Capitulum 26
Numérotation du verset
Ez. 26,1
Et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 26,2
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus
de Hierusalem
euge confracte sunt porte populorum
conversa est
ad me implebor
deserta est
Numérotation du verset
Ez. 26,3
propterea
hec dicit Dominus Deus ecce
ego
super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas
sicut ascendit mare fluctuans
Numérotation du verset
Ez. 26,4
et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius
et radam pulverem eius de ea
et dabo eam in limpidissimam petram
Numérotation du verset
Ez. 26,5
siccatio
sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus
et erit in direptionem gentibus
Numérotation du verset
Ez. 26,6
filie quoque
eius
que sunt in agro
gladio interficientur
et scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 26,7
quia hec dicit Dominus Deus ecce
ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor
regem Babylonis
ab aquilone regem regum
cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno
Numérotation du verset
Ez. 26,8
filias tuas
que sunt in agro
gladio interficiet et
circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum
Numérotation du verset
Ez. 26,9
et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua
Numérotation du verset
Ez. 26,10
inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
equitum et rotarum et curruum movebuntur
muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate
Numérotation du verset
Ez. 26,11
ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent
Numérotation du verset
Ez. 26,12
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas
preclaras subvertent et lapides tuos
et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
Numérotation du verset
Ez. 26,13
et quiescere faciam
multitudinem cantorum1 tuorum
1 cantorum] canticorum
Weber
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
Numérotation du verset
Ez. 26,14
et dabo te in limpidissimam petram siccatio
sagenarum eris nec edificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 26,15
Hec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruine tue et gemitu
interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule
Numérotation du verset
Ez. 26,16
et descendent de sedibus suis
omnes principes
maris et auferent exuvias suas
et vestimenta sua varia
abicient
et induentur stupore
in terra sedebunt
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur
Numérotation du verset
Ez. 26,17
et assumentes super te lamentum
dicent tibi quomodo peristi
que habitas in mari
urbs inclita
que fuisti fortis in mari
cum habitatoribus
tuis quos formidabant universi
Numérotation du verset
Ez. 26,18
nunc
stupebunt
naves in die pavoris tui
et turbabuntur insule in mari eo quod nullus
egrediatur ex te
Numérotation du verset
Ez. 26,19
quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum
et
operuerint te aque multe
Numérotation du verset
Ez. 26,20
et detraxero te cum his qui
descendunt in lacum
ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima
sicut solitudines veteres
cum his qui deducuntur
in lacum
ut non habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium
Numérotation du verset
Ez. 26,21
in nihilum redigam te
et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum
dicit Dominus Deus
Capitulum 26
Numérotation du verset
Ez. 26,1
marg.|
Et factum est in undecimo anno]
etc. Nota quod hic incipit quinta visio Prophete. Prima enim visio fuit ostensa Prophete quinto anno transmigrationis ; et duravit a principio libri usque ad octavum cap. Secunda fuit facta sexto anno : et duravit ab octavo cap. usque ad vicesimum. Tertia facta fuit septimo anno ; et duravit a vicesimo cap. usque ad vicesimum quartum. Quarta fuit nono anno : et duravit a vicesimo quarto cap. usque ad hunc locum. Unde hic incipit quinta visio : que durat per tria capitula, et facta fuit undecimo anno a transmigratione. In isto autem capit. loquitur contra Tyrum recto ordine. In fine enim precedentis capit. locutus est contra Palestinos ; post Palestinos autem succedit Phenicis regio, cuius metropolis est civitas Tyrus. Et ideo post Palestinos loquitur contra Tyrios, qui (sicut alii supra nominati) gavisi sunt in destructione Iudeorum, et eis insultabant. De onere etiam istorum dicitur Is. 23. Dividitur autem istud capit. in tres partes. In prima comminatur Tyro destructionem pro eo quod Iudeis insultavit. Secundo ostendit per quem, et quomodo fiet eius destructio, ibi
[Ecce ego adducam ad Tyrum]
etc. Tertio, dicit quod admirabuntur insule, et Principes earum, et turbabuntur destructionem eius audientes, ibi
[Numquid non a sonitu ruine]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{d}
Et factum est in undecimo anno]
a transmigratione.
marg.|
{e}
Prima]
die
[mensis factus est sermo Domini ad me dicens,
Numérotation du verset
Ez. 26,2
marg.|
Fili hominis pro eo quod dixit Tyrus]
id est habitatores Tyri.
marg.|
{g}
De Hierusalem]
capta, et destructa.
marg.|
{h}
Euge]
insultando, et exultando de eius destructione.
marg.|
{i}
Confracte sunt porte populorum]
id est Hierusalem, per quas multi impediebantur populi, quia ter ascendebant in Hierusalem. Ex. 23.b. Tribus vicibus per singulos annos quasi dicat Tyrus, Hierusalem est subversa, sed ego sum secura, que portum tutissimum habeo.
marg.|
{k}
Conversa est ad me]
multitudo ipsius civitatis vel ipsa Hierusalem. Hoc dicit, quia multa de spoliis Hierosolymitarum veniebant ad Tyrum : vel qui multi populi, qui prius pro negotiatione frequentabant Hierusalem, conversi sunt ad Tyrum.
marg.|
{l}
Implebor]
spoliis eius, vel populis : quia {m}
Deserta est]
ipsa Hierusalem. Quia igitur ita dixisti :
Numérotation du verset
Ez. 26,2
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {f}
Fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem]
etc. Per Tyrum que interpretatur angustia, significatur Ecclesia malignantium (id est mundus) qui se comprimunt : et unus alium angustiat. Unde Io. 16.g. In me pacem : in mundo pressuram habebitis. Maxime autem invidi, et superbi angustiantur in bonis aliorum, unde et de malis eorum letantur. Unde dicunt.
marg.|
{h}
Euge ; confracte sunt porte populorum]
Gaudent enim de subversione bonorum Principum, et Prelatorum, quia tunc patet eis aditus ad diripiendum populum : sicut lupi gaudent de fuga pastorum, quia tunc possunt diripere gregem ovium. De istis portis dicitur Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius. Ps. 73. Quasi in silva lignorum, securibus exciderunt ianuas eius in idipsum, etc. Et nota quod portis Hierusalem confractis, id est Prelatis Ecclesie violentia oppressis, vel pusillanimitate deiectis, convertitur Hierusalem ad Tyrum, et impletur Tyrus, et Hierusalem deseritur, id est membra Ecclesie convertuntur ad peccatum, et sic multiplicatur numerus perversorum : quia stultorum infinitus est numerus, Eccles. 1.d. in Ecclesia paucis numero, et merito existentibus. Pauci enim sunt electi, ut dicitur Mt. 20.b. et 22.b.
Numérotation du verset
Ez. 26,3
marg.|
{n}
Propterea hec dicit Dominus Deus]
etc. quasi, In proximo est, ut opprimam te, Tyre. {p}
Et ascendere faciam ad te]
id est contra te.
marg.|
{q}
Gentes multas]
etc. Babylonios scilicet cum multis nationibus. {r}
Sicut ascendit mare fluctuans]
id est cum sonitu, et fragore magno, ut omnes timeant : et cum violentia,
{5.
93rb} et impetu, ut omnia obstacula diruant.
Numérotation du verset
Ez. 26,3
mystice
mystice
marg.|
{o}
Ecce ego super te, Tyre]
Vide quam malum sit gaudere super casu proximi, quia opprimi merentur a Deo. Prv. 17.a. Qui in ruina letatur alterius, non erit impunitus. Non enim est gaudendum, sed compatiendum : quasi si quid patitur unum membrum, compatiuntur et alia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent alia membra : 1Cor. 12.d.
marg.|
{p}
Et ascendere faciam de te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans]
Mare quandoque ascendit ; quandoque refluit : Sic maligni Spiritus aliquando tentando super hominem ascendunt ; aliquando a tentatione refluunt, ut post gravius ascendant.
marg.|
Unde Iob. 20.d. Vadent, et venient super eum horribiles.
marg.|
Unde Gregorius dicit super illum locum. Sepe, ira recedente, luxuria mentem invadit : que cum ad tempus intermittitur, elatio de continentia subrogatur.
marg.|
Et sic anima quot vitiis premitur, tot malignis Spiritibus vastatur. Item mare sevum est, et bulliens : ita Demon Ieremie sexto f. Crudelis est, et non miserebitur. Item mare proiicit mortuos : ita Diabolus non multum curat de vilibus personis, sed meliores, et nobiliores vult ad se trahere. Unde Habacuc. 1.d. Incrassata est pars eius, et cibus eius electus. Sequitur.
Numérotation du verset
Ez. 26,4
marg.|
{s}
Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius]
ad litteram.
marg.|
{t}
Et radam]
sive
[ventilabo pulverem eius de ea]
quasi dicat Ita usque ad solum destruetur, ut possit scopari, et pulvis eius radi, vel in diversas partes ventilari : sicut area scopatur, et pulvis eius proiicitur, et in diversa ventilatur.
marg.|
{u}
Et dabo eam in limpidissimam petram]
id est Ita adequabo eam, et ita humiliabo ; ut petre limpide possit comparari.
Numérotation du verset
Ez. 26,4
mystice
mystice
marg.|
{s}
Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius : Et radam pulverem eius de ea]
Quia ita facit Diabolus cum venit ut diripiat malos in morte eorum : aufert ab eis omnes munitiones amicorum, quibus stipantur ; et turres, id est altitudines prelationum, et dignitatum. Unde Is. 2.c. Dies Domini super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. Threnor. 2.c. Tradidit in manus inimici muros turrium eius. Radit etiam de eis pulverem ; quia aufert eis omnem substantiam temporalem. Ps. 48. Quia homo cum interierit, non sumet omnia Mi. 7.d. Lingent pulverem, sicut serpentes. Vel quia propter minima peccata punientur. Iob. 40.b. Absconde eos in pulvere simul. Sequitur.
marg.|
{u}
Et dabo eam in limpidissimam petram]
idest peccata eius aperta faciam, vel aperte puniam. Hoc erit in Iudicio, quando peccata erunt manifesta omnibus, sicut quod supra petram est, abscondi non potest. Simile habetur supra 24.c. Dedi sanguinem eius super limpidissimam petram, ne operiretur.
Numérotation du verset
Ez. 26,5
marg.|
{5.
93va} Δ
{a}
Siccatio sagenarum erit in medio maris]
id est in loco ubi prius erat civitas Tyrus, siccabuntur retia piscatorum per Septuaginta annos captivitatis.
marg.|
{b}
Quia ego locutus sum]
etc. qui non mentior. Dicit autem
[in medio maris]
id est in Tyro que est sita in corde maris ; est enim insula quedam, sed modo coniuncta est terre, ex una parte.
marg.|
{c}
Et erit]
etc. Chaldeis scilicet.
Numérotation du verset
Ez. 26,5
mystice
mystice
marg.|
*{a}
Siccatio sagenarum erit in medio maris : quia ego locutus sum, ait Dominus Deus]
Nota quod cum a piscatura cessatur, tunc sagene siccantur. Siccare ergo sagenas est cessare a piscatione mundanorum, sive a curiositate mundi. In Tyro ergo siccantur sagene in medio maris, quia in mundo aliquando cessatur a vana curiositate, premente abundantia amaritudinis, et tribulationis. Hoc est quod dicit Gregorius, quod Mala que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Unde Egyptii compellebant exire Hebreos, Ex. 12.e. Sic Dominus de terra quotidie creat medicinam, Ecclesiastici 38.c. Vel aliter potest ex abundanti exponi, ut per sagenam intelligatur predicatio : sicut dicitur Mt. cap. 13.f. Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
marg.|
Ista sagena post piscationem debet siccari, et reparari in medio maris, quia Predicator post predicationem debet ad se reverti : et omnem maculam, quam contraxit in predicatione, debet abluere in cordis amaritudine : et ab humore peccati ipsam predicationem siccam debet reddere. Aliter non
{5.
93vb} diu potest piscari ad suam, et aliorum utilitatem, qui non aliquando reparat sagenam suam, et retia sua per studium, et meditationem. Quod est contra quosdam qui semper volunt piscari, et numquam sagenam siccant, vel rete reparant : vel etsi reparent, et lavent eam, non in mari, sed in aqua dulci hoc facere volunt, id est in deliciis, non in angustiis. Mt. 4.d. Vidit Iesus duos fratres, Iacobum Zebedei, et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedeo patre eorum reficientes retia sua. Sequitur.
marg.|
{c}
Et erit in direptionem Gentibus]
Tyrus scilicet. Is. 5.a. Auferam sepem eius, et erit in conculcationem Gentibus.
Numérotation du verset
Ez. 26,6
marg.|
{d}
Filie quoque]
etc. sive in campo, id est in litore Phenicis regionis, urbes scilicet, et oppida, vici, et castella.
marg.|
{e}
Gladio interficientur]
id est vastabuntur Metaphorice enim, quia filias nominavit, interfectionem gladii ponit. Vel
[Gladio interficientur]
illi scilicet, qui sunt in filiabus, id est in castris Tyri. Nota, quod sicut Venetia habet castra sua et vineas extra in regione, cum ipsa sit insula maris ; sic fuit de Tyro. Castra ergo et munitiones vocat filias :
[in agro]
autem dicit, ad differentiam ipsius Tyri que fuit in mari.
marg.|
{f}
Et scient, quia ego Dominus]
id est sentient me Dominum.
Numérotation du verset
Ez. 26,6
mystice
mystice
marg.|
{d}
Filie quoque eius que sunt in agro, gladio interficientur ; et scient, quia ego Dominus]
Deus.
marg.|
Loquitur de Tyro, id est de mundo, sive aliquo homine peccatore, solicitudine mundana angustiato, cuius divitie diripiuntur a Gentibus, ad litteram, in morte eius : filie eius, id est carnis delicie, gladio, id est pena gehennali feriuntur.
marg.|
Et notandum quod dicit
[Filie eius, que sunt in agro]
etc. id est carnis voluptates, que sunt in agro, id est in latitudine, et prosperitate mundi, quando homo habet libertatem, et facultatem explendi eas.
marg.|
Sed nota quod nulla voluptas carnalis a Deo lata est per prosperitatem, quin sit filia Tyri, id est angustie ; quia vel per angustiam acquiritur, vel in angustia terminatur.
marg.|
Unde musca habitat in extremis fluminum Egypti, ut dicitur Is. 7.c. Sequitur.
Numérotation du verset
Ez. 26,7
marg.|
{g}
Quia hec dicit Dominus Deus]
etc. Secunda pars, in qua ostendit aperte per quem, et quomodo sit Tyrus destruenda. Unde dicit [
Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor Regem Babylonis]
etc. non solum Regem populorum, sed etiam Regem multorum. Et nota quod hoc est declaratio eius, quod supra eod. dixerat occultius (Ascendere faciam ad te gentes multas, etc).
marg.|
{h}
Cum equis, et curribus, et cetu, populoque magno]
id est cum cetu magno populi pedestris.
Numérotation du verset
Ez. 26,7
mystice
mystice
marg.|
{g}
Quia hec dicit Dominus Deus, Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor Regem Babylonis ab Aquilone Regem Regum]
marg.|
Hic describitur adventus Diaboli ad perdendum animam, contrarius per omnia adventui Christi qui venit ad salvandum ; de quo Zacharia nono. c. habetur. Ecce Rex tuus veniet tibi iustus, et salvator.
marg.|
Unde notande sunt contrarietates, et circunstantie utriusque. Et nota quod Christus dicitur Rex Regum, et Dominus Dominantium spiritualium, Apc. 19.c. sed Diabolus est. Rex Regum carnalium, id est superborum. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie. Io. 14.d. dicitur Princeps mundi. Tales enim regit, et eis dominatur. Unde Habacuc. 1.c. Ipse de Regibus triumphabit, et Tyranni ridiculi eius erunt.
marg.|
{h}
Cum equis, et curribus, et equitibus, et cetu populoque magno]
id est cum multiplici pompa vitiorum, de quibus equis, et curribus habetur Is. 37.e. In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium. Ibi require de hoc, et supra 23.d. Vel aliter exponitur quod Diabolus cum equis, et curribus venit ad animam.
marg.|
Aliter enim non intrat, nisi quando premittit equos. et currus, id est divitias multas. Dominus autem intrat ad animam cum iumento. Ps. 19. Hi in curribus, et hi in equis. Vel.
marg.|
{h}
Cum equis]
superbie.
marg.|
{i}
Et curribus]
avaritie.
marg.|
{k}
Et equitibus]
luxurie.
Numérotation du verset
Ez. 26,8
marg.|
{l}
Filias tuas]
o Tyre, id est urbes ei subditas, et oppida.
marg.|
{m}
Que sunt in agro]
id est in litore Phenicis, ad differentiam Tyri que est in mari.
marg.|
{n}
Gladio interficiet]
id est habitantes in eis.
marg.|
{o}
Et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro]
marg.|
Nota ; quod cum Tyrus esset insula circumdata mari, Nabuchodonosor voluit eam continuam facere terre ; Unde fecit comportari terram, et ligna, et saxa, ut per terram veniret ad eam, et arietes, et vineas posset ad muros applicare. Et cum iam prope factum esset, videntes Tyrii quod percussione arietum murorum fundamenta quaterentur, fugerunt per mare, et Nabuchodonosor cepit civitatem, et destruxit in magna parte. Tandem reedificata est, et iterum ab Alexandro Magno capta est ; qui quod ceperat Nabuchodonosor implevit, et eam terre continuavit, sicut est modo.
marg.|
{q}
Et elevabit contra te clypeum, et vineas, et arietes]
Septuaginta
[Lanceas temperabit]
id est ordinabit.
[Temperabit]
dicit, ad significandum quod nec nimis vicini, nec remoti erunt.
Numérotation du verset
Ez. 26,8
mystice
mystice
marg.|
{l}
Filias tuas que sunt in agro, gladio interficiet]
id est virtutes, et bonas affectiones, quas in agro sacre Scripture nutriebas, pascebas, per culpam occidet.
marg.|
{o}
Et circumdabit te munitionibus]
id est turbis sociorum ad peccatum te invitantibus.
marg.|
{p}
Et comportabit aggerem in gyro]
cumulum divitiarum suggerendo. Simile Habacuc. 1.c. Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
marg.|
{q}
Et elevabit contra te clypeum]
velamen peccati.
Numérotation du verset
Ez. 26,9
marg.|
Nota quod vinee sunt instrumenta quedam bellica que dicimus catos, quia ad modum cati applicant se muris, et repunt per muros. Et eadem ratione dicuntur vinee, quia vinea quasi rependo ascendit, quando est iuxta murum.
Arietes
autem sunt alia instrumenta, quibus concutiuntur muri.
marg.|
{s}
Et muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua]
id est in multitudine instrumentorum suorum bellicorum, vel
{5.
94ra} Δ armatorum suorum.
Numérotation du verset
Ez. 26,9
mystice
mystice
marg.|
{r}
Et vineas et arietes temperabit]
Per vineas intelligitur appetitus deliciarum per arietes ambitio prelationum.
marg.|
Vineas temperat Diabolus, cum suggerit voluptatem carnis sub pretextu necessitatis : arietes temperat, cum suggerit appetitum prelationis sub pretextu utilitatis.
marg.|
Palliatio enim iniquitatis notatur per verbum temperandi. Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius ? Transfigurat enim se in Angelum lucis, 2Cor. 11.e.
marg.|
Sequitur {s}
Et muros tuos, et turres tuas destruet in
Θ
armatura sua]
idest munitiones virtutum, et bonorum operum.
Numérotation du verset
Ez. 26,10
marg.|
{a}
Inundatione equorum eius operiet te pulvis]
: quasi dicat, Tanta erit multitudo equorum, sive equitum quod pulvere eorum operieris.
marg.|
{b}
A sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui]
Hyperbole : id est Quasi moveri videbuntur, tantus erit strepitus, et impetus eorum.
marg.|
Vel muri dicuntur defensores civitatis, qui ad visam multitudinem movebuntur.
marg.|
{c}
Dum ingressus fuerit]
Nabuchodonosor, et populus eius. {d}
Portas tuas]
etc. id est muris dissipatis : quia a Nabuchodonosor dissipati sunt. Tunc.
Numérotation du verset
Ez. 26,10
mystice
mystice
marg.|
{a}
Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui]
In hoc notatur quod peccata, que sunt quasi exercitus Diaboli excecant animam sicut pulvis, et tumultum inducunt
{5.
94rb} in animam. Sonitus enim equitum, rotarum, et curruum est tumultus diversarum tentationum, vel peccatorum : vel strepitus curarum secularium : et ab hoc tumultu commoventur muri virtutum. Vel sonitus equitum, et rotarum, et curruum est laus hominum secularium : laude autem commoventur muri, id est viri virtuosi.
marg.|
{c}
Dum ingressus fuerit portas tuas]
quinque sensuum.
marg.|
{e}
Quasi per introitum urbis dissipate,
Numérotation du verset
Ez. 26,11
marg.|
{f}
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas]
id est secure incedet per omnia loca civitatis.
marg.|
{g}
populum tuum gladio cedet]
qui inventus fuerit ibi :
marg.|
{h}
Et statue nobiles in terram corruent]
id est idola, vel phana, vel domus, quas statueras, et firmas feceras.
marg.|
Unde Septuaginta habent
[Substantiam fortitudinis tue in terram deducent]
Numérotation du verset
Ez. 26,11
mystice
mystice
marg.|
ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas]
Tunc homo patet quasi urbs dissipata, quando sensus suos non cohibet, sed eos dimittit sine refrenatione, et custodia : ut quando loqui paratus est omnia immunda ? vel respicere vana, et voluptuosa ; et tunc ingreditur Diabolus sine difficultate aliqua. Unde Prv. 25.d. Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu : ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Ieremie 9.f. ascendit mors per fenestras, etc.
marg.|
Ingressus autem Diabolus ad animam, ungulis equorum suorum, id est adimpletione peccatorum conculcat omnes plateas anime, id est omnes potentias, et vires eius.
marg.|
Ungula
enim est finis equi, et significat consummationem peccati. Vel per ungulam intelligitur obstinatio peccati Is. 5.g. Ungule equorum eius, silex.
marg.|
{g}
Populum tuum gladio]
peccati
[cedet]
id est multitudinem bonorum operum.
marg.|
{h}
Et statue nobiles in terram corruent]
id est exempla Sanctorum que prius statuebas ante oculos mentis ad imitandum. Vel per statuas possunt accipi Prelati inutiles, qui idolum sunt, Zacharie 11.d. De talibus dicitur Levitici 26.a. Non tolletis lapidem insignem in terra vestra, ut adoretis eum. Vel hoc legitur de omni mundiali, quod speciem habet virtutis sine existentia.
Numérotation du verset
Ez. 26,12
prol.|
{i}
Vastabunt opes tuas]
quas invenerint : quia iam Tyrii divitias suas quas poterant, per mare asportari fecerunt antequam caperet eos Nabuchodonosor.
marg.|
{k}
Diripient negotiationes tuas]
id est opes negotiando acquisitas, vel acquirendas. Subversa enim urbe periit negotiatio eius. {l}
Et destruent muros tuos]
funditus.
marg.|
{m}
Et domos tuas preclaras subvertent]
ad litteram.
marg.|
{n}
Et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent]
id est in mare proiicient, ut non habeas materiam iterum edificandi. Tanta enim fuit victorum sevitia, ut lapides unde possent domus iterum fieri, et ligna quibus domus possent tegi, vel fieri, et pulverem, id est cementum unde lapides in edificio possent coniungi, in mare proiicerent.
marg.|
Vel
[Pulverem tuum]
id est tegulas de terra, quibus cooperiebantur domus.
marg.|
Vel
[Pulverem]
id est terram, unde exaltata erat Tyrus super aquas.
Numérotation du verset
Ez. 26,12
mystice
mystice
marg.|
{i}
Vastabunt opes tuas]
opes scilicet virtutum, vel eleemosynarum, quia iste vere sunt divitie. Unde, Quas dederis solum semper habebis opes.
marg.|
{k}
Diripient negotiationes tuas]
paupertatem scilicet, qua emitur regnum : dolorem scilicet quo emitur gaudium, etc. de quibus Mt. 5.a.
marg.|
{l}
Et destruent muros tuos]
suffragia Ecclesie, et orationes Sanctorum, que homini sunt maximum munimentum, nisi ea amittat per peccatum.
marg.|
{m}
Et domos tuas preclaras subvertent]
quas scilicet edificasti in regno celorum, ubi mansiones multe sunt.
marg.|
{n}
Et lapides tuos]
id est opera patientie.
marg.|
{o}
Et ligna tua]
id est opera misericordie, que sunt cibus ignis, scilicet caritatis fraterne.
marg.|
{p}
Et pulverem tuum]
id est opera humilitatis, sive humilis obedientie.
marg.|
{q}
In medio aquarum ponent]
id est submergent. Omnia enim bona predicta amittit homo per aquas deliciarum temporalium, vel quorumlibet peccatorum mortalium. Vel potest exponi ad litteram, quod aliquis potens in morte omnem predictam gloriam suam in divitiis, in domibus, et munitionibus amittit : et in medio aquarum ponuntur, id est populorum, vel hominum, quia quilibet accipit partem suam ; et tunc cessat omnis letitia, quam habuit homo in vita sua.
Numérotation du verset
Ez. 26,13
marg.|
{r}
Et quiescere faciam multitudinem cantorum tuorum]
: (vel secundum Hieronymum, canticorum,) et
[sonitus cithararum tuarum non audietur amplius]
: quasi dicat, Auferam omnem letitiam ab urbe, que prius in canticis et psalteriis personabat.
marg.|
Ad litteram : Tyrus civitas iucunda erat, et lasciva, huiusmodi instrumentis musicis abundans, sicut modo Hibernienses Septuaginta habent [
Destruam multitudinem musicorum tuorum, et vox organorum tuorum non audietur amplius]
marg.|
{s}
Et dabo te, in limpidissimam petram]
sive
[nitidissimam]
marg.|
{t}
Siccatio sagenarum eris]
Expone supra, id est omnino destrueris.
marg.|
{u}
Nec edificaberis ultra ; quia ego locutus sum, ait Dominus Deus]
Sed contra hoc videtur ; quia modo reedificata est. Hieronymus sic solvit, quod non est ultra edificata ita nobiliter, sicut prius : quod scilicet nequaquam ultra sit Regina populorum, nec proprium habeat imperium, sicut sub Hiram, et ceteris Regibus sed vel Chaldeis vel Macedonibus, vel Ptolemeis, et ad postremum Romanis Regibus servitura sit.
marg.|
Dicendum ergo cum Hieronymo [
Nec edificaberis ultra]
supple in priori statu manens : reedificata enim fuit post Septuaginta annos, sicut dixerat Is. 23.d. Et erit post Septuaginta annos, visitabit Dominus super Tyrum, et reducet eam ad merces suas.
marg.|
Sed non est in pristinam dignitatem restituta : non enim imperavit ut prius, immo facta est tributaria. Sequitur. {x}
Hec dicit Dominus Deus de Tyro]
Tertia pars.
[Numquid non a sonitu ruine tue, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui]
id est quando diruetur civitas, e
{5.94va}
Δ interficientur homines.
Numérotation du verset
Ez. 26,13
mystice
mystice
prol.|
Unde sequitur. {r}
Et quiescere faciam multitudinem cantorum]
vel
[canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius]
Is. 5.c. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, etc. Is. 6.c. Auferetur letitia, et exultatio de Carmelo : et in vineis non exultabit, neque iubilabit.
Numérotation du verset
Ez. 26,14
marg.|
{s}
Et dabo te in limpidissimam petram]
etc. Ista patent, sicut supra. Sequitur.
Numérotation du verset
Ez. 26,15
marg.|
{a}
Commovebuntur insule]
id est turbabuntur, et dolebunt habitantes in insulis aliis, et formidabunt
formidabunt] corr., formidabu cacogr. Ed1703
.
Numérotation du verset
Ez. 26,15
mystice
mystice
marg.|
{y}
Numquid non a sonitu ruine tue]
etc. Sensus huius clausule est quod quando aliquis potens, dives, et fortis tollitur de medio, et subito moritur, alii deberent inde sumere exemplum penitentie, et humilitatis, et similem ruinam timere. Hoc est quod dicitur Naum. 3.b. Omnis qui viderit te, resiliet a te, id est a peccato tuo recedet timore consimilis vindicte : et dicet, Vastata est Ninive. Omnis transiens Θ movebitur super te caput. Simile habetur Is. 21.b. Corrui cum audirem ; turbatus sum cum viderem : emarcuit cor meum ; tenebre stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Numérotation du verset
Ez. 26,16
marg.|
{b}
Et descendent de sedibus suis]
id est de soliis suis. {c}
Omnes Principes maris]
qui diversis insulis dominantur.
marg.|
{d}
Et auferunt exuvias suas]
: vel secundum Septuaginta [
coronas suas]
id est deponent omnem gloriam regnandi. {e}
Et vestimenta sua varia]
id est variis coloribus, et picturis fulgentia. {f}
Abiicient]
a se quasi dicat causa humilitatis et meroris pro Tyro capta facient hec : vel causa timoris.
marg.|
Audientes enim Tyrum munitissimam esse captam a Nabuchodonosor, venerunt Principes aliarum insularum humiliter ad Nabuchodonosor, et subiecerunt se ei.
marg.|
Sequitur: {g}
Et induentur stupore]
in hoc notatur magnitudo admirationis.
marg.|
{h}
In terra sedebunt]
humiliantes se sicut fit in luctu.
marg.|
{i}
Et attoniti super repentino casu tuo]
Aliqui habent (suo :) sed
[tuo]
est vera littera.
prol.|
[Admirabuntur]
vel
[formidabunt]
secundum Septuaginta, similia scilicet pati.
Numérotation du verset
Ez. 26,17
marg.|
{k}
Et assumentes super lamentum]
id est flebile canticum.
marg.|
{l}
Dicent tibi, Quomodo peristi que habitas]
vel
[habitabas in mari]
quia insula erat. {n}
Urbs inclyta]
id est nobilis, et famosa.
marg.|
Unde Septuaginta habent [
Urbs laudata]
{o}
Que fuisti fortis in mari]
id est fortissima, et munitissima in cunctis insulis maris : quia fortior fuit omnibus aliis insulis.
marg.|
Vel
[Fortis in mari]
id est ex situ maris. {p}
Cum habitatoribus tuis]
Illud dupliciter legitur : sic [
Quomodo peristi cum habitatoribus tuis]
marg.|
marg.|Vel [
Que fortis fuisti cum habitatoribus tuis]
quia et civitas fuit firma munitionibus, et bellatoribus.
marg.|
{q}
Quos formidabant universi]
adversarii ; quia in Tyro multi erant, et fortes, et bellicosi. Unde et maximam partem Africe sibi subiugaverat Tyrus ; et Carthago colonia eius fuit.
Numérotation du verset
Ez. 26,17
mystice
mystice
marg.|
{m}
Quomodo peristi]
etc. Simile Ieremie 51.e. Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universe terre ? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter Gentes ? Modo sume ibi :
Numérotation du verset
Ez. 26,18
marg.|
{r}
Tunc stupebunt]
vel
[pavebunt naves]
id est naute, et mercatores per mare navigantes.
marg.|
{s}
In die pavoris tui]
id est quando pavida capieris. Septuaginta habent [
in die ruine]
marg.|
{t}
Et turbabuntur insule in mari]
id est habitantes in insulis marinis.
marg.|
{u}
Eo quod nullus egrediatur ex te]
Hoc dicit, quia de Tyro solebant exire ad omnes civitates, et insulas, et terras ad congregandas merces.
marg.|
Vel secundum Septuaginta
[in exitu tuo]
sive
[in die egressionis tue]
: quando scilicet fueris ducta captiva.
Numérotation du verset
Ez. 26,19
marg.|
{x}
Quia hec dicit Dominus Deus]
ventura. Et determinat quando hec erunt.
marg.|
{y}
Cum dedero te]
o Tyre
[urbem desolatam]
quasi dicat, Tunc turbabuntur naves, et insule, quando omnino vastata fueris. {z}
Sicut civitates]
alie.
marg.|
{a}
Que]
omnino
[non habitantur]
marg.|
{b}
Et adduxero super te abyssum]
multitudinem penarum, vel hostium.
marg.|
Metaphorice enim loquitur quasi ad insulam, et ad urbem in insula constitutam.
marg.|
{c}
Et operuerint te aque multe]
id est pene, vel populi multi ; sicut insule aliquando fluctibus maris reguntur.
Numérotation du verset
Ez. 26,19
mystice
mystice
marg.|
{q}
Et adduxero super ter abyssum]
penarum scilicet abyssus enim peccati, abyssum invocat pene, secundum quod dicit Ps. 41. Abyssus abyssum invocat. Ps. 35. Vel quia iudicia Domini abyssus multa.
Numérotation du verset
Ez. 26,20
marg.|
{d}
Et detraxero te cum his qui descendunt in lacum]
: quia, ad litteram, ducti sunt captivi, et in tenebrosis carceribus positi.
marg.|
{e}
Ad populum sempiternum]
: quia ad Chaldeos ducti sunt, qui dicuntur populus sempiternus, quia eorum Principatus longo duravit tempore.
marg.|
{f}
Et collocavero te in terra novissima]
in Chaldea, que est, satis a Phenice remota. {g}
Sicut solitudines veteres]
idest ut omni bono careas.
marg.|
{h}
Cum his qui deducuntur in lacum]
carceris, vel profunditatis malorum.
marg.|
{i}
Ut non habiteris]
sed sis deserta, Cum hoc, inquam, fecero.
marg.|
{k}
Porro]
etiam
[cum dedero gloriam in terra viventium]
etc. Hoc non mutatur.
Numérotation du verset
Ez. 26,20
mystice
mystice
marg.|
{d}
Et detraxero te cum his qui descendunt in lacum]
id est cum mortuis qui descendunt in Infernum : vel qui in terra sepeliuntur profunde ne feteant. Ps. 62. Introibunt inferiora terre.
marg.|
{e}
Ad populum sempiternum]
: quia sempiternaliter erunt in Inferno, Vel hoc, quia a morte corporis non est regressio, sicut dicitur Sapientie 16.b. Non revertetur anima, que recepta est.
marg.|
{f}
Et collocavero te in terra novissima]
etc. in Inferno inferiori. {g}
Sicut solitudines veteres]
ubi scilicet est defectus omnis boni.
marg.|
{i}
Ut non habiteris]
Hoc dicit quantum id civitatem : quia mortuo populo civitas vastata est, et deserta, et relicta.
marg.|
{k}
Porro cum dedero gloriam in terra viventium]
Hieronymus [
Ut non habiteris, cum dedero gloriam in terra viventium]
Septuaginta [
Ut non resurgas in terra viventium]
Numérotation du verset
Ez. 26,21
marg.|
[In nihilum redigam te]
: Septuaginta [
Perditioni dabo te] [Non eris]
: id est Cum reverti fecero populum Iudaicum in terram suam, ubi habebunt gloriam, tu adhuc eris destructa.
marg.|
Vel melius potest exponi secundum sensum litteralem ab illo loco.
marg.|
{l}
Et requisita non invenieris ultra in sempiternum]
id est usque ad longum tempus, usque ad annos scilicet Septuaginta, qui dicuntur seculum, quia Septuaginta anni, etas hominis. Unde Ps. 89. Dies annorum nostrorum in ipsis Septuaginta anni.
marg.|
Hoc modo posset legi illud supra eodem [
Ad populum sempiternum]
marg.|
Vel
[non invenieris]
talis, qualis ante fuisti, ut scilicet sis civitas Regina aliarum civitatum.
marg.|
{m}
Dicit Dominus Deus]
qui non mentitur.
Numérotation du verset
Ez. 26,21
mystice
mystice
marg.|
{l}
Et requisita non invenieris]
in terra viventium inter Sanctos. Apc. 18.g. Hoc impetu mittetur Babylon in mare, et amplius non invenietur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_26)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_26)
Notes :