Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Ez. 21,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,2 

fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria
et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset Ez. 21,3 

et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Numérotation du verset Ez. 21,4 

pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 21,5 

ut sciat omnis caro
quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
irrevocabilem
Numérotation du verset Ez. 21,6 

et tu fili hominis ingemesce
in contritione lumborum et in amaritudinibus
ingemesce coram eis
Numérotation du verset Ez. 21,7 

cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit et
tabescet omne cor
et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus
et per cuncta genua fluent aque
ecce venit
et fiet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,8 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,9 

fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus
loquere gladius
gladius exacutus est et limatus
Numérotation du verset Ez. 21,10 

ut cedat victimas
exacutus est ut splendeat limatus est qui
moves sceptrum filii mei
succidisti omne lignum
Numérotation du verset Ez. 21,11 

et dedi eum
ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Numérotation du verset Ez. 21,12 

clama
et ulula
fili hominis
quia hic factus est in populo meo
hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant
gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Numérotation du verset Ez. 21,13 

quia
probatus est
et hoc cum sceptrum subverterit
et non erit dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,14 

tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum
et duplicetur gladius
ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
Numérotation du verset Ez. 21,15 

et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum acuti1
1 acuti] amicti Weber
ad cedem
Numérotation du verset Ez. 21,16 

exacuere
vade
ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
Numérotation du verset Ez. 21,17 

quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 21,18 

et
factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,19 

et tu fili
hominis pone tibi duas vias ut veniat
gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite
vie civitatis coniciet
Numérotation du verset Ez. 21,20 

viam pones ut veniat gladius ad Rabbath
filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem
munitissimam
Numérotation du verset Ez. 21,21 

stetit enim rex Babylonis
in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens
sagittas
interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset Ez. 21,22 

ad dexteram eius
facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os
in cede ut elevet vocem
in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
Numérotation du verset Ez. 21,23 

eritque
quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum
et
sabbatorum otium imitans
ipse autem
recordabitur iniquitatis ad capiendum
Numérotation du verset Ez. 21,24 

idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et
revelastis
prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu
capiemini
Numérotation du verset Ez. 21,25 

tu autem
profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,26 

hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est
que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Numérotation du verset Ez. 21,27 

iniquitatem iniquitatem iniquitatem
ponam eam et hoc nunc factum est
donec veniret
cuius
est iudicium et tradam ei
Numérotation du verset Ez. 21,28 

et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum
et dices mucro mucro evaginate
ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset Ez. 21,29 

cum
tibi viderentur vana
et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum
quorum venit dies
in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,30 

revertere
ad vaginam tuam
in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
Numérotation du verset Ez. 21,31 

et effundam super te
indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te
daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Numérotation du verset Ez. 21,32 

igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum.

Capitulum 21

prol.| [Nota: capitulum 21 apud Hugonem incipit supra Ez. 20, 45]
Numérotation du verset Ez. 21,1 
marg.| {h} Et factus est sermo Domini ad me dicens]  : Secunda pars, in qua Dominus Prophetam facit explanare quod supra metaphorice dixerat.
marg.| Et hoc facit, quia supra populus apertam flagitaverat sententiam, et deridebat parabolam.
marg.| {i} Unde dicit Fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem] id est Offirma quasi audax et iratus contra eam, que supra metaphorice dicta est saltus Meridianus.
Numérotation du verset Ez. 21,2 
marg.| {l} Et stilla ad sanctuaria] quod supra dixit :   [Stilla ad Africum] Et est sensus, id est Comminationes meas manifesta, directas contra Sancta sanctorum, contra templum, et atria, et domus Sacerdotum, et eorum possessiones.
marg.| {m} Et propheta contra humum Israel] quasi dicat, Non solum contra Hierusalem vel contra templum propheta, sed contra totam terram Iudee.
marg.| {n} Et dices terre Israel, hec dicit Dominus Deus, Ecce ego ad te] puniendam et vastandam veniam, o Hierusalem, vel o terra Israel.
marg.| {p} Et eiiciam gladium meum de vagina sua] id est destructionem terre et combustionem Hierusalem de occulto iudicio meo producam. Et vocat hic gladium quod supra flammam. Vel, Eiiciam gladium meum, id est Nabuchodonosor ministrum meum.
marg.| {q} De vagina sua] id est de terra sua, ut veniat ad succidendum saltum, et succendendum, id est Hierusalem.
marg.| {r} Et occidet] vel, occidam in te iustum et impium, id est illum qui videtur iustus, et illum qui aperte est impius. Vel ad litteram iusti occisi sunt cum impiis in Hierusalem, sed mors ipsa, et afflictio fuit iustis ad meritum, malis ad supplicium Hieronymus Flammam quam, supra dixit combusturam saltum, hic vocat gladium devorantem, qui eductus sit de vagina sua, ut interficiat iustum et impium, hoc est enim quod supra dixit, lignum viride et aridum.
marg.| Unde et Dominus Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt, in arido quid fiet ?
marg.| Sed contra hoc quod hic dicitur, videtur esse illud Gn. 18.c. Absit hoc a te, Domine, ut occidas iustum cum impio et supra 18.e. Iustitia iusti super eum erit, etc. supra 14.c. Si fuerint inter eos Noe, Daniel, et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. Solutio : Iustum, id est eum qui videtur iustus, vel qui reputat se iustum. Contra supra Lignum viride, Glossa Sanctos ut captivitatis mala effugiant morte. Potest dici quod {5.77va} Δ per se non occidit Dominus iustum cum impio, sed per alium bene permittit utrumque occidi. Vel hic loquitur de temporali occisione, ibi de eterna.
marg.| {a} Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium] id est occidere disposui. Vel [  Pro eo quod occidi] id est occidam preteritum pro futuro, id est propter hoc ut occidam.
marg.| {b} Idcirco egredietur gladius meus de vagina sua] id est de occulto iudicio meo procedet Iudeorum pena, vel Nabuchodonosor, et exercitus eius de terra sua. Et loquitur ad modum hominis irati : quando enim homo disponit occidere aliquem, extrahit gladium de vagina.
marg.| {c} Ad omnem carnem] id est ad omnem Iudeorum carnalem.
marg.| {d} Ab Austro, usque ad Aquilonem] id est a Hierusalem usque in Babylonem : Hoc dicit, quia omnes Iudei tam Rex quam populus multa passi sunt in via captivitatis de Iudea in Chaldeam, vel quia omnem terram a Iudea usque ad Babylonem subiecit sibi Nabuchodonosor.
marg.| {e} Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem] quasi dicat : Ideo predicta faciam ut omnes nationes cognoscant quod ego sum Dominus potens et iustus, per hoc, quod puniam irrevocabiliter.
marg.| Iudeos transgressores meorum preceptorum. Hoc idem supra eodem, a. dictum est. Videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, et non extinguetur succensio eius.
marg.| Ergo saltus dicitur hic gladius, id est pena et vastatio qua vastavit Nabuchodonosor Iudeam.
marg.| Vel potest fieri diversitas, in hoc, quia Hierusalem non solum combusta est in edificiis, sed etiam cesa est gladio in personis. Dicitur autem iste ignis inextinguibilis et gladius irrevocabilis, quia Hierusalem meruerat, ut non revocaretur sententia sue vastationis.
Numérotation du verset Ez. 21,6 
marg.| {f} Et tu fili hominis ingemisce] Tertia pars in qua Dominus Prophetam ad compatiendum invitat dicens.
marg.| {g} Ingemisce] id est : Eiula coram eis, non levi voce, neque moderato dolore, sed.
marg.| {h} In contritione lumborum] id est percutiendo vehementer, et quasi conterendo lumbos. Vel, Ingemisce in contritione lumborum, id est ita ac si haberes vehementem dolorem lumborum : talis enim dolor multum attingit.
marg.| {i} Et amaritudinibus ingemisces coram eis] ut scilicet, gemitus tuus eximis, vel intimis visceribus et amaritudine animi proferatur.
marg.| Nota quod Dominus primo iniunxit Prophete ut parabolice loqueretur : secundo, aperte destructionem Hierusalem : sed quia illi tacebant ad verba Prophete, nec interrogabant quare talia diceret : non enim ad verba movebantur ; ideo monet eum hic ad planctum, ut per signa doloris visibilia eos moveat, et excitet ad querendum causam fletus. Unde signanter dicit, Coram eis ingemisces, ut scilicet videntes fletum causam querant, et tu respondeas. Et hoc est.
marg.| {k} Cumque dixerint ad te] moti tuo dolore ad te querendum.
Numérotation du verset Ez. 21,7 
marg.| {l} Quare tu gemis] id est quid tibi accidit ut ita gemas ?
marg.| {m} Dices, Pro auditu quia venit] id est quia id quod audieram a Domino nunc completur opere, et venit imminens, Babylonii scilicet furentis exercitus Septuaginta, Propter ventum quia venit Nabuchodonosor, scilicet. Unde super. 1.a. Ventus turbinis, etc.
marg.| {n} Et tabescet omne cor] id est omnium cor deficiet.
marg.| {o} Et dissolventur universe manus] id est omnium fortitudo debilitabitur.
marg.| {p} Et infirmabitur omnis spiritus] id est omnium spiritus, id est animositas et audacia.
marg.| Tria dicit peritura. Cor, id est consilium, et manus, id est fortitudinem ab bellandum et resistendum, et spiritum, id est audaciam. Cor vocat sapientes consiliarios ; manus, bellatores fortes, et spiritus vocat duces et milites alios animantes ad bella.
marg.| {q} Et per cuncta genua fluent aque] quasi dicat, Tantus erit timor, quod non solum cordis, et manuum, et spiritus {5. 77vb} effugiet fortitudo, sed et timore cogente artus, et viscera dissolventur, et vesica humorem tenere non valebit, ita ut urina genua polluantur. Hinc est quod pueri quando vapulant urinam dimittunt. Accidit etiam quandoque propter morborum magnitudinem, vel propter nimiam debilitatem, ut non possint urinam procul eiicere. Unde non solum genua, sed et lectuli polluuntur.
marg.| {r} Ecce venit] quod sepe dixi venturum, scilicet gladius.
marg.| {s} Et fiet] quod dixi futurum, scilicet, succisio, vel succensio saltus.
marg.| {a} Ait Dominus Deus] cui credendum est, non ego mea auctoritate.
marg.| {5. 78ra} Δ {a} Et factus est sermo Domini ad me dicens] Quarta pars, in qua sub metaphora gladii crudelitatem exercitus Babylonii denunciat, et dicit.
marg.| {b} Fili hominis, propheta et dices, hec dicit Dominus Deus] id est dices te non tua auctoritate, sed mea loqui. Et. {c}   Loquere] ad gladium hec que sequuntur. Tu es, qui moves, vel, movens, etc. Sed interponitur de gladio, ut sciatur ad quem debeat loqui. Unde dicit. {d}   Gladius gladius exacutus est et limatus] Quia supra mentionem fecerat de gladio ; ideo hic diffusius agit de isto gladio, et effectu eius, Bis autem dicit, Gladius, gladius, ut significet duplicem adventum hostilis exercitus.
marg.| Primo enim venit Nabuchodonosor tempore Iechonie, quando facta fuit transmigratio. Secundo, tempore Sedechie, quando consummata fuit captivitas. Vel bis dicit [gladius] propter duplicem dispositionem gladii, quia   [exacutus est et limatus] et propter duplicem effectum eius, quia splendore terret, acumine pungit. Unde sequitur.
marg.| {e} Ut cedat victimas, exacutus est]  : id est ut dolorem infligat. Et.
marg.| {f} Ut splendeat limatus est] id est ut terrorem incutiat. In quo etiam notantur duo in exercitu Babylonis, splendor videlicet ad terrendum, et acumen ad scindendum, quia Iudei terrebantur de visu glorie armorum splendentium, et cesi sunt acumine ad litteram.
marg.| Vel notatur per hoc quod exercitus Babylonicus fuit splendens, id est pomposus et superbus, et acutus, id est crudelis et sevus.
marg.| {g} Qui moves Sceptrum Apostrophat et convertit se ad gladium, dicens : Tu es, o Nabuchodonosor, vel exercitus Babylonis, ille gladius :   [Qui moves Sceptrum filii mei] id est removens et destruens regnum populi Israelitici, quia primogenitus Domini dicitur Israel. Ex. 4.f.
marg.| {h} Succidisti omne lignum] id est universam populi multitudinem, quasi dicat, Nobiles et populares homines destruxisti.
marg.| Et ponitur, succidisti, pro succides, preteritum pro futuro prophetica certitudine.
marg.| {i} Et dedi eum ad levigandum] Metaplasmus est : mutat enim personam. Et est sensus. Dedi eum, id est gladium.
marg.| {k} Ad levigandum] id est feci preparari pugnum ut possit teneri.
marg.| Non enim bene potest teneri gladius nisi preparetur circa pugnum. Vel [ Ad levigandum] in Gallico fourbir, id est feci, ut Nabuchodonosor se prepararet ad veniendum et occidendum Iudeos et terrendum. Ideo dedi eum ad levigandum, id est ad forbiendum.
marg.| {l} Ut teneatur manu] mea scilicet, id est ita preparari volui Nabuchodonosor ad veniendum contra Iudeam, ut per eum punirem eos et delerem. Vel per gladium potest intelligi non Nabuchodonosor, sed eius exercitus.
marg.| Et est sensus. {i} Dedi eum ad levigandum ut teneatur manu] Nabuchodonosor scilicet, id est Ego comparavi regi Nabuchodonosor suum exercitum et levem et obedientem feci eum ipsi, in tantum ut manu sua teneret eum, id est pro voluntate sua eum duceret ad percutiendum Iudeos.
marg.| {m} Iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut in manu sit interficientis] quasi dicat Iste gladius de quo loquor est ita preparatus, quod potest cedere acumine et splendore terrere, et ita aptus est ut teneatur manu illius qui vult multos interficere.
marg.| Et sicut gladius per se non potest scindere nisi moveatur ab alio, sic Nabuchodonosor nihil poterit nisi permissus a Deo.
marg.| Sed quia nondum plene determinaverat quid esset cesurus, vel quos ; ideo subdit Dominus ad Prophetam :
Numérotation du verset Ez. 21,12 
marg.| {5. 78va} Δ {a} Clama et ulula fili hominis] id est mala instantia vocis lamentatione protestare. Per hoc bene ostendit quod Dominus numquam punit nisi coactus : ideo precipitur Prophete ut clamet ex compassione.
marg.| {c} Quia hic] gladius, id est talis, et tam crudelis acutus, scilicet et limatus.
marg.| {d} Factus est in populo meo] etc. id est effectum habuit, scilicet habebit, preteritum pro futuro, tam in nobilibus, quam in popularibus hominibus. Nulli enim pepercit : ideo dicit [  Clama, et ulula] Clama, scilicet propter Ducum destructionem.
marg.| {b} Ulula] propter populi occisionem. Vel, Clama, propter regnum. Ulula, propter sacerdotium. Vel, Clama, propter civitatem. Ulula, propter ritum legalem. Vel, Clama, propter transmigrationem. Ulula, propter captivitatem.
marg.| {e} Qui fugerant gladium, vel gladio] Duces, scilicet, et Nobiles qui nocte fugerunt per murum cum Sedechia, derelicto populo in civitate.
marg.| {f} Traditi sunt cum populo meo] id est. Licet fugere incepissent duces, tamen traditi sunt Nabuchodonosor sicut et populus qui remansit in civitate. Vel potest punctari sic.
marg.| {e} Qui fugerant] de nocte per murum, gladio traditi sunt cum populo meo, quia a Chaldeis comprehensi sunt. Septuaginta hic habent : Qui fugerant gladio hospites sive habitatores mei cum populo meo, sunt supple, quasi dicat Non solum populus, et Duces gladio sunt traditi, sed etiam Sacerdotes et Levite qui dicuntur hospites Domini, quia habitabant in templo eius, sunt cum populo captivati, et occisi. Et,
marg.| {g} Idcirco plaude] etc. id est percute femur, id est quia tanta erit miseria populi et Ducum, et Sacerdotum, plangentis habitum assume : percussio etiam femoris, signum est doloris.
Numérotation du verset Ez. 21,12 
moraliter
marg.| * {a} Clama et ulula] etc. Et nota hoc in summa quod dicit hic clamandum et ululandum et plangendum super femur, et percutiendum manu ad manum. Clamare etiam et ululare debemus pro peccatis male locutionis, percutere femur, id est carnalitatem pro peccatis male affectionis et concupiscentie carnalis, percutere manu ad manum pro peccatis male operationis. Vel clamandum est cum ululatu in confessione, percutiendum est femur, id est restringenda est carnalis affectio in cordis contritione, ut dicitur Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi percussi femur meum. Percutienda est manus, id est puniendum est malum opus in satisfactione. His visis sume illud quod infra dicitur
marg.| Aliter potest hoc exponi de gladio peccati sive de tentatione Diaboli.
marg.| Gladius enim iste dicitur exacutus, et limatus ut pungat, et fulgeat, ita actus peccati habet reatum unde interficit, et habet splendorem unde allicit, scilicet exteriorem delectationem rei.
marg.| Vel potest dici quod acumen gladii est ardor concupiscentie, et mali desiderii, splendor autem est simulatio boni, quia peccatum frequenter palliatur sub specie virtutis, sicut voluptas frequenter tegitur necessitate. Unde Diabolus dicitur transfigurare se in Angelum lucis 2Cor. 11.c. et Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius ? De isto gladio dicitur 1Rg.13.d. Descendebat omnis Israel ad Philistiim ut acueret unusquisque gladium suum, vomerem et ligonem, et securim et sarculum, per quod significatur quod alii alios acuunt, et excitant ad peccandum, et ardorem peccandi augent.
marg.| Unde Prv. 27.c. Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem proximi sui. Iste gladius scilicet peccatum vel tentatio Diaboli quando ei consentitur, movet sceptra filiorum, illos enim qui sunt reges sui, et filii Dei, facit servos. Et hoc est quod dicit.
Numérotation du verset Ez. 21,13 
marg.| {h} Quia probatus est] gladius, id est per experimentum in proximo probabitur. Vel [  Probatus est, id est] Ad occidendum et terrendum valde bene paratus. Vel valde probus. Vel, Probatus, mihi, ut dicit Hieronymus id est approbatus a me.
marg.| {i} Et hoc apparebit] scilicet Quod probus sit iste gladius, id est efficax. Vel, Et hoc, id est Hec probatio erit.
marg.| {k} Cum Sceptrum subverterit, et non erit dicit Dominus Deus] id est cum regnum Iudeorum ita subverterit, ut non sit de cetero, sed in Sedechia finiatur. Et loquitur per metaphoram Sicut gladius bonus probatur, quando super ferrum infixus scindit totum et non hebetatur. Hierusalem enim erat quasi ferrum inexpugnabilis. {l}   Tu ergo fili hominis] cum tanta sit clades futura in populo. {m}   Propheta] verbo. {n}   Et percute manum ad manum] et ita prophetabis signo, quasi dicat Non solum femur percutias pro stupro, et miraculo, sed etiam manus, ut notetur malorum magnitudo, et multitudo. {o}   Et duplicetur ac triplicetur gladius interfectorum] Optativo utitur pro Indicativo, ad designandum quod ex voluntate Domini erit occisio Iudeorum, Vel sic. Duplicetur ac triplicetur gladius interfectorum, id est duplicandus ac triplicandus a te dicatur, vel significetur. Ad interficiendum multos duplicatus est gladius, quia bis captivati sunt. Primo sub Iechonia, secundo sub Sedechia. Triplicatus est, quia tripliciter accepit Nabuchodonosor vindictam de eis, scilicet, In gladio, et fame, et peste. Vel triplex gladius est triplex persecutio. Prima sub Sennacherib, secunda sub Pharaone Nechao, tertia sub Nabuchodonosor. secundum Hieronymum autem gladius iste non solum duplicatus est, sed triplicatus. Primo enim venit Nabuchodonosor regnante Ioachim, secundo, quando tulit Iechoniam, tertio, quando regnabat Sedechias. {p}   Hic] scilicet Gladius triplicatus, quando scilicet, Venit Nabuchodonosor regnante Sedechia. {q}   Est gladius occisionis magne] quia in illo tertio adventu multos occidit, in aliis duobus autem paucos occiderat. {r}   Qui obstupescere eos faciet] pre admiratione tam subitorum malorum, vel pre multitudine ruinarum tanta et tam subita.
Numérotation du verset Ez. 21,15 
marg.| {s} Et corde tabescere] pre dolore. {r}   Et multiplicat ruinas] civitatum et personarum : et ideo obstupescent pre admiratione, et tabescent pre dolore. {u}   In omnibus portis eorum] castrorum et civitatum. {x}   Dedi conturbationem gladii acuti] id est potestatem gladio ut conturbet, quasi ex omni parte turbabuntur. Vel [  Conturbationem gladii acuti] id est gladium {5. 78vb} conturbantem eos et vastantem omnes portas eorum, id est Omnes civitates habentes portas, et seras.
marg.| Vel [Conturbationem gladii acuti] id est Rumorem conturbantem eos de gladio venturo, et imminente : veniente etiam Nabuchodonosor et appropinquante civitatibus Iudee rumor et fama eius antecedebat eum, unde turbabantur existentes in portis, id est. In civitatibus muratis, vel illi qui custodiebant portas, vel nobiles, et potentes qui solebant iudices esse in portis. In portis, dicit, quia in portis solebant expectare nuncios, et querere rumores a transeuntibus.
marg.| {y} Et limati ad fulgendum] Supra dictum est quare gladius dicitur acutus, et limatus.
marg.| {z} Amicti ad cedem] ne contrahat rubiginem ut sic melius scindat. Vel, Amicti, quia solet manubrium ensis tegi, et aptari, ita ut possit fortiter teneri ad cedendum. Per hoc significatur quod Nabuchodonosor quasi latenter, et occulte, et subito venit ad cedendum populum. Non etiam credebant quod tempore Sedechie veniret, quia seducti erant a Pseudoprophetis.
marg.| {a} Exacuere, et vade] etc. Apostrophat Propheta ad gladium in persona Domini dicens [  Exacuere] id est   [exacueris] In quo notatur Chaldeorum crudelitas, et acerbitas, vel eorum strenuitas, cui resisti non poterat. {b}   Et vade ad dexteram, sive ad sinistram] id est ibis quocumque volueris quia exacutus eris.
marg.| {e} Quocumque faciei tue est appetitus] quasi dicat Omnia tibi, o Nabuchodonosor exposita sunt, vade quocumque volueris, et quocumque facies tua, id est mens tua, vel discretio tendit, vel tendendum decrevit.
marg.| Vel {c} Ad dexteram] id est ad Hierusalem {d}   Sive ad sinistram] id est ad Rabbath filiorum Ammon, quasi dicat Potes ire ad Hierusalem, vel ad Ammonitas si volueris, ut dicitur inf. eod. Hoc autem dicit ne Nabuchodonosor memor exterminii facti sub Sennacherib timeret ire in Hierusalem.
marg.| {f} Quin et ego plaudam manu ad manum] Istud, quin, ponitur additive pro insuper, sicut Lc. 11.d. Quinimo Beati qui audiunt verbum Dei, etc. Et est sensus. Quasi non solum dedi licentiam tibi Nabuchodonosor, sed etiam ego exultabo in facto tuo. Vel aliter.   [Tu ita facies ex precepto meo, et ego insuper de hoc plaudam] id est   [exultabo] dicit Dominus. Vel   [Plaudam manu ad manum] id est te sevientem in adversarios meos quasi fautor instigabo, sicut canis instigatur ad latrandum per plausionem manuum.
Numérotation du verset Ez. 21,17 
marg.| {g} Et implebo indignationem meam] quasi dicat Ita instigabo Nabuchodonosor tamquam fautor eius, et exhortator, quod perfectam vindictam complebit in Iudeam dicens ei, Ne dubites neque formides pati hoc quod passus est Sennacherib, quia.
marg.| {h} Ego Dominus locutus sum] quod ita facias, quasi dicat. Mee minister es voluntatis, et ideo audacter comple meam sententiam contra Iudeos.
Numérotation du verset Ez. 21,1 
moraliter
marg.| {h} Et factus est sermo Domini ad me dicens, Fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem] Propheta plangendo conquestus erat, vel de hoc quod deridebatur sermo eius parabolicus, vel quia non intelligebatur, et Dominus iniungit ei ut apertius loquatur, nec auditorum derisio timeatur. Et est argumentum quod predicator incessanter debet predicare, et instare opportune importune, ut dicitur 2Tim. 4.a.
marg.| Et notandum quod hic vocat Hierusalem, quod supra dixerat Austrum, et sanctuaria dicit, quod supra dixerat Africum, et humum Israel dicit hic, quod supra dixerat saltum agri Meridiani.
marg.| Per Hierusalem ergo, hic Religiosos intellige, et Claustrales, qui Austro Spiritus sancti solebant perflari, sed modo Austro perflantur favoris mundani. Per sanctuaria Clericos, et Sacerdotes intellige, qui supra comparantur Africo, qui fertiles, et aucti sunt divitiis temporalibus.
marg.| Per humum Israel laici intelliguntur, et agricole, qui humorem, et omnem copiam ipsis ministrant, et ipsi vacui ieiunant, et laborant, qui supra dicuntur saltus agri Meridiani : in calore enim et labore existunt semper, et tamen sine fructu remanent, quia aliis laborant, unde saltus dicuntur. Dicit ergo.
marg.| {k} Pone faciem tuam ad Hierusalem] id est Ad Religiosos.
marg.| {l} Et stilla ad sanctuaria] id est Ad Sacerdotes, et Clericos.
marg.| {m} Et propheta contra humum Israel] id est contra malos laicos, et dices terre Israel. Humus dicuntur divites inter laicos, qui satis abundant in humore. Terra autem dicuntur laici pauperes, qui a divitibus atteruntur.
marg.| {o} Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego ad te] id est cito, et ex improviso veniam ad te iudicandum in morte, vel in extremo examine, Iac. 5.b. Ecce iudex ante ianuam assistit, Apc. 2.b. Age penitentiam, et prima opera fac : Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum nisi penitentiam egeris.
marg.| {p} Et eiiciam gladium meum de vagina sua] id est Sententiam meam de occulto meo iudicio producam dicens : Ite maledicti in ignem, etc. Mt. 25.d. De isto gladio dicitur Is. 27.a. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti super Leviathan serpentem, Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, etc.
marg.| {r} Et occidam in te iustum, et impium] id est * hypocritas et aperte malos, qui interficientur in divina sententia, secundum quod dicitur Is. 11.a. Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Unde subdit.
marg.| {a} Pro eo autem quod occidi iniustum et impium] id est ad hoc ut occidam, vel quia occidere decrevi meritis eorum exigentibus.
marg.| {b} Idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad Aquilonem] quia omnes de omnibus finibus mundi resumptis carnibus in resurrectione venient ad iudicium Salvatoris.
marg.| {e} Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem] In hoc maxime affligentur mali quod scient sententiam divinam non esse revocandam, nec placandum Iudicem.
marg.| Unde Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet precibus cuiusquam, nec recipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| {f} Et tu fili hominis ingemisce] etc. Simile dicitur Ier. 31.d. Statue tibi speculum, pone tibi amaritudines.
marg.| Hoc dicitur Prelato, vel Predicatori, ut gemat coram subditis, ut sic ad gemitum alios excitet, non ad risum. Ct. 2.b. Vox turturis audita est in terra nostra. Bernardus Vox turturis gementi similior quam canenti, nostre peregrinationis nos admonet. Sed quia multi gemunt, et iterum gemenda committunt : Ideo dicit.
marg.| {g} Ingemisce in contritione lumborum] id est sic gemas ut luxuriam restringas ac gemenda iterum non facias. Iob. 40.a. Accinge sicut vir lumbos tuos.
marg.| Item Eph. ult. c. State succincti lumbos vestros in veritate. Item quia quidam gemitum habent in superficie, et non in corde : Ideo dicit.
marg.| {i} Et in amaritudinibus ingemisces] ut gemitus exterior ex abundantia interiorum amaritudinum procedat coram eis in exemplum. Bernardus Illa mihi predicatio placet, que ad gemitum et fletum excitat, non ad plausum.
marg.| {k} Cumque dixerint ad te, Quare tu gemis, dices, Pro auditu quia venit] pro illo scilicet terribili auditu : Ite maledicti in ignem eternum, qui veniet cito, de quo dicit Ps. 111. Ab auditione mala non timebit.
marg.| {n} Et] tunc [  contabescet omne cor, et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus] In illo enim extremo et tremendo iudicio, nec cordis consilium, nec manuum fortitudo, nec spiritus audacia poterit hominem liberare. Eccles. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
marg.| In morte etiam cuiusque patet quomodo omnia membra eius tabescent. Sicut dicitur Za. ult. c. Hec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes que pugnaverunt adversus Hierusalem, tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eorum contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. Vel cor mundi dicuntur sapientes eius, manus potentes, spiritus generosi et nobiles. Genua autem que omnia portant, dicuntur homines inferiores, qui sustinent pondus diei, et estus : de quibus etiam dicitur hic.
marg.| {q} Et per cuncta genua fluent aque] quia etiam de istis aliqui sustinebunt inundationum amaritudinem gehenne Omnes etiam sustinent dolores multos in morte.
marg.| {r} Ecce venit auditus] scilicet mortis, vel iudicii.
marg.| {s} Et fiet ait Dominus Deus] quasi dicat, in ianuis est.
prol.| * {a} Et factus est
Numérotation du verset Ez. 21,8 
marg.| {5.79ra} Δ {a} Et factus est sermo Domini ad me dicens] etc. Quinta pars, in qua agit de oraculo Nabuchodonosor venientis ad Hierusalem : Prophete enim multa erant dicta de ista gladii limatione et acutione hic autem ut plenius innotescat quid sit iste gladius, determinat per quas vias venturus sit iste gladius, id est Nabuchodonosor et exercitus eius.
marg.| Unde dicit Dominus ad Prophetam {b} Et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis] Notandum ergo quod cum Nabuchodonosor exiens de Chaldea proposuisset venire ad vastandum Iudeam et inferiores regiones, venit ad quoddam bivium, ubi divertendum erat, vel ad Rabbath metropolim filiorum Ammon, vel ad Hierusalem metropolim Iudeorum, et timuit accedere ad Hierusalem, memor interfectionis Sennacherib.
marg.| Unde timens et nesciens ad quam civitatem prius diverteret, interrogavit idola sua, que non responderunt, et etiam consuluit exta, id est Responsum in fibris animalium quesivit. Sed nec sic habuit responsum, ut dicunt quidam ; ideo tertio sumpsit duas sagittas, et scripsit in una nomen civitatis Hierusalem, in alia Rabbath, et imposuit in pharetram.
marg.| Et fuit tale eius oraculum et dispositio cordis sui, ut primo iret ad illam civitatem cuius nomine inscripta sagitta caderet ad dexteram.
marg.| Vel forte illam civitatem prius expugnaret, cuius nomine inscripta sagitta citius de pharetra exiret, quod fecit secunda vice : fuit enim responsum ut faceret oraculum. Dicit ergo.
marg.| {c} Pone tibi duas vias] etc. ad illas scilicet, id est Suppone vel describe quomodo Nabuchodonosor veniet ad quoddam bivium, habens appetitum eundi per ambas vias, sed ambiguus per quam primo vadat.
marg.| {d} De terra una] de Chaldea, scilicet sive de Babylone.
marg.| {e} Egredientur ambo] Nabuchodonosor, scilicet et eius gladius, id est exercitus. Vel Ambo, Rex et gladius, Et sumitur gladius materialiter. Vel, id est Rex et exercitus tantus qui sufficiat contra utramque civitatem : Nabuchodonosor enim dicitur gladius quo Dominus pugnat, et exercitus Nabuchodonosor dicitur gladius quo ipse utitur pro sua voluntate. Vel, ambe, vie, quia de terra sua veniet ad bivium.
marg.| {f} Et manu capiet coniecturam] Nabuchodonosor, id est Operatione, id est Per hec que faciet manu, coniecturam accipiet per inscriptionem, scilicet Sagittarum et proiectionem.
marg.| Vel {f} Manu] propria, id est iactatione sagittarum facta per manum.
marg.| Vel {f} Manu] propria, scilicet. Quia forte ipsemet inscripsit sagittas et proiecit de pharetra.
marg.| Et ubi hoc faciet subiungit. {g} In capite vie civitatis] id est. In compito vie sive in capitali via que ducit ad civitatem Hierusalem sive ad Rabbath. {h}   Coniiciet] quo ire debet. {i}   Viam ponens] id est sorte disponens. {k}   Ut veniat gladius] etc. si sors scilicet hoc dederit. {m}   Et] id est Vel {n}   Ad Iudam et Hierusalem munitissimam] si sors scilicet dederit hoc.
marg.| Vel sic. {k} Ut] id est utrum   [veniat gladius] etc. Iudam autem dicit pro populo, et Hierusalem pro civitate. Vel per Iudam, sortem Iude intellige, per Hierusalem sortem Beniamin. {o}   Stetit enim] modo planius exponit.   [Stetit enim] stabit, quia futurum erat.
marg.| Vel {o} Stetit] in prescientia Dei. {p}   Rex Babylonis] Nabuchodonosor. {q}   In bivio in capite] etc. ut sciat scilicet Per quam viam divertat. Unde modum divinationis exprimit dicens. {s}   Commiscens sagittas] in pharetra, nominibus duarum civitatum inscriptas vel signatas, ut videat cuius sagitta exeat prius, et quam civitatem prius debeat oppugnare : inscriptas namque sagittas commiscuit in pharetra, proponens quod primo iret ad civitatem cuius nomine inscripta prior ei caderet cum eiicerentur a pharetra, et accidit, vel quia cecidit ad dexteram, sicut Os. 4.c. Populus meus in ligno suo interrogavit, etc. Glossa Proposuerat forte in sorte, sicut predictum est, vel quia prius exivit de pharetra.
marg.| Sed ne videretur istud oraculum suo consilio tantum fecisse ; ideo subdit.
marg.| {t} Interrogavit idola, exta consuluit] id est immolando adipem interiorum vitalium idoli, consuluit ipsa idola, et interrogavit ab eis responsum.
marg.| Et responsum est ei, supple quod ita commisceret sagittas, ut dictum est. Vel potest dici quod quia idola non responderunt ei, in extis animalium responsum habere potuit, ideo tale oraculum {5. 79rb} assumpsit. {u} Ad dexteram eius facta est divinatio super Hierusalem] id est sors cecidit super Hierusalem que erat ad dexteram. Rabbath enim erat ad sinistram. Vel aliter lege sic. Divinatio : eius ad dexteram cadens facta est super Hierusalem, quia sagitta inscripta nomine Hierusalem cecidit ad dexteram Hieronymus vult, quod oraculum ita fuerit, quod cuius nomine sagitta egrederetur primo, prius illa civitas expugnaretur.
marg.| Unde sagitta Hierusalem primo egressa est de pharetra. Ideo dicitur hic.
marg.| Divinatio facta est ad dexteram eius super Hierusalem, id est super Hierusalem que erat ad dexteram secundum situm illius loci in quo erat Nabuchodonosor.
marg.| {5. 79va} Δ Sed quomodo super Hierusalem facta est, subdit.
marg.| {a} Ut ponat arietes] id est. Ut veniat ad oppugnandum civitatem, ponendo arietes contra ipsam.
marg.| {b} Ut aperiat os in cede] os suum, scilicet. Hortando exercitum suum ad cedem Iudeorum.
marg.| {c} Ut elevet vocem] exhortationis.
marg.| {d} In ululatu] Iudeorum morientium, vel proprii exercitus exultantis. Vel.
marg.| {c} Elevet vocem in ululatu] id est incitet exercitum ad fremitum in exultationem.
marg.| {e} Ut ponat arietes contra portas] ad penetrandos muros.
marg.| {f} Ut comportet aggerem] ad implenda fossata.
marg.| {g} Ut edificet munitiones] circa civitatem quibus claudatur ne possint exire.
marg.| {h} Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum] Iudeorum, quasi dicat Ita faciet divinationem an debeat capi civitas, sed frustra, secundum habitantium in Hierusalem opinionem. Ideo dicit [  Quasi frustra]
marg.| {i} Et sabbatorum otium imitans] quasi dicat Cum Nabuchodonosor ita obsidebit Hierusalem, et pugnabit contra eam, videbitur habitatoribus Hierusalem quod ipse frustra laboret, sicut ille frustra laborat qui consulit idola muta, que non dant responsum veritatis, et quod ipse quasi otiosus ludat, et nihil operis agat, et in hoc otium sabbatorum imitetur. Vel quia in bivio aliquot diebus otiosus fuit, dubitans quo pergeret, vel etiam ante civitatem in honore Deorum suorum aliquot diebus feriavit, ut eos sibi placaret. Vel quia civitas munitissima erat, otiosus stetit diu ante eam, volens capere fame, quod etiam contigit.
marg.| {k} Ipse autem] Nabuchodonosor [  recordabitur iniquitatis ad capiendum] quasi dicat Licet Iudei in principio eum vilipendant propter sue civitatis situm inexpugnabilem, tamen ipse confidet de victoria, quia dicitur ei, quomodo iniqui fuerint in Deum suum, et quomodo Sedechias violaverit fedus, et iuramentum, et quomodo Prophete contra eos mala ventura predixerint ; et ideo audacter impugnabit. Vel aliter legitur.
marg.| {h} Eritque quasi consulens frustra] etc. Tangit quod Nabuchodonosor veniens ad Hierusalem videns civitatem inexpugnabilem, timuit, et consuluit idola sua, utrum esset capturus civitatem, que non responderunt ei. Unde dicitur.   [Et frustra consulens oraculum] quia non accepit ab idolis responsum.
marg.| {i} Et sabbatorum otium imitans] id est frustra laborabat, et otiose immolando idolis, et responsum querendo ; et ideo magis timuit, et maxime propter hoc quod acciderat Sennacherib, audaciam tamen ex hoc habuit quod Dominum eis offensum intellexit. Unde sequitur.
marg.| {k} Ipse autem recordabitur iniquitatis Hierusalem, ad capiendum eam] non in fortitudine sua, sed in iniquitate eorum confidens. Et quia posset dicere aliquis quod frustra recordabitur iniquitatis Iudeorum, quia non est in eis iniquitas. Ideo subdit quod, imo tanta est eorum iniquitas quod iuste sunt capiendi, Et hoc est.
marg.| {l} Idcirco] ad ostendendum iniquitatem eorum.
marg.| {m} Hec dicit Dominus Deus] que sequuntur.
marg.| {n} Pro eo quod] etc. ad delectandum, vel ad faciendum iterum que alias egistis, non ad puniendum sive dolendum. Hieronymus habet litteram. Pro eo quod in memoria, etc. Vel, Recordati estis iniquitatis vestre, id est iniquitatum Patrum vestrorum, quas fecistis vestras imitando eos. Vel [  iniquitatis vestre] id est a vobis ex antiquo perpetrate, vel ad quam proni estis idololatrie, scilicet, quia semper proni fuerunt ad idololatriam quam in Egypto didicerant.
marg.| {o} Et revelastis prevaricationes vestras] id est Aperte et sine verecundia peccastis, et alios ad peccatum invitastis ; sive, quod habebatis in corde revelastis in opere.
marg.| {p} Et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris] id est Apparuit in opere quod cogitastis in corde.
marg.| {q} Pro eo, inquam, quod recordati estis] id est Quia ita peccata vestra duplicastis, et multiplicastis. Hieronymus quod in memoriam revocastis, etc.
marg.| {r} Manu capiemini] id est Potentia Nabuchodonosor. Vel [  Manu capiemini] id est sine bello, de facili scilicet, sicut aliquis {5. 79vb} capitur manu quando non resistit. Unde per hoc modum captionis Hierusalem significat, quia non bello capta est, sed fame et longa obsidione.
marg.| {s} Tu autem prophane] etc. quasi, ita capietur populus, et civitas, nec tu o Rex evades. Et est hic sexta pars, in qua deiectionem regis Sedechie demonstrat. Dicit ergo. {s}   Tu autem prophane] in Deum, cuius cultum, et templum prophanasti.
marg.| {t} Impie] in populum subditum, id est crudelis. Unde Septuaginta habent.   [Inique rex Israel] Et loquitur de Sedechia, in quo imperium sive regnum regum Israel de stirpe David finitum est.
marg.| {u} Cuius venit dies] destructionis. Dies dico :
marg.| {x} In tempore iniquitatis Prefinita] que longo tempore ante prefinita est dum Peccabas, et inique agebas, Vel, Dies prefinita, implenda in tempore iniquitatis, id est in tempore quo retribuetur tibi iniquitas, id est pena pro iniquitate. Aliqui habent. In tempore, etc. Quia Deus prefinit quantum permittit hominem durare in iniquitate. Vel, prefinito tempore, vel quia Deus prefinit tempus iniquitatis finiende, vel puniende.
marg.| {y} Hec dicit Dominus Deus] etc. id est Auferes sacerdotium cum regno de populo Iudeorum, id est Eris causa quare hec auferentur. Vel, id est Tu, o Propheta, predic hec auferenda. Cidaris enim insigne Pontificis est, corona, id est Diadema regis est indicium. Et causam subdit quare peribit regnum, et sacerdotium de Hierusalem.
marg.| {z} Nonne hec est] Hierusalem, scilicet, Vel Nonne hec est corona, scilicet, Vel cidaris.
marg.| {a} Que humilem] id est Humiliandum, et deiiciendum sublevabit. {b}   Et sublimem] id est Sublimandum.
marg.| {c} Humiliavit] id est Deiecit pro voluntate contra ius, et rationem ? quasi dicat Nihil fecit iudicio, sed ad imitationem regis Babylonii, quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat, ut dicitur Dn. 5. Vel aliter.
marg.| {z} Nonne hec est] dies, scilicet prefinita.
marg.| {a} Que humilem sublevavit] id est Godoliam.
marg.| {b} Et sublimem humiliavit] scilicet Sedechiam regem ?
marg.| {d} Iniquitatem, iniquitatem, {5. 80ra} Δ   iniquitatem ponam eam] id est Deponam eam quasi iniquitatem, id est Quasi valde iniq uam. Et non dicit (iniquum) vel (iniquam,) sed iniquitatem emphatice ; unde loquitur sic ad expressionem. Vel, id est Deponam eam propter iniquitatem.Et dicit ter, (iniquitatem) quia Iudei impii erant in Deum per idololatriam, iniqui ad invicem per iniurias, et violentiam, et immundi in se per luxuriam. Vel quia Legem non servaverunt. Prophetas deriserunt, iniquitatem compleverunt quam sub Moyse, et Ducibus inceperunt. Per hoc ergo quod ter ponit, innuit immensitatem iniquitatis exercitate in omni tempore. Vel in hoc notatur triplex peccatum Sedechie propter quem destructa est Hierusalem. Fuit enim ingratus Nabuchodonosor, qui eum sublimaverat. Item violavit pactum, et transgressus est iuramentum.
marg.| {a} Et hoc non factum est] hec destructio, scilicet Regni, et Sacerdotii, et totius civitatis.
marg.| {b} Donec veniret] etc. quasi dicat. Non fiet hoc donec veniat Nabuchodonosor, cui adiudicatum est hoc, sive qui divino iudicio predicta faciet.
marg.| {c} Et tradam ei] civitatem, scilicet. Vel cidarim, et coronam, vel iudicium quando venerit. Et loquitur in persona Domini. Vel aliter legitur secundum Hieronymus
marg.| {a} Hoc non factum est] etc. id est Regnum Iudeorum, et Sacerdotium non erunt omnino destructa, donec veniat Christus, cui Pater dedit omne iudicium. {c}   Et tradam ei] Regnum, et Sacerdotium, id est Ecclesiam de gentibus congregatam, in qua erit verum Regnum, et verum Sacerdotium. Vult ergo dicere quod licet ad tempus in captivitate Babylonica cesset Regnum, et Sacerdotium, tamen omnino non delebuntur usque ad Christi adventum. Et ista expositio licet videatur allegorica, tamen litteralis est. {d}   Et tu fili hominis propheta, et dic] etc. Septima pars, in qua comminatur filiis Ammon. Ex accidenti autem interserit lac de filiis Ammon. Quia enim supra dixerat stetisse Nabuchodonosor in bivio, et per coniecturam suam prius ad dexteram evenisse, id est Ad Hierusalem expugnandam, ne crederet aliquis Rabbath filiorum Ammon, que erat ad sinistram manum Nabuchodonosor evasisse. Ideo postquam de via dextera egit, de sinistra recto ordine determinat. {e}   Hec dicit Dominus Deus] etc. Hec, scilicet, Que dicta sunt de Iudeis, quod scilicet, Ipsi Ammonite capiendi sunt, sicut et Iudei, vel hec que sequuntur de mucrone. {f}   Et ad opprobrium eorum] id est Iudeorum vel Chaldeorum, quia filii Ammon opprobrio habebant Iudeos, et Chaldeos.
marg.| Vel sic. {f} Et ad opprobrium eorum] id est Filiorum Ammon, dicit supple hec que sequuntur, quia per hec significat destructionem eorum.
marg.| Vel {e} Hec dicit Dominus Deus] etc. id est Ad nobiles, et divites. {f}   Et ad opprobrium eorum] id est Ad populares, et opprobriosos, et viles inter eos. {g}   Et dices] dirigens sermonem ad eumdem gladium, de quo prius actum est, sic. {h}   O Mucro, mucro] id est O Nabuchodonosor. {i}   Evagina te ad occidendum] id est Exi de terra tua ut venias ad occidendum filios Ammon. Et dicit bis, mucro, quia bis destructi fuerunt. {k}   Lima te ut interficias, et fulgeas] id est Prepara te ut fulgore tuo alios terreas, et subiicias, Hieronymus habet pro una parte. Evagina te, et lima te. Et protenditur constructio usque ibi : Revertere ad vaginam tuam, etc. Et est sensus. O mucro qui paratus es ad cedem, qui limatus es ad fulgorem, revertere in vaginam tuam. Sic autem construit litteram. O mucro, evagina te ad occidendum, et O mucro, lima te ut fulgeas, et interficias, cum tibi viderentur vana [  et divinarentur mendacia] id est Quamvis idola tibi responderint, et vanum sit omne quod a Demonibus respondetur, nihilominus tamen verum est hoc quod a casu tibi responderunt, quia quantum in eis est, vanum est, veritas tamen a Deo est. Et quid responderunt ? Hoc scilicet.
marg.| {m} Ut dareris] etc. id est Filiorum Ammon.
marg.| {n} Quorum veniet dies] destructionis. {o}   In tempore iniquitatis prefinita] id est quando Deus prefinivit iniquitatem eorum puniendam. Tu, inquam, mucro expleto opere tuo contra filios Ammon. {p}   Revertere ad vaginam tuam in locum] etc. in Chaldeam, scilicet. Vel potest legi aliter illud.
marg.| {h} Mucro, mucro evagina te] etc. id est Qui es evaginatus ad occidendum, et limatus ad fulgendum, ita.
marg.| {5. 80rb} {m} Ut dareris super colla] etc. id est Ut interficeres Ammonitas, ad litteram, prius impietate vulneratos. Et hoc dico faciendum. {l}   Cum tibi viderentur] etc. id est Quamvis esses idololatra, et vana, et mendacia responsa Demonum requirens, tamen ita Dei adiutorio vicisti.
marg.| Vel, Cum tibi viderentur vana, etc. Hoc dicit, quia Filii Ammon consuluerunt oraculum cum impugnaret eos Nabuchodonosor, et responsum est eis quod non traderentur in manibus eius, nec caderet super eos gladius, sed tamen cecidit super colla eorum, quamvis contrarium dicerent Dii eorum. Et hoc est.
marg.| {l} Cum tibi] id est Contra te o Nabuchodonosor, viderentur vana, et divinarentur mendacia, id est Cum idola respondissent, vel idolorum cultores, et haruspices dicerent se vidisse, et divinassent que falsa fuerunt. Vel (tibi) supponit pro filiis Ammon, et alius etiam erit sensus, quasi dicat, Quamvis falsa tibi dicant idola tua, o tu Ammon, tamen ad tantam miseriam venies quod mortui portabuntur a vulneratis, quia nullus remanebit in te sanus, sed omnes erunt mortui vel vulnerati. Et hoc est quod dicit. {m}   Ut dareris] id est Revertereris, super colla vulneratorum, etc. Sequitur autem de isto mucrone. O mucro qui talia egisti.
marg.| {p} Revertere ad vaginam tuam] id est In Chaldeam.
marg.| {q} In locum in quo creatus es] in Babylonem. Et est ultima pars, in qua predicit destructionem Nabuchodonosor, ut prosequatur de gladio usque ad finem eius, et ad interitum. Unde dicit. {r}   In terra nativitatis] etc. In Babylone, que est in Chaldea iuste te puniam, et destruam, non quod iste Nabuchodonosor fuerit interfectus in persona sua, sed in suis successoribus, in Balthasar, scilicet, Vel iudicatus dicitur a Domino pro tempore illo quando fuit a regno, et a conversatione hominum abiectus, ut dicitur Dn. 4.f. Sed quare Dominus punivit eum, cum ipse miserit eum ? Solutio : Quia sibi, non Deo attribuit totum.
marg.| {s} Et effundam super te] etc. Quia Medorum, et Persarum virtute capieris, ut dicitur plenius, Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super eos Medos, etc. Et quia sub persona gladii de rege, imo de regno Babylonis locutus est, prosequitur metaphoram. Et dicit. {t}   In igne furoris] etc. ut faciam te consumi. Sic fit de instrumentis ferreis quando inveteraverunt, et amplius non valent ad usus hominum, proiiciuntur in ignem, et conflantur, et fiunt ex illa materia alia vasa utilia, si sapiens est artifex. Sed quando stultus est artifex, tunc totum permittit consumi, nec aliquid utile ex eo operatur. Unde dicit hic.
marg.| {u} Daboque te in manus] etc. id est in manibus stultorum artificum, et imperitorum, qui artem non habent cudendi gladios, et acuendi, ut nequaquam ultra acuaris, et limeris, ut fulgeas ad occidendum, et fabricent de te interitum, vel corruptionem, id est proiiciant te in ignem ad consumptionem. Et hoc est quod subdit.
marg.| {x} Igni eris cibus] id est vastaberis ad ignem, sicut gladius qui omnino consumitur. Attribuit hoc ipsi, quod fuit civitatis scilicet incendium. Per hoc ergo significatur quod Babylon combusta est a Medis, et a Persis, qui dicuntur insipientes, quia respectu Chaldeorum imperiti fuerunt in armis forsitan. Unde hoc dicitur ad confusionem eius qui a talibus victus fuit in posteris. Vel potius in hoc insipientes dicuntur quod cum multas divitias acquirere possent in Babylone, omnia igni tradiderunt. Unde Is. 13.d. Suscitabo super eos Medos qui argentum non querant, et aurum non velint. Vel possunt dici insipientes, id est valde sapientes, quia sapienter vicerunt Babylonios qui tanti domini fuerunt. Sed quia civitas non solum combusta est, sed etiam persone occise. Ideo subdit.
marg.| {y} Sanguis tuus] id est Sanguinis tui effusio.
marg.| {z} In medio terre] id est Propalabitur in omnes gentes quomodo cesus erit populus tuus.
marg.| Vel {y} Sanguis tuus] id est quem effudisti.
marg.| {z} Erit] in te scilicet.
marg.| {a} In medio terre] id est In te redundabit cunctis scientibus. Et ne speret se posse resurgere ; ideo subdit.
marg.| {5.80va} Θ {a} Oblivioni traderis] eterne. Non enim postea reedificata est Babylon. Unde Is. 13.d. Et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclyta in superbia Chaldeorum, sicut subvertit Deus Sodomam, et Gomorrham, et non habitabitur usque in finem. Et hec omnia fient. {b}   Quia ego Dominus locutus sum] cuius dixisse fecisse est.
Numérotation du verset Ez. 21,8 
moraliter
marg.| * {a} Et factus est sermo ad me dicens, etc.   Loquere, Gladius gladius exacutus est et limatus] id est divinum iudicium acutum erit ad occidendum, et apertum ad intelligendum. Unde dicit.
Numérotation du verset Ez. 21,10 
moraliter
marg.| {e} Ut cedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est] Sententia enim crudelis erit et acuta malis, et splendens, id est nota omnibus, vel splendens, id est gloriosa sanctis. Iste gladius cedet victimas, id est pingues, et amplos possessionibus et refertos deliciis. De quibus dicitur Os. 5.a. Victimas declinastis in profundum. Et Is. 34.b. Gladius Domini impletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine hircorum, et agnorum, de sanguine medullatorum arietum.
marg.| {5. 78rb} {g} Qui moves Sceptrum filii mei, succidisti omne] etc. Per istum gladium. Sceptrum filii, id est Beata Virgo, et Sancti movebuntur, sicut dicitur Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt. Quid faciet virgula deserti ubi concutietur cedrus paradisi.
marg.| {h} Omne lignum] saltus, id est omnis homo infructuosus succidetur, et in ignem eternum mittetur ad illam sententiam. Ite maledicti, etc. Vel potest dici quod gladius iste subvertit sceptra eorum qui filii videbantur et lignas deserti succidit : nemini enim parcit mors, vel divinum iudicium, sed et Prelatos, et reges subditos, et populares homines equaliter iudicat. Sap. 6.b. Pusillum, et magnum ipse fecit, et equaliter est ei cura de omnibus.
marg.| {i} Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu] quia Deus Pater dedit gladium sui iudicii Filio qui est manus eius Et fecit hoc ad levigandum, id est ad complanandum, timore enim Iudicii multi curvi, et distorti complanantur, et diriguntur.
marg.| {m} Iste exacutus est, et limatus ut in manu sit interficientis] Expone, ut supra quia Pater omnes iudicium dedit Filio ad interficiendum malos, et complanandum bonos.
marg.| Θ {a} Clama et ulula Fili hominis] id est tam affectu quam effectu plange, o tu Predicator humilis.
marg.| {c} Quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel] quia iudicium Domini erit sine acceptione personarum.
marg.| {e} Qui fugerant gladium] id est qui videbantur iudicium Domini effugisse sicut Religiosi.
marg.| {f} Traditi sunt cum populo meo] id est tormentis sunt expositi, sicut populus, Is. 24.a. Sicut populus, sic Sacerdos. Et secundum Septuaginta. Hospites et familiares Domini gladio traditi sunt. Unde significantur tria genera hominum. Populus, Duces, et familiares Domini, id est minores homines, et maiores, ut milites et Duces, Clerici et Sacerdotes sive Religiosi.
Numérotation du verset Ez. 21,10 
marg.| {g} Qui moves Sceptrum filii mei succidisti omne lignum] Tentatio enim non solum movet, id est concutit, sed et quandoque succidit.
marg.| Et nota quod movet sceptra, sed succidit ligna, ita tentatio facit ; Iustos enim qui se regunt, et sibi fortiter dominantur, aliquando etiam concutit, sed ligna, id est homines instabiles omnino a statu rectitudinis succidit, cum ei consenserint. Timendum est ergo ligno, id est fragili, ubi Sceptrum commovetur.
marg.| {i} Et dedi eum ad levigandum] non tantum ad succidendum ; Quidam enim per tentationem succiduntur, quia ea cadunt : alii levigantur, id est complanantur, et purgantur, quia iustis est tentatio in exercitium virtutum, et purgationem peccatorum. Unde dicit auctoritas. Quod flagellum grano, et lima ferro, hoc tentatio facit iusto. Vel   [Dedi eum] permissive.
Numérotation du verset Ez. 21,11 
marg.| {k} Ad levigandum] id est ad forbiendum, ut sit planus, et splendidus. Vel [  Ad levigandum] id est ad complanandum manubrium, ita ut teneatur manu. Peccatum enim vel tentatio aliquando tegitur sub specie necessitatis vel virtutis, et complanatur ut possit teneri : gladius enim ex illa parte tenetur qua non incidit, ita peccatum tenetur ex parte delectationis, vel palliationis virtutis : et ex illa parte non videtur ledere, sed tamen ledit, licet planus sit, et splendidus iste gladius. Unde subdit.
marg.| {m} Iste exacutus est gladius, et iste limatus est] ita tamen, ut in manu sit interficientis, id est in potestate hominis : si enim homo vult, potest se interficere gladio isto, et non alius : quantumcumque enim alliciat peccatum vel tentatio, et quantumcumque gravis sit, et acuta, neminem interficit, nisi eum qui propria manu se eo interficit, sed omnes se isto gladio sponte occidunt : Sicut Saul qui irruit super gladium suum, ut dicitur 1Rg.ult. b. Ideo plangendum est, et planctus Prophete indicitur.
Numérotation du verset Ez. 21,19 
moraliter
marg.| * {c} Pone tibi duas vias ut veniat] etc. id est Suppone quod Diabolus habet duas vias ad intrandum ad homines : una enim via, id est Una tentatione tendit ad Hierusalem, id est Ad Clericos, et Religiosos, alia tendit ad Rabbath, id est Ad laicos : utrosque enim Diabolus nititur subvertere. Tamen.
marg.| {d} De terra una egredientur] ambe vie, scilicet, quia de una malitia Diaboli procedunt diversi modi tentandi. Item peccatum habet duas vias, divitias et delicias. Et iste due vie egrediuntur de terra una, id est de concupiscentia carnis, vel vanitate cordis.
marg.| {f} Et manu capiet coniecturam] Diabolus manu capit coniecturam, quia ex operibus, et signis exterioribus de interioribus cognoscit.
marg.| {g} In capite vie civitatis coniiciet] quia Diabolus in initio tentationis ad quam partem, vel ad quod vitium magis inclinetur animus hominis videt. Caput enim vie civitatis est Demonis suggestio, vel mentis delectatio, quia nisi ipsi tentationi resistatur, per hanc Diabolus aditum ad civitatem anime habet. De hoc capite dicitur Iob. 30.c. Caput aspidis surget, vel surget, et occidet eum lingua vipere. Et Gn. 3.c. de muliere. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
marg.| {i} Viam ponens duplicem] id est tentationem duplicem disponens. {k}   Ut] sic, veniat gladius, peccati.
marg.| {l} Ad Rabbath filiorum Ammon, et ad] etc. Diabolus enim gladio peccati vult destruere Rabbath, id est laicos, et Iudam, et Hierusalem capere, id est Clericos, et Religiosos, et diversis viis, id est diversis tentationibus ad ipsos tendit, et fortissimos, et munitissimos homines invadit. Unde Iob. 40.c. Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
marg.| {o} Stetit enim Rex Babylonis] etc. quia Diabolus locum habet in duplicibus et inconstantibus, et levibus. Eccl. 2.c. Ve duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Ad bivium istud duplicitatis vel inconstantie nititur Diabolus hominem semper trahere ; et ideo in bivio dicitur stare. Iac. 1.b. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
marg.| {r} In capite duarum viarum] id est In principio bonorum operum. Vel, In capite duarum viarum divinationem querens. Hoc dicit, quia Diabolus semper in principio diversarum tentationum quas suggerit, explorat et coniicit ad quam earum facilius animus hominis inclinetur.
marg.| {s} Commiscens sagittas] id est Tentationes. Modo enim de uno, modo de alio, modo simul de duobus vel pluribus hominem tentat. Unde legitur in vitis Patrum quod Diabolus diversas phialas ferebat ad Fratres. {t}   Et interrogavit] etc. Per ista duo coniicit Diabolus, utrum capturus sit civitatem, id est Animam, per idola exteriora, et per extra interiora, id est per temporalium possessionem, et ipsius hominis complexionem : quando enim videt eum multa possidere, cogitat eum pronum ad peccatum avaritie, et facile contristari de ipsorum amissione. Ex complexione etiam hominis cognoscit ad quod peccatum vel vitium sit proclivis.
Numérotation du verset Ez. 21,22 
moraliter
marg.| {u} Ad dexteram eius facta est divinatio super Hierusalem] Diabolus omnibus exploratis, diligenter videt quod facilius capiuntur illi qui ad dexteram sunt, id est qui sunt in prosperitate, et ideo magis timenda est prospera fortuna quam adversa. Isti autem qui sunt ad dexteram sunt Hierosolymite, id est Clerici, et Religiosi, qui maxime vivunt in omnium bonorum copia, et prosperitate. Vel ad dexteram fit divinatio, quia Diabolus coniecturas quasdam habet quibus presumit etiam iustos qui in dextera * sunt ad sinistram trahere, id est Ad peccatum, Unde contra eos machinas ponit, de quibus dicit. {a}   Ut ponat arietes] 1 Ut suggerat prelationes, que bene significantur per arietes, qui duces sunt gregis.
marg.| {b} Ut aperiat os in cede] Hoc est proprium detractorum qui occidunt detrahendo. Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum. Vel aliter. {b}   Ut aperiat os in cede, ut elevet vocem in ululatu] Hoc facit Diabolus quando comminatur cedem homini vel persecutionem, et tribulationem, quod scilicet moriturus sit fame si pauper pro Christo esse elegerit, vel quod gravem persecutionem passurus sit. Sicut dicebat Rapsaces ad viros qui sedebant in muro Hierusalem quod comederent stercora sua, et biberent urinam pedum suorum Is. 36.c. Quando autem Diabolus non potest per terrores ducere in pusillanimitatem, redit ad elationem, et ambitionem.
marg.| Unde subdit. {e} Contra portas] sensuum. Hoc facit, quando suggerit homini prelationem, et dicit ei. Tu vides, quod ille socius tuus est Canonicus vel Decanus, ita tu posses esse. Tunc arietes ponit ante portas.   [Ut comportet aggerem] id est multitudinem divitiarum
marg.| {g} Ut edificet munitiones] id est excusationes peccatorum. {h}   Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis] etc. Ita videtur multis, qui ita securi sunt de se quod credunt se inexpugnabiles, nec credunt quod per predictam accumulationem divitiarum, et prelationum possit eos Diabolus capere, et ideo dicunt Diabolum frustra contra se laborare. {k}   Ipse autem recordabitur iniquitatis] etc. id est Memor erit qualiter impugnaverit eum alia vice, et ita scit cui tentationi facilius succumbat. {l}   Idcirco hec dicit] etc. Transi usque illuc. Aufer cidarim, tolle coronam. Et loquitur contra malos Prelatos tam Ecclesiasticos, quam seculares. Cidaris .n. Pontificum est corona, Diadema Regum. Simile habetur Os. 5.a. Audite hoc Sacerdotes, et attendite domus Israel, 1 Clerici, et domus Regis, auscultate, quia vobiscum iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, etc. {z}   Nonne hec est que humilem] etc. Sic Ecclesia hodie indignos instituit. Eccl. 10.b. Vidi servos in equis, principes ambulantes quasi servos super terram. {d}   iniquitatem, iniquitatem
marg.| * iniquitatem ponam eam] scilicet, Ecclesiam, id est Supponi permittam triplici iniquitati. De qua 1. Io. 2.c. Omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbie vite.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_21)

Notes :