Capitulum 25
Numérotation du verset
Ez. 25,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ez. 25,2
Fili hominis pone
faciem tuam contra filios Ammon
et prophetabis de eis
Numérotation du verset
Ez. 25,3
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus
pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum
quia pollutum est
et super terram Israel quoniam desolata est et
super domum Iuda
quoniam ducti sunt in captivitatem
Numérotation du verset
Ez. 25,4
idcirco ego tradam te filiis orientalibus
in hereditatem et collocabunt
caulas suas
in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas
et ipsi bibent lac tuum
Numérotation du verset
Ez. 25,5
daboque Rabbath
in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,6
quia hec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu
et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israel
Numérotation du verset
Ez. 25,7
idcirco ecce ego
extendam manum meam
super te et tradam te in direptionem gentium
et interficiam te
de populis
et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,8
hec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt
Moab et Seir ecce sicut omnes gentes
domus Iuda
Numérotation du verset
Ez. 25,9
idcirco ecce ego aperiam
humerum Moab
de civitatibus de civitatibus
inquam eius et de finibus eius inclitas
terre Bethiesimoth
et Beelmeon
et Chariathaim
Numérotation du verset
Ez. 25,10
filiis orientis
cum filiis Ammon
et dabo eam
in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
Numérotation du verset
Ez. 25,11
et
in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 25,12
hec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem
ut se vindicaret
de filiis Iuda
peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis
Numérotation du verset
Ez. 25,13
idcirco hec dicit Dominus Deus
extendam manum meam
super Idumeam et auferam de ea hominem
et iumentum
et faciam eam desertum ab austro
et qui sunt in Daedan
gladio
cadent
Numérotation du verset
Ez. 25,14
et dabo ultionem meam
super Idumeam per manum
populi mei Israel
et facient
in Edom
iuxta iram meam
et furorem meum et scient vindictam meam
dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 25,15
hec dicit Dominus Deus
pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres
Numérotation du verset
Ez. 25,16
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam
super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritime regionis
Numérotation du verset
Ez. 25,17
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore
et scient
quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos
Capitulum 25
Numérotation du verset
Ez. 25,1
marg.|
{5.
91ra}
Et factus est sermo Domini ad me dicens]
etc. Sicut dictum est in principio huius libri, in hoc libro continentur lamentationes, carmen, et ve. Iam dictum est de lamentationibus, que spectant ad Iudeos, quia a principio libri usque huc agitur de calamitatibus Iudeorum.
marg.|
Sed quia calamitati Iudeorum alie Gentes insultaverunt, et de destructione malitiose gavise sunt : ideo in hac secunda parte ponitur ve, id est omnimoda destructio earum. Et ista pars durat usque ad quadragesimum cap. in qua agitur de carmine, quantum ad reductionem Iudeorum, et Templi, et civitatis reparationem.
marg.|
Primo autem loquitur contra filios Ammon, de quibus etiam facta est mentio supra 21.g. et Ier. 49.a. Secundo, loquitur contra Moab, et Seir insimul. Tertio, contra Seir specialiter, sive contra Idumeos. Quarto, contra Philisteos. Unde quatuor onera complectitur hoc cap. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Fili hominis pone faciem tuam]
vel, offirma, quasi iratus.
marg.|
{b}
Contra filios Ammon]
qui de stirpe Loth generati sunt, sicut habetur Gn. 19.g.
marg.|
{c}
Et prophetabis de eis, et dices filiis Ammon]
etc. non meum. {f}
Hec dicit Dominus Deus]
non ego.
marg.|
{g}
Pro eo quod dixistis, Euge euge super Sanctuarium meum]
id est Templum.
marg.|
{h}
Quia pollutum est]
ingressu hostium, vel cultu idolorum : Vel Quia gavisi estis de destructione Templi, et Iudeis insultastis. Euge enim est applausorium in hoc loco, vel insultatorium.
marg.|
{i}
Et super terram Israel]
etc. ab hominibus, vel a fructibus. Et loquitur generaliter de tota terra decem Tribuum.
marg.|
{k}
Et super domum Iuda]
id est super duas Tribus, que nomine Iude appellantur, eo quod Regnum erat de Iuda.
marg.|
{l}
Quoniam ducti sunt in captivitatem]
Israel enim ductus est in Assyrios, Iudas autem ad Chaldeos.
marg.|
{m}
Idcirco ecce ego tradam te filiis Orientalibus in hereditatem]
id est Nabuchodonosor, et exercitui eius, qui dicuntur Orientales, quia ad Orientem sunt respectu terre Ammonitarum vel, Filii Orientales vocantur filii Cedar, sive Ismaelite, et Saraceni, qui vocantur Saraceni, eo quod sibi nomen Sare usurpant. Hi habent camelorum greges et ovium et caprarum multitudinem, et quando aliqua terra destruebatur, veniebant illi cum pecoribus suis, et in tabernaculis habitabant ibi, quia tunc solet esse pascualis terra.
marg.|
Unde isti pascuales terras maxime invadebant, sicut dicitur Iud. 6.a. Cum sevisset Israel, ascendebat Madian, et Amalech, ceterique Orientalium nationum, et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gaze. Et Is. 13.d. dicitur in Babylone destructa. Non ponet ibi tentoria Arabs, id est Illi de Cedar qui pro magna parte habitant in Arabia, non ponent tentoria in Babylone destructa, quia propter monstra non potuerunt ibi habitare pecora post eius destructionem. Sed de terra filiorum Ammon vastata dicitur. Tradam te filiis Orientalibus in hereditatem, filiis scilicet Cedar, qui cum Nabuchodonosor venerunt ad expugnandum te, vel post tuam destructionem ad alendum pecora sua.
marg.|
{o}
Et collocabunt caulas suas in te]
etc. id est habitacula pecorum.
marg.|
{p}
Et ponent in te tentoria sua]
: quia in tabernaculis habitant filii Cedar.
marg.|
{q}
Ipsi comedent fruges tuas]
: quia de fructibus tam se quam pecora sua nutrient. {r}
Et ipsi bibent lac tuum]
sive ubertatem tuam, secundum aliam litteram, quia de ubertate terre nutriebant pecora, quorum lac bibebant, ad litteram.
marg.|
{b}
In habitaculum camelorum]
: quia camelis suis fecerunt ibi habitacula filii Cedar.
marg.|
{c}
Et filios Ammon]
id est terram filiorum Ammon
[in cubile pecorum]
Nota quod Rabbath est metropolis filiorum Ammon, que postea a Rege Egypti Ptolemeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Iudea. Philadelphia est nuncupata. Rabbath autem dicebatur proprio nomine, vel ob suam magnitudinem : Rabbath enim maxima interpretatur.
marg.|
{d}
Et scietis quia ego Dominus]
: quia malorum necessitate intelligetis quod ego sum Dominus qui hec futura predixi, et implevi. Notandum autem quod secundum primam expositionem filii Orientales dicuntur Nabuchodonosor, et eius exercitus, sicut dicit Glossa qui dicuntur metaphorice caulas suas, et tentoria in terra Ammonitarum posuisse, et eam depavisse, ad designandum quod sicut greges omnia depascunt, ita populi venientes cum Nabuchodonosor omnia bona terre Ammonitarum depaverunt, et vastaverunt, et Rabbath dicuntur posuisse in tabernaculum camelorum, et in cubile pecorum, id est ita eam vastasse, ut non in ea habitare possent homines, sed greges. Sequitur.
marg.|
{e}
Quia hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede]
: quia scilicet non tantum insultasti, et dixisti, Euge (ut supra dictum est) imo, quod plus est, manibus et pedibus concrepasti.
marg.|
{f}
Et gavisa es toto affectu super terram Israel]
quod scilicet desolata sit.
marg.|
{g}
Idcirco, ecce ego extendam manum meam super te]
etc. id est potentiam vel vindictam ad opprimendum te.
marg.|
{h}
Et tradam te in direptionem Gentium]
: quasi dicat. Non tantum terra tua tradetur camelis, et ovium gregibus ad pastum : sed homines ipsi tradentur Gentibus ad diripiendum.
marg.|
Vel potest dici quod illud quod supra dixerat metaphorice, hic dicit aperte sicut vult Hieronymus Quod enim supra dixerat, Rabbath tradi camelis, et gregibus, hic explanat dicens eam tradendam diversis Gentibus.
marg.|
{i}
Et interficiam te]
eradicando scilicet te.
marg.|
{k}
De populis]
id est de numero aliorum populorum, ut iam non sis populus alicuius nominis.
marg.|
{l}
Et perdam de terris]
ut terra tua non computetur inter terras alicuius nominis : vel, ut non nomineris in terris.
marg.|
{m}
Et conteram]
malleo captivitatis.
marg.|
{n}
Et scies, quia ego Dominus]
experimento mee potentie. Sequitur secunda pars.
marg.|
{o}
Pro eo quod dixerunt Moab, et Seir]
id est Moabite et Idumei insultantes domui Iuda, quando a Chaldeis capta est Hieronymus In Septuaginta non habetur
[et Seir]
: sed de Theodotionis editione additum est.
marg.|
{p}
Ecce sicut omnes Gentes domus Iuda]
: id est sicut omnes Gentes subiecte sunt Nabuchodonosor, ita, et Iudei : nec adiuti sunt a Deo suo, imo ab eius auxilio sunt destituti, sicut et alie Gentes ab auxilio Deorum suorum.
marg.|
{q}
Idcirco]
: quia ita scilicet dixerunt.
marg.|
{r}
Ecce ego aperiam,
{5.
92ra} Δ Iudei autem aliter hoc quod dicitur, Ecce sicut omnes gentes, etc. exponunt, sed Hieronymus ridiculam fabulam dicit esse.
marg.|
Dicunt enim quod filii Ammon et Moab et Seir capta Hierusalem ingressi sunt in Templum, videruntque ibi Cherubim Propitiatorium obumbrantia, et dixerunt quod ita Iudei colebant idola, sicut alie Gentes. Ideo comminatur eis Dominus dicens.
marg.|
{a}
Ecce ego]
quasi dicat In promptu, vel in proximo.
marg.|
{b}
Aperiam humerum Moab]
etc. Humerus forte membrum est, et in eo onera sustinemus. Et est sensus, id est Aperiam urbes fortiores inter alias civitates, sive de numero civitatum, ut apertis civitatibus introeat hostilis exercitus. Vel.
marg.|
{b}
Aperiam humerum Moab de civitatibus]
id est fortes portas civitatum. Vel secundum aliam litteram, Dissolvam humerum Moab de civitatibus, id est omne robur, et fortitudinem civitatum destruam.
marg.|
{c}
De civitatibus, inquam eius]
id est Moab.
marg.|
{d}
Et de finibus eius inclytas terre]
id est Nobiliores civitates inter alias, et fortiores, que sunt in finibus Moab, aperiam Nabuchodonosor. Quarum civitatum ponit nomina dicens.
marg.|
{f}
Bethiesimoth]
que est civitas in Moab.
marg.|
{g}
Et Beelmeon]
qui usque hodie vicus est maximus in Moab.
marg.|
{h}
Et Cariathaim]
que est civitas maritima.
marg.|
{i}
Filiis Orientis]
aperiam scilicet humerum Moab. Hucusque enim constructio protenditur, id est Civitates Moab fortes aperiam Babyloniis, et tradetur eis Moab.
marg.|
{k}
Cum filiis Ammon]
id est Sicut filios Ammon dixi tradendos filiis Orientalibus, ita dico de Moab.
marg.|
{l}
Et dabo eam]
id est terram Moab.
marg.|
{m}
In hereditatem]
filiis scilicet Orientis, sicut supra eod. a. dictum est de Ammon, Tradam te filiis Orientalibus in hereditatem.
marg.|
{n}
Ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in Gentibus]
etc. quasi dicat Ita tradam Ammon, et Moab filiis Orientis, ut sicut Ammon oblivioni tradetur, ita et Moab meo iudicio puniatur, et oblivioni tradatur. Et sic scient quia ego Dominus. Sed contra hoc videtur illud Ier. 49.b. Post hec reverti faciam fugientes, et captivos filiorum Ammon. Similiter de Moab, eiusdem 48.g. Convertam captivitatem Moab in novissimis diebus. Solutio : Illud Ier. mystice intelligitur. Vel forte propter paucitatem redeuntium dicitur non fuisse memoria eorum. Sequitur.
marg.|
{q}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. Tertia pars in qua specialiter loquitur contra Idumeos, Hieronymus Supra duo posuerat. Pro eo quod dixerunt Moab, et Seir, et postea de Seir tacens contra Moab, tantum locutus est : nunc reddit ceptum problema, quid Seir, id est Idumea fecerit, dicens.
marg.|
{r}
Pro eo quod fecit]
etc. Nota quod odium inexorabile fuit inter Esau, et filios Israel, Semper enim Idumea recordabatur supplantationis Iacob quomodo, et in utero Esau supplantaverat, et benedictionem paternam ei surripuerat.
marg.|
Unde istam iniuriam quando poterant, ulcisci volebant. Et ideo cum veniret Nabuchodonosor in Iudeam, iunxerunt se ei, et scientes quod fugerent aliqui manum Nabuchodonosor, insidiabantur in sylvis, et in aliis locis, et interficiebant eos. Et hoc est quod dicit. Pro eo quod fecit Idumea ultionem : quasi dicat Non tantum gavisa est, et locuta insultando (sicut dicitur de Moab) sed et ultionem fecit.
marg.|
{s}
Peccavitque delinquens]
quia iura fraterne dilectionis violavit. Fratres enim esse deberent. Vel secundum aliam litteram.
[Et memoriam retinuit mali]
id est supplantationis facte in utero. {t}
Et vindictam expetivit de eis]
etc. ad litteram, eos occidendo.
marg.|
{5.
92va} Δ
{a}
Idcirco hec dicit Dominus Deus. Extendam manum meam super Idumeam]
id est vindictam meam, sive potentiam.
marg.|
{b}
Et auferam de ea hominem et iumentum]
id est vacuabo eam hominibus et iumentis.
marg.|
{e}
Et faciam eam desertam]
a fructibus
[Ab Austro]
Hoc dicit, quia Idumea est a parte Australi, sive ad partem Australem.
marg.|
{f}
Et qui sunt]
etc. Nabuchodonosor scilicet. Dedan autem civitas est Idumee. Nota quod Septuaginta habent hic hanc litteram, Et ponam, etc. Hieronymus autem in originali ponit duas civitates in hoc Textu, Theman scilicet, et Dedan, dicit enim, Ipse Dominus civitates Edom redegit in desertum, id est Theman quam nos in Austrum vertimus, de qua et de alia urbe Dedan ait quod gladio cadent.
marg.|
Item postea dicit in Expositione mystica, Et de Theman, que interpretatur deficiens, et de Dedan, que et ipsa cognationem sonat, omnes gladio interficit. Et ex hoc loco sumuntur due Interlin. in hoc loco, que non possent intelligi, sine hoc quod hic dicitur. Sequitur.
marg.|
{g}
Et dabo ultionem meam super Idumeam per manum]
etc. ut postquam ipsi Idumei ulti se fuerint de Iudeis, ab eis opprimantur in quos exercuerunt vindictam.
marg.|
{h}
Et facient]
populus meus Israel.
marg.|
{i}
In Edom iuxta iram meam, et furorem meum]
id est complebunt in eos meam vindictam. {k}
Et]
ita
[scient]
id est sentient. {l}
Vindictam meam, dicit Dominus Deus]
Vel, Intelligent iustam fuisse vindictam meam in eos. Sequitur.
marg.|
{m}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. Quarta pars, in qua agit contra Philisteos. Postquam enim locutus est contra filios Ammon, et Moab, et Seir, qui per Loth et Esau cognatione iuncti erant domui Israel, et ideo magis benigni esse debebant, loquitur contra Philisteos qui non consanguinitate, sed loco propinqui erant Iudeis. De quorum onere Is. 14.g. et Ier. 48. per totum. Dicit ergo.
marg.|
{m}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. id est Philistiim qui et ipsi fuerunt inimici populo Israel, a tempore ingressionis in terram Promissionis. {n}
Et ulti se sunt toto animo]
id est animi intentione, et affectione. {o}
Interficientes]
filios Israel.
marg.|
{p}
Et implentes inimicitias veteres]
que fuerunt ab eo tempore quo terram eorum invaserunt.
marg.|
{q}
Propterea hec dicit Dominus Deus, Ecce ego extendam manum meam]
id est ampliabo vindictam meam.
marg.|
{s}
Super Palestinos]
qui recte dicuntur a nobis Palestini, mutata philitera in p. iuxta Grecorum consuetudinem, sicut apud nos pro Hebraico phascha, Grecum, et Latinum pascha celebratur, id est in usu celebri habetur.
marg.|
{t}
Et interficiam interfectores]
qui scilicet Iudeos interfecerunt. Nota quod Septuaginta habent in hoc loco, Interficiam Cretenses. Unde etiam Soph. 2.a. ubi nos habemus, Ve qui habitatis funiculum maris, gens perditorum, Septuaginta habent, Ve habitatoribus in funiculo maris accole Cretarum. Quod ergo alii Interpretes et in hoc loco, et in Sophonia transtulerunt (interfectionem, vel perditionem) Septuaginta transtulerunt (Cretam, vel Cretenses) in Hebreo autem habetur (Cerethi) quod sonat interfectores, vel interfectionem. Unde et duarum legionum David, quarum una appellatur Phelethi, et altera Cerethi, ultima ab eo quod interficerent, atque iugularent, Cerethi, id est interfectorum nomen accepit.
marg.|
{x}
Et perdam reliquias maritime regionis]
etc. id est Palestine.
prol.|
Δ
Philistiim
Numérotation du verset
Ez. 25,mystice
marg.|
Mystice. {a}
Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis]
Post flagella populi Domini, pena subditur Reproborum, ad significandum quod boni hic puniuntur, et in futuro gloriabuntur. Mali e contrario hic gloriantur, et in futuro cruciabuntur. Unde Lc.
{5.
91rb} 16. Fili recordare, etc. In signum quod si boni hic puniuntur, mali, vel hic, vel alibi puniuntur. Unde Prover. 11.d. Si iustus in terra recipit ; quanto magis impius, et peccator ? Lc. 23.e. Si in viridi ligno ita fit, in arido quid fiet ? Exponit Glossa de Christo, qui est lignum viride, et de peccatoribus qui sunt aridi. Iste Ammon filius fuit Loth Gn. 19.g. Et interpretatur filius populi mei, et gerit typum invidorum. Naturale est enim cives civibus invidere, ut dicit Rabanus super Marcum. Et est contra illos qui gaudent de incommodis aliorum : Contra tales prophetandum est : quia talibus pene future predicende sunt. Unde dicit.
marg.|
{c}
Et prophetabis de eis]
id est de malis eis futuris predicabis.
marg.|
{d}
Et dices filiis Amon]
id est Iuvidis.
marg.|
{e}
Audite verbum Domini Dei : Hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod dixistis, Euge euge super Sanctuarium meum, quia pollutum est]
etc. Invidi, insultando, et exultando dicunt, Euge euge, cum vident iustos peccare, vel cum vident eos tribulari aliqua persecutione. Tunc enim insultando dicunt, Modo apparet iustitia eorum ; sicut dicebat uxor Tobie ad eum, Tob. 2.d. Manifeste vana facta est spes tua : et eleemosyne tue modo apparuerunt. Contra tales qui gaudent de ruina alterius, sive de ruina peccati, sive mortis, sive alterius infortunii, dicitur Prover. 17.a. Qui in ruina alterius letatur, non erit impunitus. et Prv. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas : et in ruina eius ne exultet cor tuum : ne forte videat Dominus, et displiceat ei. Item Ex. 23.a. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Item Iob. 31.d. Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exultavi eo quod invenisset eum malum. Et nota quod tria dicit, Sanctuarium Domini pollutum, terram Israel desolatam, et domum Iuda ductam captivam : quod fit quando Sacerdotes, vel Religiosi, et Claustrales peccant, et amittunt sanctitatem castitatis ; studium contemplationis, et exercitium divine laudis, sive confessionis peccati. Claustrales enim debent esse Sanctuarium Domini ; sancti scilicet, et puri, quantum ad affectum. 1Cor. 3.d. et 6.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et in terra Israel debent esse, id est studio contemplationis, et meditationis dediti, ut sic illuminentur quantum ad intellectum. Sed quia nemo iustus est, qui non peccet, sicut dicitur Eccl. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
marg.|
Ideo necesse est, ut sint semper domus Iuda per confessionem peccatorum. De amissione talium bonorum letantur invidi, sed contristantur boni.
marg.|
Unde 1Mcc. 2.a. dicit Mathathias, Ve mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sancte, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum ? Sancta in manu extraneorum facta sunt : Templum eius, sicut homo ignobilis : et vasa glorie eius captiva abducta sunt. Et in eod. b. Sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea Gentes, Quo ergo nobis adhuc vivere ? De illis autem qui non dolent de casu Bonorum, sed gaudent, et insultant dicitur hic.
marg.|
{m}
Ecce ego tradam te]
id est tradi permittam, vel tradam directe ad cruciandum te.
marg.|
{n}
Filiis Orientalibus in hereditatem]
id est Demonibus, qui in ortu suo ceciderunt, et sunt filii Orientis, id est imitatores Luciferi, de quo dicit Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris, Iob. 40.c. Ipse est initium viarum Domini Dei. Et nota quod dicit, in hereditatem, id est in firmam possessionem. Hoc fit quando homo decedit impenitens ; vel quando obstinatus non vult deserere ceptam iniquitatem.
marg.|
{o}
Et collocabunt caulas suas in te]
Caule sunt habitacula pecorum : per pecora autem intelliguntur voluptates carnis. Tunc Demones collocant caulas suas in homine, cum faciunt ipsum voluptates carnis in se nutrire, contra quod dicitur Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis.
marg.|
{p}
Et ponent in te tentoria sua]
marg.|
Tentoria sunt militantium, et raptorum.
marg.|
Tentoria ergo ponunt, cum hominem faciunt oppressorem aliorum, et diligere rapinam, et malitiam.
marg.|
{q}
Ipsi comedent fruges tuas]
opera fortia iustitie tue.
marg.|
{r}
Et
Θ
ipsi bibent lac tuum]
id est opera compassionis et misericordie. Lac enim cibus est parvulorum. Omnia ergo bona Demones consumunt, Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit.
marg.|
{a}
Daboque Rabbath]
quod interpretatur maxima : per quod intelliguntur magni potestate et dignitate.
marg.|
{b}
In habitaculum camelorum]
id est monstrosorum peccatorum. Camelus enim monstrosum est animal, et gibbum habet : Et in Magnatibus habitant gravia peccata, et monstrosa, et notabilia.
marg.|
Unde supra 6.c. In capite omnis vie edificasti signum prostitutionis tue.
marg.|
Clerici enim qui debent esse caput vie, modo signiferi sunt vitiorum.
marg.|
Unde Iob. 40.c. Omnes bestie agri ludunt ibi, scilicet in montibus, id est in Maioribus.
marg.|
{c}
Et filios Ammon in cubile pecorum]
carnalium voluptatum, quod est quando homo totus sequitur voluptatem carnis,
{5.
91vb} sicut dicitur Prv. 7.d. de iuvene vecorde, statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorat quod ad vincula stultus trahatur.
marg.|
Et nota quod prius Rabbath sit habitaculum camelorum, quam filii Ammon fiant cubilia pecorum. Prius enim Maiores monstrosa peccata faciunt, et postea Laici, qui significantur per Ammon qui interpretatur filius populi mei, exemplo eorum vocantur ad peccandum.
marg.|
Unde Iob. 24.a. dicitur, Abstulerunt pro pignore bovem vidue, id est Predicatorem vel Prelatum Ecclesie abstulerunt, ut sic habeant pignus totius parochie obtinende, Is. 14.f. Ponam eam in possessionem ericii : et in paludes aquarum, Is. 34.c. Erit cubile draconum, et pascua struthionum.
marg.|
{d}
Et scietis, quia ego Dominus]
: quia ad ultimum cognoscetur Dominus iudicia faciens, qui nunc ignoratur iniuriam patiens, ut dicit, Bernardus.
marg.|
{e}
Quia hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede]
etc. In hoc notatur pena, et culpa invidorum, et superborum, quia omnis superbus est invidus, ut dicit Glossa supra Ps. Primum est quod plaudunt manu, id est gloriantur, et letantur inaniter de suis operibus bonis, contra quod dicit Iob. 31.c. Si vidi Solem cum fulgeret, et Lunam incedentem clare ; et osculatus sum manum meam. Vel plaudunt manu : quia letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, Prv. 2.c. Secundum est quod percutiunt pede, id est alios conculcant. et opprimunt sua potestate et dominatione.
marg.|
Vel aliter, qui terram percutit pede, pedem in terram imprimit : terram ergo pede percutere, est affectum suum imprimere in terrena prosperitate, Prv. 6.b. Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Tertium peccatum est exultare de aliorum peccatis, vel miseriis. Unde dicit.
marg.|
{f}
Et gavisa es ex toto affectu super terram Israel]
desolatam, id est super animam a virtutibus destitutam, vel aliquibus incommodis afflictam. Hoc est proprium invidorum letari in ruina alterius. Sed extrema huius gaudii luctus occupat, Prv. 14.b.
marg.|
{g}
Idcirco ecce ego extendam manum meam super te]
Hic loquitur de pena invidorum. Manus autem Domini dicitur extenta super malos, ut notetur quod manum eius nemo potest evadere, Sap. 16.b. Manum tuam effugere impossibile est.
marg.|
{h}
Et tradam te in direptionem Gentium]
quantum ad temporalem substantiam.
marg.|
{i}
Et interficiam te de populis]
quantum ad corporalem vitam.
marg.|
{l}
Et perdam de terris]
quantum ad nomen, et famam.
marg.|
{m}
Et conteram]
quantum ad animam.
marg.|
Sic miser peccator in morte omnia amittit, substantiam, vitam corporis, famam nominis, et animam, que traditur Demonibus.
marg.|
{n}
Et scies, quia ego Dominus]
id est Cognosces me in tormentis, qui me ignorasti in beneficiis. Sequitur.
marg.|
{o}
Pro eo quod dixerunt Moab et Seir]
etc. Hic arguuntur homines seculares et mundani, superbie et cupiditati dediti. Moab enim interpretatur ex patre, per quod significantur superbi qui sunt ex patre Diabolo. Et Seir interpretatur pilosus, vel hispidus, per quod significantur cupidi. Huiusmodi homines domum Iuda vilipendunt, et comparant eam aliis Gentibus : quia viros iustos. Religiosos scilicet vel Sacerdotes et Clericos inhonorant. Dicunt enim {p}
Ecce sicut omnes Gentes domus Iuda]
id est Clerici ita mali sunt, et cupidi, sicut laici : imo etiam peiores sunt quam Saraceni. Et talia dicunt, sed pena eorum subditur.
marg.|
{r}
Ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus]
etc. id est manifestabo fortitudinem, quam credit se habere Moab in civitatibus. Ad litteram enim superbi, et potentes huius seculi spem suam ponunt in civitatibus, et munitionibus : sed in die iudicii aperiet Dominus, et in morte cuiuslibet aperit quod fortitudo huiusmodi est quasi favilla stupe, sicut dicitur Is. 1.g. Quia tunc dies Domini erit super omnem superbum, et excelsum, etc. ut dicitur Is. 2.c. Et postea Θ subditur. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. Dominus ergo in morte Potentis alicuius aufert ab eo fortitudinem, quam habebat in civitatibus, et in munitionibus inclytis, et locis tutissimis, et tradit eam filiis Orientis, id est aliis de novo orientibus, et nascentibus qui succedunt morientibus, quia sicut dicitur Eccl. 1.a. Generatio preterit, generatio advenit, etc.
marg.|
Vel aliter potest exponi quod humerus Moab est fortitudo
{5.
92rb} hominum peccatorum, qui fortes sunt in civitatibus construendis. Tres autem sunt civitates in regno mundi : quia quicquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis, etc. 1. Io. 2.c. Fortes sunt ad has civitates edificandas, avari, superbi, et deliciosi, et libenter suscipiunt hunc laborem. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Prima civitas est Bethiesimoth, que interpretatur villa deserta. Hec est luxuria, que revera desertum ab omni bono facit : omnia enim eradicat genimina bonorum, ut dicitur Iob. 31.b. Unde Lc. 14.d. ille qui uxorem duxit, non dixit, Habe me excusatum : quia talis omnia contemnit. Secunda civitas est Beelmeon, que interpretatur fons.
marg.|
Hec est superbia, que sedet, et requiescit super aquam temporalis prosperitatis. Unde Is. 7.a. Requievit Syria super Ephraim. Divitie enim superbiam fulciunt, et sustentant. Tertia civitas est Cariathaim, que est civitas maritima, et interpretatur civitas maris. Hec est avaritia in qua multe sunt amaritudines. Unde Soph. 2. Ve qui habitatis funiculum maris, gens perditorum. Has tres civitates edificaverunt filii Israel Pharaoni Phiton scilicet et Ramessem, et Heliopolim, sicut habetur Ex. 1.b. secundum litteram Septuaginta. Phiton, os abyssi. Hec est avaritia, que sicut Infernus non potest satiari. Ramessem, pabulum, vel tinea. Hec est carnis lascivia, que in gulam, et luxuriam dividitur.
marg.|
Heliopolis, civitas Solis. Hec est superbia que vult lucere. Iste ergo sunt civitates Moab principales, tria scilicet genera peccatorum. Fines autem eius sunt circunstantie ipsorum peccatorum, vel alia peccata que ad ista tria reducuntur. Sed has civitates Dominus aperit, et tradit filiis Orientis. quia Dominus peccatores cum suis peccatis Demonibus cruciandos exponit.
marg.|
Vel in bono potest exponi, ut filii Orientis intelligantur Predicatores, filii et imitatores Christi, qui est verus Oriens : quibus traditur Moab cum suis civitatibus, cum ad penitentiam convertitur. Unde dicit.
marg.|
{a}
Ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, eius, et de finibus eius]
id est Ego aperiri faciam in confessione, quomodo homo fuit fortis in civitatibus mundi edificandis. Et aperiam, supple.
marg.|
{e}
Inclytas terre]
civitates scilicet.
marg.|
{f}
Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim filii Orientis]
id est Aperiri faciam Sacerdotibus vicariis Christi in confessione omne genus peccati, quod per hec tria designatur.
marg.|
Vel aliter, Moab cum suis civitatibus traditur filiis Orientis, cum aliquis Potens conversus ad penitentiam, se et sua exponit ad voluntatem Sacerdotis.
marg.|
{k}
Cum filiis Ammon]
Nota quod sicut traditur Moab filiis Orientis ; ita tradendi sunt filii Ammon. Per Moab intelliguntur superbi, per Ammon, invidi, ut supra dictum est.
marg.|
Simul ergo ista duo peccata puniuntur, quia superbie comes est invidia, {l}
Et dabo eam in hereditatem]
filiis scilicet Orientis in firmam possessionem, vel in bono, vel in malo, ut dictum est. {n}
Ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in Gentibus]
id est Invidorum.
marg.|
{o}
Et in Moab faciam iudicia]
id est in superbis.
marg.|
{p}
Et scient, quia ego Dominus]
vel hic penitentes salubriter, vel in futuro patientes inutiliter. Sequitur.
marg.|
{q}
Hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod fecit Idumea ultionem, ut se vindicaret de filiis Iuda]
etc. Nota quod per Idumeos intelliguntur homines terreni, qui insurgunt contra filios Iuda, id est contra viros spirituales.
marg.|
Quia sicut caro concupiscit, et insurgit adversus spiritum, ut dicitur Gal. 5.c. ita carnalis insurgit adversus spiritualem : et vindictam expetit iniquus de iusto, quia quicquid agit iustus, reputat suam iniuriam esse : grave enim est ei etiam quod vivit.
marg.|
Unde Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum : quoniam dissimilis est aliis vita illius. Hoc autem quod dicitur.
marg.|
{s}
Peccavitque delinquens]
proprie potest exponi de luxurioso, qui quasi dupliciter peccat, intus et exterius se coinquinans, et in se peccare dicitur, 1Cor. 6.d. Sicut diceretur peccare in proximum, qui vel damnum inferret, vel bonum ei subtraheret : sic dicitur peccare in corpus suum et inquinamentum inferendo, et de puriore portione sanguinis (secundum Physicos)
prol.|
Θ
subtrahendo.
marg.|
Θ subtrahendo. Sequitur.
marg.|
{a}
Idcirco hec dicit Dominus Deus, Extendam manum meam super Idumeam]
id est super terrenos, vel super terrenitatem : Idumea enim terrena interpretatur. Hanc Dominus tollet in adventu suo. Unde Ps. 17. Ut lutum platearum delebo eos. In adventu Regis solet lutum de plateis tolli, ita in reditu Domini ad iudicium, qui quasi peregre profectus est in celum in ascensione, tamquam lutum platearum delebuntur mali.
marg.|
{b}
Et auferam de ea]
id est de Idumea, scilicet de mundo terreno. {c}
Hominem]
id est utentem ratione, scilicet causidicum et peritum in legibus, et negotiis secularibus.
marg.|
{5.
92vb} {d}
Et iumentum]
id est pauperem usurarium. Vel hominem [
et iumentum]
id est Clericum, et laicum peccatorem vel ex industria, et ignorantia peccantem.
marg.|
{e}
Et faciam eam desertam ab Austro]
: quia tunc mundus, vel mundani non habebunt Austrum terrene abundantie, et prosperitatis. Auster enim ventus est pluviosus, et gratus, et ideo significat terrenam abundantiam.
marg.|
{f}
Et qui sunt in Dedan, gladio cadent]
gehenne, vel iudicialis sententie. Hoc dicitur contra illos qui se iactant de nobilitate carnis, vel generis sui. Dedan enim cognatio interpretatur. Istis dicit Petrus 1Pt. 2.c. Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitie, libertatem : Sed sicut servi Dei. Illi habent velamen malitie, qui per nobilitatem generis sui excusant se de malis suis dicentes quod oportet eos rapere, et dare cum nobiles sint. Sed contrarium deberent dicere si vere nobiles essent : quia summa ingenuitas ista est in qua servitus Christi comprobatur sicut dixit beatus Agatha ad tyrannum.
marg.|
{g}
Et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israel]
etc. Hoc est quod dicitur Sap. 3.b. Fulgebunt Iusti, et tamquam scintille in arundineto discurrent : iudicabunt nationes, et dominabuntur populis.
marg.|
Item Sap. 5.a. Stabunt Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt. De hoc etiam habetur in Ps. 149. Gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, etc. Et Malach. ult. a. Calcabitis impios cum fuerint cinis, sub planta pedum vestrorum.
marg.|
Item Apc. 19.d. Venite et congregamini ad cenam Dei magnam ut manducetis carnes Regum, et carnes Tribunorum, et carnes fortium, et dicit ibi : Glossa id est delectemini in cruciatu eorum. Et paulo post subiungit. Et omnes aves saturate sunt de carnibus eorum. Aves vocat ibi Sanctos.
marg.|
Item Is. 18.c. Estate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestie terre super eum hyemabunt. Estas dicitur vita futura. Tunc volucres, id est Sancti erunt super malos, gaudentes de penis eorum. Hyems autem dicitur vita presens. Bestie autem dicuntur Demones qui hyemant super malos : quia in hac vita dominantur malis, et delectantur in eorum peccatis. Sequitur.
marg.|
{m}
Hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod fecerunt Palestini vindictam, et ulti]
etc. Nota in summa quod in hoc capitulo loquitur contra quatuor genera hominum. Primo contra Ammon, id est contra Invidos ; secundo contra Moab, id est contra superbos. Tertio contra Idumeos, id est contra avaros, et terrenos ; Nunc autem loquitur contra Philisteos, id est contra carnales, et deliciosas. Philisthiim enim interpretantur potione cadentes. Carnales autem homines frequenter per potionem cadunt in libidinem : quia venter mero estuans cito despumat in libidinem, ut dicit Hieronymus Interpretatur etiam duplex ruina : per quod etiam intelliguntur luxuriosi, qui dupliciter in se peccant, sicut dictum est. Hos exterminabit Dominus, quia Duas gentes odivit anima mea, que sedent in monte Seir, et Philisthiim, Sir. 50.d. De istis dicitur hic
[Pro eo quod fecerunt Palestini vindictam]
etc. Nota quod carnales homines, quando aliquid penitentie egerint vel peregrinando, vel disciplinas recipiendo, reputant carni iniuriam fecisse spiritum.
marg.|
Unde quasi volentes se vindicare de spiritu, post ieiunia magis comessationibus, et potationibus vacant, et post aliquantulam penitentiam magis peccatis se implicant. Sicut videmus quotidie quod post Quadragesimam, in qua aliquantulum se cohibuerunt, pluribus peccatis se involvunt.
marg.|
Unde tales interficiunt spiritum, et quicquid in eis erat spirituale, et implent inimicitias veteres, quia ab origine concupiscit caro contra spiritum. Sed de pena horum subditur.
marg.|
{r}
Ecce ego extendam manum meam super Philisteos]
id est super deliciosos. {t}
Et interficiam]
in gehenna, morte secunda. {u}
Interfectores]
id est illos qui animam occidunt morte prima. Gulosi etiam, ad litteram, se interficiunt : quia sicut dicitur, Sir. 37.d. Propter crapulam multi obierunt, In tabernis etiam, et in conviviis etiam post ebrietates fiunt homicidia. {x}
Et perdam reliquias maritime regionis]
Dominus non solum interficit peccatorem in morte ;
prol.|
Θ
sed
marg.|
{5.
93ra} Δ Philistiim enim habitabant in litore, et funiculo maris, sicut dicitur Soph. 2.b. Signanter autem dicit
[perdam reliquias]
ut per hoc significetur quod etiam illi qui primos hostes evaserint et residui fuerint, ab aliis occidentur.
marg.|
{a}
Faciamque]
etc. non parvas, neque unam. Unde per hoc pluralitatem, et magnitudinem malorum significat.
marg.|
{b}
Arguens]
eos
[in furore]
meo : quia per penam ex ira mea eis inflictam, eos corrigam, et suam iniquitatem intelligere faciam.
marg.|
{c}
Et scient,
etc.
vindictam meam super eos]
Hec patent.
marg.|
Θ Sed etiam reliquias eius, id est divitias, quas reliquerat, disperdit. Quilibet enim in morte eius accipit partem suam. Ps. 48. Homo cum interierit, non sumet omnia.
marg.|
Item Ps. 36. Simul reliquie impiorum interibunt. Reliquie autem iste dicuntur reliquie maritime regionis : quia divitie in mundo relinquuntur a divitibus morientibus, qui est amara regio. Mundus enim regio dicitur, quia latus est amplitudine cupiditatis : et maritimus, amaritudine immisericordie, et crudelitatis. Vel ideo dicuntur reliquie maritime regionis, quia ab avaro, et cupido relinquuntur : vel, quia a parentibus filiis malis, et immisericordibus relinquuntur, qui non darent unam eleemosynam pro anima eius.
marg.|
{a}
Faciamque in eis ultiones magnas]
etc. dicendo, scilicet, Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. Mt. 25.d. Ps. 49. Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
marg.|
{c}
Et scient, quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos]
Hec patent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_25)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_25)
Notes :