Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Ez. 22,1 

Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,2 

et tu fili hominis num iudicas
num iudicas civitatem sanguinum
Numérotation du verset Ez. 22,3 

et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
civitas effundens sanguinem in medio sui
ut
veniat tempus eius
et que fecit idola contra semetipsam
ut pollueretur
Numérotation du verset Ez. 22,4 

in sanguine tuo
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
Numérotation du verset Ez. 22,5 

que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
nobilis
grandis interitu
Numérotation du verset Ez. 22,6 

ecce principes Israel singuli
in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
Numérotation du verset Ez. 22,7 

patrem et matrem
contumeliis affecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam
contristaverunt apud te
Numérotation du verset Ez. 22,8 

sanctuaria mea sprevistis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset Ez. 22,9 

viri detractores
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes
comederunt in te scelus
operati sunt in medio tui
Numérotation du verset Ez. 22,10 

verecundiora
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
humiliaverunt in te
Numérotation du verset Ez. 22,11 

et unusquisque in uxorem proximi sui
operatus est abominationem et
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset Ez. 22,12 

munera acceperunt
apud te ad effundendum sanguinem
usuram et
superabundantiam accepisti et avare
proximos tuos
calumniabaris meique oblita es
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 22,13 

ecce complosi
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset Ez. 22,14 

numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset Ez. 22,15 

et dispergam te
in nationes et ventilabo te in terras
et deficere faciam immunditiam tuam a te
Numérotation du verset Ez. 22,16 

et possidebo te in conspectu gentium et scies
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 22,17 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,18 

fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
omnes isti aes
et stagnum
et ferrum
et plumbum
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
Numérotation du verset Ez. 22,19 

propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 22,20 

congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
ad conflandum sic congregabo
in furore meo
et in ira mea et requiescam
et conflabo vos
Numérotation du verset Ez. 22,21 

et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset Ez. 22,22 

ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset Ez. 22,23 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,24 

fili hominis dic ei: Tu es terra immunda et non compluta in die furoris
Numérotation du verset Ez. 22,25 

coniuratio prophetarum in medio eius
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
in medio illius
Numérotation du verset Ez. 22,26 

sacerdotes eius contempserunt legem meam
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 22,27 

principes eius
in medio illius quasi lupi rapientes predam
ad effundendum sanguinem
et perdendas animas et avare sectanda lucra
Numérotation du verset Ez. 22,28 

prophete autem eius liniebant eos
absque temperamento videntes vana et divinantes
eis
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset Ez. 22,29 

populi
terre
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
Numérotation du verset Ez. 22,30 

et quesivi de eis virum
qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
Numérotation du verset Ez. 22,31 

et
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

Capitulum 22

Numérotation du verset Ez. 22,1 
marg.| Et factus est sermo Domini, etc. In precedenti capitulo comminatus fuerat Propheta captivitatem civitatis, plebis, et principis. In hoc autem capitulo causam predictorum malorum ostendit. Unde primo, peccata civitatis Hierusalem, et populi, maxime autem peccata crudelitatis, et homicidii recitat, et eius captivitatem subiungit, et denunciat. Secundo, peccata regis, et optimatum enumerat, ibi : Ecce principes Israel, etc. Tertio, quod per tribulationem non sunt emendati, sed deteriorati ostendit, ibi : Et factum est verbum Domini ad me dicens. Fili hominis versa est, etc. Quarto, ostendit quod non sunt compluti imbre doctrine Prophetarum, quia non crediderunt eis, vel imbre divinorum beneficiorum quibus ingrati extiterunt, ibi : Tu es terra immunda, et non compluta. Quinto, enumerat insimul peccata Pseudo prophetarum, Sacerdotum, et principum, qui populum seduxerunt, ibi : Coniuratio Prophetarum in medio eius. Dicit ergo.
marg.| {c} Et factus est sermo] etc. id est Quare non arguis civitatem sanguinum ? Vel {e}   Num] id est Nonne.
marg.| {f} Iudicas civitatem sanguinum] id est Nonne habes officium iudicandi, et arguendi Hierusalem ? quasi dicat Imo debes eam iudicare, et dignam meo iudicio esse ostendere.
marg.| {g} Et] ideo   [ostendes ei omnes abominationes suas] ut sic cognoscant quod non iustum sit iudicium quo iudicabuntur. Simile habetur supra 20.a. Si iudicas eos Fili hominis, si iudicas, abominationes patrum eorum ostende eis. {h}   Et dices] de Hierusalem hec que sequuntur. {i}   Hec dicit Dominus Deus, Civitas effundens sanguinem in medio sui] hec est, supple, id est publice interficiuntur homines in ea. Ideo dicitur, civitas sanguinum, quia crudelis erat, et innoxium sanguinem fundebat, Nahum. 3.a. Ve civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena. Hoc autem fuit maxime tempore Manasses, qui occidit Prophetas, et innocentes multos, ut dicitur 4Rg.21.c. Sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Hierusalem usque ad os. Dicit ergo.
marg.| {k} Civitas effundens sanguinem in medio sui] est, scilicet Hierusalem. {l}   Ut veniat tempus eius] id est Tempus ruine sue, quod Hierusalem adduxit sanguinibus, et homicidiis suis. Vel.
marg.| {k} Civitas effundens] etc. id est Publice peccans, ut sanguis accipiatur pro peccato generaliter. Deinde specialiter peccatum idololatrie determinat, subdens. {m}   Et que fecit idola contra semetipsam] id est in damnum suum.
marg.| {n} Ut pollueretur] in cultu eorum, quasi dicat Non solum idola coluit aliarum Gentium, sed propria idola adinvenit, et fecit.
marg.| {o} In sanguine tuo] etc. Quia multos innocentes occidisti, Hieronymus sic punctat. Et que fecit idola ut pollueretur sanguine tuo qui a te effusus est. Et postea subdit. Deliquisti, et in idolis. Vel hoc dicit, quia proprium sanguinem immolabant idolis, sicut legitur de Prophetis Baal, 3Rg. 18.e.
marg.| {p} Et in idolis tuis] etc. colendo, scilicet. Opera manuum tuarum. {q}   Et] sic [  appropinquare fecisti dies tuos] id est Peccando accelerasti dies captivitatis tue.
marg.| {r} Et adduxisti tempus annorum tuorum] id est abbreviasti tempus quod duratura eras si non peccasses. Vel.
marg.| {s} Adduxisti] id est accelerasti.
marg.| {t} Tempus annorum tuorum] id est tempus captivitatis in qua finientur tue prosperitatis anni. Vel Tempus annorum tuorum, id est tempus quod multis annis antequam eveniret tibi per Prophetas dicebatur, et differebatur ut ageres penitentiam. Hec ultima expositio est Hieronymus Et est hic argumentum quod propter peccata diminuitur vita.
marg.| Unde Ps. 54. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. Et Iob. 15.d. Antequam impleantur dies eius peribit.
marg.| {t} Propterea dedi te opprobrium] etc. id est habitatoribus vicinarum terrarum, et longinquarum. Specialiter autem tangit Palestinos circumadiacentes Iudee, et Chaldeos remotos. {5. 80vb} {u}   Triumphabunt de te] vel, illudent tibi, tam remoti, quam propinqui, o.
marg.| {x} Sordida] modo, id est vitiis vel calamitatibus polluta.
marg.| {y} Nobilis] quondam, quasi dicat Ideo triumphabunt de te, quia sordidata es idolis que prius fuisti nobilis in cultu unius Dei. Vel hoc dicit, quia nobiliores inter eos magis vitiis sordidabantur. Vel per hoc innuit quod sicut civitas illa inter omnes civitates nobilior extiterat, ita in captivitate sordidior extitit, et magis despecta.
marg.| {z} Grandis interitu] id est. Digna ut in te exerceatur grandis occisio.
marg.| Vel Grandis interitu, ut {5. 81ra} Δ quanto sublimior es, tanto fortius ruas. Et ostendit causam huius ruine extitisse specialiter peccata Principum, et aliorum qui fuerunt in civitate, Et a Principibus inchoans dicit, {a} Ecce Principes Israel] etc. Et est secunda pars, in qua postquam exprobravit in communi duo peccata, homicidium scilicet, et idololatriam, ostendit specialiter peccata Principum, dicens [  Ecce Principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem] Sic ordina litteram.
marg.| {a} Singuli Principes Israel fuerunt in te] o Hierusalem, proni scilicet et parati.
marg.| {b} Ad effundendum sanguinem in brachio suo] id est in potestate sua, non in iustitia iudicaverunt, et sanguinem innoxium fuderunt. Et habetur simile Sap. 2.c. Sit fortitudo nostra lex iustitie. {c}   Patrem et matrem] etc. cum tamen scriptum sit Ex. 20.b. Honora patrem, etc. Vel secundum Septuaginta [  Patri et matri maledixerunt] cum tamen dicatur Ex. 21.b. Qui maledixerit patri et matri, morte morietur. {d}   Advenam calumniati sunt in medio tui] cui tamen sufficeret ad angustiam ipsa peregrinatio, et exilium patrie : contra illud preceptum Ex. 22.c. Advenam non contristabis, neque affliges eum. Advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti. Idem dicitur Lv. 19.g. {e}   Pupillum, et viduam contristaverunt, sive oppresserunt apud te] In hoc notatur maxima eorum crudelitas, qui personas miserabiles, quas defendere debebant, non solum contristabant, sed etiam opprimebant contra preceptum illud Ex. 22.d. Vidue et pupillo non nocebitis.
marg.| {f} Sanctuaria mea sprevistis] ponendo idola ibi, et immolando eis.
marg.| {g} Et sabbata mea polluistis] non observando ea : vel, in ipsis opera pollutionis faciendo. In maximis enim festivitatibus magis cultui idolorum intendebant contra illud Lv. 19.a. Sabbata mea custodite. Et Ex. 20.b. Memento ut diem sabbati sanctifices. {h}   Viri detractores] Symmachus et Theodotio [  Viri dolosi] Septuaginta [  Viri latrones] In Hebreo [  Homicide] fuerunt in te ad effundendum sanguinem, quia falsiloqui crimen imponebant aliis, et apud Principes eos accusabant ut occiderent innoxios, contra illud Ex. 23.a. Insontem et iustum non occides : quia aversor impium, et Lv. 19.d. Non stabis contra sanguinem proximi tui, et in eodem, Non eris criminator et susurro in populis.
marg.| {i} Et super montes comederunt in te] Non sufficiebat eis quod in Templo et in atriis Templi immolarent idolis, sed propria fana faciebant in locis excelsis et amenis, adiacentibus ipsi civitati, et ibi comederunt coram idolis de sacrificiis.
marg.| {k} Scelus] quod expressius in Hebreo habetur, zemma, idest, incestum. {l}   Operati sunt in medio tui] id est publice et aperte. Unde per hoc notatur fervor libidinis eorum : quia hoc peccatum quod ab aliis raro et occulte solet fieri, isti faciebant frequenter, et aperte. Quod autem vocet scelus determinat, cum subdit.
marg.| {m} Verecundiora patris] sui   [discooperuerunt in te] id est copulati sunt cum noverca sua contra illud Lv. 19.b. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam {5. 81va} Δ patris sui, morte moriantur ambo.
marg.| {a} Immunditiam menstruate] etc. id est Viliter et turpiter cognoverunt mulieres in tempore menstruo. Contra hoc habetur satis supra 18. Dicitur autem mulier menstruata immunda, et omne quod tangit Lv. 15.c. Unde prohibitum est Lv. 18.c. Ad mulierem, que patitur menstrua, non accedes ; nec revelabis feditatem eius. In quo hoc sit peccatum, habitum est satis supra 18.b.   [Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem] id est adulteria commiserunt. Ier. 5.c. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et contra hoc dicitur Lv. 20.b. Si quis adulterium perpetraverit, morte moriatur. Et Dt. 22.d. Si dormierit quis cum uxore alterius, uterque morietur. {c}   Et] adhuc, quod peius est [  socer nurum suam polluit nefarie] idest, Uxorem filii sui cognovit, quod prohibetur Lv. 20.b. quod etiam legitur de Iuda Gn. 38.e. Si dicis quod non peccavit, eo quod suspicabatur eam meretricem esse. Glossa Hieronymi ibi, Iustior me est : non quia iusta fuerit, sed quia comparatione illius minus malum fecerit, non vaga turpitudine, sed filios perquirendo.
marg.| {d} Frater sororem suam filiam] etc. quasi dicat Non uterinam, sed eiusdem patris sororem cognovit : vel, in uxorem duxit. Et errabant in hoc quod credebant se posse hoc facere, huius occasione quod dicitur in Lege, quod neptem ex parte patris licet ducere in uxorem, non tamen ex parte matris : ita credebant quod possent ducere, vel, quod minus peccatum esset cognoscere sororem suam ex parte patris, quam ex parte matris. Sed utrumque prohibetur Lv. 20.c. Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris sue, occidentur ambo. Item Levit. 18.b. Turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre, que domi vel foris genita est, non revelabis. Sed contra hoc videtur illud quod dicit Thamar ad Ammon fratrem suum 2Rg.3.c. Loquere ad Regem, et non negabit me tibi. Solutio : Hec aiebat, ut subterfugeret manus eius. Rex enim non habebat potestatem dispensandi ut hoc fieret : quia erat contra legem. Poterat tamen dispensare in pena, que erat inferenda secundum Legem : sicut patet de Ammon, quem non punivit. Alii autem determinant illud preceptum Legis de non ducenda sorore sua, si fuerunt ex matre ambo eiusdem populi. Thamar autem fuerat de matre Gentili, idest, de Maach filia Regis Gessur, quam David ceperat in prelio, et cesarie ac unguibus precisis secundum Legem Dt. 21.c. Duxerat eam in uxorem et ita tradunt illos potuisse fieri coniuges. Sed verior est prima solutio, quod ad evasionem dixerit hoc Thamar. {e}   Munera acceperunt in te] iudices et Principes. {f}   Ad effundendum sanguinem] id est Pro muneribus condemnaverunt innoxios, et occiderunt. Et habetur simile Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant. {g}   Usuram] pecunie. {h}   Et superabundantiam] alterius cuiusque rei   [accepisti] quasi dicat Necessitatem pauperis convertisti tibi in lucrum, ut usuram acciperes, et superabundantiam : cum tamen scriptum sit Dt. 23.d. Fratri tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus. Sed nonne ab alienis licebat usuras accipere ? Ita videtur : quia ita dicitur ibid. d. Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Solutio : Quod dicitur ibi de alieno, permissio est, ne peius facerent, sicut de libello repudii. Ipsi autem Iudei tunc et a fratribus, et ab aliis usuras accipiebant, et proximos defraudabant.
marg.| Unde sequitur. {i} Et avare proximos tuos calumniabaris] non solum alienos, id est Ex avaritia falsum crimen imponebas amicis et proximis tuis ; vel, calumniose et dolos e ab eis sua auferebas contra illud preceptum Lv. 19.c. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.
marg.| {k} Meique oblita] etc. id est Non est recordata pristinorum beneficiorum meorum, sed cultus mei es oblita pro cultu idolorum. Et ideo predictis vitiis est inquinata, secundum illud Ps. 9. Non est Deus in conspectu eius, inquinate sunt vie illius in omni tempore. Oblivio enim Dei parit omnia vitia. Et quia ita malitiosa es. {l}   Ecce complosi] etc. id est Habitum irascentis assumpsi complodendo manus in signum tue percussionis, et maxime propter peccatum tue avaritie et crudelitatis. Unde subdit [  Et super sanguinem] etc. Vel {5. 81vb} Complosi manus, etc. quasi dicat. Licet mei oblita sis, tamen ego tui non sum oblitus, sed videns peccata tua, et penam eis debitam, non potui continere, quin dolerem ex compassione, et habitum plangentis assumerem, et maxime pro peccato avaritie et crudelitatis tue. Unde Am. 9.a. Percute cardinem etc. Quia avaritia in capite omnium, Dicit ergo :
marg.| {l} Complosi manus meas] ad percutiendum. {m}   Super avaritiam] id est Propter   [avaritiam tuam] Vel.
marg.| {l} Complosi] plangendo, et hoc. {m}   Super avaritiam tuam] vel   [super avaritia tua] id est pro avaritia tua. {n}   Quam fecisti] non solum cogitasti, sed etiam opere executa es.
marg.| {o} Et super sanguinem, qui effusus est in medio tui]  : quia pro muneribus multos innoxios crudeliter occidisti.
marg.| {p} Numquid sustinebit, etc.   quos ego faciam tibi] id est contra te ? quasi dicat, complodendo manus tantam iram contra te ostendam, et tanta erit tribulatio, quod nec corde poteris angustiam sustinere, nec manibus resistere. Quia ecce. {q}   Ego Dominus locutus sum] qui non mentior. {r}   Et] ideo   [faciam] quod predixi. Et ostendit que sint illa, cum subiungit. {s}   Et dispergam te in nationes] cum capta fueris, o Hierusalem, a Chaldeis.
marg.| {t} Et ventilabo te in terras] sicut inutiles palee in area ventilantur, et huc illucque rapiuntur. Et subdit ad quid ventilare velit Hierusalem, propter purgationem scilicet, sicut granum ventilabro purgatur. Unde dicit.
marg.| {u} Et deficere faciam immunditiam tuam a te]  : quin in captivitate purgati sunt a peccatis, maxime a peccato idololatrie. {x}   Et] sic   [possidebo te] mundatam et purgatam.
marg.| {y} In {5. 82ra} Δ   conspectu gentium] Et loquitur quantum ad illos qui penitentes inter flagella redierunt de captivitate in Iudeam.
marg.| {a} Et scies] cum fueris a me possessa. {b}   Quia ego Dominus] qui percutio et sano. {c}   Et factum est] etc. Tertia pars, in qua ostendit quod per tribulationes non sunt emendati. Et notandum quod respondet anthypophore : posset enim aliquis querere, ad quid Dominus tot comminetur eis tribulationes, cum iam multas immiserit, et non sint correcti. Et respondet quomodo revera non sunt adhuc correcti et emendati, sed adhuc semel conflabit eos in fornace Babylonis, ut in tam grandi igne modo saltem aliqui purgentur.
marg.| Dicit ergo. {d} Fili hominis] etc. id est in sordes vitiorum scilicet. Scoria enim sordes et purgamenta metalli dicuntur, quasi dicat In tribulatione non sunt emendati, sed consumpti. Consumptum est quod bonum erat, et in feces sunt conversi, quia murmuraverunt. Unde Ps. 88. Destruxisti eum ab emundatione.
marg.| Vel aliter. {e} Versa est mihi domus Israel in scoriam] id est parum est ibi de argento, et multum de fece permixtum, et ideo purganda esset. Et ostendit quantum est ibi de fece.
marg.| {f} Omnes isti es] etc. id est in medio Hierusalem igne Chaldeorum comburenda. {g}   Scoria argenti facti sunt] scilicet fex permixta argento. Et est sensus, quod multi erant in Hierusalem enei et ferrei, stannei et plumbei permixti cum argento, id est cum bonis et ideo purgatio erat facienda ut mundaretur argentum ab his omnibus que ipsum violabant. Eri autem comparantur propter simulationem iustitie, quia es aurum se esse mentitur. Stanno propter umbram sapientie, quia sapientes videbantur, sicut stannum videtur argentum. Ferro propter duritiam et obstinationem cordis. Plumbo propter pondus iniquitatis. {h}   Propterea hec dicit Dominus Deus] etc. id est maior pars.
marg.| {i} In scoriam] id est quia ad iniquitatem estis conversi, vel quia per multas tribulationes vobis immissas non estis mundati, sed peiores effecti.
marg.| {k} Propterea ecce ego congregabo vos] etc. id est Sicut congregatur argentum cum ere et stanno et ferro et plumbo permixtum et adulteratum, et ponitur in fornace, ut ablatis sordibus et adulterinis materiis purum remaneat : ita congregabo vos in medio Hierusalem, et Babylonica obsidione circumdabo.
marg.| Ita {l} Ut succendam in ea] id est in Hierusalem quasi in fornace. {m}   Ignem ad conflandum] id est ad purgandum bonos et consumendum malos.   [Ignem] scilicet famis, et pestilentie. Vel, ad litteram   [Ignem] quia igne combusta est a Chaldeis. Ad litteram autem ita fuit quod tempore adventus Nabuchodonosor congregati sunt de aliis civitatibus in Hierusalem, et ibi obsessi sunt fame et pestilentia per duos annos et dimidium, et ad ultimum capta est civitas et combusta. Unde de hoc adhuc repetens dicit. {n}   Sic congregabo] vos in Hierusalem, sicut argentum, et metalla predicta in fornace ponuntur ad conflandum. {o}   In furore meo, et in ira mea] id est in fame et peste ex ira mea vobis advenientibus. {p}   Et requiescam] id est cessabo ab auxilio vestro, nec vos eruam de igne, sed dimittam ardere, sicut conflator postquam metallum posuerit in fornacem, quiescit et dimittit ardere.
marg.| {q} Et] sic   [conflabo vos] id est purgabo. Quod aliis verbis repetit, dicens. {r}   Et congregabo vos] in Hierusalem, ut dictum est. Tamen Hieronymus non habet in textu hoc [  Congregabo vos] sed in nostris novis libris superfluit. {s}   Et succendam vos in igne furoris mei] id est igne ex ira mea accenso. {t}   Et conflabimini in medio eius] id est Hierusalem [  ut conflatur argentum in medio fornacis] Et, {u}   Sic] ut dictum est [  eritis in medio eius] succensi scilicet, et tribulati.
marg.| {u} Et] sic purgati [  scietis, quia ego Dominus] iudex omnium, et retributor.
marg.| {y} Cum effuderim indignationem meam super vos] quasi dicat, predicta omnia faciam, ut mei notitiam habeatis.
marg.| {z} Et factus est sermo ad me dicens : Fili hominis dic ei] etc. Quarta pars, in qua ostendit, quod non sunt fecundati imbre doctrine Prophetarum vel beneficiorum. Posset enim aliquis dicere, {5. 82va} Δ quare ita affligis eos, si alliceres eos per beneficia, vel instrueres benigne per Prophetas, forte resipiscerent. Et respondet quod non, quia ita mali sunt quod nullus bonus fructus speratur ex eis. Et loquitur de eis per aliam metaphoram terre immunde, que plena est spinis et tribulis. Unde dicit.
marg.| {a} Tu es terra immunda] id est spinis et tribulis peccatorum plena.
marg.| {b} Et non compluta] id est non mollificata beneficiis, vel Prophetarum doctrinis et nec ad fructum aptata.
marg.| {c} In die furoris] id est tempore quo per peccata tua furorem Dei contra te concitasti, vel tempore captivitatis instantis, quia nec tunc credebant Ieremie prophetanti, nec doctrinam eius recipiebant : Vel aliter.
marg.| {a} Tu es terra immunda] etc. Loquitur per metaphoram de Hierusalem, que est in monte sita, et quando pluit, mundantur vici eius. Sed quia pluviam, id est doctrinam Prophetarum repulit, non est abluta a sordibus suis, sed magis Pseudoprophetis credebat. De quibus subdit.
marg.| {d} Coniuratio Prophetarum] etc. Et est quinta pars, in qua specialiter enumerat peccata quorundam. Quod enim dictum est de terra immunda, pertinet ad omnes. Et nota quod illud quod supra dixit scoriam : hic dicit terram immundam, et quod supra dixit esse stannum et ferrum, et plumbum, hic apertius determinat, coniurationem scilicet Prophetarum, avaritiam Sacerdotum, rapinam, et sevitiam Principum, et dolum populorum et calumniam, que argentum corrumpebant. Unde dicit.   [Coniuratio Prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens rapiensque predam] id est coniurationem et conspirationem fecerunt insimul Pseudoprophete, ut ad modum leonis terreant et rapiant et invicem sibi fautores sint ad nocendum aliis. Aliter punctatur a quibusdam sic.   [Coniuratio Prophetarum] etc. ut sit hic versus, id est Assertio vehemens Pseudoprophetarum et cum iuramento dicentium, quod non veniret Nabuchodonosor in Hierusalem vel quod non caperet eam. Adiurati enim a populo iurabant quod non veniret. Et postea sequitur. {e}   Sicut leo rugiens] etc. id est vitas, quia multorum occasio mortis et causa fuerunt, ad litteram, vel quia ad peccatum eos provocaverunt.
marg.| {f} Opes et pretium acceperunt] id est Opes pro pretio divinationis receperunt, sicut dicitur Mi. 3.d. Prophete eius in pecunia divinabant. {g}   Viduas eius] etc. quia occasio vel causa fuerunt occisionis virorum, dantes occasionem Principibus exercende tyrannidis et homicidii per adulationes suas.
marg.| {h} Sacerdotes eius] etc. Ostendit hic causam destructionis civitatis ex parte Sacerdotum, sicut prius ostendit ex parte   [Pseudoprophetarum] Sacerdotes eius contempserunt legem meam facere, et docere alios, cum tamen legis doctrina de ore eorum requiratur, ut dicitur Malach. 2.b. Exemplum de filiis Heli 1Rg.3. {i}   Et polluerunt sanctuaria mea] immolantes in templo idolis, et immolari permittentes, cum tamen templi Presules et custodes esse deberent. {k}   Inter sanctum] etc. quia comedebant indifferenter idolothyta, sicut Deo oblata, vel quia non discernebant aliqua cibaria, vel quia nesciebant discernere inter oblationes licitas secundum Legem et illicitas, sed omnes indifferenter recipiebant. {l}   Et inter pollutum differentiam, id est Non discernebant quos deberent arcere ab ingressu templi, et quos non. {m}   Et a sabbatis meis] 1 mentis cogitationem sive circumspectionem, 1 Non cogitaverunt de observatione sabbatorum, nec scierunt a quibus, et quomodo deberent sabbata observari. Vel {n}   Averterunt oculos] id est spreverunt : sicut aliquis avertit oculum ab aliqua re ex contemptu et indignatione.
marg.| Vel [ Averterunt oculos] quasi non habentes oculum ad diei solemnitatem et cultum
marg.| {5. 83ra} Δ Dei, sed magis ad oblationes quas illa die percipere debent.
marg.| {a} Et coinquinabar in medio eorum] id est quasi coinquinatus spernebar ab eis, quia qui contemnit legem, contemnit Regem. {b}   Principes eius] etc. Post Sacerdotum peccata loquitur de peccatis Principum, quos arguit de rapina et homicidio, dicens : Principes eius in medio illius quasi lupi, qui deberent esse arietes gregis, sed lupi sunt, qui non seviunt contra se, sed contra oves, quas diripiunt et occidunt. Et hoc est.
marg.| {c} Rapientes predam ad effundendum sanguinem] etc. quasi dicat, Non solum sunt lupi ad rapiendam substantiam hominum, sed ad occidendum corpora et animas, quia aliquos occidebant, ad litteram, alios ad peccata compellebant. Et non solum rapiebant aperte, et per violentiam, sed dolo et fraude sectabantur avare lucra, idest, modos lucrandi aliena semper excogitabant. Sed quia huiusmodi vitio Principum Pseudoprophete famulabantur adulando : ideo de eis repetit, dicens.
marg.| {e} Prophete autem eius] id est Hierusalem. {f}   Liniebant eos] id est adulabantur Principibus, et laudabant eos in rapinis suis, cum deberent eos arguere.
marg.| {g} Absque temperamento] id est absque cemento, et calce, vel paleis. Et loquitur per metaphoram parietis, sicut supra 13.b. Et est sensus, quod sicut paries, absque paleis, et murus absque cemento non durant quantumcumque exterius liniantur et dealbentur, sed ad imbrem magnum cadunt, ita illi quantumcumque sint liniti et confortati adulationibus et promissionibus Pseudoprophetarum, resistere tamen imbribus, id est tribulationibus captivitatis non poterunt. Quod autem sub metaphora linitionis dixerat, apertius ostendit, et exponit, dicens.
marg.| {h} Videntes vana et divinantes] etc. id est Hierusalem vel terre miserabili. Vel [  Eis] id est Principibus, id est dicentes se videre eis prospera, et non adversa, sed hoc erat divinatio, non prophetia, quia vanum erat hoc et mendacium. Dicebant enim non venturum malum super Hierusalem.
marg.| {i} Dicentes] in assertionem sui erroris.
marg.| {k} Hec dicit Dominus Deus] id est ista promittit vobis.
marg.| {l} Cum Dominus non sit locutus] et ita decipiebant non solum Principes, sed et totius terre populum, de cuius peccatis subditur post peccata Prophetarum, Sacerdotum, et Principum. {m}   Populi terre calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter] id est imitabantur Principes et Sacerdotes per calumniam et potentiam cuncta agentes. Eccl. 10.a. Qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Et nota quod alius alium trahebat in causam, ut per calumniam, id est per fraudem, vel falsi criminis impositionem depauperet eum, et auferat ei suam hereditatem, vel si erat fortior, tunc violenter rapiebat.
marg.| {n} Egenum et pauperem affligebant] angariis corporum. In quo notatur malitia eorum et crudelitas, qui nec miserabilibus personis parcebant. In hoc etiam notatur quod illos opprimebant qui non poterant eis resistere, pauperes scilicet non divites, qui poterant se eximere et liberare de manibus eorum, vel qui vexationem suam pecunia poterant redimere, quia sicut dicitur Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie.
marg.| {o} Et advenam] id est advenas.
marg.| {p} Opprimebant calumnia] id est falsi criminis impositione.
marg.| {q} Absque iudicio] id est absque iudicii veritate, quia pervertebatur iudicium. Vel [  Absque iudicio] id est absque ulla ratione, vel rationabili occasione. Vel [  Absque iudicio] id est absque mensura, quia ultra modum eos opprimebant. Advenas autem vocat proselytos, qui necdum erant de Synagoga, sed tantum rudimenta et initia Legis receperant, quos cum ad Iudaismum traxissent, suis pravis exemplis cogebant a Lege recedere. Et sic faciebant eos dupliciter filios gehenne, ut dicitur Mt. 22.b. Vel melius advenas vocat generaliter omnes proselytos, quibus benigni esse debebant et misericordes, secundum preceptum Legis Lv. 18.g. Sequitur.
marg.| {r} Et quesivi de eis] etc. quasi dicat Cum tot et tanta in eis essent vitia, et omnes essent vitiis predictis dediti, quesivi utrum saltem unum bonum invenirem inter tantam multitudinem.
marg.| {s} Qui interponeret sepem] id est intercessionem suam quasi {5. 83rb} obstaculum poneret inter me et eos, ne transirem ad percutiendum eos.
marg.| {t} Et staret oppositus] etc. ire mee precibus resisteret.
marg.| {u} Pro terra ne disperderem] vel   [dissiparem eam] id est homines de terra, sicut Moyses et Aaron et Samuel incendio meo et igni se opposuerunt. De Moyse habetur Ex. 32. de Aaron Nm. 16.g. de Samuele. 1Rg.15.g. De hoc habetur supra 13.a. Non ascendisti ex adverso. Ibi require.
marg.| {x} Et non inveni] unum talem virum.
marg.| {y} Et] ideo   [effudi super eos indignationem meam] id est vindicta mea plena pervenit ad eos, quia non fuit qui se interponeret.
marg.| {z} Et in igne ire mee consumpsi eos] id est in igne ex ira mea accenso. Et loquitur de igne ad litteram, vel de fame et pestilentia in obsidione. Et respicit ad hoc quod supra dictum est de fornace. Et hoc non feci iniuste, neque sine iudicio, neque sine mensura, imo.
marg.| {a} Viam] peccatorum [  eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus] id est secundum vias eorum eos punivi. Et nota quod dicit [  in caput eorum] quasi dicat Propria peccata auctoribus tribui. Vel.
marg.| {b} In caput eorum] sive   [in capita] id est Principes, Prophetas, et Sacerdotes qui populum ad peccata trahebant. Quia autem dicitur hic [  Effudi et consumpsi et reddidi] exponendum est de futuro. Sed ita loquitur prophetica certitudine, vel ut innuat hoc futurum in proximo.
marg.| Aliter. {d} Et tu fili hominis, num] etc. Civitatis sanguinum est mundus peccatis plenus, secundum istud Os. 4.a.
marg.| Sanguis sanguinem tetigit, Vel Ecclesia dicitur civitas sanguinum, quia hodie fundatur in sanguine nepotulorum, et amore carnali maculatur.
marg.| Unde Nahum 3.a. Ve civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum, id est malum Prelatum, et ideo supplantata est sanguine nepotulorum, quia mali Prelati faciunt de suis parentibus malos Canonicos, sicut et mali Canonici faciunt malum Prelatum.
marg.| De hac materia habetur satis supra 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus. Et nota quod de ista civitate dicit quod iudicanda sit, et quod peccata sua ostendenda sint ei. De penis enim terrenda est, et de peccatis arguenda. De hoc habetur, supra 20.a. Sequitur.
marg.| {h} Et dices. Hec dicit Dominus] etc. id est Deus mortis qui acceleratur per peccatum. Effundere autem sanguinem est aperte peccare, quando de corde exit peccatum exterius.
marg.| Vel aliter. Illi effundunt sanguinem suum per totam Ecclesiam, qui in patrimonio Crucifixi dilatant progeniem suam, quod faciunt mali Prelati, Iob. 21.a. Sublimati sunt confortatique divitiis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
marg.| {m} Et que fecit idola] etc. Idola facere, est divitias, et thesauros congregare. Avaritia enim idolorum servitus dicitur, Col. 3.a. et Ephes. 5.b. Vel, idola facere est novitates peccandi adinvenire, vel Prelatos inutiles promovere, Za. 11.d. O pastor, et idolum, Baruch. 6.b. Sceptrum habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit. Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello, et a latronibus non liberat.
marg.| Unde vobis notum sit quod non sunt Dii. Sicut enim vas hominis confractum inutile, sic sunt Dii illorum.
marg.| {o} In sanguine tuo, qui a te effusus est] etc. In his enim duobus maxime peccant, etiam illi qui in Ecclesia videntur satis religiosi, in amore carnali parentum, et amore divitiarum.
marg.| {q} Et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum] Multiplicatio enim cupiditatis, et refrigeratio caritatis, signa sunt desolationis, et finis Ecclesie, quia sicut dicitur Mt. 24.b. Abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum. Et Apostolus dicit 2Tim. 3.a. Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati.
marg.| {t} Propterea dedi te opprobrium gentibus] etc. Gentes sunt peccatores gentiliter viventes. Sed horum quidam sunt vicini, quidam remoti ab Ecclesia. Vicini sunt minus peccantes, remoti sunt magni peccatores. Omnium patent derisioni persone Ecclesiastice, nec verbis eorum creditur, quia cum predicant caritatem, humilitatem, castitatem opponunt eis cupiditatem, superbiam incontinentiam, ideo in opprobrio est eorum vita, et in derisione doctrina Is. 52.b. Dominatores eius inique agunt, et iugiter tota die nomen meum blasphematur, Mal. 2.b. Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum, propter quod, et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis. Sequitur.
marg.| {u} Triumphabunt de te, sordida] etc. Hodie vincitur Ecclesia ab hereticis, qui auferunt fidem, a falsis Christianis, qui auferunt mores, a tyrannis, qui auferunt Θ substantias temporales. Que dicitur sordida, nobilis quia de nobilitate paupertatis cecidit in sordes abundantie temporalis. Paupertas enim facit generosam et nobilem animam : quia facit filiam Dei et Reginam Paradisi secundum illud Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, etc. Item nobilis dicitur Ecclesia propter regalia que habet, et quia in nobilibus personis secundum carnem abundat modo : sed sordida est propter varia peccata. Dicit autem beatus Bernardus quod sanguis nobilium numquam profuit Ecclesie Dei. Unde bene dicitur simul sordida et nobilis, sordida iniquitatibus ; nobilis genere et dignitatibus. Et ideo grandis interitu id est grandem interitum patietur. Et est argumentum quod quanto nobilior est homo, si fuerit peccator, tanto gravius punietur, secundum illud Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur, etc.
marg.| {a} Ecce Principes Israel singuli in brachio suo] etc. Hec que hic dicuntur plana sunt. Omnia enim que de Principibus Iudeorum dicuntur hic, referuntur ad Principes, id est ad Prelatos Christianorum, qui in brachio suo fundunt sanguinem alienum : quia exemplo suo malo animas fundunt in peccatum, et eas interficiunt. Vel, in potentia sua, bona pauperum rapiunt, et ita eorum sanguinem effundunt : quia sic dicitur {5. 81rb} Sir. 34.d. Panis egentium vita pauperis est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Item patrem Deum, et matrem Ecclesiam, inhonorant. Advenam calumniantur : quia iustis, qui advene sunt in hoc mundo, et conversantur in celo, falsum crimen imponunt secundum illud Is. 59.c. Qui recessit a malo, prede patuit. Pupillum et viduam contristant, ad litteram quorum omne presidium est in legibus. Sunt enim persone miserabiles, Unde Eccl. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum, et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. Item Is. 1.e. Iudicate pupillo, defendite viduam. Et venite, et arguite me. Sed e contra dicitur ibid. f. Pupillo non iudicant, et causa vidue non ingreditur ad eos.
marg.| Moraliter. Pupillus est qui non habet patrem nec matrem, cui scilicet pater Mundus mortuus est, et Concupiscentia mater. Mundus enim quasi pater nutrit, et pascit filios suos in duris et difficilibus cibariis : Concupiscentia autem lactat, et nutrit filios suos in mollibus, et facilibus cibariis. Mundus enim exhibet curas, et solicitudines temporales : Caro sive Concupiscentia carnalis offert filiis suis delicias, et mollities carnales. Et ideo Mundus comparatur patri, Concupiscentia matri, supra 16.a. Pater tuus Amorrheus et mater tua Cethea Ps. 26. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, etc. Sed notandum quod pater iste incestuosus est, filiam enim suam vult habere in uxorem, sed non est matrimonium, imo incestus : quia animam quam tamquam pater nutrivit, tamquam adulter corrumpit, et sibi inseparabiliter coniungere intendit tamquam uxorem. Ille ergo pupillus est, qui Mundum non habet nutrientem, nec Concupiscentiam lactantem. Illa anima vidua est, que eumdem Mundum non habet se corrumpentem. Sequitur.
marg.| {f} Sanctuaria mea sprevistis] id est de animabus edificandis, que sunt templum meum, non curastis, 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Sed de munditia istius templi non curant hodie Sacerdotes : sicut dicit beatus Bernardus De salute animarum cura minor. Unde videntur esse confederati cum Diabolo, hoc pacto, ut Diabolus animas habeat, et ipsi habeant pecunias. Hoc bene vult Diabolus, et ipsi etiam libentius. Unde Is. 28.d. Pepigimus fedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum 2Mcc. 4.e. Sacerdotes non iam circa altaris officia dediti erant, sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinabant participes fieri palestre, et prebitionis eius iniuste et in exercitiis disci, et patrios quidem honores nihil habentes, Grecas glorias optimas arbitrabantur. Et hoc est etiam quod subdit,
marg.| {g} Et sabbata mea polluistis] id est quasi polluta neglexistis, ad litteram : quia de Divino officio parum curant, et si illud faciunt, pleni immunditia et peccatis illud faciunt. Vel exponi potest hoc de sabbato pectoris et eternitatis, que quasi polluta respuunt. Sequitur {h}   Viri detractores fuerunt] etc. Detractores enim aliorum peccata diffundunt ad eorum diffamationes. Unde sunt quasi homicide, Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Isti faciunt sicut olim faciebant Gentiles crudeles. Occidebant enim homines, et comedebant carnes eorum, et sanguinem eorum bibebant. Ita faciunt detractores, Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum.
marg.| {i} Et super montes] etc. id est in prelationibus positi nihil faciunt nisi comedere et bibere, et deliciis vacare. Et de hoc habetur supra 18. {k}   Scelus operati sunt in medio tui] Peccatum enim in laico, scelus est in Clerico vel Prelato. Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? Scelera vocantur monstrosa peccata Clericorum. Os. 6.d. In domo mea vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim ; contaminatus est Israel. Is. 34.d. Requirite diligenter in libro Domini, id est in Sacerdotibus et Clericis : unum ex eis non defuit, unum scilicet ex monstris peccatorum.
marg.| {m} Verecundiora patris] etc. id est uxorem patris sui adulteraverunt, id est Ecclesiam Dei corruperunt, et fedaverunt. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructus eius, et bona illius ; vos autem ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis Θ in abominatione 1Cor. 5.a. Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Vel, Verenda patris detegere est peccatum Prelati sui diffamando revelare, et ei detrahere. Et tales maledicti sunt sicut Cham Gn. 9.d. Eccl. 3.b. Ne glorieris in contumelia patris tui : non est enim tibi gloria, sed confusio.
marg.| {a} Immunditiam menstruate] etc. Hec patent secundum primam expositionem. Deinde sume illud.
marg.| {l} Ecce complosi] etc. Superius in principio capituli iunxit sanguinis effusionem, et idololatria : hic simul iungit sanguinis effusionem et avaritiam, ad significandum quod avaritia est idolorum servitus, ut dicitur Ephes. 5.b. et Col. 3.a. Hec ergo duo maxime plangenda sunt, et de his maxime conqueritur Deus in Ecclesia, de sanguinis scilicet effusione, id est de carnali affectione, et de cupiditate, quia multiplicata est ubique. Unde Ier. 6.c. et 8.d. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student : a Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Propter dicta ergo peccata permittit Deus quod tribuletur Ecclesia, vel anima, vel Religio aliqua, ut purgetur. Unde subdit. {p}   Numquid sustinebit cor tuum] etc. id est. In tribulationibus, quas ad illuminandum te immittam ? quasi dicat Nec per cordis tui sapientiam, nec per manuum potentiam effugere poteris, quin pro meritis patiaris angustiam. Lc. 19.g. Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt. {q}   Ego Dominus] etc. maxime tempore Antichristi erit ista persecutio. Et ideo incepit ut probentur Electi, et qui in sordibus fuerunt, magis sordescant. Apc. 22.c. Tempus prope est : qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. {s}   Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras] Ad litteram enim fideles de loco ad locum fugabuntur, sicut dicitur Mt. 23.d. Persequimini de civitate in civitatem.
marg.| {u} Et deficere faciam immunditiam tuam a te] Persecutio enim removet rubiginem peccati ab anima, sicut lima a ferro, et sicut flagellum et ventilabrum paleam a grano, et sicut motio aque putredinem, et corruptionem removet ab ipsa. Nam vitium capiunt, ni moveantur aque. Ideo Moyses misit lignum in aquas amaras, ut ex motione tolleretur amaritudo corruptionis et putredinis, que ex quiete generatur. Unde Ier. 48.b. Requievit Moab in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas ; et in transmigrationem non abiit.
marg.| {y} Et possidebo te in conspectu Θ   gentium] quia mortuo Antichristo, et finita persecutione {5. 82rb} eius redibunt multi ad Ecclesie unitatem, et increduli tam de Gentibus quam de Iudeis convertentur ad fidem.
marg.| {a} Et scies quia ego Dominus] non ille iniquus qui se ostendit tamquam sit Deus, ut dicitur 2Th. 2.a. {c}   Et factum est verbum] etc. Quia supra facta est mentio de emundatione, ideo hic ostendit quid mundandum sit, et a qua fece, et quomodo. Et nota in summa moralitatem huius. Tunc domus Israel vertitur in scoriam, quando boni Christiani vel Religiosi et Clerici convertunt se ad malam vitam. Et ex hoc est quod in Ecclesia vel Religione argentum impurum est, quia cum aliis metallis sunt permixti. Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava, ut dicitur 1Cor. 15.e. Per argentum enim significantur viri sancti, nitentes in conversatione, et sonori in predicatione. Per es autem et stannum et ferrum et plumbum significantur quatuor genera hominum in Ecclesia qui totum argentum Ecclesie violant et corrumpunt, qui inf. eod. nominantur, Sacerdos scilicet et Prophete, Principes mali, et laici mali eos imitantes. Pseudoprophete, 1 falsi Predicatores et hypocrite eri comparantur, quia habent colorem auri, 1 caritatis speciem in conversatione, sed non habent valorem eius in affectione, ut dicitur 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Item es sonat et alios vocat, sed se consumit, non edificat : Sic isti alios predicando edificant, et se non iuvant.
marg.| Unde 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans aut cymbalum tinniens. Item mali Sacerdotes per stannum designantur, quia habent argenti speciem, sed non soliditatem. Habent enim imaginem divine sapientie, sed non rem. Per ferrum autem quod omnia metalla domat, Principum malitia designatur, quia omnia conculcant. Per plumbum quod est ponderosum, et facile flectitur, pondus designatur peccatorum in laicis qui facile ducuntur, et ad voluntatem tangentis flectuntur. Unde Mobile mutatur semper cum Principe vulgus. Vel aliter. Peccator eri comparatur per impatientiam, quia es cum percutitur, remurmurat. Stanno per hypocrisim et simulationem, quia similatur argento. Ferro per aliorum depressionem et crudelitatem, quia ferrum alia metalla domat. Plumbo per pravum exemplum, et inconstantiam, quia plumbum polluit tangentem et de facili flectitur. Propter hec igitur omnia purganda fornacis exustio est adhibenda. Sed quia aliqui in huius fornace tribulationis purgantur, alii in fecem convertuntur, ideo dicitur.
marg.| {f} Omnes isti es] etc. id est in abundantia tribulationis.
marg.| {g} Scoria argenti facti sunt] id est in fecem peccati conversi sunt, argento puriore facto : boni enim purgantur, sed mali deteriorantur frequenter in tribulatione. Unde Ps. 88. Destruxisti eum ab emundatione. Quosdam enim excecat tribulatio in intellectu auferens discretionem, quosdam in affectu auferens devotionem. Sapientes enim Egypti discretionem amiserunt in plagis, nescientes sibi consulere. Unde Is. 19.c. Dominus miscuit in medio Egypti spiritum vertiginis, et errare fecerunt Egyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Item Is. 40.f. Repente flavit in eos ventus scilicet tribulationis, et aruerunt, id est devotionem amiserunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. De ista materia habetur Ier. 6.g. Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, es et ferrum, universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator, malitie eorum non sunt consumpte. Argentum reprobum vocate illos. E contra tribulatio multos illuminat quantum ad intellectum. Is. 28.e. Vexatio dabit intellectum auditui. Et Ier. 6.b. Per omne flagellum erudieris Hierusalem. Item multos reficit et impinguat quantum ad affectum. Unde Is. 44.a. Germinabunt inter herbas quasi salices iuxta preterfluentes aquas, 1 inter transitorias tribulationes. Item tribulatio purgat et solidat. Unde Pro. 17. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita probat corda Deus. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Isti tres effectus tribulationis. Illuminatio intellectus, Θ impinguatio affectus, purgatio effectus, signantur infra 32.c. Purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam. Aque idest tribulationes purissime dicuntur ab effectu, quia purgant, et comparantur oleo, quia illuminant et impinguant omnes virtutes. Humilitas enim pascitur contumeliis, patientia flagellis, mansuetudo iniuriis. Et sic asinus Domini impinguatur tribulis et carduis ita ut possit dicere ad Dominum, ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Transi usque ibi :
marg.| {a} Tu es terra immunda et non compluta in die furoris] id est in tempore prosperitatis, nec mundari voluisti a peccato, nec pluviam predicationis recepisti ad fructificandum in bono. Mundatio autem fit per confessionem, complutio per predicationem. {5. 82vb} Quod est contra illos qui ad confessionem, et ad predicationem nolunt venire. Dicit ergo.
marg.| {a} Tu es terra immunda] plena sentibus peccatorum.
marg.| {b} Et non compluta] doctrinis Predicatorum. Is. 5.b. Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Ier. 3.a. Polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis, quamobrem prohibite sunt stille pluviarum, et serotinus imber non fuit, quasi dicat Quia fuisti immunda, ideo complui fuisti indigna. Et hoc est quod dicit.
marg.| {c} In die furoris] id est in tempore prosperitatis, que dicitur dies furoris, quia successus temporalium est eterne reprobationis indicium, ut dicit Gregorius Sed quia defectus predicationis in Ecclesia est ex malitia Predicatorum. Ideo sequitur. {d}   Coniuratio Prophetarum] etc. Mali Prophete sunt mali Predicatores, mali Clerici, et mali Religiosi, qui videntur coniurasse contra Deum, quia amicos eius et ipsum impugnant, et hostes eius iuvant. Bernardus Videtur bone Iesu coniurasse adversum te universitas Christianorum, et illi in persecutione tua primi sunt, qui in Ecclesia tua videntur primatum gerere, et diligere principatum. Ier. 11.b. Inventa est coniuratio in viris Iuda, id est in Clericis, et Predicatoribus, quorum officium est Deum confiteri. Hi specialiter coniuraverunt contra Christum, quod eum impugnent et sui invicem fautores sint, cum tamen e contrario quasi coniurati pro Christo et cum Christo doctrina et operatione deberent insistere circa studium sacre Scripture, que ideo dicitur Puteus iuramenti Gn. 21.d. Unde Ps. 118. Iuravi et statui custodire iudicia iustitie tue. De ista materia habetur Sir. 21.b. Stupa collecta Synagoga peccantium. Et Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis.
marg.| {e} Sicut leo rugiens rapiensque predam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt] Voce rugitus terrent sicut leo, comminationes enim excommunicationum intonant, dente et manu rapiunt substantias, et occidunt animas.
marg.| Non querunt de ovibus nisi lac, et lanam, et carnes. Et hoc est totum, infra 34.a. Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis. Et nota quod rugiunt criminando sicut leones. Unde Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, etc. Rapiunt predam, aliena auferendo vi, vel fraude tamquam raptores. Eccl. 4.d. Noli esse in domo tua sicut leo evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. Animas devorant, pravo exemplo subditos corrumpentes. Opes in pretium accipiunt, tamquam Simoniaci et Sacramentorum venditores.
marg.| {g} Viduas eius multiplicaverunt in medio illius] id est multas animas a Christo vero sponso viduaverunt, supra 19.a. Leo factus est, et didicit predam capere hominesque comedere, etc. Ibi de hac materia habetur satis. Deinde subdit de Sacerdotibus.
marg.| {h} Sacerdotes eius contempserunt legem meam] id est legis mee doctrinam.
marg.| {i} Et polluerunt sanctuaria mea] per vite immunditiam : quasi dicat Defecit in eis doctrina et vita.
marg.| {k} Inter sanctum et prophanum non habuerunt distantiam] etc. id est Sancta mea ita tractaverunt ac si essent prophana et immunda, nec corpus, et sanguinem meum diiudicaverunt.
marg.| Bernardus Omnino audent agni immaculati sacras contingere carnes, et intingere in sanguine Salvatoris manus nefarias, quibus paulo ante proh dolor ! carnes meretricias attrectaverunt, sic altaria circuire, sic frequentare psalmos, cum et huiusmodi laus sit execrabilis, et oratio in peccatum. Ier. 11.c. Numquid carnes sancte auferent a te malitias tuas ? quasi dicat, Non auferent, sed adducent. 1Cor. 11.g. Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Iesu.
marg.| {m} Et a sabbatis meis averterunt oculos suos] id est Non cogitaverunt de sabbato pectoris custodiendo, ut pervenirent ad sabbatum eternitatis, ut esset sabbatum ex sabbato, sicut dicitur Is. ultim. g. Sed ab huiusmodi sabbatis averterunt oculos mentis, et converterunt eos ad sabbatum temporis, id est prosperitatis presentis, que vana est, cum dicat Ps. 118. Averte oculos meos ne videant vanitatem.
marg.| Vel [A sabbatis oculos averterunt] id est a festis, sed oblationes eorum attendunt.
marg.| Θ {a} Et coinquinabar in medio eius] id est quasi coinquinatus respuebar et parvipendebar, existens tamen in medio eius ad auxiliandum semper paratus. Io. 1.d. Medius vestrum stetit quem vos nescitis. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit ? Sequitur de Principibus. {b}   Principes eius in medio illius] etc. Supra Prelati Ecclesie comparantur leonibus, hic Principes seculares comparantur lupis, per quod significat quod rapaciores, et crudeliores sunt Principes Ecclesiastici aliquando quam Principes seculi. Vel hoc potest intelligi de maioribus Prelatis Ecclesie, qui lupi dicuntur, quia oves comedunt, occidunt, diripiunt. Unde nota quod illud quod dicit generaliter   [rapientes predam] subdividit in tria.
marg.| {d} Ad effundendum sanguinem] etc. Tria dicit, sanguinis effusionem, animarum perditionem, lucrorum sectationem, que notantur Io. 10.b. Fur non venit nisi ut furetur substantiam, et mactet corpora, et perdat animas. {e}   Prophete autem] etc. Hoc expositum est, supra 13. Ibi require. Cetera patent usque ibi : {r}   Et quesivi de eis] etc. orationis obstaculum. De hac sepe dicitur Eccl. 10.b. Qui dissipat sepem mordebit eum coluber. Item Sir. 36.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio. Is. 58.d. Tunc vocaberis edificator sepium, fundamenta generationis, et generationis suscitabis. De hac materia habetur supra 13.a. Non ascendistis ex adverso, etc. et Is. 64. Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Ibi require.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_22)

Notes :