Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Ez. 24,1 

Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
Numérotation du verset Ez. 24,2 

fili hominis scribe tibi
nomen diei huius
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Numérotation du verset Ez. 24,3 

et dices
per proverbium ad domum irritatricem parabolam
et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam
pone inquam et mitte in ea aquam
Numérotation du verset Ez. 24,4 

congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
et armum electa et ossibus plena
Numérotation du verset Ez. 24,5 

pinguissimum pecus assume compone quoque struices
ossuum sub ea
efferbuit coctio eius
et dissoluta1 sunt
1 dissoluta] discocta Weber
ossa illius in medio eius
Numérotation du verset Ez. 24,6 

propterea hec dicit Dominus Deus
ve civitati
sanguinum olle
cuius rubigo
in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes
et per partes suas eice eam
non cecidit super eam sors
Numérotation du verset Ez. 24,7 

sanguis enim eius
in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
Numérotation du verset Ez. 24,8 

ut superducerem indignationem meam
et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius
super petram limpidissimam ne operiretur
Numérotation du verset Ez. 24,9 

propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum
cuius ego grandem faciam pyram
Numérotation du verset Ez. 24,10 

congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent
Numérotation du verset Ez. 24,11 

pone quoque eam
super prunas vacuam ut
incalescat et liquefiat
aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
consumatur rubigo
eius
Numérotation du verset Ez. 24,12 

multo labore sudatum est
et non exibit de ea
nimia rubigo
eius neque
per ignem
Numérotation du verset Ez. 24,13 

immunditia tua execrabilis quia mundare te volui
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
Numérotation du verset Ez. 24,14 

ego Dominus locutus sum
venit
et faciam
non transeam
nec parcam
nec placabor iuxta vias tuas
et iuxta adinventiones
tuas iudicavi te dicit Dominus
Numérotation du verset Ez. 24,15 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 24,16 

fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et
non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue
Numérotation du verset Ez. 24,17 

ingemesce tacens
mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit
tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis
nec cibos lugentium comedes
Numérotation du verset Ez. 24,18 

locutus sum ergo
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
fecique
mane
sicut preceperat mihi
Numérotation du verset Ez. 24,19 

et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis
Numérotation du verset Ez. 24,20 

et dixi ad eos
sermo Domini
factus est ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 24,21 

loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum
superbiam imperii vestri
et desiderabile oculorum vestrorum
et super quo
pavet anima vestra et filii vestri et filie
quas reliquistis gladio cadent
Numérotation du verset Ez. 24,22 

et
facietis sicut feci
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
Numérotation du verset Ez. 24,23 

coronas
habebitis
in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
Numérotation du verset Ez. 24,24 

eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis
cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 24,25 

et tu fili hominis
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum
Numérotation du verset Ez. 24,26 

in die illa cum venerit fugiens
ad te ut annuntiet tibi
Numérotation du verset Ez. 24,27 

in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

Capitulum 24

Numérotation du verset Ez. 24,1 
marg.| Et factum est verbum Domini ad me] etc. In precedenti cap prosecutus est metaphoram adultere lapidande, loquens de Hierusalem, et de Samaria. In hoc capitulo prosequitur metaphoram olle succendende, loquens tantum de Hierusalem. Dividitur autem hoc cap. in quatuor partes. Primo sub metaphora olle accense, et carnes in se consumentis, incendium civitatis, et tribulationem populi obsessi designat. Secundo metaphoram predictam exponit et determinat ibi   [Ve civitati sanguinum, olle, cuius rubigo] etc. Tertio sub metaphora, et exemplo uxoris Prophete morientis, pollutionem Sanctuarii Domini, et cedem populi demonstrat ibi   [Fili hominis, ecce ego tollo a desiderabile oculorum tuorum] etc. Quarto metaphoram explanat ibi   [Loquere domui Israel. Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego polluam Sanctuarium meum] etc. Et notandum est quod hec est quarta visio huius libri. Dicit ergo.
marg.| {c} Et factum est verbum Domini ad me] dicens   [in anno nono] a transmigratione Iechonie, Notandum quod hoc quod, supra multipliciter futurum esse predixerat, iam dicit esse in completione, scilicet Hierusalem obsessam a Nabuchodonosor. Et nota quod quinto anno a transmigratione Ioachin cepit Ezechiel prophetare, et nono anno, decima die mensis decimi obsedit Nabuchodonosor Hierusalem, accepto responso in bivio quod declinaret ad dexteram, ut habetur supra 21.e. Eadem autem die qua obsedit Hierusalem, Deus revelavit Ezechieli hoc, qui tamen erat in Chaldea, et revelavit ei ut hoc diceret concaptivis in solatium eorum : quia desolatio Hierusalem erat ipsorum consolatio. Modo prosequere ad litteram.
marg.| {d} Mense decimo, decima die mensis] decimi scilicet.
marg.| {5. 88ra} Δ {a} Dicens] Istud (dicens) abundat more Hebreo. in Hbr. et in Septuaginta habetur bis (dicens.)
marg.| {b} Fili hominis] etc. in libro cordis tui, id est memoriter retine.
marg.| {c} In qua confirmatus est Rex Babylonis adversus Hierusalem hodie] id est In corde imprime, et scito quod hodie Nabuchodonosor ceperit obsidere Hierusalem. Vel, Scribe, ad litteram, in hoc libro. Et nota quod dicit, Confirmatus est. Hac enim die firmiter statuit Nabuchodonosor obsidere Hierusalem, et non discedere exercitum suum donec caperetur. Et tangit illud quod solent facere illi, qui obsident civitates. Iurant enim quod non recedent donec ceperint.
marg.| {e} Et dices] etc. id est ipsam obsidionem per parabolam atque proverbium, id est per metaphoram atque translationem olle succense. Notandum quod ille loquitur parabolam per proverbium, qui vulgari modo, et communi aliquid dicit, et illud est parabola, id est aliquid significans.
marg.| Et nota quod dicit, ad domum irritatricem, id est ad Iudeos in Babylone qui murmurabant, et deceptos se dicebant a Ieremia.
marg.| {f} Et loqueris ad eos, Hec dicit Dominus Deus, Pone ollam] etc. id est Dices eis me tibi iniunxisse facere hoc quod sequitur, Ponere scilicet ollam super ignem, et mittere in eam aquam, et assumere pingue pecus, et frusta eius in olla congerere, omnem scilicet partem bonam ipsius pecoris, et tunc deinceps cumulum ossium accendere, ut sic aqua ebulliat, et carnes in illa dissolvantur, et postea consumpta omni parte pecoris in olla, ollam vacuam ponere super ignem, ut illa omnino liquefiat, et auferatur rubigo eius.
marg.| Est autem sensus parabole, quod homines etiam nobiliores et fortiores de populo primo consumentur in Hierusalem fame, et peste ut carnes in olla, deinde ipsa civitas cremabitur sicut ipsa olla. Dicit ergo.
marg.| {g} Pone ollam eneam] super ignem.
marg.| {h} Pone, inquam] Bis dicit, Pone, ad confirmationem. Per ollam significatur Hierusalem.
marg.| {i} Et mitte in eam aquam]  : per quod designatur quod in Hierusalem fuit multa lascivia, que ei combustionis fuit materia.
marg.| {k} Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum electa, et ossibus plena] etc. Sic ordina, et construe [  Pinguissimum pecus assume, et congere frusta eius] id est pecoris assumpti   [in eam] id est in ollam. {l}   Omnem] scilicet partem bonam, femur scilicet, et armum electa, et ossibus {5. 88va} Δ plena.] Hoc dicit, quia pingue, et forte pecus fortia, et magna ossa habet, maxime ossa femoris, et armi : hec enim membra in ovibus, et arietibus quos comedebant Iudei, optima sunt, non in porcis. Hec autem littera inordinate ponitur, ad significandum inordinationem eorum ad quod loquebatur. Et habetur simile Os. 9.c. Gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
marg.| {a} Compone quoque strues ossium] id est cumulos.
marg.| {b} Sub ea] id est sub olla. Nota quod Dominus precepit Prophete, ut electa membra, et magis ossata acciperet de pinguissimo pecore, ossibus a carne separatis, carnes poneret in lebete ad coquendum, et ossa poneret sub lebete ad ignem nutriendum, quia talis ignis dicitur esse calidior. Et hoc videtur per litteram Septuaginta : sed secundum litteram nostram videtur quod carnes cum ossibus posite sunt in lebete, et alia ossa supposita ad accendendum ignem. Unde sequitur.
marg.| {c} Et efferbuit coctio eius] id est lebetis, et est responsio Prophete : quasi dicat Factum est sicut precepisti. Vel ipse Dominus dicit.
marg.| {c} Efferbuit] id est effervescet.
marg.| {d} Coctio eius] id est aqua intus decoquens carnes.
marg.| {e} Et dissoluta sunt ossa illius in medio eius] id est per nimiam coctionem disiuncta sunt a carnibus.
marg.| Vel {f} Ossa illius in medio eius] id est igni discocta sunt : quia ossa subter ollam incendio concremata sunt. Hoc ultimo modo exponit, Hieronymus in originali. Notandum autem in summa, quod pingue pecus est totus populus Iudeorum, inter omnes populos egregius.
marg.| De isto pecore sumitur pars melior, scilicet armus, et femur, et ponitur in olla, id est in Hierusalem : quia in adventu Nabuchodonosor fortiores, et nobiliores de populo positi sunt in Hierusalem qui defenderent eam. Frusta autem pecoris sunt homines diverse conditionis : erant enim ibi Sacerdotes, Principes, Reges, bellatores : Per femur autem, quod sustentat corpus, significatur Rex, et Principes, quorum est portare alios : per armum significantur bellatores, et defensores civitatis. Ista membra ossibus plena erant, quia fortes erant, et strenui. Ponuntur autem in olla, id est in Hierusalem obsidentur. Aqua in olla, est eorum qui erant in Hierusalem, lascivia, et superbia, qua exercitum Nabuchodonosor contemnebant. Sed {5. 89ra} Δ ignis olle adhibetur, quia fames et pestis crevit in Hierusalem.
marg.| Ossa quoque ad innutriendum ignem olle supponuntur : quia exercitus fortis Nabuchodonosor civitatem obsidens victualia ei prohibuit, et ita fames, et Pestilentia increscere cepit, ut carnes in olla cum ossibus decoquerentur, id est et debiles et fortes in Hierusalem fame, et peste periclitarentur. Carnes etiam ab ossibus in olla separate sunt : quia factum est inter eos schisma et discordia in obsidione.
marg.| Ossa quoque supposita olle nihilominus concremata et decocta sunt : quia etiam Chaldei in illa longa obsidione multum afflicti et extenuati sunt. Hic etiam notandum est, quod sicut ignis de ossibus calidior est alio igne : ita tribulatio Iudeis illata a Chaldeis gravior extitit omni tribulatione.
marg.| Potest tamen etiam aliter intelligi : quia ossa supposita olle sunt fortiores de populo, qui fuerunt causa illius afflictionis.
marg.| Et sicut gravius uritur quod est sub olla, quam quod est in olla : ita gravius, puniti sunt fortiores, qui notantur per ossa supposita, quam minores qui designantur per carnes impositas. Sequitur.
marg.| {a} Propterea] etc. Secunda pars in qua predictam metaphoram exponit ostendens qui sit lebes, et que sint ossa, et que carnes. Unde dicit.
marg.| {b} Ve civitati sanguinum] id est Hierusalem homicide, vel idololatre, que filios suos idolis immolat.
marg.| {c} Olle, cuius] etc. id est cuius malitia est inveterata.
marg.| {d} Et rubigo] etc. quasi dicat. Ita corrupta est rubigine malitie, quod non est purgata igne famis, et pestilentie in obsidione.
marg.| {e} Per partes] etc. id est Particulatim et minutatim divide, et dilacera eam, scilicet ollam, id est predic omnino destruendam. Et loquitur per metaphoram olle, que non potest mundari nisi dilanietur, et frangatur. Aliqui punctant sic.
marg.| {d} Rubigo eius] etc. id est Non destitit a malitia propter penas quas sustinuit particulares : sed afflicti perseveraverunt in scelere. Vel aliter, tangit quod olla enea, quando fricatur, primo aufertur rubigo ex una parte, postea ex alia.
marg.| Sed nulla pars Iudeorum conversa est, nec maiores, nec medii, nec minores.
marg.| {e} Et] ideo   [per partes eiice eam] id est Eiiciendam predic : vel, Ostende sigillatim quantum ad omnes et singulos : quod et factum est. Quidam enim sunt interfecti ; quidam fame afflicti, alii relicti, qui et postea in Egypto sunt occisi, ita ut nulli salvarentur, id est pauci. Unde subdit.
marg.| {f} Non cecidit super eam sors] id est Non fiet super eam ut solet fieri in sorte, que alii parcit, alii non ; sed in ea nemo liberabitur. Sicut patet Ion. 1.b. quando viderunt naute tempestatem ingruentem, miserunt sortem, et unus deprehensus est, et alii evaserunt.
marg.| Sed hostes Hierusalem nemini voluerunt parcere ; et ideo sors super eam non cecidit. Et subditur causa.
marg.| {g} Sanguis enim eius in medio eius est]  : id est in manifesto peccavit : vel, homicidia et filiorum neces publice exercuit. Unde subdit.
marg.| {h} Super limpidissimam petram effudit illum] id est Aperte peccaverunt, sive homicidia publice exercuerunt, sicut apparet sanguis super petram effusus, que plana est et nullam habens foveam, et labitur et fluit hinc et inde, et latam obtinet sedem.
marg.| {i} Non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere] id est Non ita caute peccavit : ut possit peccatum tegi silentio et occultatione, vel aliqua excusatione : sicut sanguis quando funditur in terram, combibit humus humorem, et potest abscondi.
marg.| {k} Ut superinducerem] etc. quia ita publice peccaverunt, ut inducerent me ad vindicandum.
marg.| Unde dicit [ Ut superinducerem indignationem meam] in eam ; ut quasi absorpti et impleti cessent pena a me illata : nec transiret indignatio mea ab eis, sed permaneret. Istud autem, ut, ponitur consecutive.
marg.| {l} Et vindicta ulciscerer]  : et hoc quia   [Venit sanguis eius] super limpidissimam petram ne operiretur, id est quia in evidenti fecit peccatum vel homicidium, ut omnibus pateret. {5. 89rb} Verior tamen littera est hic secundum Hieronymum, nempe.
marg.| {m} Dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ut non operiretur] id est Peccatum eius, quod fuit evidens in opere, evidens etiam feci in punitione : ut sicut publice {5. 89va} Δ peccavit, ita aperte puniretur : nec lateret pena, sicut nec latuit culpa.
marg.| {a} Propterea] id est Ad predictam vindictam innotescendam et exprimendam.
marg.| {b} Hec] que sequuntur   [dicit Dominus Deus]
marg.| {c} Ve civitati sanguinum] multorum, non unius tantum : que supra per ollam significata est.
marg.| {d} Cuius ego] etc. Pyram vocat congeriem lignorum vel ossium ad comburendum factam, a pyr, quod est ignis. Vel.
marg.| {e} Pyram] id est combustionem.
marg.| {f} Congere ossa] id est Congerenda assere in olla, id est Fortes et maiores in Hierusalem predic congregandos in obsidione.
marg.| {g} Que igni succendam] famis et pestilentie.
marg.| {h} Consumentur carnes] id est minores, et infirmiores.
marg.| {i} Et coquetur universa compositio] id est universi affligentur in urbe et maiores et minores.
marg.| {k} Et ossa tabescent] id est etiam fortissimi et robustiores. Cum omnia intra ollam fuerint consumpta.
marg.| {l} Pone quoque] etc. sine aqua scilicet.
marg.| {m} Ut incalescat et liquefiat es eius] id est consumatur.
marg.| {n} Et confletur in medio] etc. Ita fit de lebete : quando non potest mundari per fricationem, mundari debet per conflationem. Ita factum est de Hierusalem.
marg.| Primo decocti sunt in ea omnes habitatores eius et consumpti, et ita olla omnino evacuata est : quia aut mortui sunt intus, aut fugerunt, aut captivi ducti sunt. Et tunc olla vacua incendio tradita est : quia Hierusalem a divitiis suis et habitatoribus vacuata, ad litteram, combusta est : et hoc ut consumeretur peccatum eius. Vel, Vacuam, ab aqua, scilicet omnis subsidii et consolationis.
marg.| {o} Multo labore sudatum est] in fricatione et emundatione huius olle.
marg.| {p} Et] tamen   [non exivit de ea nimia rubigo eius neque per ignem] id est per particularem afflictionem : quasi dicat Pro nihilo amplius expectarem eius purgationem, quia iam multas tribulationes ei immisi, et non est emundata. Apostrophat autem ad ipsum lebetem, id est ad Urbem dicens.
marg.| {q} Immunditia tua execrabilis] est : quia inveterata est, nec potest purgari. Unde subdit.
marg.| {r} Quia mundare te volui] voluntate signi.
marg.| {s} Et] tamen   [non es mundata a sordibus tuis] Hieronymus in originali sic punctat, Et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem immunditia tua execrabilis, exivit scilicet, quasi dicat Rubigo est malitia. Et postea subditur, Quia mundare, etc. Sequitur.
marg.| {t} Sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te]  : quasi dicat Prius te fricavi et particulares ignes tibi adhibui : sed sic non es mundata, quia tanta est malitia tua, quod non mundaberis, donec tota confleris et destruaris, et sic cesset ira mea a te.
marg.| {y} Ego Dominus] cuius verba non transeunt.
marg.| {z} Locutus sum] predicta tibi ventura.
marg.| {a} Venit] Urbis obsidio.
marg.| {b} Et faciam] que minatus sum.
marg.| {c} Non transeam] scelera tua, quin omnia puniam. Vel   [Non transeam] id est Non ad momentum et transitive te puniam sed diutina punitione. Vel   [Non transeam] id est Non preteribo que dixi, quin veniam tibi, Ps. 148. Preceptum posuit, et non preteribit.
marg.| {5. 90ra} Δ {a} Nec parcam] quasi dicat. Nec transibo aliquem, quia omnes attingam ; nec parcam, quin dura et crudeli afflictione eos conteram.
marg.| {b} Nec placabor] aliquibus precibus, etiam si steterint coram me Moyses et Samuel, sicut dicitur Ier. 15.a. Immo.
marg.| {c} Iuxta vias tuas] id est communia peccata.
marg.| {d} Et iuxta adinventiones tuas] id est nova peccata.
marg.| {e} Iudicabo te, dicit Dominus] id est puniam te. Vel, {c}   Iuxta vias] operum. {d}   Et adinventiones] cogitationum. {f}   Et factum est verbum Domini ad me, dicens] Tertia pars, ubi ostendit sub metaphora pollutionem Sanctuarii, et cedem populi. {g}   Filii hominis, ecce ego tollo a te] etc. id est uxorem quam multum amas : quasi dicat Uxor tua morietur in signum quod hoc quod magis amant et desiderant Iudei   [scilicet Arca et Templum] ab eis auferetur et polluetur ; sicut uxor mortua est polluta, et qui eam tangit. Potuit hoc esse ad litteram, quod tempore quo capta est Hierusalem, Ezechieli mortua est uxor sua. Et hoc ei predictum est.
marg.| {i} In plaga]  : quia forte aliquo vulnere, vel lesione mortua est : quia Iudei etiam in captivitate occidebantur, sicut legitur Tob. 1.d. Vel, In plaga, id est in signum plage venture super Hierusalem. Vel in plaga, cordis tui : quasi dicat. Hoc tibi inferam pro plaga : quia multum inde dolebis. {k}   Et] tamen   [non planges] etc. Vel aliter.
marg.| {h} Auferam a te desiderabile oculorum tuorum] id est Nihil videbis quod tibi placeat, et quod delectet.
marg.| {i} In plaga] id est quia plagatus eris dolore mortue uxoris.
marg.| {k} Et] tamen   [non planges] etc. monstrans interiorem dolorem : sed si forte fueris superatus pre nimio dolore.
marg.| {l} Ingemisce tacens] id est tacite emitte gemitum, ita ut non prorumpas in verba. Notandum autem quod solent Iudei magnum planctum facere in morte amicorum : sed isti precipitur ne hoc faciat nisi silenter, in signum quod illi qui erant in Hierusalem, non audebant lugere in morte filiorum, et amicorum suorum. Quedam autem consolatio est, quando homini licet lugere, et plangere quod dolet.
marg.| {m} Mortuorum luctum non facies] id est qui solet fieri super mortuos. Imo {n}   Corona tua circumligata sit tibi] tiara scilicet vel mitra, quam solebant habere in capite Sacerdotes et Legis Doctores, ut dicunt Iudei : id est membranula, in qua erat scriptus Decalogus, et dependebat ante oculos, ut haberent memoriam preceptorum. Vel Corona, id est cesaries capillorum : quasi dicat. Non auferes capillos in signum doloris, sicut Iob. tonso capite corruit in terram, Iob. 1.d. Ier. 16.b. Calvitium non fiet pro eis.
marg.| {o} Et calceamenta tua erunt in pedibus tuis] que lugentes solent abiicere. Unde et David Absalon fugiens, et penitens super nece Urie, nudis pedibus incessit, 2Rg.15.f.   [Nec amictu ora velabis] sicut fit in luctu.
marg.| {q} Nec cibos lugentium comedes] id est cibos parentales, qui solebant fieri ad consolationem eius, cuius amicus mortuus erat. Istos cibos Greci parentalia vocant, ut dicit Hieronymus
marg.| {r} Locutus sum ergo ad populum mane] Postquam Dominus locutus est mihi predicta, ego locutus sum ad populum ea que Dominus preceperat.
marg.| {s} Et mortua est uxor mea vespere] sicut dixerat mihi Dominus, quod tolleret a me desiderabile oculorum meorum.
marg.| {t} Fecique mane] sequenti scilicet.
marg.| {u} Sicut preceperat mihi] id est silenter gemui et non solemnem planctum feci, nec apertum.
marg.| {x} Et dixit ad me populus, Quare non indicas nobis, quid ista significent, que tu facis] contra morem omnium, qui tacite et non solemniter facis luctum ?
marg.| {5. 90va} Δ {a} Et dixi ad eos, Sermo Domini] etc. quasi dicat, Sermo Domini qui ad me factus est ut ad populum Israel loquerer, ista precipit, ut scilicet hoc facerem in signum. Et hoc est quod dicit.
marg.| {b} Sermo Domini factus est ad me] etc. id est ; pollutum ostendam, vel pollui permittam, permittendo ut incendatur Templum, et cunctis alienigenis pateat, et prophanis.
marg.| {d} Superbiam Imperii vestri]  : quia in Templo habebant superbiam, id est confidentiam vanam, et spem presumptuosam.
marg.| {e} Et desiderabile oculorum vestrorum]  : quia pulchritudo Templi desiderabilis erat ad aspiciendum.
marg.| {f} Et super quo pavet anima vestra]  : quia multum timebant, ne Templum obsideretur, et caperetur. Vel potest exponi de diversis.
marg.| {c} Ecce ego polluam Sanctuarium] id est Templum, ut dictum est. Et polluam.
marg.| {d} Superbiam Imperii vestri] id est Imperium sive Regnum vestrum superbum quasi pollutum destruam, ut non solum Sacerdotium, sed etiam Regnum destruatur.
marg.| {e} Et] iterum   [polluam desiderabile oculorum vestrorum] id est omne quod amabatis possidere, et desiderabatis aspicere. {f}   Et polluam omne illud, super quo pavet anima vestra] id est omne quod timetis amittere, scilicet possessiones et facultates. {g}   Et filii vestri] etc. id est qui non sunt mortui fame et peste in obsidione, sed relicti sunt vivi.
marg.| {h} Gladio cadent] Chaldeorum, capta civitate. Vel loquitur ad illos qui transmigraverant, et erant in Babylone, qui in Hierusalem filios et filias reliquerunt, qui a Chaldeis capti et occisi sunt.
marg.| {i} Et facietis] in morte eorum.
marg.| {k} Sicut feci] mortua uxore, id est facietis luctum occultum non apertum. Unde subdit.
marg.| {l} Ora amictu non velabitis] sicut moris est in tristitia facere.
marg.| {m} Et cibos lugentium non commedetis] a consolatoribus oblatos. {n}   Coronas] id est cesariem capillorum.
marg.| {o} Habebitis in capitibus] etc. contra morem lugentium. Ad litteram ; isti qui erant in Babylone audientes destructionem Hierusalem, non audebant ostendere signa planctus : imo signa gaudii ostendebant propter Babylonios. Unde adhuc subdit.
marg.| {p} Non plangetis] id est planctum manibus non facietis, tundentes scilicet pectus, vel capillos laniantes, et vestes scindentes. {q}   Neque flebitis] oculis.
marg.| {r} Sed tabescetis] etc. id est Pro iniquitatibus vestris intra consumemini pre dolore vehementi. Dolor enim interior magis consumit et tabescere facit, quando non potest exire in publicum, nec audet se ostendere. Et dicit Hieronymus Quando consuetudo servatur in luctu, medius dolor est.
marg.| {s} Et unusquisque gemet ad fratrem suum] id est inter se tacite gement, nec audebunt libere gemere, ne offendant victores hostes.
marg.| {t} Eritque Ezechiel vobis in portentum] id est in signum facto suo portendens, quid vobis est futurum, et quid a vobis est agendum Unde subdit.
marg.| {u} Iuxta omnia que fecit, facietis cum venerit illud] quod dico venturum, ut scilicet, que non fecit in morte uxoris, non faciatis in eversione Urbis et Templi.
marg.| {x} Et scietis, quia ego Dominus Deus] locutus sum, cum evenerit. Nota quod hec omnia dicuntur, secundum Hieronymum, de illis qui vivi manserunt in Hierusalem, quod videntes Templum destrui, et Hierusalem everti, et filios, et fratres occidi, non audebant aperte lugere propter hostes. Vel quia unusquisque ita erat timidus, et solicitus de sua morte, quod ad aliorum quamvis etiam proximi essent, miserias non poterat attendere, ita nec ingemiscere. Adhuc autem apertius de ista materia subdit.
marg.| {5. 90vb} {y} Et tu fili hominis, ecce in die qua tollam] etc. Et nota quod Propheta loquitur omnia ista ad populum, representans quomodo Dominus ei ista locutus sit dicens ad eum   [Fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum] id est fortem eorum civitatem, vel viros bellicosos, vel secundum Hieronymum fortitudinem, id est. Templi confidentiam.
marg.| {z} Et gaudium dignitatis]  : quia de nobilitate civitatis, et Templi gloria, et dignitate gaudebant.
marg.| {a} Et desiderium oculorum eorum]  : quia pulchrum erat visu, et delectabile.
marg.| {b} Super quo requiescunt anime eorum]  : quia in templo spem suam, et confidentiam ponebant ; et ex hoc, quod Templum habebant, credebant se semper manere in quiete, et numquam destrui posse.
marg.| {c} Filios, et filias eorum] tollam, subauditur a superiori.
marg.| {d} In die illa] id est in tempore illo.
marg.| {e} Cum venerit fugiens ad te] de Hierusalem.
marg.| {f} Ut annunciet tibi] que facta sunt in Hierusalem.
marg.| {g} In die, in quam, illa aperies os tuum cum eo qui] etc. Hucusque est suspensiva constructio, et quia longa est suspensio ; ideo toties ponitur (in die illa) cum ad constructionis necessitatem sufficeret semel.
marg.| {h} Aperies os tuum] id est aperte loqueris qui prius tacebas.
marg.| {i} Cum eo qui fugit] non ad eum, sed cum eo, id est tu.
marg.| {k} Et] ipse   [loqueris]  : quia ipsa loquetur eadem que, et tu, scilicet destructionem Urbis esse completam, quam tu verbo, et portento ostenderas.
marg.| {k} Et loqueris, et non silebis ultra] id est argues eos qui tibi nolunt modo credere de Urbis destructione, et dices merito illis omnia contigisse.
marg.| {l} Erisque eis in portentum] id est in significationem admirabilem per hec que fecisti.
marg.| {m} Et scietis quia ego Dominus] cum videritis scilicet portenta vera este et completa.
marg.| Unde Prophete dicuntur viri portendentes, sicut dicitur Za. 3.c. et Os. 12.c. In manibus Prophetarum assimilatus sum.
marg.| {d} In die illa] id est in die adversitatis.
marg.| {e} Cum venerit fugiens ad te] id est aliquis penitens.
marg.| {f} Ut annunciet tibi] in confessione scilicet, civitatis sue, id est mentis sue subversionem.
marg.| {g} In die, inquam, illa aperies os tuum cum eo, qui fugit] etc. id est consolaberis eum si penituerit, et peccatum suum reliquerit. Ecce cui occurrendum, cui etiam loquendum, fugienti scilicet manum Regis Babylonis, id est Diaboli. Sic enim succurrendum est peccatoribus et consilium dandum, ut non cadant in desperationem. Unde Dt. 23.c. Non trades servum Domino suo cum ad te confugerit, Glossa respuendo vel in desperationem mittendo. Et hoc fuit significatum in hoc, quod Achimelech recepit David fugientem Saul, 1Rg.21. et etiam dedit ei panem refectionis, et Gladium Golie ad defensionem. Ideo Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Quod exponens beatus Bernardus dicit, Fugienti cum panibus occurrere est metuenti eterna supplicia, doctrine sacre escas offerre, Eccl. 7.d. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
marg.| {c} Et factum est verbum Domini ad me] dicens   [in anno nono, mense decimo, decima die mensis (dicens,) Fili hominis scribe] etc. Mysterium huius numeri occulte habetur in Glossa Novem enim significat divinam iustitiam sive vindictam.
marg.| Unde et novem pene Infernales solent describi principales, ardor scilicet, fletus fetor, fumus, tenebre, vermis terror, odium et desperatio. De ardore, et fetore, et terrore habetur in Ps. 101. Ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. De fletu Mt. 13.f. Ibi erit fletus et stridor dentium. De fumo Apc. 9.a. Ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magne. De tenebris Mt. 22.b. Proiicite eum in tenebras Θ exteriores. De verme, Is. 66.g. Vermis eorum non morietur. De odio, inf. 32.f. Descenderunt in Infernum cum armis suis, Glossa adhuc animis rebellantibus contra Deum, et Ecclesiam, et proximum. De desperatione, Sap. 5.c. In malignitate nostra consumpti sumus.
marg.| In his novem penis exercebitur vindicta Dei, que ventura est super eos, qui usque ad observationem Decalogi non perveniunt. Per denarium autem numerum divina misericordia significatur, que observatoribus Decalogi datur. Per ollam autem eneam, que comburenda hic ostenditur, mundus intelligitur, qui ante diem iudicii per ignem transibit, et qui quotidie diversis afflictionibus utitur.
marg.| In hoc recte ergo loco, ubi pena mundanorum describitur, visio prophetalis in anno nono, mense decimo, decima die mensis facta esse perhibetur ut severitatem noni anni clementia decimi mensis, et decime diei temperet ; ut significetur quod iustitie opera non sunt sine misericordia ; quia aliquando punit ut parcat, et dolorem infert ut sanitas consequatur : quia semper punit etiam damnatos cum misericordia. Hierusalem ergo nono anno, decimo mense, igne comburenda obsidetur ; quia mundus tempore iudicii iusta pena ignis punietur, et tamen in punitione etiam parcetur ei.
marg.| {h} Fili hominis, scribe nomen diei huius, in qua confirmatus est Rex Babylonis adversum Hierusalem] etc. Nota quod sequitur postea.
marg.| {g} Pone ollam eneam] etc. Per hoc potest notari quod duo Propheta ostendit consideranda, diem scilicet obsidionis, et combustionis lebetis, et eorum que in eo sunt. Hec enim duo pensare debemus, quomodo obsidetur in presenti mundus tentationibus Demonum, Eccl. 9.d. Parva civitas, et pauci in ea viri.
marg.| Venit contra eam Rex magnus, et vallavit eam, extruxitque {5. 88rb} munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Et quomodo ad ultimum comburetur in malis, Apc. 18.f. Ve, ve civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari, de pretiis eius, quoniam una hora desolata est. Item quilibet debet pensare vitam suam periculosam in peccatis, et finem durum in tormentis, ut et culpam suam memoriter teneat, et penam Inferni, que per ollam accensam significatur, iugiter timeat, et formidet, Sir. 21.b.
marg.| Via peccantium complantata lapidibus, et in fine illorum Inferi, et tenebre, et pene. Unde dicit.
marg.| {b} Scribe tibi nomen diei huius] id est memoriter retine, Eccl. 7.d. Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis.
marg.| {c} In qua confirmatus est Rex Babylonis] id est malignus Spiritus.
marg.| {d} Adversum Hierusalem hodie] id est adversus animam tuam, vel adversus Ecclesiam, vel mundum totum.
marg.| Vel habe in memoria qualiter te impugnat, et obsidet tentationibus, et confirmatur super te in peccati consensu, et delectatione.
marg.| Penitens enim debet memorie infigere tempus, ex quo Diabolus confirmatus est quasi dominus super eum, id est ex quo peccavit, et omnes dies computare, ut in die placiti sciat respondere, et rationem reddere cum dicetur ei, Redde rationem villicationis tue, Lc. 16.a.
marg.| Unde Is. 38.d. dicitur secundum aliam litteram, Computabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee, et Sir. 41.c. Bone vite numerus dierum. Homines enim qui pie volunt vivere, numerant dies suos.
marg.| Unde Ps. 38. Notum fac mihi Domine finem meum, et numerum, etc. Vel aliter.
marg.| {e} Nomen diei] obsidionis sue scribit, qui circunstantias omnes peccati sui numerat, et attendit, et confitetur, Is. 44.a. Hic scribet manu sua, Domino et in nomine Israel assimilabitur.
marg.| Et loquitur de Iacob quasi dicat, Supplantans vitia, per confessionem, videbit Deum hic in spe, in futuro in re, sicut dicit ibi Glossa et sic in nomine Israel assimilabitur. Sed Prelatus, et Predicator maxime debet hoc facere, qui et alios ad hoc ipsum debet monere. Unde subdit {e} Et dices] etc. id est ad plebem rebellem, et peccatricem [  parabolam] In quo notatur modus instruendi alios, ut parabole dicantur, id est metaphore intelligibiles, et exempla Sanctorum predicentur, et hoc per proverbium, id est communi modo loquendi non subtili.
marg.| Unde Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum, Sir. 39.a. Occulta proverbiorum exquiret Sapiens, et in absconditis parabolarum conversabitur.
marg.| {f} Et loqueris ad eos. Hec dicit Dominus Deus, Pone ollam eneam] etc. Per ollam eneam significatur mundus. Infernus, garrula leccatrix, vel quelibet anima peccatrix, et obstinata in peccatis.
marg.| Per ollam eneam mundus significatur : es enim sonorum est, et mundus totus non querit nisi sonum, et favorem.
marg.| Sed dicit Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. Item mundus dicitur olla, quia in mundo coquuntur mali igne cupiditatis, de quo Ps. 57. Supercecidit ignis, avaritie, scilicet, et non viderunt Solem gratie.
marg.| Et boni igne caritatis, de quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram, etc.
marg.| Vel persecutionis, de quo Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet. De ista olla dicitur Iob. 41.d.
marg.| Fervescere faciet quasi ollam profundum mare. De ista olla potest exponi sic.
marg.| {g} Pone ollam eneam] id est Mundi vanitatem auditoribus expone.
marg.| {h} Pone, inquam, et mitte in eam aquam] aqua in olla est mundi concupiscentia.
marg.| Aquam ergo in ollam mittit, et ollam super ignem ponit, qui mundum, et concupiscentiam eius igne excremanda vel exterminanda predicit, sicut dicitur 1. Io. 2.c. Transit mundus, et concupiscentia eius, et 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi.
marg.| {k} Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam] etc. Per hoc significatur quod non solum mundus ardebit, sed amatores mundi in eo, et cum eo ardebunt, et maxime qui Θ pinguiores pecudes sunt, id est homines in deliciis brutaliter viventes : pinguedo enim materia est ignis. Unde Ier. 7.d. Mulieres conspergunt adipem, ad ignem scilicet succendendum.
marg.| Sed nota quod dicit, Assume pinguissimum pecus, id est non solum pingue, nec etiam pinguius, sed pinguissimum. Pinguissimum pecus est genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, id est populus Christianus, pingue in Laicis, pinguius in Clericis, pinguissimum in prelatis, Sap. 6.a. Iudicium durissimum fiet in his qui presunt. Frusta huius pecoris sunt diversitates hominum, quia in Ecclesia sunt homines diverse conditionis.
marg.| Unde per femur in quo est vis generativa, Clerici designantur, quorum est dicere illud Gal. 4.c. Filioli mei quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus. Per armum, Laici : qui sunt operosi. Strues autem ossium, que accendunt ollam, sunt congeries peccatorum, vel fortium hominum, nobilium, vel potentum, que sunt causa persecutionis in mundo, et ultime ipsius combustionis. Unde subdit.
marg.| {a} Compone quoque] etc. id est efferbuit, id est comburetur mundus.
marg.| {e} Et dissoluta, vel discocta sunt ossa] etc. id est discoquentur, quia etiam fortes in mundo fortius punientur. Item per ollam significatur Infernus sive pena infernalis, in quam proiicientur usurarii, et malefici.
marg.| Sed cum aqua ponentur in ea : quia simul torquebuntur cum malitia sua, Sap. 14.b. Etenim quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur, Sir. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum. In hanc ollam ponetur pinguissimum pecus, id est dives et malus Prelatus, incrassatus, impinguatus, dilatatus, et omnia frusta eius simul cum eo. Femora, quibus sustentatur ad malum, Sir. 47.c. Collegisti quasi aurichalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum, et inclinasti femora tua mulieribus Et armus quo operatus est opus iniquum. De ista olla dicitur Ioel. 2.b. Omnes vultus redigentur in ollam, id est in caldariam Inferni proiicientur omnes, et Mi. 3.a. Ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio olle.
marg.| Item Am. 4.a. Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in olla ferventibus. Hec olla est {5. 88vb} Topheth a Rege preparata, profunda, et dilatata ; nutrimenta eius ignis, et ligna multa, etc. Is. 30.g.
marg.| Tertio modo olla enea est leccatrix garrula, et vaga meretrix. Sonoritas enim eris est garrulitas mulieris, Prv. 7.b. Garrula, et vaga, quietis impatiens, Ier. 46.f. Vox eius quasi eris sonabit.
marg.| Ista olla ardet per luxuriam ; ebullit per stultitiam ; fetet per malam famam.
marg.| Sicut enim olla ardens in coquina fetet ; sic mulier ardens in lupanari, vel in camera sua usque ad domum vicinam fetet, quia fama eius corrumpit omnes vicinos. De ardore huius olle dicitur Eccles. 9.b. Eloquium eius quasi ignis exardescet, Iob. 41.b. De naribus eius procedit fumus sicut olle succense atque ferventis. In hac auctoritate notantur tria predicta, fetor fumi, corrumpentis succensio, et fervor ebullitionis.
marg.| Item de ebullitione dicitur Prv. 15.a. Os fatuorum ebullit stultitiam.
marg.| Ista olla plena est aqua : quia mulier talis plena est carnalitate, malitia, et lascivia.
marg.| In hac autem olla ponitur pinguissimum pecus, id est aliquis fortis, et potens, et dives dominus : quia et potentes, et divites frequenter capiuntur a mulieribus, sicut dicitur 3. Esdr. 3.c. quod mulieres dominantur Regibus, et omnibus hominibus.
marg.| Frusta autem pecudis, omnis scilicet pars bona, femur, et armus in hac olla congeruntur, id est simul geruntur : quia omnia membra, et divitie hominum ad libidinem mulierum sectandam applicantur, oculi ad aspiciendum, manus ad tractandum, femora ad actum nefarium, et alia membra similiter, ut vix vel unam auriculam possit eruere Dominus ad verbum suum audiendum, vel pedem ad peregrinandum.
marg.| Unde dicitur Am. 3.d. Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auricule, sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. Dominus enim aliquando hominibus immittit aliquam plagam sive infirmitatem usque ad lectum, et tunc Diabolo aufert duo crura, quia quamdiu infirmatur, custodit castitatem carnis, et extremum auricule, quia saltem in fine suo accommodat aurem Dominice discipline. His visis patet expositio eius, quod dicitur [ Pone ollam eneam] etc. Sed notabile est quod sequitur.
marg.| {a} Compone quoque strues ossium sub ea] Strues ossium que accendit ollam, est multitudo munerum que allicit leccatricem, supra 16.d. Omnibus meretricibus dantur mercedes.
marg.| {c} Et efferbuit coctio eius] id est caro que coquitur in olla.
marg.| {e} Et dissoluta sunt ossa illius in medio eius] Ita est quod per familiaritatem mulierum, et carnes fervent libidine, et ossa dissolvuntur, id est virtutes anime. Omnia enim devorat ignis iste. Unde Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Versus : “Femina corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem. Polluit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat”, etc.
marg.| Quarto modo dicitur olla enea quelibet anima peccatrix. Olla enim notat estuationem peccati : quia mens estuat ad similitudinem olle, quando non potest complere quod desiderat, Iob. 41.d. Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
marg.| Item nigrescit anima per peccatum, sicut olla per ignem, Naum. 1.c. Facies hominum sicut nigredo olle, Lam. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum. Enea autem dicitur hec olla per obstinationem, et peccati diuturnitatem : es enim durabile est. Dicit ergo, Pone ollam eneam : id est Mentem tuam duratam, et estuantem in peccato habe ante oculos mentis.
marg.| [Pone, inquam, et mitte in eam aquam] id est Considera quare in anima tua habuisti malam concupiscentiam, vel aquam lachrymarum.
marg.| Ille enim ponit aquam in olla, qui dolorem de peccatis suis ponit in anima. Anima enim debet esse olla dolorum, non delectationis carnalis.
marg.| Congere frusta eius in eam] etc. Nota in summa quod pinguissimum pecus assumit secundum hanc expositionem, qui exempla alicuius Sancti caritate saginati recolit, ut Laurentii, vel Vincentii : Frusta autem pecoris congerere est omnem vitam sive omnia opera eius sibi in mente colligere, et ordinate recondere, maxime femur, et armum electa, et ossibus plena. Per femur intelligitur fructus predicationis, quia in femore est vis generationis.
marg.| Et Apostolus dicit 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Θ Per armum virtus bone operationis. Ossibus autem plena sunt cum tam predicatio, quam operatio super solidum virtutum fundantur. Strues quoque ossium olle ad accendendum ignem supponitur, cum multitudo beneficiorum Dei recolitur, ut ignis caritatis augeatur, secundum illud Ps. 38. In meditatione mea exardescet ignis. Aliter tamen exponitur a quibusdam in malo, quod aquam in ollam mittere, est concupiscentiam, vel malitiam in anima sua nutrire. Pinguissimum vero pecus assumit, qui alterius peccatum imitans, exemplum peccandi in corde suo coquit. Sic enim coquitur pecus in olla frustatim per diversa peccata. Per femur intelligi potest peccatum delectationis : per armum operationis : per ossa fortitudo ad peccandum. Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum, etc.
marg.| Et sic de aliis patere potest. Strues ossium, societas malorum. Unus enim alium incitat ad peccandum, sicut dicitur Sap. 2.b. Nemo vestrum exors sit luxurie nostre, etc. In Babylone enim respondebunt sibi ulule in edibus suis, et Sirenes in delubris voluptatis, sicut dicitur Is. 13.d. et 34.c. Occurrent Demonia Onocentauris, et Pilosus clamabit alter ad alterum. Et postea dicitur, Illic congregati sunt milvi, alter ad alterum. Et Sir. 32.c. Homo peccator vitabit correptionem : et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Sequitur.
marg.| {b} Ve civitati sanguinum] id est mundo, vel mundane conversationi, vel anime peccatrici, vel mulieri leccatrici.
marg.| {c} Olle, cuius rubigo in ea est] id est malitia inveterata.
marg.| {d} Et rubigo eius non exivit de ea] quasi dicat Predic illi venturum ve eterne damnationis, cuius rubigo peccati non est purgata per ignem presentis doloris vel tribulationis. Unde Ier. 2.f. Frustra percussi filios vestros ; disciplinam non receperunt. Item Ier. 6.g. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator : malitie eorum non sunt consumpte. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.
marg.| {e} Per partes, et per partes eiice eam] id est rubiginem de olla.
marg.| Quando enim rubigo est in olla, id est peccatum in conscientia, quia non potest purgari per ignem tribulationis solum, eiiciendum est per Sacramentum confessionis, per partes, et per partes, quia singillatim omnia debemus confiteri, unum peccatum post aliud. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc.
marg.| Item Predicator per partes, et per partes debet vitia ab auditoribus redarguendo eiicere, primo unum, postea aliud, ut sic paulatim omnia tollantur. Non enim in principio debet totum aggredi [exemplum in Vitis Patrum] ne totum perdat, sed per partes et paulatim facere, secundum exigentiam meritorum. Mt. 13.d. Colligite. Vel aliter.
marg.| {e} Per partes, et per partes eiice eam] id est Ollam predic eiiciendam, et proiiciendam in Infernum, si non abiecerit rubiginem peccatorum.
marg.| {f} Non cecidit super eam sors] gratie in presenti : et ideo nec sors glorie cadet super eam in futuro. Act. 1.d. Cecidit sors super Matthiam, qui interpretatur assumptus.
marg.| {g} Sanguis enim eius in medio eius]  ; quasi dicat Gratia non habet locum, ubi animam possidet peccatum. Unde Ier. 5.f. Iniquitates vestre declinaverunt hec : et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.
marg.| {h} Super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere] id est aperte peccavit, secundum illud Is. 3.b. Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt. Vel, Super petram que dura est, effundit sanguinem, qui ex obstinata malitia peccat ; Ille autem effundit super terram, qui non ex obstinatione, sed ignorantia, vel infirmitate peccat ; et talis a tanto potest operiri, id est excusari, sed non a toto Vel, Super petram fundit sanguinem, id est super Christum, qui audacter peccat, et presumit de impunitate ; nec super terram, id est super seipsum proiicit penam peccati ; sed super Christum. Sicut multi qui dicunt quod Θ numquam damnabuntur, nec penam sustinebunt : Christus enim satis sustinuit pro eis. Sequitur.
marg.| {c} Ve civitati sanguinum] Expone ut prius, Mt. 18.a. Ve mundo a scandalis. {d}   Cuius ego grandem faciam]
marg.| {e} Pyram] id est ignem gehennalem, vel presentem afflictionem : quia sicut dicitur Is. 9.
marg.| Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis, et Is. 4.b. dicitur quod Dominus sordes Hierusalem et sanguinem lavat in spiritu iudicii, et spiritu ardoris.
marg.| {f} Congere ossa, que igni succendam. Consumentur carnes] Dt. 32.f. Gladius meus evorabit carnes.
marg.| {5. 89vb} {i} Et coquetur universa compositio] Ps. 143. Filie eorum composite, circumornate ut similitudo templi.
marg.| {k} Et ossa tabescent] Per carnes significatur carnis mollities sive peccata humane fragilitatis : per ossa, peccata malitie, et obstinationis, que omnia componit Dominus, et decoquit in igne contritionis, vel corporalis afflictionis. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis. Hec etiam universa compositio potest dici concupiscentia oculorum, de qua Habac. 2.b. Ve qui congregat contra se densum lutum. Vel si exponitur de igne gehenne, tunc per carnes et ossa debiles, et fortes intelliguntur : quos utrosque secundum merita punit : Sed tamen ossa vehementius ardent : quia fortioribus fortior instat cruciatio, ut dicitur Sap. 6.b. Vel.
marg.| {c} Ve civitati sanguinum] id est Ecclesie elate, et Plene sanguinibus, id est consanguineis, et nepotulis Episcoporum, Habac. 2.c. Ve qui edificat Sion in sanguinibus, Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
marg.| {l} Pone quoque eam super prunas vacuam : ut incalescat et liquefiat es eius : et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius] Mystice per hoc significatur, quod in fine seculi consumptis viventibus in hoc mundo, ipse mundus illo eodem igne, qui quos viventes invenerit, comburet, purgabitur. Quod autem sequitur.
marg.| {p} Et non exivit de ea nimia rubigo eius] pro quibusdam non mundatis intelligitur : quia damnatorum malitia neque per ignem mundabitur.
marg.| Et habetur simile Rm. 11.d. Conclusit Deus omnia in incredulitate, et Gal. 3.d. Conclusit Scriptura omnia sub peccato, id est quosdam de omnibus.
marg.| Item ad litteram, per hoc quod olla vacua ponitur super ignem, significatur quod Omne opus corruptibile in fine deficiet : et qui operatur illud ibit cum illo, Sir. 14.c. Aliter exponitur quod Olla vacua est, quando anima non potest assequi sua desideria : et vacua ponitur super prunas, cum privatur eis, que desiderabat, et patitur ea que refugiebat. Et hoc facit Dominus ut convertatur, et a peccatis omnino purgetur, et ut es eius, id est obstinatio et duritia mentis liquefiat : sed pauci sunt qui propterea convertantur. De quibus subdit.
marg.| {o} Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius neque per ignem]  : quasi dicat Multum laboravi ut converterentur, nec conversi sunt minis, nec flagellis, nec beneficiis. Unde Ier. 5.a. percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Item Ps. 34. Dissipati sunt, nec compuncti. Ier. 6.g. Frustra conflavit conflator, etc.
marg.| {q} Immunditia tua execrabilis : quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis] Simile Ier. 30.b. insanabilis fractura tua, pessima plaga tua, et Ier. 10.c. et 15.d. dicitur idem. {t}   Sed nec mundaberis prius] id est Non cessabis a voluntate vel actu peccandi.
marg.| {u} Donec quiescere faciam] id est permanere.
marg.| {x} Indignationem meam in te] id est Donec punierim te eternaliter sine fine. De qua pena dicitur Is. 30.g. Erit transitus virge fundatus, quam quiescere faciet Dominus super, eum Glossa Percussio ultionis eterne, Ier. 30.d. Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet.
marg.| {y} Ego Dominus locutus sum] penam malorum.
marg.| {a} Venit] iudicium extremum, vel presens, 1Pt. 4.d. Tempus est ut incipiat iudicium a domo Domini, id est ab Ecclesia.
marg.| {b} Et faciam] id est puniam sicut comminatus sum, Nm. 23.d. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit, Mt. 24.c. Celum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
marg.| {c} Non transeam] quin omnia diiudicem peccata, et omnes parvos, et magnos puniam secundum numerum peccatorum, Sap. 6.b. Non subtrahet personam cuiusquam Deus, Θ qui est omnium dominator : nec verebitur magnitudinem cuiusquam, etc.
marg.| {a} Nec parcam] quin graviter puniam secundum magnitudinem criminum.
marg.| {b} Nec placabor] precibus vel muneribus aliquorum, sicut dicitur Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte ; nec acquiescet cuiusquam precibus ; nec suscipiet pro {5. 90rb} redemptione dona plurima. {c}   Iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te]  : hoc dicit quia Dominus reddet unicuique secundum opera sua. Simile habetur supra 7.b. Iudicabo te iuxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua ; et non parcet oculus meus, neque miserebor. Ibi require de hoc. Sequitur.
marg.| {f} Et factum est verbum Domini] etc. usque ibi   [neque fluent lachryme tue] Hoc est contra illos, qui dolent inconsolabiliter de morte amicorum ; vel de amissione temporalium. Sir. 22.b. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Item Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Quamvis ergo desiderabile oculi sine plaga, id est dolore cordis non possit auferri ; tamen imponendus est modus luctui, ut non fluant lacryme, sed erumpant. Unde sequitur.
marg.| {l} Ingemisce tacens]  ; quasi dicat. Etsi doles interius non nimis ostendas exterius.
marg.| {m} Mortuorum luctum non facies]  ; id est Non lugebis inconsolabiliter, sicut faciunt homines seculares. Hoc est quod dicitur 1. Thessalon. 41. Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Item Lv. 19.f. Non incidetis super mortuo carnes vestras. Item ad idem pertinet quod dicitur Eccles. 38.b. Fili in mortuum produc lachrymas ; et quasi dira passus incipe plorare ; incipe dicit, ut notet modestiam in dolore. Dictum est Marie Magdalene Io. 20.c. ab Angelis, Mulier quid ploras ? Nota ibi Glossam.
marg.| {n} Corona tua circumligata sit tibi] etc. id est Cogita eternam retributionem, et scito mortis communionem. Hec sunt duo remedia, per que consolari debemus in morte charorum nostrorum. Primum est, si speramus quod ad eterne glorie coronam amicos nostros secuturi sumus ; sicut aliquis sciens se in proximo iturum ultra mare sine reversione, non multum doleret, imo gauderet si videret amicum suum illuc precedere.
marg.| Unde Eccles. 38.c. Memor esto iudicii mei : sic enim erit et tuum. Et 2Rg.12.f. dixit David, Numquid potero revocare eum amplius ? ergo vadam magis ad eum ; ille vero non revertetur ad me. Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, etc. Secundum est quare consolari debemus, quia omnes communiter mori videmus. Et hoc est quod dicit.
marg.| {o} Et calceamenta tua erunt] etc. id est Exempla mortuorum considerabis, quomodo scilicet omnes ante te mortui sunt. Eccl. 9.d. Communionem mortis scito. Notandum autem, quod hoc est thema bonum ad peregrinos, vel ad Religionem intraturos. In ingressu enim Religionis, vel aggressu peregrinationis, Dominus aufert homini desiderabile oculorum, et tunc non debet nimis lugere, sed moderate, et coronam debet circumligare sibi, id est eternam retributionem habere iugiter pre oculis : de qua dicitur Eccles. 35.b. Corona aurea super caput eius, expressa signo sanctitatis. Et calceamenta debet habere in pedibus, id est Sanctorum exempla in affectibus. Duo enim debet cogitare, premia scilicet eterna et Sanctorum exempla.
marg.| {p} Nec amictu ora velabis] Hoc est contra illos cruce gnatos, qui se abscondunt a Creditoribus suis ; ne ab eis debitum exigant de quibus Sir. 29.a. Multi quasi inventionem estimaverunt fenus ; et prestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
marg.| {q} Nec cibos lugentium comedes] Hoc est contra illos qui bona pauperum rapuerunt, et lugentes relinquunt ; et in peregrinatione expendunt ea. Tales sunt latrones, qui gaudenter epulantur de spoliis pauperum, sicut dicitur 1. Regum. 30.d. quod latrones Siceleg discumbebant super faciem terre et epulabantur ; et ibi a Davide occisi sunt. Sequitur.
marg.| {r} Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua] etc. Mysterium huius patet in Glossa, et ideo transi usque ibi :
marg.| Θ {y} Et tu fili hominis] etc. id est in die adversitatis quando auferam ab hominibus fortitudinem et sanitatem corporis, et gaudium dignitatis, et divitias temporales, que sunt desiderabiles oculis, et requies anime avari, sicut dicitur, Lc. 11.c. quod dicit dives, Anima mea habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_24)

Notes :