Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Ez. 23,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 23,2 

fili hominis due mulieres
filie matris unius
fuerunt
Numérotation du verset Ez. 23,3 

et fornicate sunt in Egypto
in adolescentia sua fornicate sunt ibi subacta sunt ubera earum et fracte sunt mamme pubertatis earum.
Numérotation du verset Ez. 23,4 

Nomina autem
earum Oolla
maior
et Ooliba soror eius et habui eas
et pepererunt filios et filias
porro earum nomina Samaria
Oolla
et Hierusalem Ooliba
Numérotation du verset Ez. 23,5 

fornicata est igitur
Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios
propinquantes
Numérotation du verset Ez. 23,6 

vestitos hyacintho
principes
et magistratus
iuvenes
cupidinis universos equites
ascensores equorum
Numérotation du verset Ez. 23,7 

et dedit fornicationes suas
super eos electos filios
Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in immunditiis
eorum polluta est
Numérotation du verset Ez. 23,8 

insuper et fornicationes suas quas habuerat
in Egypto
non reliquit
nam et illi
dormierant cum ea in adolescentia eius
et illi confregerunt1 ubera pubertatis eius
1 confregerunt] confregerant Weber
et effuderant fornicationem suam super eam
Numérotation du verset Ez. 23,9 

propterea tradidi eam
in manu amatorum suorum
in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
Numérotation du verset Ez. 23,10 

ipsi discoperuerunt
ignominiam eius
filios
et filias illius
tulerunt
et ipsam occiderunt gladio
et facte sunt
famose mulieres
et iudicia perpetrarunt in ea
Numérotation du verset Ez. 23,11 

quod cum vidisset
soror eius
Ooliba
plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis sue
Numérotation du verset Ez. 23,12 

ad filios Assyriorum prebuit impudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adolescentibus forma cunctis egregia
Numérotation du verset Ez. 23,13 

et vidi quod polluta esset via una ambarum
Numérotation du verset Ez. 23,14 

et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos
in pariete imagines Chaldeorum
expressas coloribus
Numérotation du verset Ez. 23,15 

et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terreque Chaldeorum in qua orti sunt
Numérotation du verset Ez. 23,16 

et insanivit
super eos concupiscentia oculorum suorum
et misit nuntios ad eos
in Chaldeam
Numérotation du verset Ez. 23,17 

cumque venissent ad eam filii Babylonis
ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis
et saturata est anima eius ab illis
Numérotation du verset Ez. 23,18 

denudavit quoque fornicationes suas
et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea
sicut recesserat anima mea a sorore eius
Numérotation du verset Ez. 23,19 

multiplicavit enim fornicationes suas
recordans dies adolescentie sue
quibus fornicata est in terra Egypti
Numérotation du verset Ez. 23,20 

et insanivit libidine super concubitu eorum
quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus
equorum fluxus eorum
Numérotation du verset Ez. 23,21 

et visitasti scelus adolescentie tue quando subacta sunt in Egypto ubera tua et confracte mamme pubertatis tue
Numérotation du verset Ez. 23,22 

propterea Ooliba
hec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua
et congregabo eos adversum te in circuitu
Numérotation du verset Ez. 23,23 

filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque
et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum
Numérotation du verset Ez. 23,24 

et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clipeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium
et iudicabunt te iudiciis suis
Numérotation du verset Ez. 23,25 

et ponam zelum meum in te
quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas
precident et que remanserint gladio concident ipsi filios tuos
et filias tuas
capient et novissimum tuum
devorabitur igni
Numérotation du verset Ez. 23,26 

et denudabunt te vestimentis tuis
et tollent vasa glorie tue
Numérotation du verset Ez. 23,27 

et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam
de terra Egypti nec levabis oculos tuos
ad eos
et Egypti non recordaberis amplius
Numérotation du verset Ez. 23,28 

quia hec dicit Dominus Deus
ecce ego tradam te in manu eorum
quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua
Numérotation du verset Ez. 23,29 

et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum
et fornicationes tue
Numérotation du verset Ez. 23,30 

fecerunt hec tibi quia fornicata es post gentes
inter quas
polluta es in idolis eorum
Numérotation du verset Ez. 23,31 

in via sororis tue
ambulasti et dabo calicem eius
in manu tua
Numérotation du verset Ez. 23,32 

hec dicit Dominus Deus calicem sororis tue bibes profundum et latum
eris
in derisum
et in subsannationem que es capacissima
Numérotation du verset Ez. 23,33 

ebrietate et dolore repleberis calice meroris et tristitie calice sororis tue Samarie
Numérotation du verset Ez. 23,34 

et bibes illum et et potabis2
2 et potabis] e potabis Weber
usque ad feces et fragmenta eius
devorabis et
ubera tua lacerabis
quia ego locutus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 23,35 

propterea hec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum
tu quoque porta scelus tuum
et fornicationes tuas
Numérotation du verset Ez. 23,36 

et ait Dominus ad me dicens: Fili hominis numquid iudicas
Oollam et Oolibam et annuntias eis scelera earum
Numérotation du verset Ez. 23,37 

quia adultere sunt
et sanguis in manibus earum
et cum idolis suis fornicate sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
Numérotation du verset Ez. 23,38 

sed et hoc
fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt
39
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hec fecerunt in medio domus mee
Numérotation du verset Ez. 23,40 

miserunt ad viros venientes de longe
ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti
et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo
muliebri
Numérotation du verset Ez. 23,41 

sedisti in lecto pulcherrimo
et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
Numérotation du verset Ez. 23,42 

et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur
et veniebant de deserto posuerunt
armillas in manibus eorum
et coronas speciosas in capitibus eorum
Numérotation du verset Ez. 23,43 

et
dixi ei que attrita est in adulteriis
nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec
Numérotation du verset Ez. 23,44 

et ingressi sunt ad eam
quasi ad mulierem meretricem sic
ingrediebantur ad
Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
Numérotation du verset Ez. 23,45 

viri ergo iusti sunt
hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adultere sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicate sunt3
3 et cum idolis suis fornicate sunt] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 23,46 

hec enim dicit Dominus Deus adduc
ad eas multitudinem
et trade eas in tumultum et in rapinam
Numérotation du verset Ez. 23,47 

et
lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
Numérotation du verset Ez. 23,48 

et
auferam scelus
de terra et discent
omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum
Numérotation du verset Ez. 23,49 

et dabunt scelus vestrum
super vos et peccata idolorum vestrorum
portabitis et
scietis quia ego Dominus Deus

Capitulum 23

Numérotation du verset Ez. 23,1 
marg.| Et factus est sermo Domini] etc. In precedenti capitulo sub metaphora metalli adulterati et corrupti, et sub metaphora terre immunde, et non complute, malitiam Hierusalem demonstravit. In hoc capitulo idem ostendit sub metaphora fornicatricis et adulte. Superius autem locutus est tantum de malitia Hierusalem, hic autem simul loquitur de Hierusalem et Samaria. Superius enim exprobravit malitiam Hierusalem simpliciter, hic autem idem facit in comparatione ad Samariam que minus peccavit. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes. Primo, ponit metaphoram duarum sororum in Egypto genitarum per quas intelliguntur Hierusalem et Samaria, sive populus duarum Tribuum et populus decem Tribuum. Secundo, ostendit quomodo Oolla maior fornicata est cum Assyriis, ibi   [Fornicata est igitur] etc. Tertio, ostendit quomodo soror minor Ooliba fornicationem sue sororis est imitata cum Chaldeis, ibi :   [Quod cum vidisset soror eius Ooliba] etc. {5. 83va} Quarto, ipsius sororis minoris que amplius peccavit, primo pena predicitur, ibi :   [Propterea Ooliba hec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo] etc. Quinto et ultimo, metaphora duarum sororum amplius explanatur, et culpa, et pena simul nunciantur, ibi :   [Fili hominis, numquid iudicas Oollam, et Oolibam] etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factus est sermo Domini ad me dicens : Fili hominis due mulieres filie matris unius fuerunt] Hierusalem, scilicet et Samaria, sive plebs decem Tribuum, quarum metropolis fuit Samaria. Et dicuntur filie matris unius Cethee, quia Cetheorum plebem imitati sunt. Unde supra 16.a. Pater tuus Amorrheus, et mater tua Cethea. Vel [  Matris unius] id est Egyptiace plebis, quia ibi nutriti sunt. Vel [  Matris unius] quia omnes de Sara geniti sunt. Unde Is. 51.a. Attendite ad Saram que peperit vos.
marg.| {e} Et fornicate sunt in Egypto] idola colendo.
marg.| {f} In adolescentia sua fornicate sunt] quia multiplicatus ibi populus Israel in principio, et quia ibi adolescens statim ad idola Egyptiorum se convertit.
marg.| {g} Ibi subacta sunt ubera earum] etc. id est mamme que eis tempore pubertatis intumuerunt. Vel.
marg.| {h} Mamme] virginitatis [  earum] id est quas prius integras habebant dum erant virgines. Et tangit proprietatem mulieris corrupte. In defloratione enim mamme premuntur, et sic subacte franguntur et mollescunt, que prius tumebant et dure erant. Significantur autem per ubera, et mammas, maiores et discretiores in populo, qui alios debuerant docuisse, et in cultu Dei nutrivisse.
marg.| {i} Nomina autem earum, Oolla maior] etc. Per maiorem sororem significatur Samaria, sive plebs decem Tribuum, propter multitudinem maiorem, et propter dignitatem quandam, quod de Tribu Ephraim Iosue populo prefuit post Moysen, et Ieroboam similiter. Oolla interpretatur tabernaculum, ideo per Oollam decem Tribus intelliguntur. Tabernaculum autem pugnantium est, et mobile, et portabile, quod competit decem Tribubus, quia erant in confinio ceterarum gentium, a quibus magnam infestationem passe sunt in bellis, et quia citius transportate sunt a terra sua quam due Tribus. Quia vero due Tribus habebant templum et Sacerdotes, et Prophetas, propter hoc congrue per Oolibam intelliguntur, que interpretatur tabernaculum meum in ea.
marg.| {k} Et habuit eas] sive secundum Septuaginta [  Facte sunt mihi] id est desponsavi eas, quoniam egressis de Egypto data est Lex, per quam Deo copulati, eius cultui adherebant. Vel [  Habui eas] id est eripui eas de labore Egypti, quando in luto et latere servierunt, et mihi assumpsi liberans eos de Egypto.
marg.| {l} Et pepererunt filios et filias] ad litteram, in solitudine, vel in terra Promissionis. Sed quia nomina istarum posuerat, et significationem non posuerat, ideo repetit ut addat.
marg.| {m} Porro earum nomina] significant hoc quod sequitur.
marg.| {n} Samaria, Oolla] est, scilicet, id est Oolla significat Samariam, id est populum decem Tribuum.
marg.| {o} Et Hierusalem, Ooliba] id est Ooliba significat duas Tribus, quarum Metropolis fuit Hierusalem.
marg.| {p} Fornicata est igitur Oolla] id est Samaria.
marg.| {q} Super me] id est contra me a cultu meo recedendo. Vel [  Super me] inducens, scilicet adulteros, id est idola.
marg.| {r} Et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes] {5. 84ra} Δ sibi, id est in illos qui viciniores erant terre decem Tribuum.
marg.| {a} Vestitos hyacintho] id est hyacinthinis, et pretiosis vestibus.
marg.| {b} Principes et Magistratus] et non rusticos, nec quoscumque de populo. {c}   Iuvenes cupidinis] non confectos etate, sed iuvenes cupidini pronos : quia iuvenes magis cupiunt, et magis cupiuntur. {d}   Universos equites et ascensores equorum] Ad litteram, militares erant Assyrii. Loquitur autem per metaphoram mulierum, que libentius coeunt cum militibus et Principibus bene vestitis, et loco vicinis, et etate placidis. Unde sequitur.
marg.| {e} Et dedit fornicationes suas super eos] id est plusquam ipsi vellent, se exhibuit eis ad fornicandum.
marg.| {f} Electos filios Assyriorum universos] Sensus est quod coniuncta sit Samaria cum Assyriis per confederationem, et per idololatrie eorum susceptionem, et rituum sive consuetudinum Gentilium, maxime autem cum fortibus, et nobilibus, et divitibus, et iuvenibus confederari voluit, ut ab eis haberet auxilium, et decentiores illorum mores tam in vestibus, quam in equitaturis susciperet.
marg.| {g} Et in omnium] vel   [omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est] quia idola eorum suscepit, et mores et ritus immundos.
marg.| {h} Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Egypto non reliquit] quia cum idolis Assyriorum coluerunt nihilominus vitulos aureos in Dan, et in Bethel, quorum culturam didicerant in Egypto, ubi coluerant Apim in specie tauri.
marg.| {i} Nam et illi] id est Egyptii prius sicut postmodum Assyrii.
marg.| {k} Dormierunt cum ea in adolescentia eius] id est concubuerunt cum ea in immunditia sue idololatrie delectantes et eam corrumpentes. Verecunde tamen loquitur [  Dormierunt] id est concubuerunt. {l}   Et illi confregerunt ubera pubertatis eius] id est devirginaverunt eam, et doctiores eorum, qui ubera esse debebant, alios corruperunt.
marg.| {n} Et effuderunt] etc. quasi dicat, Non modo fornicati sunt, sed (quod plus est) effuderunt fornicationem suam super eam, quia se totos idolis dederunt, et eam totam ad idololatriam traxerunt.
marg.| {o} Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum] Hec est iusta pena adultere, ut quando corrupta fuerit, et vestibus suis nudata, a suis etiam amatoribus lapidetur. Per hoc autem significat quod iam decem Tribus captivate erant ab Assyriis, a Phaul, et Teglathphalasar, et Salmanasar, et ab exercitibus eorum. Unde subdit,
marg.| {p} In manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine] id est quorum confederationem, et idololatrandi consuetudinem vehementer, et tamquam insaniens concupivit.
marg.| {q} Ipsi] Assyrii scilicet [  discooperuerunt ignominiam eius] sicut leccator denudat, et depauperat suam leccatricem, quando fatigatus est de ea, et satiatus. Per revelationem autem turpitudinis, secundum Hieronymum designatur turpis captivitas et deiectio urbis Samarie. Vel, per hoc notatur, quod quando venerunt in Samariam spoliantes domos, invenerunt idola eorum in occultis, et in confusionem eorum ostenderunt, quomodo Iudei colebant idola, sicut et alie gentes.
marg.| {r} Filios et filias eius tulerunt] in captivitatem.
marg.| {s} Et ipsam occiderunt gladio] pro magna parte. Iuvenes enim fortes, qui poterant servire, deduxerunt captivos ; senes autem, et debiles, qui eis non cederent in profectum, gladio occiderunt. Vel [  Ipsam occiderunt gladio] id est ipsam urbem funditus deiecerunt.
marg.| {t} Et facte sunt famose mulieres] id est famose meretrices vel quia destructio earum famosa facta est. Et loquitur de duabus insimul, quia una sicut alia publice peccavit, et publice punite sunt. Vel, melius secundum aliam litteram, loquitur tantum de Oolla.   [Et facta est] etc. id est ita publice punita quod pena eius est aliis mulieribus in exemplum et timorem, et omnes loquuntur de vindicta in eam facta Unde subdit.
marg.| {5. 84rb} {u} Et iudicia perpetraverunt] etc. id est contra eam, id est iusto Dei iudicio captivaverunt eam Assyrii. Unde et usque hodie captiva tenetur in montibus et urbibus Medorum.
marg.| {5. 84va} Δ {a} Quod cum vidisset] scilicet, plagam Samarie.
marg.| {b} Soror eius Ooliba] id est Hierusalem sive due Tribus.
marg.| {c} Plus quam illa insanivit libidine] quasi dicat : Non timuit visa pena sue sororis ; sed plus quam Samaria idola coluit. Habebat enim Templum et Prophetas, quibus omnibus contemptis, idolis adhesit intantum, ut etiam in templo Domini idola coleret : quamvis dictum fuisset ei, Si fornicaris Israel, non delinquat saltem Iuda, Os. 4.d.
marg.| {d} Et fornicationem suam] etc. sine verecundia auxilium petens ab eis, et confederata cum eis, et idololatrie cultum ab eis suscipiens. Prebuit, dico.
marg.| {e} Ducibus et Magistratibus] non quibuslibet de populo.
marg.| {f} Ad se venientibus] in terram propriam sicut leccator venit ad domum leccatricis sue.
marg.| {g} Indutis veste varia] vel   [pretiosa]  : quia melioribus utebantur vestibus Assyrii quam Palestini.
marg.| {h} Equitibus qui vectabantur equis] quia militares erant.
marg.| {i} Et adolescentibus forma cunctis egregia]  : quia pulchri erant specie, et teneri etate. Et servatur metaphora meretricis.
marg.| {k} Et vidi quod polluta esset via una ambarum]  : quia ambe in consimilis idololatrie ritu pollute sunt, et ab eisdem Assyriis eum receperunt.
marg.| {l} Et auxit fornicationes suas] quasi dicat : Licet in consimili idololatria essent ; tamen Hierusalem magis idololatra extitit. Samaria enim semel et foris fabricata est idola in Dan, et Bethel : Hierusalem autem crebro et in Excelsis, et in templo Dei adoravit statuam Baalis, et sic cum Assyriis fornicata est. Idolum enim Baal, sive Bel, et (ut apertius dicam) Belis, Assyriorum religio est, consecrata in honorem patris a Nino Belis filio. In hoc etiam auxit fornicationes suas, quod non tantum cum Assyriis, sed etiam cum Chaldeis fornicata est. Unde subditur.
marg.| {m} Cumque vidisset viros depictos] etc. id est evidentes factas et decoratas diversis coloribus.
marg.| {n} Et accinctos baltheis renes] sicut viri strenui, et militares.
marg.| {o} Et tiaras tinctas in capitibus eorum] sicut victores, et triumphatores coronantur.
marg.| {p} Formam Ducum omnium] id est maiorum militum.
marg.| {q} Similitudinem filiorum Babylonis] id est burgensium sive civium.
marg.| {r} Terreque Chaldeorum in qua orti sunt] quia non solum depicte erant imagines hominum, sed et describebatur amenitas terre, et munitiones, et fertilitas. Cum inquam hec vidisset.
marg.| {s} Insanivit super eos] id est contra eos.
marg.| {t} Concupiscentia oculorum suorum] forma eorum et vestitu decepta.
marg.| {u} Et misit nuncios ad eos in Chaldeam] Et loquitur per metaphoram, maxime leccatricis, que ita ardet, ut etiam in visione virorum depictorum insaniat. Similiter due Tribus tantum viderant picturas Chaldeorum, quia cum multum essent remote ab eis, tantum per rumores eos cognoscebant, et ideo voluerunt confederari cum eis, et cultum idololatrie ab eis habere, mittentes nuncios ad ipsos. Solent etiam mulieres alique amasios suos in pariete depingere, sicut legitur supra 8. de amasio Veneris. Unde potest ad litteram esse quod viderunt Chaldeos depictos in parietibus in statu nobilium et bellicosorum et pulchrorum hominum, et ideo bonum visum est eis confederari cum eis, et cultum et mores eorum imitari, et ideo miserunt ad eos nuncios, auxilium et confederationem postulantes ab eis. De quorum adventu subditur.
marg.| {x} Cumque venissent ad eam] etc. id est. In quo attrectantur {5. 85ra} Δ mamme, vel frangentur ex oppressione. {a}   Polluerunt eam in stupris suis, et polluta est ab eis] Loquitur per metaphoram meretricis, id est in ritibus idolorum, et aliorum peccatorum immunditiis eam suo exemplo, et confederatione polluerunt, Ier. 2.d. Filii Mempheos, et Taneos constupraverunt te usque ad verticem.
marg.| {c} Et saturata est anima eius ab illis] id est amor eius tepuit ab eis, et ab illorum federe recessit, postquam multoties dederat eis tributum, et nihil ab eis accipiebat. Sed contra hoc quod dicitur hic, supra 16.d. Nec sic satiata es.
marg.| Item Prv. 30.b. Sanguisuge due filie semper clamant, Affer, affer. Quod solvitur inf. eod. Si enim non saturata, tedio tamen affecta. Vel.
marg.| {c} Saturata est anima] etc. ab illis, id est quod concupierat, habuit quando venerunt. Et ita completum est desiderium eius, Septuaginta [  Recessit anima eius ab illis]
marg.| {d} Denudavit quoque fornicationes suas] quasi dicat : Non solum fornicata est occulte sicut meretrix verecunda : sed publice, et aperte idola eorum coluit, et a meo cultu recessit. {e}   Et discooperuit ignominiam suam] id est idololatriam suam manifestavit.
marg.| {f} Et] ideo   [recessit anima mea] id est amor meus vel zelus meus.
marg.| {g} Ab ea]  : quia vidi turpitudines eius ita publicatas. Et hoc ideo, quia prius recesserunt ab eo. Unde Os. 7.d. Ve eis, quia recesserunt a me.
marg.| {h} Sicut recesserat anima mea] etc. id est a Samaria. Hoc autem dicit, quia iam captivate erant decem Tribus.
marg.| {i} Multiplicavit enim fornicationes suas] cum Chaldeis, iam in graviori etate posita.
marg.| {k} Recordans dies adolescentie sue] etc. id est faciens sicut fecerat in Egypto : quasi dicat Sicut idololatravit imitando Egyptios in adolescentia sua ; ita idololatravit imitando Chaldeos in etate iam matura. Dicit ergo.
marg.| {k} Recordans dies adolescentie sue] etc. idola Egypti colendo.
marg.| {l} Et insanivit libidine] etc. id est Egyptiorum.
marg.| {m} Quorum carnes sunt, ut carnes asinorum, et sicut fluxus] seminis [  equorum fluxus] seminis   [eorum] Vel, secundum Septuaginta :   [Verenda equorum, verenda eorum] Hoc dicit, quia, ad litteram, multum libidinosi erant Egyptii, et multum idololatre.
marg.| Unde hic sub metaphora fornicationis carnalis loquitur de fornicatione spirituali.
marg.| Et habetur simile supra 16.c. Egyptii magnarum carnium. Et exponitur, vel ob turpitudinis magnitudinem, vel ob peccatorum feditatem.
marg.| {n} Et visitasti scelus adolescentie tue] id est idololatriam, quam feceras in cultu vituli, Ex. 32.a.   [Suscitasti] que quasi diu sopita fuit. Vel [  Visitasti] id est frequentasti, et iterasti.
marg.| {o} Scelus adolescentie tue] id est Ad idololatriam Egypti reversa es, et ad antiquam libidinem suspirasti, et in Eremo, et in terra Promissionis.
marg.| {p} Quando subacta sunt in Egypto ubera tua, et confracte sunt mamme pubertatis tue] id est quando devirginata es recedendo a cultu Dei, et idola coluisti.
marg.| {q} Propterea Ooliba, hec dicit Dominus Deus] quia scilicet ita fornicata es cum multis, ut dictum est.
marg.| {r} Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te] id est in odium tui, vel, in depredationem tuorum.
marg.| {s} De quibus satiata est anima tua] Hoc dicit, quia eorum amplexu, et familiaritate, et confederatione fatigata, propter onus servitutis ab eorum federe recessit, et in odium eorum conversa est, 2Rg.13.c. Exosam eam habuit magno odio nimis, ita ut maius esset odium, etc.
marg.| {t} Et congregabo eos adversum te in circuitu] Nota quod omnes amatores Hierusalem, Egyptii, et Assyrii, et Chaldei, quos amavit Hierusalem, et fornicata est cum eis, in {5. 85rb} eam surrexerunt. Primo enim venit Pharao Nechao, qui Iosiam interfecit, ut dicitur 4Rg.23.f. Secundo venerunt Assyrii, qui Ioachim interfecerunt, dicitur enim interfectus a latrunculis Assyriorum. Tertio, venit Nabuchodonosor qui captivavit Iechoniam, et postea Sedechiam occidit, et Hierusalem succendit, et populum captivum duxit, ut dicitur 4Rg.24. et 25. per totum.
marg.| Item omnes amatores Hierusalem congregavit Dominus in obsidione ipsius, quia de omnibus gentibus, et Assyriis, et Palestinis, et Egyptiis secum adduxerunt Chaldei ad obsidendam, et capiendam eam. Unde dicit.
marg.| {t} Et congregabo eos adversum te] qui prius erant tecum, et pro te.
marg.| {u} In circuitu] id est ut obsideant te in gyro. Et determinat specialiter de quibusdam principalibus hostibus eius, dicens.
marg.| {x} Filios Babylonis] id est cives ipsius Babylonis.
marg.| {y} Et universos Chaldeos] id est totius terre Chaldeorum habitatores, non solum ipsius Babylonis.
marg.| {z} Nobiles] qui magis sunt animosi.
marg.| {a} Tyrannos] qui magis sunt crudeles, et sevi.
marg.| {b} Et Principes] qui potestatem habent.
marg.| {c} Omnes filios Assyriorum] quos secum adduxerunt Chaldei.
marg.| {d} Iuvenes forma egregia, Duces, Magistratus, universos Principes Principum] id est maiores Principes, quasi dicat, Non solum Principes equitum, et peditum adduxerunt, sed etiam ipsos Principes Tribunorum. Ubi nos habemus [  Universos Principes Principum] Alia Translatio habet [  Omnes Tristatas] Tristate autem nomen est apud Hebreos secundi gradus post Regiam dignitatem.
marg.| Pro quo alii dicunt [Ternos Stratores] qui sic dicuntur, quia sternunt strata ante Regem, et ab utroque latere Regi assistentes custodiunt corpus eius.
marg.| Sicut legitur de tribus pueris qui custodiebant corpus Darii Regis 3. Esdre 3.a. De Davide etiam 1. Regum 28.a. Cui dixit Achis, Ecce ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. Tristate autem dicuntur a tribus : quia post Regem erant tres secundum dignitatem, per quos omnia fiebant, et hi habebant alios sub se. Sicut et Daniel qui erat in foribus Regis, Dn. 2.g. Et nota quod hic dicit Glossa Verumtamen ad tres non pervenit : loquitur de Abisai, qui licet altus esset, tamen non fuit de Tristatis unus. Unde 2Rg.23. legitur de illo, Sed usque ad tres primos non pervenerat. Sequitur.
marg.| {e} Et nominatos ascensores equorum] illos, scilicet, qui famosi erant, et nominati in militia, et armis.
marg.| {5. 85va} Δ {a} Et venient super te instructi] etc. id est curribus, rotatis. {c}   Multitudo populorum] quasi dicat. Tot erunt currus quod non solum milites pugnabunt in curribus, sed etiam homines populares.
marg.| {d} Lorica, et clypeo, et galea armabuntur] etc. id est ita armati obsidebunt te per circuitum.
marg.| {e} Et dabo coram eis iudicium] id est dabo eis potestatem iudicandi, et puniendi te.
marg.| {f} Et iudicabunt te iudiciis suis] id est secundum quod mos eorum est iudicare, et condemnare rebelles suos. Vel   [Iudicabunt te] sicut mos eorum est iudicare adulteram.
marg.| {g} Et ponam zelum in te] etc. Puniam te per Chaldeos furentes, et desevientes, sicut vir zelotypus punit uxorem suam : qui cum non possit eam castigare de adulterio, mutilat eam, vel mutilari permittit a leccatore eius. Unde subdit.
marg.| {i} Nasum tuum, et aures tuas] etc. Loquitur per metaphoram leccatoris : qui quando iratus est meretrici sue, mutilat eam, et omnem substantiam eius, que residua est, vastat, et consumit. Per nasum autem Hierusalem intelliguntur Prophete, qui a longe odorant futura : similiter et aures dicuntur, quia secreta Dei audiunt. Hos abstulit Dominus de Iudea, quia Chaldei duxerunt eos in Babylonem : solus enim Ieremias, qui remansit in Hierusalem, cito post captivitatem descendit in Egyptum, ubi et mortuus est. Vel per nasum, et aures intelliguntur dignitas Regalis, et potestas Iudicialis : quia in narium, et aurium decore pulchritudo faciei est. Nares enim et aures mulierum maxime ornantur gemmis, et margaritis. Et ista pulchritudo Iudeis ablata est per Chaldeos. Unde dicit.
marg.| {i} Nasum tuum, et aures] etc. id est primo occident Regem, et Potentes sive Iudices populi, qui erant quasi decor populi. Et hoc factum est, quando Sedechias adductus est ad Regem Babylonis in Reblatha, et Principes, et Nobiles, qui cum eo fugerant nocte de civitate per murum.
marg.| {k} Et que remanserint] alia scilicet membra.
marg.| {l} Gladio concident] quia illos qui remanserunt in civitate, occiderunt pro parte, sed non omnes. Quosdam enim captivos duxerunt, de quibus subdit.
marg.| {m} Ipsi filios tuos] etc. vivos, scilicet et illos ducent captivos.   [Filios] scilicet iuvenes ad serviendum, et operandum :   [Et filias] ad luxuriandum. Et nota quod dicit [  Filios tuos, et filias tuas] non, meos vel meas : quia de adulterio generati sunt.
marg.| {n} Et novissimum tuum devorabitur igni]  : quia ad ultimum civitas succensa est igni, ut dicitur, 4Rg.ult. c.
marg.| {o} Et denudabunt te vestimentis tuis] quibus scilicet te ornaveram, Sacerdotalibus, scilicet ornamentis.
marg.| {p} Et tollent vasa glorie tue] vasa scilicet aurea, et argentea, in usus, et cerimonias Templi dicata, que etiam Iudei consecraverunt Baal, sicut Dicitur Os. 2.b. Dedi eis {5. 86ra} Δ aurum et argentum que fecerunt Baal.
marg.| {a} Et requiescere faciam] etc. id est cessare, quasi dicat. Predicta faciam ut pulchritudine perdita, et vultu deturpato et ornamentis ablatis, cesset scelus tuum, et fornicatio tua. Unde dicit.   [Scelus tuum] {b}   Et] pro, id est   [fornicationem tuam de terra Egypti] id est. Quam didicisti et exercuisti in Egypto, et quam exinde attulisti.
marg.| {c} Nec levabis oculos tuos ad eos] respiciendos ex libidine, sicut prius. Vel, Pre timore, et pudore non audebis eos respicere, cum sis fetida, et deturpata.
marg.| {d} Et Egypti non recordaberis amplius] id est Egyptiorum libidinis, quorum prius magnitudine carnium delectaberis. Metaphorice intellige dictum.
marg.| {e} Quia hec dicit Dominus Deus. Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti] id est in potestatem Assyriorum, et Chaldeorum ad puniendum quos prius amabas, sed eis satiata, amorem in odium convertisti. Unde subdit.
marg.| {f} In manus de quibus satiata est anima tua] id est de quorum confederatione, vel potius servitute iam es fatigata, et amor tuus tepuit ab eis.
marg.| {g} Et agent tecum in odio] id est sicut inimici, et hostes crudeliter te occident : hostis enim hostem occidit.
marg.| {h} Et tollent omnes labores tuos] id est omnes divitias tuas in quibus laboraveras.
marg.| {i} Et dimittent te nudam] etc. id est pauperem, et vilem, quia pauperes, et viles homines tantum remanserunt in Iudea.
marg.| {k} Et revelabitur ignominia fornicationum tuarum] Chaldei enim invenerunt in templo idola eorum abscondita. Et loquitur per metaphoram meretricis, quam amasius eius conversus in odium ipsius, nudam dimittit, et omne quod per meretricium acquisierat aufert. Ne autem credatur Hierusalem ista non merito pati. Ideo subditur.   [Scelus tuum]
marg.| {l} Et] pro, id est.
marg.| {m} Fornicationes tue] id est idololatrie, et alia peccata.
marg.| {n} Fecerunt hec tibi] id est fuerunt causa horum, Mi. 1.b. In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel.
marg.| {o} Quia fornicata es post gentes] quas supra nominavit, Assyrios, Egyptios, et Chaldeos, quorum idola coluisti. Et hoc est quod subdit.
marg.| {p} Inter quas polluta es in idolis earum] que coluisti. Et nota quod dicit.   [Inter quas] quia Hierusalem ex una parte habet Egyptios vicinos, et ex alia parte Assyrios, et in medio Gentium sita est, ut ab ea omnes Gentes sumerent cultum Dei, et ipsa e contrario ab omnibus sumpsit cultum idolorum.
marg.| {q} In via sororis tue ambulasti] id est. Sicut peccavit Samaria, ita et tu peccasti.
marg.| {r} Et] ideo   [dabo calicem eius in manu tua] id est pena consimili punieris : iam enim captivate erant decem Tribus. Calix autem sumitur pro pena, et afflictione, quia sicut amara potio purgat noxios humores, ita pena expellit peccata, et malos mores.
marg.| {s} Hec dicit Dominus Deus. Calicem sororis tue bibes profundum, et latum] quasi dicat In magna copia penas habebis, sicut habuit soror tua, Hieronymus Calix iste profundus dicitur penarum magnitudine, latus tempore captivitatis, quia, scilicet, diu fuerunt in captivitate. Et.
marg.| {u} Eris] tunc [  in derisum] verborum [  et in subsannationem] Subsannatio est contractio narium. De his dicitur etiam Lam. 2.e. Sibilaverunt, et moverunt capita sua.
marg.| {x} Que es capacissima] penarum vel culparum.
marg.| {y} Ebrietate, et dolore repleberis] id est Ebrietate doloris, ad differentiam Ebrietatis gaudii. Repleberis dico.
marg.| {z} Calice meroris, et tristitie] {a}   Calice sororis tue Samarie] id est consimili afflictione repleberis, ut sit meror in facie, et tristitia in mente.
marg.| {b} Et bibes illum, et potabis usque ad feces, et fragmenta eius devorabis] quasi dicat Tu ita inebriaberis, quia tantum bibes de calice sororis tue, quod non solum feces hauries calicis, sed etiam ipsa vasa devorabis.
marg.| {5. 86rb} {d} Et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum] etc. Loquitur secundum metaphoram ebrii, qui ita avidus est in bibendo quod videtur etiam scyphum velle devorare, vel qui ita ebrius est, et extra se, quod calicem suum frangit, et devorat, et ubera sua tunsionibus lacerat. Et habetur simile, Is. 51.f. Usque ad fundum calicis soporis bibisti, et epotasti usque ad feces.
marg.| Et est sensus quod Hierusalem multas, et abundantes afflictiones sustinuit, sed in ipsis afflictionibus contra Deum murmuravit, et contra punitores suos odio accensa est : calicem enim usque ad feces bibere, est in penis usque ad murmur contra Deum prosilire. Calicem autem frangere, et fragmenta devorare, est ipsos per quos tormenta infliguntur odire, et in eos maledictis, vel malefactis insurgere.
marg.| Ita fecit Hierusalem, et insuper ubera sua laceravit, que in Egypto fracta fuerant, et ab amatoribus suis subacta fuerant, et collisa, id est. In Doctores, et maiores suos, qui debebant quasi ubera esse populi, insurrexit. Vel [Ubera tua lacerabis] pre dolore. Vel   [lacerabis] ea in signum quod non velis amplius fornicari, sed tedeat te fornicationis tue. Sequitur {5. 86va} Δ {a}   Propterea hec dicit Dominus Deus] etc. Sic lege litteram.   [Hec dicit Dominus Deus] {b}   Quia oblita es mei] cultum meum negligendo.
marg.| {c} Et proiecisti me post corpus tuum] sive   [retrorsum] propter corporis vitia. Vel secundum aliam litteram.   [Post genitalia tua] quibus turpitudinis feditas indicatur, id est. Quia idolis potius adhesisti quam mihi.   [Propterea]
marg.| {d} Tu quoque] sicut soror tua portavit [  porta scelus tuum] {e}   Et] pro, id est.
marg.| {f} Fornicationes tuas] id est penam pro eis Septuaginta.   [Impietatem tuam]
marg.| {g} Et ait Dominus ad me dicens. Fili hominis] etc. Quinta pars in qua Dominus precipit Prophete ut magis explanet vitia Samarie, et Hierusalem, et eas insimul iudicet, et utramque consimili pena dignam ostendat : superius enim quasi separatim de ambabus egit, hic autem insimul agit de eis. Dicit ergo.
marg.| {h} Fili hominis, numquid iudicas Oollam, et Oolibam] id est Samariam, et Hierusalem, id est numquid non habes officium, iudicandi eas, et damnabiles eas ostendendi.
marg.| {i} Et annuntias eis scelera earum]  ? quasi dicat Imo annuntiare debes earum culpam, et iudicare eas, et adulterarum contra eas promere sententiam.
marg.| {k} Quia adulterate sunt] cum idolis.
marg.| {l} Et sanguis in manibus earum] sanguis, scilicet, eorum quos idolis immolaverunt.
marg.| {m} Et cum idolis suis fornicate sunt] id est idola sua, id est a se inventa, non tantum aliunde sumpta coluerunt. Unde Septuaginta habent. Et cum adinventionibus suis fornicate sunt.
marg.| {n} Insuper filios suos quos genuerunt mihi] id est genuisse debuerant ad cultum meum. {o}   Obtulerunt eis ad devorandum] id est. Ita ut devorarentur in igne in honorem idolorum, Ps. 105. Immolaverunt filios, etc. Et non solum predicta fecerunt. (Hucusque protenditur interrogatio premissa [  Numquid iudicas] etc. secundum Hieronymum) {p}   Sed et hoc] quod sequitur, et quod peius est. {q}   Fecerunt mihi] id est contra me. {r}   Polluerunt sanctuarium meum in die illa] quasi dicat : Non solum idola coluerunt in montibus ac lucis, sed etiam in templo ubi statuam Baal posuerunt, sicut habetur, supra 8.b. Quod idolum zeli in ipso introitu templi erat.
marg.| {s} Et sabbata mea prophanaverunt] quia festa statuta ad colendum Deum, ad cultum idolorum convertunt. Et ita patet quod nec loci, nec temporis servabant religionem. {t}   Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, etiam hec fecerunt in medio domus mee] id est manifeste et publice, quasi dicat. Non suffecit eis, ut filios immolarent idolis, in campis, vel idola colerent in templo occulte, sed hec etiam fecerunt publice. Sed nec suffecit eis, imo presentibus adulteriis non contente, sed etiam peregrinis voluptatibus lascivientes, Assyriorum atque Chaldeorum simulacra venerate sunt. Et hoc est quod dicit. {y}   Miserunt ad viros venientes de longe] id est ad Assyrios atque Chaldeos. {z}   Ad quos nuncios miserunt] prius, quasi dicat, Iterum et iterum miserunt pro eis ut festinarent. Et in hoc notatur ardor libidinis ipsarum sive etiam in hoc notantur peregrine adinventiones peccatorum, Ps. 80. Ibunt in adventionibus suis, Is. 57.b.
marg.| {5. 87ra} Δ Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. {a} Itaque ecce venerunt] post multos nuncios.
marg.| {b} Quibus] id est ad quorum placentiam, et honorem.
marg.| {c} Te lavisti] in adventu eorum, Vel   [Cum venissent, statim lavabaris] secundum Septuaginta. Loquitur specialiter ad Oolibam, id est ad Hierusalem sub metaphora adultere, et ostendit quomodo in adventu eorum, omnem habitum adultere assumpsit pro eis. Lavit enim corpus ; oculos stibio linivit, et vestivit, etc. que hic dicuntur.
marg.| {b} Quibus] inquit   [te lavisti] in toto corpore.
marg.| {d} Et circunlinisti stibio oculos tuos] ad modum meretricis preparantis se, id est Circa oculos, in genis scilicet, linisti te stibio, ut esses rubore decentior : sicut Iezabel depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum ut pulchrior venientibus appareret, 4Rg.9.g. Nota quod Hieronymus habet hic   [circumlavasti] Et secundum Hieronymum   [stibio] non est de Textu, sed Glossa sicut patet in originali.
marg.| {e} Et ornata es mundo muliebri] id est cultu vel ornatu.
marg.| {f} Sedisti in lecto pulcherrimo] ut sic esses libidini paratior.
marg.| {g} Et mensa ornata est ante te] sicut meretrices parant mensas, et comedunt cum leccatoribus suis, ut vires per libidinem attenuatas reparent per epulas. Sine Cerere enim, et Baccho friget Venus.
marg.| {h} Thymiama meum, et unguentum meum] quod dederam tibi tamquam sponse mee.
marg.| {i} Posuisti super eam] id est super mensam adulteris preparatam, Tangit morem Palestine, ubi propter calorem utuntur unguentis odoriferis, et maxime quando comedunt ; quia tunc solent homines magis incalescere : aliter enim valde feterent propter sudorem. In hoc etiam servat metaphoram meretricis, que non solum visu intendit placere : sed et ciborum apparatu, et unguentorum odoratu vult allicere ; imo et auditu, et aliis sensibus. Unde subdit.
marg.| {k} Et vox multitudinis exultantis erat in ea] id est In mensa, et convivio tuo vox musicorum personabat, et multi erant ibi cantantes, et exultantes, sicut fit in nuptiis. Ad litteram etiam meretrices quando sunt cum amatoribus suis, vocant socias suas, et ducunt choreas.
marg.| Sensus autem huius metaphore est, quod Hierusalem se lavit, et linivit, et ornavit ut placeret amatoribus suis, quia in tantum dilexit confederari cum Chaldeis, et Assyriis, ut mundationes legales, et pulchritudinem cultus divini converteret ad idola eorum.
marg.| Diciturque sedere in lecto pulcherrimo, quia in phanis pulchris, et preparatis quietam, et preparatam delectationem habebant. Et mensa ornata erat ante eam : quia consuetudo fuit Iudeorum, ut in phanis comederent coram idolis suis. Et thymiama, et unguentum Domini ponebant ibi : quia thymiama, quod Dominus specialiter sibi iusserat fieri, et exterminari animam illam de populo, que hoc in proprios usus faceret, idolis offerebant, et unguento, quo inungebatur tabernaculum Domini, phana idolorum inungebant, et in ipsis phanis ante idola comedentes cum Assyriis, et Chaldeis, gaudium magnum, et faciebant, et exultabant cum canticis, et musicis. Sequitur.
marg.| {l} Et in viris, qui de multitudine hominum] etc. Adhuc metaphorice loquitur. Dixerat superius quod voluerunt iste sorores cum nobilibus, et potentibus fornicari : hic autem dicit quod non solum cum illis, imo etiam cum rusticis, et latronibus qui habitabant in desertis, et solitudinibus voluerunt commisceri. Et ornaverunt eos suis ornamentis, qui prius erant rudes, et inordinati, ut sic saltem explerent luxurias suas, supra 16.d. Donabas eis dona ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. Et est sensus quod Hierusalem non est contenta ritu idololatrie sumpto a Chaldeis, et Assyriis : sed etiam a quibusdam rudibus, et brutalibus in eremo habitantibus ritum idololatrie sumpsit. Et quod illi rude colebant, et observabant, isti ornatius, et solicitius faciebant. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {l} Et in viris, qui de multitudine hominum] etc. ad Hierusalem, id est rusticis, et popularibus hominibus.
marg.| {m} Et veniebant de deserto] quia homines erant rudes, et sylvestres, et in cultu rusticorum, et latronum habitum preferentes.
marg.| {n} Posuerunt armillas in manibus eorum] id est talium virorum. Et nota quod hoc quod premissum est (in viris) ponitur {5. 87rb} ut locum habeat sequens relatio. Unde sic potest littera legi   [in viris] huiusmodi   [posuerunt armillas scilicet, in manibus eorum]
marg.| {o} Et coronas speciosas in capitibus eorum]  : quia propriis, ornamentis eos ornaverunt, qui rudes, et inculti erant. Et est sensus quod illos rudes, a quibus idola sumebant, qui rusticano modo ea colebant, exquisitius, et ornatius colere docebant. Notandum autem quod Hieronymus habet hic in parte aliam litteram, et alio modo punctatam. Habet enim sic.
marg.| {l} Et in viris quidem multitudines hominum adducebantur] id est in similitudine virorum prophetarum, qui nihil habebant urbane elegantie.
marg.| {m} Et veniebant de deserto] inculti vel quasi latrones. Et est hic versus. Deinde sequitur.
marg.| {n} Posuerunt armillas in manibus eorum] vel   [suis] secundum Septuaginta.   [Et coronas speciosas in capitibus eorum] vel   [suis] secundum Septuaginta. Et est sensus quod illos incultos amatores suos vel ornaverunt propriis ornamentis, vel quod seipsas in adventu eorum ornaverunt ad placendum {5. 87va} Δ eis. Coronas autem vocat discriminalia mulierum, vel coronas florum. Sequitur.
marg.| {a} Et dixi ei] vel Hierusalem, vel Samarie, vel utrique.
marg.| {b} Que attrita est in adulteriis] id est que quasi sine verecundia publice peccavit, et idola coluit. Sic enim attriverant frontem iste sorores in adulteriis suis, ut non secreto sed publice sine verecundia prostituerentur, secundum illud Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, etc. Loquitur autem singulariter de ambabus sororibus, quia conveniebant in scelere. Vel specialiter loquitur de Hierusalem. Unde sequitur.
marg.| {c} Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec] id est Hierusalem, sicut Samaria soror sua.
marg.| {d} Et ingressi sunt ad eam] omnes leccatores, polluere eam cupientes.
marg.| {e} Quasi ad mulierem meretricem] publicam scilicet.
marg.| {f} Sic ingrediebantur] certatim   [ad Oollam, et Oolibam mulieres nefarias] Hec plana sunt. Sensus enim est quod decem Tribus, et due similiter omnem idololatriam recipiebant, et publice idola colebant omnium nationum : cum omnibus gentibus querebant habere familiaritatem, et confederationem contra preceptum Dei, Dt. 7.a. Non inibis cum eis fedus.
marg.| {g} Viri ergo iusti sunt] quasi dicat. Ex quo adulteraverunt (sicut dictum est) aliqui erunt iusti, qui eas punient, et iudicabunt sicut adulteras. Et intelligitur hoc de Chaldeis, et Assyriis, qui iusti dicuntur in eo quod adulteras, et parricidas Domino iubente cruciaverunt. Bene dicit [  Viri ergo iusti sunt] Chaldei scilicet, et Assyrii.
marg.| {h} Hi iudicabunt eas iudicio adulterarum] que secundum Legem lapidabantur.
marg.| {i} Et iudicio effundentium sanguinem] que secundum Legem similiter occidebantur.
marg.| {k} Quia adultere sunt] idola colendo, et a cultu meo recedendo.
marg.| {l} Et sanguis in manibus earum] sanguis scilicet filiorum quos idolis immolabant.   [Et cum idolis suis fornicate sunt] Et bene dico quod iudicabunt eas.
marg.| {m} Hec enim dicit Dominus Deus] ad me, dicit Propheta.
marg.| {n} Adduc] o Propheta   [Ad eas multitudinem] populorum, id est predic adducendam : vel monitu vocis tue incita eam ad veniendum. Et exponit iudicia predicta, addens etiam de ipsorum dispersione. Unde subdit.
marg.| {p} Et trade eas in tumultum, et in rapinam] id est in tumultuosam rapinam, id est predic eas tradendas multitudini populorum, qui tumultuose venient, et omnia sua diripient cum vociferatione, et tumultu, sicut fit in guerris.
marg.| {q} Et lapidentur lapidibus populorum] tamquam adultere.
marg.| {r} Et confodiantur gladiis eorum] tamquam homicide, imo et parricide.
marg.| {s} Filios, et filias earum interficient, et domus earum igni succendent] Servat metaphoram adultere, et parricide, que a multitudine populi primo omnibus bonis spoliatur, deinde lapidatur, et gladiis confoditur, et filii eius, et filie, quas de adulterio genuit, interficiuntur, et prostibula sive domus eius comburuntur.
marg.| Ita etiam factum est decem Tribubus, et duabus ab Assyriis, et Chaldeis.
marg.| Sed nota quod de Hierusalem erat futurum hoc, quando dicta sunt hec a Propheta : de Samaria autem iam erat preteritum ; quia iam captivate erant decem Tribus ab Assyriis. Vel potest dici, quod adhuc erant decem Tribus, que erant cum duabus in Iudea captivande a Chaldeis. Multi enim de decem Tribubus tempore Ezechie confugerant ad duas Tribus. Sequitur.
marg.| {t} Et auferam scelus de terra]  ; quasi dicat Predicta faciam ut cessent peccare.
marg.| {u} Et discent omnes mulieres] in earum penis.
marg.| {x} Ne faciant secundum scelus earum] ne similiter puniantur. {5. 87vb} Mulieres autem vocat alias nationes, vel civitates circuniacentes Iudee, vel omnes provincias. Et sic exponit Hieronymus Mulieres, id est provincie.
marg.| {y} Et dabunt scelus vestrum] etc. Chaldei scilicet, et Assyrii, id est penam pro scelere : vel, ipsum scelus convertent vobis in penam, et onus.
marg.| {z} Et peccata idolorum vestrorum] que coluistis.
marg.| {a} Portabitis] id est penam pro eis sustinebitis.
marg.| {b} Et] sic   [scietis, quia ego Dominus Deus]  : quia vexatio dabit intellectum auditui ut dicitur Is. 28.e.
Numérotation du verset Ez. 23,2 
mystice
marg.| Mystice. {b} Fili hominis, due mulieres filie matris unius fuerunt] etc. De hoc satis diffuse actum est in 16. capitulo supra, quia eadem est materia pro magna parte in hoc capitulo, et in illo : Et ideo breviter pertranseundum est hic. Sicut autem in Osee per Israel laici, qui plures sunt, per Iudam Clerici, qui pauciores sunt, intelliguntur , ita in hoc loco per maiorem sororem intelliguntur laici, per minorem Clerici, quia plures sunt laici quam Clerici. Mulier autem accipitur in malo. Aliqui Magistri exponunt duas mulieres esse duos Ordines, Nigrorum, scilicet et Cisterciensium qui dicuntur filie unius matris, id est unius regule et professionis, quarum una fornicatur per deliciarum copiam ; alia, ut dicunt, per avaritiam. De hoc pertransimus. Procedente autem tempore, ista parabola {5.83vb} forte extendetur ad duos Ordines modernos, Fratrum Minorum, qui maiores sunt tempore et professione, et Fratrum Predicatorum. Sed ad primum revertamur. Dicit autem.
marg.| {c} Due mulieres] id est duo genera hominum effeminatorum, laici, scilicet, et Clerici, vel Religiosi, et Clerici.
marg.| {d} Filie matris unius fuerunt] id est vanitatis mundane, vel carnalis concupiscentie.
marg.| {e} Et fornicate sunt] etc. Per Egyptum significatur societas luxuriosorum, per terram Assyriorum sive per Assyrios societas superborum sive ambitio dignitatum. Est ergo sensus, quod multi dum in prima etate sunt, luxuriose vivunt ; et sic peccant in Egypto. Sed quando crescunt et maturiores fiunt, tunc etiam fornicantur cum Assyriis, qui peccant in ambitione dignitatum. Dicit ergo.
marg.| {f} In adolescentia sua] etc. Hec autem etas magis accensa est ad libidinem, ad litteram.
marg.| {g} Ibi] id est in luxuria.
marg.| {h} Subacta sunt ubera earum] etc. Per ubera et mammas intelliguntur sensus spirituales. Unde Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino. Luxuria autem suffocat sensus spirituales. Unde Os. 4.c. Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Vel ubera et mamme sunt Doctores, qui debent alios lactare, qui aliquando franguntur. Supra 16. habetur satis de uberibus spiritualibus, ibi require. Sequitur.
marg.| {i} Nomina autem earum Oolla maior] etc. Per Oollam significantur laici, quia mobiles sunt sicut tabernaculum : Oolla enim interpretatur tabernaculum. Per Oolibam significantur Clerici, qui fuerunt tabernaculum Domini, et inter quos Dominus quiescere debet. Ooliba enim interpretatur tabernaculum meum in ea.
marg.| {k} Et habui eas] etc. Quandiu enim Dominus tenet, et habet nos, fertiles sumus, et in operibus iustitie, que designantur per filios, et in operibus misericordie, que designantur per filias. Is. 26.d. A facie tua, id est a presentia tua Domine concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis.
marg.| {m} Porro earum nomina, Samaria] etc. quasi dicat, Ista nomina competunt laicis et Clericis, quia laicis competit insistere operibus active, quod designatur per Samariam, que interpretatur custodia : Martha enim debet custodire infirmos, et pauperum sublevare defectus. Clericis autem competit insistere paci et contemplationi divine, quod significatur per Hierusalem, que interpretatur visio pacis.
marg.| {p} Fornicata est igitur Oolla super me] id est laici per peccatum recesserunt a me, et ad alia se converterunt. Et hoc est peccatum, spreto Deo, rebus aliis adherere. De qua adhesione subdit. {r}   Et insanivit in amatores suos] scilicet [  in Assyrios propinquantes] Per Assyrios intelliguntur dignitates, et potestates, vel magni homines sublimati in dignitatibus, in quos multi insaniunt, qui eorum familiaritatem ardenter concupiscunt, et dignitates ipsas vehementer ambiunt. Et hoc est insanire. Unde Ps. 39. Non respexit in vanitates et insanias falsas.
marg.| Sed nota quod dicit : [Appropinquantes] A pauperibus enim Clericis valde remote sunt magne dignitates, ut Episcopatus, et Archiepiscopatus, et ideo non appetunt eas. Item familiaritas magnorum satis remota est ab eis, sed Decanis et Archidiaconis appropinquant tales dignitates, qui etiam Episcoporum sunt familiares, unde istos insanire faciunt. Unde legitur Idc. 9.g. Quod Abimelech accedens iuxta turrim pugnabat fortiter, et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur, et ecce una mulier fragmen mole desuper iaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum eius. Abimelech est quilibet ambitiosus, turris est dignitas, vel potestas aliqua secularis, vel Ecclesiastica. Iste Abimelech accedens ad turrim pugnat fortiter, quia aliquis Archidiaconus ambitiosus, qui iam videtur accedere ad Episcopatum, et posse fieri Episcopus, pugnat fortiter contra hostes illius Ecclesie, et viriliter et strenue se habet ut Episcopus fiat. Et supponit ignem ut capiat turrem, quia Canonicos collaterales Episcopi precibus et muneribus accendit et obsequiis, ut auxilio eorum veniat ad Episcopatum. Et tandem una mulier, id est una dignitas adepta facit, etc. Quia succumbit sub vitiis. Sic ergo multi insaniunt in Assyrios propinquantes vestitos Θ hyacintho Principes et Magistratus, iuvenes cupidinis, universos equites [  et ascensores equorum] quando scilicet sunt familiares Potentibus huius seculi et sublimatis in dignitatibus, quando vident eos vestitos hyacintho, quia reputantur quasi Dii, et honorantur sicut celestes viri, et quasi Angeli, hyacinthus enim celestis coloris est. Tenent enim Principatum et Magistratum, ut omnes doceant et omnibus imperent. Iuvenes etiam sunt cupidinis : quia licet senes sint etate, tamen pueri sunt sensibus, et mentis libidine. Equites etiam sunt et ascensores equorum, id est militares homines, non solum sunt Episcopi, sed etiam Duces. His omnibus visis et concupitis insaniunt homines in prelationes et dignitates. Item illi dicuntur insanire in Assyrios propinquantes, qui ex hoc quod habent propinquos de genere suo potentes et sublimatos in dignitatibus, volunt etiam promoveri. Quia (sicut dicit beatus Bernardus) iam uno Episcopo facto, tota videtur episcopata sua progenies. Sequitur.
marg.| {e} Et dedit fornicationes suas super eos, electos filios] Ita faciunt laici, quando vident Potentes seculi, vel Prelatos Ecclesie ita vivere (ut dictum est) et ita honorari : tunc etiam ipsi fornicantur cum eis, eorum familiaritatem per fas et nefas acquirentes, vel adulationibus, vel muneribus, vel obsequiis. Dicuntur autem electi filii Assyriorum, quia principales, et speciales sunt imitatores superbie Demonum, qui regnant super omnes filios superbie, ut dicitur Iob. 41.d.
marg.| {g} Et in omnibus, in quos insanivit, in immunditiis] etc. Quia in eorum vitia consentiunt laici, et eos etiam in malitiis suis extollunt. Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue, etc. Et sic in eorum peccatis polluuntur, quia eorum peccata sua faciunt per consensum. Facientes enim et consentientes par pena constringit.
marg.| {h} Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Egypto, non reliquit] per hoc significatur, quod licet homo in peccatum superbie, et ambitionis inciderit ; propter hoc tamen peccatum luxurie non relinquit. Unde notandum quod illa anima fornicatur cum Assyriis, id est cum superbis, vel hominibus, vel Demonibus, que ad exemplum superborum hominum, vel ad suggestionem Demonum cadit in peccatum superbie et elationis. Illa etiam anima cum Egyptiis fornicatur, que ad exemplum luxuriosorum hominum, vel ad suggestionem Demonum, qui de hoc peccato tentant, cadit in peccatum libidinis. Et illud peccatum de facili non deseritur in etate matura, quando ab adolescentia addiscitur. Unde subditur. {i}   Nam et illi] Egyptii scilicet.
marg.| {k} Dormierunt cum ea in adolescentia eius] id est ad consensum peccati, vel libidinis eam traxerunt ab adolescentia, que prona est in malum, et que bene retinet, quod ei infunditur. Unde Prv. 22.a. Proverbium est, Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
marg.| {l} Et illi] Egyptii, Demones. {m}   Confregerunt ubera pubertatis eius] id est sensus spirituales ad terrena declinaverunt. {n}   Et effuderunt fornicationem suam super eam] id est multis peccatis eam polluerunt.
marg.| {o} Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum] id est in potestatem Demonum, vel peccatorum : quia qui facit peccatum : servus est peccati et Diaboli. Et hoc est iustum iudicium, ut qui vitia amat, ab ipsis etiam vitiis opprimatur. Unde Nm. 21.f. Ignis egressus est de Esebon, flamma de oppido Seon, et devoravit Arnon. Esebon interpretatur cogitatio. Ignis ergo luxurie egreditur de cogitatione hominis, et devoravit Arnon, id est ipsum hominem. In manus etiam Demonum traduntur peccatores ad cruciandum. Unde 1Tim. 1.d. Tradidi eos Satane, ut discant non blasphemare. Et 1Cor. 5.b. Iudicavi tradere huiusmodi hominem Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.
marg.| {p} In manus filiorum] etc. Hec plana sunt usque ad illum locum.
marg.| Θ {a} Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine] Clerici enim qui significantur per Oolibam, laicos vincunt in scelere. Unde Ier. 5.b. Ibo ad Optimates, et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei sui. Et ecce hi magis simul confregerunt iugum, {5. 84vb} ruperunt vincula. Cum etiam Clerici et Sacerdotes deberent tradere exemplar bone vite laicis, sicut dicitur Dt. 17.d. Quod Rex debeat sumere exemplar Legis a Sacerdotibus Levitice Tribus. Sed hodie Sacerdotes exemplar pompe et superbie sumunt a secularibus, imo   [et eos excedunt, sicut dicitur hic] Quod cum vidisset soror eius Ooliba, etc. Quia status et ordo Clericorum, cum videt peccata laicorum et secularium, non solum imitatur, sed etiam excedit. Unde dicit.
marg.| {c} Plus quam illi insanivit libidine, et fornicationem suam] etc. quia impudenter clerici exercent suas ambitiones, et etiam fornicationes. Is. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt.
marg.| {e} Ducibus et Magistratibus] Expone sicut prius, Sequitur.
marg.| {m} Cumque vidisset viros depictos] etc. Nota in summa quod Ooliba dicitur fornicasse cum Assyriis, et cum Chaldeis, et cum Egyptiis, per quod designatur, quod Clerici peccant peccato superbie et elationis ex consortio Assyriorum, id est Demonum de superbia tentantium, vel hominum superborum. Item peccant cum Chaldeis peccato immisericordie et crudelitatis. Chaldei enim feroces interpretantur. Peccant etiam cum Egyptiis peccato libidinis, et lascivie in iuventute sua. Dicit ergo :   [Cumque vidisset viros depictos in pariete] etc. Per Chaldeos intelliguntur Tyranni seculares, vel Prelati Ecclesie ; eorum mores imitantes ; vel Demones. Horum imagines quidam depingunt in suo pariete, id est in carnali sua mente, et eis similes esse appetunt, et in emulationem eorum insaniunt. Sed nota quod dicit   [imagines] non enim vident nisi imaginem, et picturam tantum, et non rem. Superbi enim magni videntur, et non sunt. Prelati etiam videntur rectores, sed sunt false imagines. Unde Za. 11.d. O pastor, et idolum derelinquens gregem, etc. Dicuntur autem iste imagines expresse coloribus : quia colorem habent sanctitatis sive speciem, sed non veritatem. Unde 2 Tim. 3.a. Speciem quidem pietatis habentes ; virtutem autem eius abnegantes. Demones etiam induunt species coloratas, quando se transfigurant in Angelos lucis, sicut dicitur 2Cor. 11.c. et sub pretextu utilitatis, vel necessitatis suggerunt vanitatem, vel voluptatem. Hoc etiam notatur contra mulieres, que depingunt facies suas variis coloribus, ut decipiant stultos adolescentes. Prv. 7.b. Considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas, ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio preparata ad capiendas animas.
marg.| {n} Et accinctos baltheis renes] Habent enim multi Prelati speciem castitatis, et videntur bene ligati. Sed nota quod quidem renes accingunt baltheo tantum, et non cingulo cum Ioanne, Apc. 1. Nec cum Daniele, Dn. 10.a. Illi scilicet, qui tantum propter infamiam vitant incontinentiam. Quidam autem fortiter ligant se cingulo, et ad pectus, sicut Ioannes Apc. 1. et ad renes, sicut Dn. 10. Qui veram continentiam, et in mente, et corpore servant. De quibus dicitur Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti, etc. et Ephes. 6.c. Succincti lumbos vestros in veritate.
marg.| {o} Et tiaras tinctas in capitibus eorum] id est prelationes, Tiara est mitra Pontificalis. Illi habent tiaras depictas in capitibus et non veras, qui videntur rectores, et non sunt, imo destructores.   [Formam Ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis terreque Chaldeorum] Cum, inquam, hec vidisset.   [Insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum] Sensus est quod quando anima videt Potentes, et Prelatos dominari et florere, desiderat fieri particeps glorie eorum, et ita insanit.
marg.| {u} Et misit nuncios] etc. Nuncios enim mittimus ad Chaldeam, cum sensus nostros dirigimus ad vanitatem mundi intuendam et obtinendam, et ad imitandum amatores mundi.
marg.| {x} Cumque venissent ad eam filii Babylonis] id est Demones vel mali homines, filii eterne confusionis. Venissent, dico.
marg.| {y} Ad cubile mammarum] id est in quo franguntur mamme, idest, sensus spirituales. Vel mamme sunt ratio et voluntas.
marg.| Θ {a} Polluerunt eam in stupris suis] Demones enim polluunt animam sibi consentientem, tentando homines malos pravo exemplo, quia quando ratio, et voluntas franguntur, et ad malum inclinantur, tunc anima polluitur. Sed nota quod sequitur.
marg.| {b} Et polluta est ab eis, et saturata est anima eius ab illis]  : quia sicut dicit Glossa Omnis voluptas brevis, et cito affert satietatem. Et sicut dicit Gregorius Temporales delicie non habite desiderantur, sed habite fastidiuntur : sicut e converso spirituales delicie non habite non desiderantur, sed habite amplius appetuntur.
marg.| {d} Denudavit quoque fornicationes suas] etc. Hoc est quod dicitur Is. 3.b. Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt nec absconderunt. Cetera patent usque ibi :
marg.| {r} Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te] etc. Nota in Summa quod per istos intelliguntur diversitates Demonum de diversis vitiis tentantium, qui in iudicio congregabuntur contra animam peccatricem, secundum quod expositum est supra 16.d. Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, etc. Item omnia peccata contra nos venient in iudicio. Unde Ps. 49. Arguam te, et statuam contra faciem tuam, Ier. 2.d. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Per hoc etiam quod dicitur hic significatur insultus varius Demonum contra animam.
marg.| Unde Θ subditur. {a} Et venient super te instructi curru] id est pompa seculi.
marg.| {b} Et rota] id est volubilitate sive volubili vanitate seculi. Currus enim pompe secularis non est sine rota volubilitatis, Ps. 19. Hi in curribus, et hi in equis.
marg.| {c} Multitudo populorum]  : quia multi sunt tentatores Demones, suggerentes amare pompam, et vanitatem mundi, quam offerunt. Vel potest distingui multiplex currus Diaboli secundum beatum Bernardum. Primus est malitie ; secundus luxurie ; tertius avaritie. Et habet unusquisque quatuor rotas. Primi currus rote sunt sevitia, impatientia, audacia, impudentia. Iste currus valde velox est ad effundendum sanguinem, qui nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore refrenatur, nec pudore cohibetur. Trahitur autem duobus equis ad omnem perniciem paratissimis, terrena scilicet potentia, et seculari pompa. Porro president his duobus equis aurige duo, tumor, et livor, et tumor quidem pompam ; livor vero potentiam agit. Item secundus currus, scilicet, luxurie, quadriga volvitur vitiorum, ingluvie ventris, libidine coitus, mollitie vestium, otii soporisque resolutione. Trahitur autem duobus equis, prosperitate vite, et abundantia rerum. Equis his president aurige duo, ignavie torpor, et infida securitas. Tertius currus, scilicet avaritie, quatuor similiter rotis vehitur vitiorum, que sunt pusillanimitas, inhumanitas, mortis oblivio, contemptus Dei. Porro iumenta trahentia sunt tenacitas, et {5. 85vb} rapacitas. Et his ambobus unus auriga presidet, habendi ardor. Sola siquidem avaritia, quoniam conducere plures non patitur, uno est contenta servitore. Et iste flagris utitur acerrimis, libidine scilicet acquirendi, et metu amittendi. In istis curribus veniunt Demones ad impugnandas animas.
marg.| Unde Ps. 19. Hi in curribus, et hi in equis. Item Is. 37.e. In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani, dicit Sennacherib, id est Diabolus.
marg.| {d} Lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique] His armati Demones capiunt animas. Lorica enim Diaboli est perplexitas peccati, Sir. 43.c. Sicut lorica induet se aquis. Clypeus est defensio excusationis. Galea est spes vite longioris. {e}   Et dabo coram eis iudicium] Dat enim Deus Demonibus potestatem iudicandi, id est torquendi malos, et puniendi, 1Tim. 1.d. Tradidi eos Satane, ut discant non blasphemare.
marg.| {f} Et iudicabunt te iudiciis suis] id est torquebunt te suis modis. {g}   Et ponam zelum in te] id est contra te.
marg.| {h} Quem exerceant tecum in furore] id est dimittam te adulteram in manus leccatorum tuorum Demonum, qui te torqueant : sicut vir zelotypus dimittit uxorem adulteram, et exponit.
marg.| {i} Nasum tuum, et aures tuas precident] id est discretionem, et obedientiam a te auferent. Vel aliter deprehenduntur absentia. Illi ergo nasus preciditur, qui non sentit fetorem gehenne, nec odorem celestis patrie.
marg.| Unde supra 8.d. Ecce applicant ramum ad nares suas : quia ramus, id est flos temporalium impedit ne sentiamus fetores Inferni, vel odorem futuri seculi. Illi autem aures abscinduntur, qui non accommodat aurem verbo veritatis, imo magis ad vitia audienda.
marg.| Et de talibus Ier. 6.c. Aures eorum incircuncise audire non possunt. Quando ergo vides hominem non timentem penas gehenne, vel verba predicationis nolentem audire, scito Diabolum ei nasum, et aures abscidisse. Ita etiam aufert Diabolus alia membra. Unde subdit.
marg.| {k} Et que remanserint] membra scilicet, cetera.
marg.| {l} Gladio] peccati   [concident] vel prave suggestionis. Manus enim subtrahuntur ab eleemosynis ; pedes a liminibus Sanctorum. Vel manus, et pedes preciduntur, cum cogitatio vel operatio a fine debito avertitur. Quod bene Idc. 1.b. notatur, ubi dicitur quod Septuaginta Reges colligebant reliquias ciborum sub mensa Adonibezech, manuum, et pedum summitatibus amputatis. Oculi etiam subtrahuntur ne videant miserias pauperum, et necessitates, sed magis diriguntur ad illicita. Quales sunt aliqui qui pleni sunt adulterio, sicut 2Pt. 2.c. dicitur, Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles. Unde sicut Diabolus oculos eruit, ita et de aliis membris facit ; vel hec omnia retorquentur ad iudicium, quando torquebitur per ea quis, per que peccavit, Supra 11.c.
marg.| {m} Ipsi filios tuos, et filias tuas capient] quia opera iustitie, et opera misericordie depredantur, et tollunt. Filios autem, et filias nostras Diabolo tradimus, quando opera nostra ad lucra temporalia, vel ad favorem mundi convertimus, sicut hypocrite, de quibus dicitur Os. 8.b. Ventum seminabunt, et turbinem metent.
marg.| Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Quod beatus Gregorius exponit de sectantibus gloriam mundi. E contra dicitur de viris iustis, Is. 62.c. Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis sue, si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti.
marg.| {n} Et novissimum tuum devorabitur igni] quia ad ultimum tradent miseram animam incendio gehennali, quod non potest extingui : sicut dicitur Is. ult. g.
marg.| Ignis eorum non extinguetur, Hbr. 6.b. Terra proferens spinas, et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio in combustionem. Item Is. 33.b. Spine congregate igni comburentur.
marg.| {o} Et denudabunt te vestimentis tuis] illis scilicet de quibus dicitur Apc. 16.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Diabolus enim et bona gratie aufert, et corrumpit bona nature. Unde dicit. {p}   Et tollent vasa glorie tue] id est meritoria bona que sunt quasi vasa in quibus Θ recipitur eterna gloria, quia secundum capacitatem, et amplitudinem meritorum erit retributio premiorum.
marg.| {a} Et requiescere faciam] id est Cessare [  scelus tuum de te] quia in inferno conteretur cum delinquente delictum, ut dicitur Sir. 27.a. Punit sic etiam aliquando Dominus in presenti, ut homo cesset peccare. Unde dicit Hieronymus quod felicitatis est ad presens misericordiam non mereri. Causa ponitur Habac. 3.d. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, etc. Cetera patent usque ibi : {q}   In via sororis tue ambulasti] Loquitur ad Clerum, quasi dicat O Clerici, imitati estis laicos in peccatis.
marg.| {r} Et] ideo   [dabo calicem eius in manu tua. Hec dicit Dominus Deus Calicem sororis tue bibes] id est Punieris sicut et ipsi, et erit sicut laicus, sic Sacerdos, Is. 24.a.
marg.| {t} Profundum et latum] Pena Inferni dicitur profunda, quia nullus inde exit. Dicitur lata, quia omnes capit.
marg.| Unde Is. 5.d. Dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, Prv. 30.c. Tria sunt insatiabilia, etc. Vel, Infernus dicitur profundus penarum innumerositate, et immensitate, et latus ipsarum perennitate. Vel profunda dicitur pena Inferni secundum culpe profunditatem, et lata secundum culpe perpetuitatem, et peccantium innumerositatem. Unde Is. 30.g. Preparata est ab heri Topheth, profunda et dilatata, nutrimenta eius ignis, et ligna multa. {u} Et eris in derisum] etc. quia sicut dicit Ps. 2. Qui habitat in celis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos, Pr. 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo, etc. Lam. 2.e. Plauserunt super te manibus, etc. {x}   Que es capacissima] in Peccatis. {y}   Ebrietate et dolore] etc. id est Inebriante dolore, quasi dicat Secundum mensuram culpe erit mensura pene Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabit eam. {z}   Calice meroris et tristitie] quia meror erit pro igne exterius comburente, et tristitia pro conscientia intus remordente.
marg.| {a} Calice sororis tue Samarie] quia sicut laici, ita et Clerici punientur, Sap. 18.b. Popularis homo Regi similia passus.
marg.| {b} Et bibes illum et potabis] etc. id est usque ad remunerationem contra Deum, quia in tormentis murmurabunt. Notatur etiam per hoc magnitudo pene.
marg.| {c} Et fragmenta eius devorabis] quasi dicat Non solum potionem amaram, id est Penam inferni patieris, sed ex nimietate pene insurges contra calicem, in quo tibi propinatur, id est Contra Demones torquentes te, et ministros tuorum tormentorum. Vel fragmenta calicis devorare, est penas spirituales Inferni suscipere, quod convenit Sacerdotibus, et Clericis, quibus fortior instat cruciatio.
marg.| {d} Et ubera tua lacerabis] id est De preteritis delectationibus peccatorum conquereris, secundum illud, Sap. 5.b. Quid nobis profuit Θ superbia aut divitiarum iactantia quid contulit nobis. Causa autem huius amare potionis est quod subdit.
marg.| {b} Quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum] id est. Quia corporales delectationes mihi preposuisti, Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem. Nota quod quidam proiiciunt Deum iuxta corpus, qui scilicet volunt Deo servire et mammone, et claudicant in duas partes, sicut dicitur 3Rg. 28.d. De quibus dicitur Is. 57.b. Iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Alii Deum post corpus proiiciunt qui omnino carnalibus inherentes omnia que Dei sunt contemnunt, Possunt autem predicta verba exponi de calice pene temporalis, que medicinalis est, et ad purgationem malorum humorum, id est malorum morum datur a prudente Medico, qui et prius hanc potionem sumens nobis {5. 86vb} obtulit eam dicens, Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Mt. 20.c. De isto calice dicit Ps. 74. Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, etc. Et Ier. 25.d. Secundum aliam litteram, Sume calicem vini meri huius de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. De isto calice quidam bibunt usque ad feces, qui, scilicet, amaritudinem, et afflictionem quamlibet suscipiunt usque ad propriam deiectionem, et vilitatem, quia meror in corde iusti humiliabit eum, Prv. 12.d. Quidam autem sunt qui tantum potionem pulchram et claram bene suscipiunt, id est aliquam penitentiam vel amaritudinem honestam, sed feces omnino refugiunt, id est deiectionem vel humilitatem, iusti autem feces avide sumunt, Is. 51.f. Consurge Hierusalem que bibisti de manu Domini calicem ire eius, usque ad fundum calicis soporis bibisti, et epotasti usque ad feces.
marg.| Item fragmenta calicis devorant, qui quantamcumque minutam, et modicam amaritudinem sibi avide incorporant, et in nutrimentum virtutum convertunt, sicut scriptum est, Io. 6.b. Colligite fragmenta ne pereant. Ubera vero lacerant, qui preteritas delectationes sibi in lamenta convertunt. His visis patet littera. Deinde transi, et sume illud quod sequitur.
marg.| {m} Et cum idolis suis fornicate sunt, insuper, et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum] Hoc est, Sacerdotes et Clerici quibus non sufficit ut seipsos Demonibus offerant per peccatum, sed et subditos suos suo exemplo ad idem trahunt. Item hoc est contra parentes, qui filios suos nutriunt ad peccatum, et docent peccare. Contra quos dicitur Levit. 20.a. Qui dederit de semine suo Moloch morte moriatur.
marg.| {p} Sed et hoc fecerunt mihi, Polluerunt sanctuarium meum] id est sancta prophane tractaverunt.
marg.| {s} Et sabbata mea] etc. quia in festis magis peccant, et alios provocant ad peccatum. Et de hoc conqueritur frequenter Dominus in Scripturis, quia in festivis diebus magis eum offendimus, et magis gule, et luxurie vacamus.
marg.| Unde in Canonica Iude a. Gratiam Domini nostri Iesu Christi in luxuriam transferentes. Ideo dicitur Lam. 1.c. Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. E contrario de observantibus sabbata dicitur Is. 58.d. Si vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, sustollam te super altitudinem terre.
marg.| {t} Cumque immolarent filios suos] etc. exemplo suo eos corrumpendo.
marg.| {u} Et ingrederentur sanctuarium meum] etc. quia in eadem die in qua peccaverunt, et alios peccare secum fecerunt, intrant Ecclesiam ad celebrandum.
marg.| {x} Etiam hec fecerunt in medio] etc. id est aperte, et manifeste hec faciunt, sciente omni Ecclesia, et ita graviter peccant, Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
marg.| {y} Miserunt ad viros venientes] etc. Hoc est contra illos quibus non sufficiunt communia peccata, sed inveniunt nova, et mittunt ad peregrina. Unde Is. 57.b. Misisti Legatos tuos procul, et humiliata es usque ad Inferos. Quia quanto plura et nova committimus peccata ; tanto profundius ad Infernum descendimus. {z}   Ad quos nuncios miserant] Nota quod mittimus nuncios plures post peccatum. Prius mittimus sensus sive cogitationes, secundo, assensum sive affectiones, et delectationes. Ad viros ergo mittimus ad quos prius miseramus cum Demonum suggestionibus prebemus assensum, quibus prius prebuimus sensum. Sed Iob. 31.a. dicit, Pepigi fedus cum oculis meis ut nec cogitarem de virgine. Et Gregorius dicit, quod non licet concupisci, non debet intueri. Mulier enim que lignum pulchrum aspectu vidit, illud appetiit.
marg.| Viri autem ad quos mittuntur, sunt vitia sub specie virtutum palliata, sive delectationes sub pretextu necessitatis concupite. Vel viri sunt ipsi Demones in Angelos lucis se transfigurantes. Item potest exponi hoc contra quasdam Ecclesias, que de longe querunt viros, id est Prelatos, cum bonos possent habere vicinos, sed pre invidia non possunt consentire in notos. Contra quod dicitur Dt. 17.c. Si dixeris, Θ Constituam super me Regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : eum constitues quem Dominus Deus tuus elegit de numero fratrum tuorum.
marg.| Non poteris alterius gentis hominem Regem facere, qui non sit frater tuus, Os. 2.c. Dabo ei vinitores eius ex eodem loco. Sequitur.
marg.| {a} Itaque ecce venerunt, quibus te lavisti] Demones aliquando veniunt mandati in illis scilicet qui tentationes preveniunt, et nova peccata exquirunt. Aliquando autem homines a Demonibus preveniuntur, quando scilicet tentationibus preoccupantur.
marg.| {d} Et circunlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. Sed isti in lecto pulcherrimo] etc. De Theologis quidam lavant se Demonibus, qui falsas confessiones faciunt, vel falsas lachrymas emittunt. Circumliniunt oculos stibio, quia in intuitu exteriori simulant se habere ruborem caritatis, et ornant se exterius ornamento honeste conversationis.
marg.| Sedereque simulant in lecto pulcherrimo, id est pretendunt se habere tranquillitatem, et quietem mentis, munditiam cordis.
marg.| Et mensam ornatam habent coram se, quia in sacra Scriptura studiosi videntur esse. Thymiamaque, et unguentum Domini ponunt super eam, quia simul cum studio sacre Scripture, orationi et devotioni videntur incumbere.
marg.| Et vox multitudinis exultantis est in ista mensa cum eis, quia multos habent auditores exultantes in eorum doctrina.
marg.| Et isti omnia perdunt, quia ad laudem, et exultationem multitudinis eos commendantis, omnem intentionem et studium suum convertunt : de quibus dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
marg.| Vel aliter, Sedent in lecto pulcherrimo, ad litteram, qui lectos suos ita ornant ac si essent altaria, quibus satis competit illud quod dicitur Prv. 7.c. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Egypto. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.
marg.| Sic faciunt mulieres nequam ut molliter amatores suos procurent, et lassatos ad luxuriam provocent.
marg.| Unde Is. 57.b. Ornasti te regio unguento multiplicasti pigmenta tua, Glossa Varia ornamenta quesisti, ut visu et odore adulteros provocares.
marg.| Sed de pena talium dicitur Am. 6.b. Ve qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Et post, Et optimo unguento delibuti. Tales habere solent in mensa, ad litteram, multitudinem exultantium adulatorum et ioculatorum Is. 5.c. Cithara et lyra et tympanum et tibia in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Sequitur.
marg.| {i} Et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum] Per hoc reprehenduntur illi qui dignitates tradunt indignis, et prelationibus, et dignitatibus ornant eos qui de multitudine hominum sunt, id est qui non excedunt alios in vita et scientia ; Θ sed forte omnibus aliis, et vita, et moribus sunt indigniores. Unde de deserto venire dicuntur quasi fures, et latrones. Fur autem non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat, Io. 10.b. Unde sequitur.
marg.| {a} Et dixi ei] id est Ecclesie sive plebi subiecte.
marg.| {b} Que attrita est in adulteriis, Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec] Ubi enim malus, et indignus, Prelatus efficitur, restat ut plebs tota per varia peccata fornicetur.
marg.| {e} Quasi ad mulierem meretricem, sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam] Quomodo ingrediuntur homines ad meretrices, violentia, prece, precio : sic hodie est ingressus in Ecclesias, et maxime in electionibus : procaciter enim rogant, et offerunt munera pro extorquendo consensu aliorum. Hec ad presens capitulum sufficiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_23)

Notes :