quia propheta fuerit in medio eorum
Numérotation du verset
Ez. 2,6
tu ergo fili hominis
ne timeas
eos
neque sermones eorum metuas
quoniam
increduli
et subversores
sunt tecum
et cum scorpionibus
habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum
ne formides
quia domus exasperans est
Numérotation du verset
Ez. 2,7
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam irritatores sunt
Numérotation du verset
Ez. 2,8
tu autem fili hominis audi quecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est
aperi os tuum
et comede quecumque ego do tibi
Numérotation du verset
Ez. 2,9
et vidi et ecce manus
missa ad me
in qua erat involutus
liber
et expandit
illum coram me qui erat scriptus
intus
et foris
et scripte erant in eo lamentationes
et carmen
et ve
Capitulum 2
Numérotation du verset
Ez. 2,1
imaginarie
imaginarie
prol.|
[Ultimus versus Ez. 1 apud Hugonem]
marg.|
{d}
Hec visio similitudinis glorie Domini]
non quod gloriam Domini viderit, sed similitudinem glorie, quasi dicat, in ista similitudine significatur gloria Domini. Vel ista similitudo ostensa est mihi ad gloriam Domini, et honorem eius.
Numérotation du verset
Ez. 2,1
marg.|
{e}
Hec visio similitudinis glorie]
quia in his omnibus Dominus apparuit gloriosus.
marg.|
Notandum quod Hieronymus in originali totam predictam visionem sic perstringens ait, Visio omnis hec est. Spiritus elevans et nubes magna et quatuor animalia et rote totidem sequentes animalia et spiritum, que sub firmamento Dei esse meruerunt, que postquam elevata sunt et audierunt vocem tamquam aquarum multarum et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum et exercitus, demiserunt alas suas et stuporem silentio demonstraverunt, apparuitque sedens super similitudinem Saphiri quasi similitudo hominis, qui a lumbis habeat speciem electri et a lumbis deorsum speciem ignis in circuitu, post quem terrorem datur signum misericordie velut aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluvie.
marg.|
Item aliter exponitur in Historiis summa huius visionis : ubi dicitur sic : Quia multa predicaturus erat Ezechiel, ut autem auctoritatem preberet dictis eius Dominus, preostendit ei quasdam visiones, similitudinem, scilicet, hominis, leonis, vituli, et aquile, non solum ad prefigurandos Evangelistas, sed ut ostenderet Deum Israel Dominum esse totius creature, per hec digniorem intelligens omnem creaturam. Homo enim preest ceteris animantibus, aquila est rex avium, leo ferarum, bos iumentorum. Sub animalibus vero vidit rotam in medio rote, ut ostenderet circumvolutionem omnium elementorum in Domini potestate esse. Unde et super hec omnia vidit firmamentum coloris saphirini, et super firmamentum erat similitudo throni, et super thronum similitudo quasi aspectus hominis.
Numérotation du verset
Ez. 2,1
allegorice
allegorice
marg.|
{c}
Et hec visio similitudinis glorie Domini.
Non enim ait. Visio glorie Domini sed similitudinis glorie, quia mens in carne mortali posita videre gloriam Domini sicut est, non valet sed quicquid de illa est quod in mente resplendet, similitudo et non ipsa est. Similiter et Esaias vidit gloriam Domini. Is. 6.a. Unde et dicitur Io. 12.f. Hec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo. Solutio : Esaias eius gloriam in terra vidit, Ezechiel vero gloriam eius sicut est in celo videre non potuit, quia aliter est eius gloria in rebus factis atque aliter in semetipso.
marg.|
Hec ergo gloria eius que in rebus est videri potest, illa vero que in ipso est, videri modo nisi per similitudinem non potest.
Numérotation du verset
Ez. 2,1b
marg.|
Et vidi, et cecidi in faciem meam]
Hic incipit secundum capitulum secundum Hieronymus Sed beatus Gregorius hic terminat octavam homiliam, et incipit nonam ibi :
[Et audivi,
marg.|
Expleta autem visione, dicit propheta quid circa se qui visionem viderat, actum sit. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes.
marg.|
Primo, dicit se ad magnitudinem visionis cecidisse.
marg.|
Secundo, ad iussum Domini se erectum fuisse, ibi :
[Et audivi vocem,
marg.|
Tertio, mittitur a Domino, et ostenditur ei ad quos debeat mitti et cuius auctoritate loqui, ibi :
[Et audivi loquentem,
marg.|
Quarto, divina admonitione confortatur ne timeat eos qui erant increduli et subversores, et venenosi ut scorpiones, et exasperatores, et irritatores, ibi : Tu ergo fili hominis ne timeas eos.
marg.|
Quinto, offertur ei volumen, in quo materia omnium que eis dicturus erat, includitur, ibi : [
Aperi os tuum, et comede]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et vidi]
predicta in quibus gloriam Domini intellexi.
marg.|
{b}
Et cecidi in faciem meam]
marg.|
Ad litteram enim non potuit sustinere magnitudinem visionis. Anima enim intenta celesti contemplationi ita absorbetur, quod quasi cessat a regimine corporis.
marg.|
Unde et homo secundum corpus deficit, sicut patet Dn. 10.b. Vidi visionem hanc grandem, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quicquam virium. Quia autem dicit [
Cecidi in faciem meam]
id est ad dentes, ad litteram. Simile Ex. 3.b. Act. 9.a. Sequitur.
marg.|
{c}
Et audivi vocem loquentis]
postquam cecideram. Et est secunda pars, in qua post casum erigitur.
marg.|
{d}
Et dixit ad me]
forte aliquod de animalibus, vel verius sedens in throno, vel forte aliquis Angelus, qui ibi apparuit loquens in persona Domini. Sicut Is. 6.a. Vidit Dominum sedentem super solium excelsum. Et ille sedens dixit ei postea. Quem mittam, et quis ibit nobis ?
marg.|
{e}
Fili hominis sta super pedes tuos]
id est surge et sta.
marg.|
{f}
Et]
ego
[loquar tecum]
Et in isto verbo data est prophete virtus surgendi et standi. Unde subdit.
marg.|
{g}
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est
prol.|
Δ
mihi, id est virtus
marg.|
Moraliter. {a}
Et vidi, et cecidi in faciem meam]
Anima enim attenta contemplationi cadit a carnalitate peccati. Item anima studiosa per contemplationem cadit, et debilitatur secundum carnem. Unde enim anima gaudet, caro languet. Et hoc est ex miseria nostra. Apocalip. 1.d. Cum vidissem
{5.
11rb} eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Idem Daniel. 10. Ideo dicitur. Ct. 2.b. et 5.c.a Nuncietis ei, quia amore langueo. Ubi alia littera habet. Vulnerata sum caritate. Caritatis enim fervor hominem atterit, et languescere facit. Threnorum 1.e.b De excelso misit ignem in ossibus meis. Iste autem ignis intus fervens ossa comburit, et hominem secundum corpus languentem, et debilem facit. Unde Ier. 20.c. dicitur. Factus est in corde meo quasi ignis exestuans claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. Sic propheta visa similitudine cecidit. Unde Gregorius dicit.
a Ct. 5.
b Lam. 1.
marg.|
Quid ergo de ipso fieret si ita ut est eius gloriam vidisset, si similitudinem videns, ferre non valens cecidit ?
marg.|
Qua non in re cum magno merore pensare, et considerare cum lachrymis debemus in quantam miseriam, et infirmitatem cecidimus, qui et ipsum bonum ferre non possumus ad quod videndum creati sumus.
marg.|
Unde Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso. Visus enim infirmus non diu patitur Solis claritatem, nec anima misera diu sustinet divini luminis contemplationem.
marg.|
Item videre Deum, et cadere in faciem suam, est visa Dei magnitudine, in propriam parvitatem resilire, quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Sic ergo per humilitatem cadit homo in faciem suam, ut se humiliet, et videat casum suum et erubescat, et se peccatorem, vel nihil cognoscat, ut habetur supra Gn. capitulo decimooctavo, d. Gregorius. Cum aliquid de Deo conspicimus, in faciem nostram cadimus, quia ex malis erubescimus, que nos meminimus perpetrasse.
marg.|
Ibi enim cadit homo ubi confunditur.
marg.|
Unde et Paulus quasi quibusdam in facie iacentibus dicebat. Romanorum capitulo sexto, d. Quem ergo fructum habuistis tunc in his vel in illis, in quibus nunc erubescitis ? Iob. 42.a. Auditu auris audivi te, in predicatione, nunc oculus meus videt te, in contemplatione, idcirco me reprehendo, etc.
marg.|
Quanto enim maioris gratie lumen recipit, tanto magis reprehensibilem se cognoscit. Gregorius. Distorta ad formam diriguntur, regula et forma anime Deus est.
marg.|
Et nota quod Ezechiel cecidit in faciem suam.
marg.|
Similiter et Paulus Act. 9.a. Et de electis sepe legitur hoc. De malis vero dicitur quod cadunt retro Gn.49.c. Ut cadat ascensor eius retro. Io. 18.a. Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Similiter et Heli. 1Rg.4.d. Boni enim cadunt in faciem, quia casum suum intelligunt, et resurgere satagunt. Unde Proverbiorum 24.b.c Septies in die cadit iustus et resurgit : mali vero cadunt retro, quia non considerant casum suum, nec curant videre ea, in quibus Deum offendunt.
c Prv. 24.
marg.|
Vel aliter secundum Gregorium. Iniqui, quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Iusti vero, quia in istis visibilibus se sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.
marg.|
{c}
Et audivi vocem loquentis]
Qui cadit per humilitatem, meretur dominum audire instruentem, et eum ad bona opera facienda erigentem. Unde subdit.
marg.|
{d}
Dixit ad me ; fili hominis sta super pedes tuos]
Qui cadit in se, meretur a Domino erigi.
marg.|
{e}
Sta super pedes tuos]
id est erigere a terrenis, vel a carnalibus, et dominare tuis affectionibus.
marg.|
{f}
Et loquar tecum]
Talis enim dignus est divinis colloquiis et secretis eius consolationibus, qui surrexit, et elevavit se a mundanis delectationibus. Os. capitulo 2.c. Ducam enim in solitudinem, et loquar ad cor eius. Vel loquar tecum per revelationem scripturarum et per instructionem doctorum.
marg.|
Talis enim meretur doceri. Unde Is. 28.c. Quem docebit scientiam et intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
marg.|
{g}
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi]
Hic rectus est ordo, ut postquam homo audierit quid sit agendum, concipiat spiritum in corde, id est spiritualem voluntatem ad faciendum, ut instructus sit quantum ad intellectum, et vivificatus spiritualiter per gratiam quantum ad affectum. De spiritu enim isto dicit Is. 26.d.
prol.|
* A facie tua Domine
marg.|
{5.
11va} Δ
mihi]
id est virtus loquentis ad me, ingressa est in me invisibiliter confortando. Unde subdit.
marg.|
{b}
Et statuit me supra pedes meos]
id est dedit mihi virtutem standi super pedes meos, ad litteram. Vel,
marg.|
{a}
Ingressus est in me spiritus]
id est cor meum, sive vigor cordis mei reversus est ad me, id est reversus sum ab extasi, in qua quasi fugerat spiritus meus.
marg.|
{c}
Et audivi loquentem]
etc. Tertia pars, in qua erectus propheta mittitur a Domino, et ostenditur ei, ad quos mittatur, et cuius auctoritate se missum dicere debeat.
marg.|
Unde dicit.
[Et audivi loquentem ad me et dicentem]
tam interius in mente per se, quam exterius per subiectam creaturam ei Dominus loquebatur in aure.
marg.|
{d}
Fili hominis mitto ego te ad filios Israel ad gentes apostatrices]
etc. ac si dicat, quia filius hominis es, sis humilis in tue fragilitatis consideratione, et ne superbias ad visionum imaginem. Quia.
marg.|
{e}
Mitto ego te]
sis nuncius strenuus confidens de mittentis auctoritate et potestate. Contra illos de quibus dicitur Hierem. 23.d. Non mittebam eos et ipsi currebant. Quia.
marg.|
{f}
Ad filios Israel]
sis sollicitus per fraternam caritatem, quia fratres tui, sicut populus meus, quia apostate sunt ipsi et patres eorum, et obdurati in malitia, sis assiduus in doctrina. Unde dicit.
marg.|
{g}
Ad gentes apostatrices]
ut sonet in consuetudine et obstinatione recedendi a Deo facilitatem. Unde subdit.
marg.|
{h}
Que]
id est quia.
marg.|
{i}
Recesserunt a me]
colendo idola, non ego ab eis. Et hoc habent ex usu ipsi et patres eorum. Unde subdit.
marg.|
{k}
Patres eorum prevaricati sunt pactum meum]
id est legem, non ad horam, (Is. 24.a. Transgressi sunt legem, mutaverunt ius, naturale scilicet, dissipaverunt fedus sempiternum,) sed.
marg.|
{l}
Usque ad diem hanc]
continui et assidui sunt in peccato.
marg.|
{m}
Et filii dura facie]
etc. quasi dicat quales patres, tales filii. Patrem sequitur sua proles, infra 26.f. Qualis mater, talis filia eius. Et nota quod dicit.
marg.|
{n}
Dura facie]
id est inverecundi.
marg.|
{o}
Et indomabili corde]
id est increduli, quasi dicat te corripiente eos et peccata improperante eis, duri et increduli sine verecundia erunt, te instruente eos bonis, indomabiles, et increduli remanebunt. Vel,
marg.|
{n}
Dura facie]
id est intellectu sive ratione, que est quasi facies anime indurate in errore.
marg.|
{o}
Et indomabili corde]
id est affectu obstinato per malam voluntatem.
marg.|
{p}
Ad quos ego mitto te]
licet tales sint, quasi dicat licet plures eorum sint tales, ut dixi, et omnino incorrigibiles, tamen inter eos sunt aliqui corrigibiles, et ipsi correptione digni sunt, non damnatione maiori.
marg.|
Vel [
Dura facie]
secundum Gregorium, quia mala que faciunt iam nec erubescunt.
[Et indomabili corde]
quia numquam vel post culpas redeunt ad penitentiam.
marg.|
{q}
Et dices ad eos, hec dicit Dominus Deus]
quia quicquid dices eis, ex parte mea dices, quasi dicat ita mali et obstinati sunt quod te despicerent. Alio modo Gregorius Ac si aperte dicat,
prol.|
Δ
quia si ex
marg.|
* A facie tua Domine concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Iste spiritus datur aliquando in sermone Domini. Magna enim est verbi Dei efficacia.
marg.|
Unde Act. 10.g. Adhuc loquente Petro cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Unde signanter dicitur hic. {a}
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos]
quia divini muneris est, ut homo stet per constantiam in bonis et dominetur affectionibus suis. Notandus autem hic est secundum Gregorium ordo locutionis et operis. Prius enim similitudo glorie Domini apparet ut deiiciat. Unde dicit.
[Et vidi et cecidi in faciem meam]
Postmodum alloquitur ut elevet, ibi : [
Fili hominis sta]
etc. Deinde superabundantis gratie spiritum mittit, et levat ac supra pedes statuit, ibi :
[Et ingressus est in me spiritus]
etc. Visa enim Dei magnitudine,
{5.
11vb} ne erecti in superbia maneamus, elati pro magnitudine visionis tante dignum est ut per penitentiam cadamus, et defectus nostros consideremus, postmodum per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera iubemur.
marg.|
Et cum iam per acceptam gratiam Spiritus sancti in bonorum operum soliditate persistimus, necesse est ut unde nosmetipsos correximus, inde iam predicando alios levemus.
marg.|
Iacenti ergo precipitur ut surgat, non ut ad predicandum vadat, stanti precipitur ut ad predicandum proficisci debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis.
marg.|
Unde Ps. 36. Eduxit me de lacu miserie, et de luto fecis, et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos, et misit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.
marg.|
Prius de luto pravitatis educitur, ut post eius pedes per fidem in petra solidentur.
marg.|
Sed quia rectam fidem subsequi debet operatio, quia fides sine operibus mortua est. Iacob. 2.d. Ideo gressus eius directi sunt, ut post directionem gressuum, id est post perfectionem boni operis, in ore etiam accipiat novum canticum predicationis.
marg.|
Unde sequitur.
marg.|
{e}
Et audivi loquentem ad me, et dicentem. Fili hominis mitto ego te]
etc. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Et Is. 6.c. Ecce ego, mitte me. Ier. 23.d. Non mittebam eos et ipsi currebant. Erectus enim et inspiratus sive scientia illustratus debet mitti ad predicandum. Sed ad quos debet mitti ?
marg.|
{f}
Ad filios Israel]
id est ab bonos exhortandos. Et non solum ad bonos, sed etiam ad malos corrigendos. Rm. 1.b. Grecis, et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Unde dicit.
marg.|
{g}
Ad gentes Apostatrices que recesserunt a me]
Duo dicit
[Apostatrices]
a fide [
que recesserunt a me]
operatione. Hi sunt duo modi apostasie sive recedendi a Deo, vel per infidelitatem, vel per malam operationem.
marg.|
Utrumque autem necessarium est accedenti ad Deum. Nam fides sine operibus mortua est. Iacob. 2.d. Et opera non iuvant sine fide. Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est quemquam placere Deo.
marg.|
{k}
Patres eorum prevaricati sunt pactum meum]
Ecce una culpa superbie in pacti contemptu et transgressione. Is. 24.a. Transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum.
marg.|
{l}
Usque ad diem hanc]
Ecce altera culpa obstinationis, et malitie indurate.
marg.|
{m}
Et filii]
etc. Ecce in iniquitate filiorum culpa gravis impudentie, quia
[dura facie]
marg.|
Quoniam mala que faciunt iam nec erubescunt, et numquam vel post culpas ad penitentiam redeunt, quia
[indomabili corde sunt]
marg.|
Sic ergo dura facie dicuntur per peccandi impudentiam secundum illud Ier. 4.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Et indomabili corde per obstinationem et impenitentiam, Zachar. 7.d. Cor suum posuerunt ut adamantem.
marg.|
Pro nihilo enim reputant malleos increpationum, quia indurati sunt. Iob. 41.d. In stipulam versi sunt ei lapides funde, id est dure increpationes, quasi stipulam estimabit malleum et deridebit vibrantem hastam.
marg.|
Item in eodem c. Cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Notandum quod membrum putridum vel mortuum non sentit lesionem, vel abscissionem, sic mali non sentiunt aliquam comminationem, nec sentiunt quando per peccatum membra sibi a diabolo auferuntur, vel abscinduntur, et in ipsius servitium deputantur, secundum illud infra 23.d. Nasum tuum, et aures precident.
marg.|
{p}
Ad quos ego mitto te]
licet ita mali sint.
marg.|
{q}
Et dices ad eos, hec dicit Dominus]
Mt. 10.b. Mitto vos sicut agnos in medio luporum. Verba enim Domini non debemus nobis ascribere, sed ipsi.
marg.|
Unde 1Pt. 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Quod est contra quosdam qui quando aliquas expositiones dicunt sanctorum, non dicunt quod hoc sanctus ille dixerit, ut sic ipsi credantur illud invenisse. Notandum autem est quod
prol.|
* sanctorum
marg.|
{5.
12ra} Δ quia si ex te despiceris, ex voce mea necesse est ut loquaris.
marg.|
{a}
Si forte, vel ipsi]
filii
[audiant]
id est saltem modo audient verba mea postquam in multis me exasperaverunt peccatis.
marg.|
{b}
Et si forte quiescant]
id est cessent a peccatis, que multa sunt.
marg.|
{c}
Quoniam domus exasperans]
id est sicut mala familia provocat dominum suum ad iram, ita ipsi me. Dt. 32.c. Provocaverunt me in diis alienis. Hic debet esse primus fructus predicationis tue, et correctionis apud eos, ut quiescant a peccatis. Gn. 4.a. secundum aliam litteram. Peccasti, quiesce.
marg.|
Esd. e. Quiescite agere perverse, discite bene facere. Et nota quod dicit.
[Forte]
ut notetur libertas arbitrii, secundum Hieronymus et penitentie eorum difficultas. Simile Ier. 26.a. Si forte audiant et convertatur unusquisque a via sua mala. Item Mt. 21.d. Forsitan verebuntur filium meum. Secundum Gregorium autem per dubitationem sermonis significatur paucitas eorum qui de tanta multitudine essent audituri. Sic plerumque etiam alibi quasi dubitative loquitur Dominus, ad significandum aliquid. Sicut in Evangelio dicitur, Mc. 13.c. Dabunt signa, et prodigia ad seducendos si fieri potest etiam electos. Per hoc enim quod dicitur, Si fieri potest, exprimitur quod electi quique non cadunt. Dubitatio ergo sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis. Item cum dicit.
[Si forte, vel ipsi audiant]
per hoc quod dicit [
vel ipsi]
significat quod eorum patres qui in culpa defuncti sunt audire noluerunt.
[Quoniam domus exasperans est]
Primo fuerunt domus per fidem, et gratiam, sed postea exasperans, quia Deum a suo hospitio expulerunt per supervenientem culpam. Sequitur.
marg.|
{d}
Et scient]
etc. ut sic audita predicatione tua, aut adiuventur ut surgant, aut sic in iniquitatibus suis damnentur, ut excusatione careant, secundum illud. Io. 15.d. Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Item ut propter consortium viri sancti erubescant peccare. Eccles. 13.a. Pondus super se tollit, qui honestiori se, id est magis religioso communicat. Is. 51.d. Quis tu ut timeas ab homine mortali. Ier. 10.a. Nolite timere que timent gentes. 1. Mt. 2.g. A verbis viri impii ne timueritis, quoniam gloria eius stercus et vermis est.
marg.|
{e}
Tu ergo fili hominis ne timeas eos]
Quarta pars, in qua propheta post ostensionem malitie eorum a Domino confortatur, quasi dicat licet ita mali sint, et indomabiles, tamen non timeas eos, quia ego sum fortior, qui te mitto ad tales, alioquin iure timendi essent. Et hoc est quod subdit postea
[Quoniam increduli]
etc. Vel aliter.
marg.|
{f}
Ne timeas eos]
quia sunt increduli, et mali, et ideo a Dei auxilio remoti. Unde non sunt timendi, quia solus Deus, suique sunt timendi. Et dicit
[Ne timeas eos]
mala tibi inferentes.
marg.|
{g}
Neque sermones eorum metuas]
quibus adhuc alia peiora comminantur. Vel, {f}
Ne timeas eos]
id est crudelitatem et verba eorum. {g}
Neque sermones eorum metuas]
id est detractiones, et opprobria. Gregorius Reprobi enim et mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogant. Ne timeas dico.
marg.|
{h}
Quoniam increduli]
etc. id est licet increduli, et pessimi sint, tamen ne timeas eos.
[Increduli]
quantum ad se ;
[Et subuersores]
aliorum. Sed quomodo subvertunt ? Sicut scorpio. Unde subditur.
marg.|
{i}
Et cum]
etc. quia blandiuntur in facie, sed post dorsum portant unde venenum fundunt, quia in occulto detrahunt. Unde Ps. 117. Circumdederunt me sicut apes, quia in ore, id est in locutione dulcedinem mellis proponunt, sed occulte feriendo vulnus inferunt. Vel secundum Gregorium Increduli sunt Deo, et subversores infirmantibus proximis. Scorpiones vero sunt etiam fortibus, et robustis, quia si in facie contradicere iustis non presumant, ex occulto tamen vulnus derogationis inferunt. Increduli quippe simul, et subversores sunt, et scorpiones, quia et audita que Dei sunt, non credunt, et eos quos prevalent a bonis moribus subvertunt, et quos inflectere non valent, occultis machinationibus, feriunt, Gregorius Notandum est, quia cum prophete dicitur.
marg.|
[Increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas]
nobis consolationis medicamentum profertur,
{5.
12rb} quos sepe tedet vivere dum nolumus cum malis habitare, et mala proximorum ferre nolumus. Sed hac in re luce clarius patet, dum malos portare renuimus, quam multum adhuc ipsi de bonis minus habeamus. Neque enim perfecte bonus est, nisi qui fuerit et cum malis bonus.
marg.|
[Unde]
Iob. 30.d. Frater fui draconum, et socius struthionum.
marg.|
Phil. 2.b. In medio nationis prave, et perverse, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo.
marg.|
Item, 2Pt. b. Iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria, et luxuriosa conversatione eripuit, etc.
marg.|
Sepe vero cum de vita proximorum querimur, mutare locum conamur, secretum vite remotioris eligere, videlicet ignorantes, quia si desit spiritus, non adiuvat locus mutatus.
marg.|
Loth enim in Sodomis sanctus extitit, in monte peccavit.
marg.|
Adam etiam in Paradiso peccavit. Item si locus salvare potuisset, Sathan de celo non caderet.
marg.|
Tolerandi ergo sunt ubique proximi, quia Abel fieri non valet, quem Cain malitia non exercet.
marg.|
Unum ergo est pro quo vitari societas debeat malorum, ne si fortasse corrigi non valeant, ad imitationem sui, et alios trahant : maxime infirmos. Unde 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Item Proverbiorum capitulo 22.d. Noli amicus esse homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, etc.
marg.|
Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos sepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem numquam trahuntur, ita infirmi societatem declinare debent pravorum, ne mala que frequenter aspiciunt et corrigere non valent, delectentur imitari.
marg.|
Item potest dici quod hic removet tria, et dicit non esse timenda, que multi predicatores timent.
marg.|
Primo, timent ut non eis credatur. Unde dicit
[Increduli]
marg.|
Secundo, ne verba eorum subvertantur et ad malum intorqueantur per apertos detractores. Unde dicit
[Et subversores]
Tertio, ne etiam eis occulte detrahatur. Unde dicit [
Et cum scorpionibus habitas]
Scorpio enim est homo, qui in facie blanditur, et adulatur, et occulte detrahit. Capite applaudunt, sed cauda pungunt, et hoc magis timendum est predicatori. Ideo Dominus quando misit Apostolos predicare, dedit eis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones. Luce 10.c. Nota quod ipse scorpio extinctus in oleo, medicina est contra morsum scorpionis, ut dicitur quando ungitur punctus illo oleo. Cum ergo audis adulationem, extingue adulatorem in oleo sue adulationis, et dicas ei : Oleum peccatoris non impinguet caput meum, Et licet tales sint, tamen non est propter hoc timendum, nec ab instructione cessandum. Unde subdit.
prol.|
Δ
{a}
Verba eorum
marg.|
* sanctorum auctorum, et expositorum Sacre Scripture nomina bene determinanda sunt, cum eorum sententie adducuntur, sed quando aliquid philosophicum dicitur, non est in Sacra lectione philosophus ille qui hoc dixit nominandus, propter vitandam iactantiam, et ne illud philosopho ascribatur, quia non adducitur sententia quia sit philosophi, sed quia est veritatis. Unde Apostolus quando dixit. 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava, non nominat philosophum qui hoc dixit. Item Actor. 17.f. In ipso vivimus, movemur, et sumus. Et ad Titum 1.d. quando dixit, Cretenses semper mendaces, male bestie, ventris pigri.
marg.|
{a}
Si forte vel ipsi audiant]
moti tua humilitate, qui mihi gloriam doctorum tuorum ascribis, et mee auctoritati qui mitto te.
marg.|
{b}
Et si forte quiescant]
a peccatis, que multa sunt. Libertatem arbitrii insinuat hic. Mt. 21.d. Forsitan verebuntur, etc.
marg.|
{c}
Quia domus exasperans est]
me qui sum suavis in asperitatem sibi convertet. Deus enim a nobis sumit quare sit crudelis. Unde Is. 27.a. Quis dabit mihi spinam, et veprem, etc. Multi autem Deum exasperant multipliciter. Aures a verbis eius avertendo, auditis non obediendo, vocanti terga vertendo, vicem non reddendo, mala pro bonis tribuendo, secundum illud Ps. 37. Retribuebant mihi mala pro bonis, etc.
marg.|
{d}
Et scient]
etc. Hec non mutantur usque ad illum locum
prol.|
*
{m}
Aperi os tuum
marg.|
{5.
12va} Δ
{a}
Verba eorum]
etc. quasi dicat et verbis et vultibus crudelitatem ostendent, sed ne timeas eos.
marg.|
{b}
Quia domus exasperans est]
id est licet exasperatores sint, et nequam, tamen ne timeas verba, vel vultus eorum.
marg.|
Multum infirmus, et debilis est qui tactu folii movetur. Levit. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis. Vel secundum Gregorium ideo non sunt timendi quia sunt exasperatores Dei. Gregorius Si malos offenderimus minime timere debemus, quia illis nostra displicent quibus nec iustitia creatoris placet, quid ergo timendum est si nobis ingrati sunt, qui Deo amabiles non sunt ? {c}
Loqueris]
etc. Vel secundum Apocalypsim
[Et loqueris]
etc. licet tales sint, ut dictum est, quasi dicat non solum non est timendum ab eis, sed a correctione eorum cessandum.
marg.|
{d}
Verba mea]
Non tua, sed mea, que sunt magne efficacie contra domum exasperantem, et irritatricem, que est magne resistentie.
marg.|
{e}
Si forte audiant]
verba mea.
marg.|
{f}
Et quiescant]
id est cessent a mala vita. Et notatur, per
[forte]
et arbitrii libertas, et conversionis eorum difficultas, et convertendorum paucitas, ut dictum est supra Et bene dico quod quiescant a peccatis suis, que multa sunt. {g}
Quoniam irritatores sunt]
ut notetur usus, et consuetudo, id est me assidue ad iracundiam irritant, actu verbo, et cogitatione delinquentes, vel aliter continua. Ideo
[Loqueris]
etc. quasi dicat Insta opportune importune. Eccles. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum verum. Item Eccles. 18.c. Antequam loquaris disce, quia multum egent tua predicatione.
marg.|
{h}
Tu autem]
etc. quasi dicat tu loqueris, ergo prius audi. Vel sic. Isti sunt irritatores, et nolunt me audire, sed
[tu audi quecumque loquar ad te] [Quecumque]
dicit contra curiosos auditores, qui nolunt audire nisi nova, qui habent aures prurientes, ut dicitur, 2. Timoth. 4.a. Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Vel contra timidos predicatores, qui nolunt adversa audire ad predicandum aliis. Dicit ergo,
marg.|
{i}
Audi quecumque]
etc. quasi dicat attentus sis in audiendo.
marg.|
{k}
Et noli esse exasperans]
per inobedientiam, bona que iniungo tibi dicere reticendo.
marg.|
{l}
Sicut domus exasperatrix]
Hec littera Hieronymus et Gregorius est, licet multi habeant.
[Sicut domus Israel exasperans est]
perversa agendo. Gregorius
[Sicut mali ideo exasperant Deum]
quia loquuntur, vel faciunt mala, ita nonnunquam boni exasperant Deum, quia reticent bona. Propheta ergo exasperans esset si corrigenda non corrigeret, et dicenda sileret, vel si dicta in predicatione non exequeretur in operatione. Unde dicitur.
marg.|
{k}
Et]
tu
[noli esse exasperans]
id est fac quod predicas, et mala que fieri conspicis, ipse non facias, ne hoc quod prohibere niteris, ipse committas, quia si sal evanuerit in quo salietur Mt. 5.b. Rm. 2.a. In quo alterum iudicas predicando, teipsum condemnas, male operando. Unde Balaam Dei spiritu repletus ad loquendum, sed tamen in carnali vita suo spiritu retentus de seipso loquitur, dicens Nm. 24.a. secundum aliam litteram. Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam altissimi, qui visionem omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. Cadens in operatione perversa, apertos habet oculos in sancta predicatione, et cadens in vita habet oculos apertos in scientia. Sequitur.
marg.|
{m}
Aperi os]
etc. Hoc totum imaginarie videbatur ei. Videbatur enim prophete quod videret quandam manum, in qua erat quidam liber, et forte ipse qui loquebatur ei extendit manum suam, in qua habebat librum involutum, id est clausum, et firmatum, qui intus, et foris scriptus erat, quia etiam in cooperturis erant alique littere, vel forte imagines, et picture, et aperiebat ille qui ei dabat hunc librum, et videbat eum plenum lamentationibus, et carminibus, et ve. Dicit ergo :
[Aperi os tuum]
ad comedendum, ad litteram. Vel forte loquitur metaphorice, id est para os cordis tui ad intelligendum. {o}
Et comede quecumque ego do tibi]
non quod ad litteram comederet, sed ita videbatur ei. Vel [
Comede]
id est firmiter tibi incorpora, que audies et videbis.
marg.|
{5.
12vb} {p}
Et vidi, et ecce manus missa ad me]
id est extendit mihi manum suam ille qui mihi loquebatur.
marg.|
{q}
In qua erat involutus liber]
id est clausus, et firmatus, sicut solent libri in asseribus, vel in cooperturis claudi, et firmari. Vel forte scedula, sive rotulus quidam erat quem tenebat in manu involutum, sicut rotuli involuti sunt quos mittunt religiosi ad petenda suffragia pro mortuis.
marg.|
{r}
Et expandit illum coram me]
id est aperuit librum, et legit. Vel, id est mihi aperuit ea, que erant in libro, et indicavit.
prol.|
Δ
{a}
Qui erat
marg.|
* {m}
Aperi os tuum, et comede,
marg.|
Qui aperit os suum ad predicandum aliis comedit, et accipit a Deo maiorem intellectum, et affectum. Unde Ps. 118. Os meum aperui, et attraxi spiritum. Spiritum non attraheret, nisi os aperiret, quia si non ad predicandum se proximis impenderet spiritualis doctrine in eo gratia non crevisset. Vel.
marg.|
{m}
Aperi os tuum]
recta predicando.
marg.|
{o}
Et comede]
teipsum primo reficiendo ipso verbo, ne aliis satiatis mysterio tuo ipse ieiunus remaneas. Iob. 5.a. Messem eius famelicus comedet. Iob. 24.b. Inter acervos meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Ne sis cista tibi, et non stomachus. Vel.
marg.|
{m}
Aperi]
id est teipsum prebe dignum sermonibus.
marg.|
{n}
Os]
cordis tui per preparationem ei aperiendo. Nota quod homo debet aperire os cordis, id est intellectum, qui est ianua anime, unde debet recipere cibum verbi divini in ore per intellectum, et cognitionem, et ibi debet eum masticare per memoriam auditorum, et discussionem, et postmodum in stomachum transmittere, id est : in affectum, et ibi decoquere per dilectionem, et postea per omnia membra dividere per operationem. Taliter repletus homo, et nutritus in se primo, postea potest aliis eructare per predicationem. Secundum quod dicit Ps. 62. Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea. Et post dicitur. Et labiis exultationis laudabit os meum. Item Ier. 31.c. Inebriabo animas sacerdotum pinguedine. Et post. Populus meus saturabitur bonis. Quod est contra illos, qui granum verbi divini recipiunt, inde, sicut columba comedunt quidem transglutiendo, sed non masticant, nec sibi incorporant, sicut columba que tantum cibum ponit in vesica ad nutriendum pullos, et sibi non incorporat. Sed in Levitic. 1.d. precipitur amoveri vesica ab ave que Deo est sacrificanda. Quicquid applicitum fuerit tibi comede. Et notandum quod dicit.
marg.|
{o}
Comede quecumque ego do tibi]
contra curiosos auditores. Sequitur.
marg.|
{p}
Vidi, et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber, et expandit illum]
etc. Liber involutus est Sacra Scriptura mysteriis multis, et difficultatibus involuta. Septem enim sigillis iste liber est clausus, ut dicitur Hieronymus capitulo quinto. a. Item, Is. capitulo decimonono, d. Et erit visio omnium quasi verba libri signati.
marg.|
Hunc librum manus Domini tenuit, et Prophete prebuit, et aperuit, quia operatione divina, sive gratia eius Divina Scriptura data, et conservata, et sanctis est revelata, et aperta. Vel spiritualiter manus patris est filius, qui sacram Scripturam conservavit, et prebuit, et aperuit, sicut dicitur Hieronymus capitulo quinto. b.
marg.|
Ne fleveris, ecce vicit Leo de Tribu Iuda, radix David aperire librum, et solvere septem signacula eius. Et parum ante dicitur :
marg.|
Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus, et foris signatum sigillis septem. Vel librum involutum tradidit Dominus Prophete, cum predicatoribus, sive Apostolis in parabolis loquebatur.
marg.|
Librum autem expandebat, cum parabolas suas exponebat. Per prophetam enim intelligitur hic ordo Predicatorum, ut dicit Gregorius. Unde dicit.
marg.|
Librum involutum manus Domini porrexit, cum Apostolis dicebat, Mt. capitulo decimotertio, c. Simile factum est regnum celorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo, etc. Sed librum expandit, cum postea parabolam exponens dixit. Qui seminat bonum semen est filius hominis, ager autem est mundus, etc. Item tunc librum expandit cum aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas
prol.|
* sicut dicitur
marg.|
{5.
13ra} Δ
{a}
Qui erat]
etc. quia vel asseres, sive cooperture libri erant depicte, sicut in libris ubi sunt asseres de argento, fiunt alique imagines, vel si erat rotulus, tunc planum est, quia rotuli intus, et extra solent esse scripti. {b}
Et scripture]
etc. In quo in summa ostenduntur ei omnia que erat dicturus, Lamentationes, scilicet, captivitatis contra populum qui remanserat in Hierusalem insultantem his, qui ad vaticinium Hieremie transmigraverunt sponte in Babylonem. Et de hoc agitur usque ad 25. capitulum. Ve omnimode destructionis, quantum ad extraneas gentes eos infestantes.
marg.|
Et hoc a vigesimoquinto capitulo usque ad quadragesimum. Carmen divine consolationis, quantum ad transmigratos in Babylone desperatos, murmurantes, a quadragesimo capitulo, usque ad finem, Vel aliter Lamentationes significabant miserias quas sustinuerunt captivi in Babylone, per quas venerunt ad carmen consolationis divine. Ve autem significabat destructionem Hierosolymitarum, qui insultabat illis captivis in Babylone, et illis dicitur ve, quia pro maxima parte interfecti sunt. Vel aliter. Per hec tria instruitur Propheta, ut prophetet lamentationes penitentie de preteritis peccatis, et ipsis penitentibus subinferat carmen consolationis, et spem venie, impenitentibus vero, et penitentiam contemnentibus comminetur ve destructionis extreme. Et notandum, quod ideo liber iste datus est Prophete ad comedendum, et sibi incorporandum, ut per hec significetur ei et ostendatur, quod verba Domini debeat memoriter retinere, et ea que dicturus erat aliis, prius curaret facere. Per manum autem datus est ei liber, ut sciat divina operatione sibi datum intellectum verborum que dicturus erat. Liber autem erat clausus, et involutus, sed Prophete apertus est, ut significetur quod ea que Prophete sunt revelata aliis erant occulta. Scriptus autem erat intus, et foris, ut notetur multitudo, et abundantia dicendorum. Multa enim erant lamentanda in populo, multa promittenda penitenti populo, multa vero comminanda impenitentibus.
marg.|
* sicut dicitur. Lc. 24.g. Et nota quod dicitur. {a}
Qui erat]
etc. per allegoriam. {b}
Foris]
per historiam. {a}
Intus]
per spiritualem intellectum. {b}
Foris]
per simplicem sensum littere adhuc infirmantibus congruentem. {a}
Intus]
quia invisibilia promittit.
marg.|
{b}
Foris]
quia visibilia preceptorum suorum rectitudine disponit.
marg.|
{a}
Intus]
quia celestia pollicetur.
marg.|
{b}
Foris]
quia terrena, contemptibilia qualiter sint, vel in usu habenda, vel desiderio fugienda precipit. Alia neque de secretis celestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus iubet. {a}
Intus]
quantum ad occulta divinitatis.
marg.|
{b}
Foris]
quantum ad aperta humanitatis Christi. Ps. 103. Extendens celum ; sicut pellem, id est sacram Scripturam, que quantum ad quedam foris aperta est. Celum enim est sacra Scriptura, de qua nobis Sol sapientie, et Luna scientie, et ex antiquis patribus stelle exemplorum, et virtutum lucent. Qui tegis aquis superiora eius, quia alta sacri eloquii nobis tecta sunt, quasi intus scripta, et solis Angelis que sunt aque superiores in secreto sunt cognita. De quibus aquis dicitur. Et aque que super celos sunt laudent nomen Domini. Ps. 103. Montes excelsi cervis, id est ardua scripture nota sunt perfectis Angelis : petra refugium herinaciis, id est fides Christi incarnati passique refugium est imperfectis, qui non ardua divinitatis capiunt, sed humilia humanitatis. Quibus dicit Apostolus, 1Cor. 2.a. Nihil iudicavi me scire inter vos nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Vel dicitur, {a}
Scriptus intus]
quia intus docet servandam munditiam cordis. {b}
Foris]
quia extra docet habendam honestatem conversationis. {a}
Intus]
quia docet appetere votis intimis spiritualia. {b}
Foris]
quia exterius docet bene se habere quantum ad temporalia. {c}
Et scripte]
etc. Lamentationes vide licet, quia in sacra Scriptura scripte sunt penitentie peccatorum. Unde Iohel. 2.c. Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. {d}
Carmen]
quia ibi prenunciantur gaudia iustorum, secundum illud Ps. 83. Beati qui habitat in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te. {e}
Ve]
autem, quia ibi expressa est damnatio reproborum. Unde Mt. 22.b. Ligatis pedibus, et manibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Item Mt. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum. Item Is. ult. g. Vermis eorum non
{5.
13rb} morietur, etc. Et nota ordinem. Primo preponuntur lamentationes penitentie peccatoribus, ut peniteant, postmodum subduntur carmina consolationis, et spei penitentibus ut gaudeant, secundum illud Iob. 35.d. Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, id est spem venie, et consolationem in penitentie obscuritate. Vel gaudium in tribulatione, secundum illud Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ecce carmen in nocte. Sic ergo promittitur penitentibus carmen consolationis, impenitentibus iuste subinfertur ve eterne damnationis. Vel aliter Predicator proponit hominibus peccantibus lamentationes penitentie, et contritionis, sed ipsi assumunt carmen mundane, vel carnalis consolationis, secundum illud. Is. 22.d. Vocavit Dominus ad fletum, et planctum, et calvitium, et ad cingulum sacci, et ecce gaudium, et letitia, comedere vitulos, et iugulare arietes, etc. Ideo tertio concludi debet eis ve eterne damnationis. Sic fit syllogismus quem fecit beatus Bernardus Ego inquit propono legem, assumo transgressionem et concludo eternam damnationem. Vel sicut dictum est.
marg.|
{c}
Lamentationes]
sunt peccatorum. {d}
Carmen]
iustorum.
marg.|
{e}
Ve]
damnatorum. Vel {c}
Lamentationes]
hominum.
marg.|
{d}
Carmen]
Angelorum.
marg.|
{e}
Ve]
demonum. Omnia enim que sunt in Scriptura, aut pertinent ad statum penitentium, aut ad statum iustorum, aut ad statum damnatorum. Unde dicitur Apc. 4.b. quod de throno, id est de sacra Scriptura, que est sedes iudicis, procedunt fulgura, id est ve damnatorum, et voces, idest, carmina iustorum, et tonitrua, idest, lamentationes penitentium. De duobus primis dicitur, Lc. 7.e. Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis, lamentavimus, et non plorastis. Hec enim duo quasi omnino evanuerunt : Iam enim sancti perfecti deficiunt, et penitentes veri non inveniuntur. Unde Ps. 11. Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus, etc. Item Hieronymus 8.c. Non est qui agat penitentiam super peccato suo, dicens : quid feci ? Quia ergo iste due littere evanuerunt, et delete sunt, restat ut tertia littera, id est ve, duplicetur, vel triplicetur. Apc. 8.d. Ve, Ve, habitantibus in terra. Item infra 21.d. Fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_2)
Notes :