Capitulum 33
Numérotation du verset
Ez. 33,1
Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 33,2
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
terra cum induxero super eam gladium
et tulerit
populus terre virum unum
de novissimis suis
et constituerit eum
super se speculatorem
Numérotation du verset
Ez. 33,3
et ille
viderit gladium
venientem super terram et cecinerit bucina
et
annuntiaverit populo
Numérotation du verset
Ez. 33,4
audiens autem quisquis
ille est sonum bucine
non se observaverit
veneritque gladius
et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
Numérotation du verset
Ez. 33,5
sonum bucine audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit
animam suam salvavit
Numérotation du verset
Ez. 33,6
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem
in iniquitate sua captus est
sanguinem autem eius de manu speculatoris
requiram
Numérotation du verset
Ez. 33,7
et tu fili hominis
speculatorem dedi te domui Israel
audiens
ergo ex ore meo
sermonem annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset
Ez. 33,8
si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset
Ez. 33,9
si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset
Ez. 33,10
tu ergo fili hominis dic ad domum Israel sic locuti estis dicentes iniquitates nostre
et
peccata nostra super nos sunt
et in ipsis nos tabescimus
quomodo ergo vivere poterimus
Numérotation du verset
Ez. 33,11
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua
et vivat
convertimini a viis vestris pessimis
et quare moriemini
domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 33,12
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
iustitia
iusti
non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
impii non nocebit
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
Numérotation du verset
Ez. 33,13
etiam si dixero iusto
quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitie eius oblivioni tradentur
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
Numérotation du verset
Ez. 33,14
Sin autem dixero impio morte morieris
et egerit penitentiam
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Numérotation du verset
Ez. 33,15
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vite ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
vivet et non morietur
Numérotation du verset
Ez. 33,16
omnia peccata eius que peccavit non imputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Numérotation du verset
Ez. 33,17
et dixerunt filii populi tui non est equi ponderis via Domini et
ipsorum
via iniusta est
Numérotation du verset
Ez. 33,18
cum enim recesserit iustus a iustitia sua
feceritque iniquitatem morietur in eis
Numérotation du verset
Ez. 33,19
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
et iustitiam vivet in eis
Numérotation du verset
Ez. 33,20
et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 33,21
et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostre venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
Numérotation du verset
Ez. 33,22
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum
donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Numérotation du verset
Ez. 33,23
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 33,24
fili hominis qui habitant
in ruinosis
his super humum Israel loquentes aiunt
unus erat Abraham
et
hereditate possedit
terram
nos autem multi nobis data est
terra
in possessionem
Numérotation du verset
Ez. 33,25
idcirco dices ad eos hec dicit Dominus Deus
qui in sanguine comeditis
et
oculos vestros levatis ad immunditias vestras
et
sanguinem funditis
numquid terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset
Ez. 33,26
stetistis in gladiis vestris
fecistis abominationes
et
unusquisque uxorem
proximi
sui
polluit
et terram hereditate possidebitis
Numérotation du verset
Ez. 33,27
hec dices
ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego
quia qui in ruinosis habitant
gladio
cadent et qui in agro est bestiis tradetur
ad devorandum qui autem in presidiis
et in speluncis sunt
peste morientur
Numérotation du verset
Ez. 33,28
et dabo terram
in solitudinem et desertum et
deficiet superba
fortitudo eius
et desolabuntur montes Israel
eo quod nullus sit qui per eos transeat
Numérotation du verset
Ez. 33,29
et scient quia ego Dominus
cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Numérotation du verset
Ez. 33,30
et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
iuxta muros et in ostiis domorum
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
Numérotation du verset
Ez. 33,31
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
et sedent coram te populus meus
et audiunt
sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
Numérotation du verset
Ez. 33,32
et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Numérotation du verset
Ez. 33,33
et cum venerit quod predictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
Capitulum 33
Numérotation du verset
Ez. 33,1
marg.|
{5.
109ra}
Et factum est verbum Domini ad me dicens]
etc. Postquam locutus est Propheta contra Gentes vicinas Iudeis ; revertitur ad Iudeos ad quos in principio locutus fuerat, sicut etiam in Is. habetur. Primo enim prophetat Is. contra duas et decem Tribus ; postea contra vicinos Iudeorum, tertio redit ad ipsos Iudeos : ita et hic.
marg.|
Unde et eadem verba dicit hic que dicta sunt supra 3. in parte tamen, diversa ; et aliqua subtrahit, et aliqua addit. Et notandum quod in eodem tempore facta est hec visio Prophete, in quo et precedens.
marg.|
Sed Propheta aliquantulum silverat : quia non semper tangit Spiritus corda Prophetarum. Nec humana fragilitas (sicut dicit Hieronymus) potest iuge atque continuum sustinere vaticinium : sed post silentium aliquantulum rursus ad Prophetam fit sermo divinus. Dividitur autem hoc capitulum in septem partes.
marg.|
Primo officium speculatoris describitur. Secundo metaphora speculatoris Prophete adaptatur, ibi
[Et tu fili hominis speculatorem dedi te
Tertio desperantibus loquitur, et eos consolatur si voluerint converti, ibi
[Tu ergo fili hominis]
etc. Quarto ostendit quod quilibet ex propria iustitia salvatur ; vel proprio peccato damnatur, ibi
[Tu itaque fili hominis]
etc. Quinto excidium Hierusalem factum nunciatur, ibi
[Et factum est in duodecimo anno in decimo mense]
etc. Sexto loquitur contra reliquias que remanserant in Hierusalem et in Iudea, et relicte erant a Nabuzardan, et gaudebant de hoc quod relicta erat eis terra, ibi
[Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis qui habitant in ruinosis]
etc. Septimo loquitur contra derisores qui erant in Babylone, qui veniebant ad Prophetam et deridebant eum, ibi
[Et tu Fili hominis, filii populi tui qui loquuntur de te]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et factum est verbum Domini]
etc. qui in superioribus locutus es contra Egyptios et alias nationes.
marg.|
{b}
Et dices ad eos]
similitudinem speculatoris : ut per hoc significes eis quod tibi debent credere tamquam speculatori, et se observare ; et tu teneris eos premunire. Et hoc est.
marg.|
{c}
Terra cum induxero super eam gladium]
id est hostilem exercitum, a quo timet capi.
marg.|
{d}
Et tulerit]
id est elegerit.
marg.|
{e}
Populus terre virum unum de novissimis suis]
id est aliquem de minoribus et inferioribus populi.
marg.|
{f}
Et constituerit eum super se speculatorem]
ut prevideat et solicitus sit de terra, ne veniat super eam gladius ex improviso. {g}
Et ille viderit gladium venientem super terram]
id est hostem, vel latronem.
marg.|
{h}
Et cecinerit buccina, et annunciaverit populo]
ut sibi caveat.
marg.|
{i}
Audiens autem, quisquis ille est]
de subditis sive de populo terre. {k}
Sonitum buccine, et non se observaverit]
contra gladium. {l}
Veneritque gladius et tulerit eum]
de medio, id est occiderit.
marg.|
{m}
Sanguis ipsius super caput eius erit]
id est erit causa sue mortis, et negligentia sua in eum redundabit.
marg.|
Unde adhuc subdit
[Sonitum buccine audivit, et non se observavit : sanguis eius in ipso erit]
{n}
Si autem se custodierit]
ad vocem speculatoris.
marg.|
{o}
Animam suam salvabit]
beneficio ipsius speculatoris, qui eum premunivit. Est autem sensus huius ; quod terra est Iudea, et populus terre, populus Iudee, que constituit speculatorem Prophetam vel Regem.
marg.|
Unde cum Propheta sit speculator, debet eos premonere a gladio veniente : et si illi non crediderint Prophete, nec se ad vocem eius observaverint, rei sunt sue mortis, si autem observaverint, salvabuntur beneficio Prophete exhortantis. Et in hoc notatur quod quidam erant, quibus loquebatur Propheta, qui non credebant ei, quorum destructionem significat :
{5.
109rb} et alii qui credebant, quibus salutem promittit. Sed quia eodem modo sunt speculatores quidam, qui non annunciant, et illi mortem merentur ; quidam qui annunciant, et illi salvantur : ideo subiungit.
marg.|
{p}
Quod si speculator viderit gladium venientem]
super terram.
marg.|
{q}
Et non insonuerit buccina et populus se non custodierit]
quia speculator negligens fuit.
marg.|
{r}
Veneritque gladius]
subito.
marg.|
{s}
Et tulerit de eis animam]
etiam unam tantum.
marg.|
{t}
Ille quidem in iniquitate sua captus est : sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram]
qui debuit premonere.
marg.|
Et per hoc vult ostendere Prophete, quod non debet tacere : quia si taceret periculum imminens, ab eo requireretur a Domino non ab alio.
marg.|
Unde dicit [
Non populus terre]
requiret, supple.
[sed ego]
Hoc tamen
[Non populus terre, sed ego]
non habet Hieronymus in littera, Sequitur expositio metaphore predicte : Et est secunda pars capituli.
marg.|
{u}
Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel]
quasi dicat, Quod generaliter dixi de speculatore, scias ad te potissimum vel specialiter pertinere : quia a me constitutus es speculator domui Israel : non a terra, vel a populo terre, sicut predictum est, sed a me quod plus est : et ita oportet quod loquaris periculum imminens, et quod populus tibi credat et periculum caveat. Alioquin et tu ipse peribis.
marg.|
{x}
Audiens ergo sermonem ex ore meo]
: quia Dominus loquebatur Prophete, vel per subiectam creaturam loquentem, vel per aliquam similitudinem.
prol.|
Δ
{a}
Annunciabis eis ex
marg.|
Mystice. {c}
Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terre virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem]
etc. Mysterium huius planum est.
marg.|
Terra enim est Ecclesia : populus terre, populus Ecclesie. Vir de novissimis extollitur, et speculator constituitur, cum virtuosus aliquis in operatione, et novissimus omnium in sua reputatione in Prelatum promovetur. Et hoc est, quod dicit Apostolus 1Cor. 6.a. Contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum.
marg.|
Et hoc est contra illos, qui semper nobiles, et maiores malos eligunt, et parvos humiles contemnunt. Sed Saul, qui magnus et altus fuit ; in iram electus est.
marg.|
Unde Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, et non ex me, etc. Item Os. 13.c. Dabo tibi Regem in furore meo. David autem, qui minimus erat inter fratres, electus est in Regem, et perstitit in Regno Ps. 77. De post fetantes accepit eum.
marg.|
Per hec autem verba, que dicuntur in hoc loco, patet, quam sit periculosum habere officium speculatoris, id est Prelati. Ad ipsum enim spectat intonare buccina comminationis, vel aperte predicationis, et annunciare gladium venientem, scilicet divini Iudicii, vel mortis.
marg.|
Unde Is. 58.a. Clama necesses, quasi tuba exalta vocem tuam, etc.
marg.|
Item Prv. 6.a. Discurre, festina, etc. Item Ex. 28.f. legitur, quod summus Sacerdos intrando, et exeundo de Sanctuario habebat tintinnabula sonantia. Alioquin si sine sonitu incederet, moriebatur.
marg.|
Item Nm. 25.a. legitur, quod pro peccatis populi iussi sunt Principes in patibulis suspendi, ibi : dicit Orig. Hec si cogitarent homines, Principatus non ambirent. Sufficit cuique pro peccatis argui propriis, et reddere rationem. Quid necesse est pro peccatis populi ostentari contra Solem, ante quem nihil potest abscondi ? Item Ier. 31.d. dicitur, Statue tibi speculam, id est accipe officium speculatoris, et pone tibi amaritudines, non delicias. Debet enim esse in magna angustia, et tribulatione, qui habet animas custodire. Nota Glossa Hieronymi in hoc loco, Speculator autem Ecclesie, etc. Require de speculatore supra 3. deinde sume illud quod dicitur inf.
prol.|
Θ
{m}
Tu ergo fili
marg.|
{5.
109va} Δ
{a}
Annunciabis eis ex me]
non ex te : auctoritate mei ; ministerio tui. Vel
[Ex me]
id est ex parte mea : quia ad te pertinet, quia ad hoc constitutus es. Ergo. {b}
Si me dicente ad Impium]
id est mandante me per te Impio hoc quod sequitur. Vel
[me dicente ad Impium]
id est hoc illi in conscientia dictante. O tu.
marg.|
{c}
Impie, morte morieris, non fueris locutus]
o Propheta, vel tu speculator.
marg.|
{d}
Ut]
te monente.
marg.|
{e}
Se custodiat Impius a via sua]
mala.
marg.|
{f}
Ipse Impius in iniquitate sua morietur]
id est pro ipsa et in ipsa damnabitur. {g}
Sanguinem autem eius de manu tua requiram]
: quia non eum monuisti.
marg.|
{h}
Si autem annunciante te ad Impium ut a vitiis suis]
id est ab operibus malis [
convertatur, non fuerit conversus a via sua]
Ipse in, id est pro.
marg.|
{i}
Iniquitate sua morietur]
id est damnabitur.
marg.|
{k}
Porro tu]
qui annunciasti.
marg.|
{l}
Animam tuam liberasti]
a morte. Sic ergo ostendit quod punitur negligens speculator, et inobediens auditor.
marg.|
{m}
Tu ergo fili hominis]
ex quo tanta necessitas tibi incumbit nunciandi que videris.
marg.|
{n}
Dic ad domum Israel]
super quam speculator constitutus es. Et est hec tertia pars capituli, in qua loquitur ad desperantes de salute pre peccatorum magnitudine. Unde dicit [
Dic ad domum Israel]
que est in Babylone, et desperat pre tribulationis magnitudine. {o}
Sic locuti estis dicentes]
desperative.
marg.|
{p}
Iniquitates nostre]
quas commisimus in proximos.
marg.|
{q}
Et peccata nostra]
in nos vel in Deum.
marg.|
{r}
Super nos sunt]
aggravate ; quasi dicat. Ita accumulate sunt iniquitates nostre, quod sunt inexpiabiles : maior enim est culpa quam possimus eam emendare in pena. Et est simile quod dicit Cain Gn. 4.b. Maior est iniquitas mea, quam ut veniam mereat.
marg.|
{s}
Et in ipsis nos tabescimus]
quasi dicat. Nulla iam vulneribus nostris superest medicina. {t}
Quomodo ergo vivere poterimus ?]
quasi dicant, Nullo modo vitam vel prosperitatem habere poterimus. Vel
[Quomodo vivere poterimus]
quasi dicant. Ex quo desperamus de salute in futuro, saltem modum vivendi in hac vita queramus, ut fruamur bonis que sunt, qui futura bona perdidimus. Comedamus et bibamus : cras enim moriemur, Is. 22. {u}
Dic ad eos]
quia ita desperando loquuntur. {x}
Vivo ego dicit Dominus Deus, Nolo mortem impii]
quasi dicat. Nolite putare quod flagellem vos iniuste, vel ad interitum vestrum : sed potius ad hoc ut convertamini a peccatis vestris ; et sic mortem evadatis et presentem et eternam. Et hoc est.
marg.|
{y}
Sed ut convertatur Impius a via sua]
id est a peccatis suis. {z}
Et vivat]
in bonis. Et apostrophum facit ad Impios desperantes, subdens.
marg.|
{a}
Convertimini a viis vestris pessimis]
et sic vivetis. Et ut sciamus qui sint Impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat.
marg.|
{b}
Et quare moriemini domus Israel ?]
quasi dicat. Non dubitetis de morte, nec desperetis de vita : quia nulla est vobis causa mortis si volueritis converti, etc. Sequitur.
marg.|
{c}
Tu itaque fili hominis]
etc. Et est hec quarta pars capituli, in qua ostendit quod quilibet ex propria iustitia salvatur ; vel ex proprio peccato damnatur. A speciali autem commonitione, qua domui Israel loquebatur, ad generalem transit disputationem de Iusto et Impio dicens.
marg.|
{d}
Iustitia Iusti]
preterita.
marg.|
{e}
Non liberabit eum]
a morte
[in quacumque die peccaverit]
{5.
109vb} Et loquitur contra illos qui dicebant se liberandos per bona opera que dudum fecerant, quasi dicat. Frustra confiditis Iustitia enim preterita mortificata per sequens peccatum non salvabit vos. {f}
Et impietas Impii]
antiqua. {g}
Non nocebit ei]
ad salutem. {h}
In quacumque die conversus fuerit ab impietate sua]
penitendo. quasi dicat. Deus in utroque, Iusto scilicet et Impio non preterita, sed presentia iudicat. Et loquitur hic contra desperantes pre multitudine peccatorum, sicut prius contra presumentes. Unde et adhuc contra eosdem presumentes subdit.
marg.|
{i}
Et Iustus]
putativus, vel secundum antiquum statum.
marg.|
{k}
Non poterit vivere in iustitia sua]
id est Merito iustitie sue preterite vitam habere non poterit.
marg.|
{l}
In quacumque die peccaverit. Etiamsi dixero Iusto quod vivet]
vel, vivat, id est si vitam ei merito iustitie sue promisero.
marg.|
{m}
Et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem]
id est occasione, vel intuitu iustitie sue elatus et presumptuosus factus.
marg.|
{n}
Omnes iustitie eius]
etc. id est non remunerabuntur in vita eterna.
marg.|
{o}
Et in iniquitate sua]
etc. Ipse, dico, existens in ipsa morietur. Sed ex hoc videtur quod Deus fallax sit in promissis, si promittit que non solvit. Solutio : Deus promittit Iusto sub conditione, si permanserit in iustitia sua. Et hec semper intelligitur in promissionibus Domini ; et aliquando etiam exprimitur, ut in Ps. 131. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierunt filii, etc. Vel dicendum est, quod dominus promittit Iusto simpliciter. Unde si deserit iustitiam, non tenetur ei : quia non debet nisi Iusto, cui vel quali promisit. Et sicut est de promissione, ita de comminatione. Unde subdit.
marg.|
{p}
Si autem dixero]
etc. secundum illud Ione 3.b. secundum aliam Litteram, Adhuc tres dies ; et Ninive subvertetur.
marg.|
{q}
Et egerit penitentiam]
etc. sicut Ninivite.
marg.|
{r}
Feceritque iudicium]
etc. id est iustum iudicium, et discretam iustitiam, ut sit Endiadis. Vel
[iudicium]
in discussione cause ; vel in discernendo quid faciendum, et quid non.
marg.|
{s}
Et iustitiam]
in executione sententie : vel in explendo, quod iudicavit esse faciendum. Et de hac iustitia habetur Ex. 21. et 22. et 23. {t}
Et pignus restituerit ille Impius]
pauperi scilicet ante Solis occasum secundum preceptum Legis Dt. 24.c. {u}
Rapinamque reddiderit]
id est quod rapinose obtinuit. {x}
In mandatis]
etc. id est mandata opera compleverit, et in custodia eorum vitam presentem duxerit. Dicuntur autem mandata vite : quia observatoribus eorum datur et promittitur vita eterna, sicut dicitur Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. In Lege etiam promittebatur vita. Nm. 4.b. et Levit. 18.a. et supra 20.b. et 38.g. Que faciens homo, vivet in eis.
prol.|
Δ
{a}
Nec fecerit quicquam
marg.|
Θ
{m}
Tu ergo fili hominis, dic ad domum Israel, Sic]
etc. Ita dicunt desperantes de misericordia Dei, sicut Cain. Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear. Gn. 4.b. Sed non est verum. Imo maior est misericordia Dei quam quantacumque culpa. Ideo abyssus suarum misericordiarum revocat abyssum nostrarum culparum. Unde Iacob. dicitur Gn. 32.c. Minor sum cunctis miserationibus tuis, id est minor est mea culpa quam pietas tua. Unde sequitur.
marg.|
{u}
Dic ad eos, Vivo ego, dicit Dominus]
etc. Hec omnia dicuntur supra 18. et ideo pertranseundum est hic usque ibi :
prol.|
Θ
{s}
Et factum est in
marg.|
{5.
110ra} Δ
{a}
Nec fecerit quicquam iniustum]
quod Lege prohibitum est. In Lege enim erant quedam precepta, de quibus dixit prius, In mandatis vite ambulaverit. Quedum autem prohibita, de quibus dicit
[Nec fecerit quicquam iniustum]
talis. {b}
Vita vivet]
etc. id est non damnabitur :
marg.|
{c}
Omnia peccata]
etc. prius
[non imputabuntur ei]
penitenti. Et subdit rationem quare : quia {d}
Iudicium, et iustitiam fecit]
ideo vita vivet. Et ex hoc sequitur quod prophetia comminationis non semper evenit : quia sub conditione fit comminatio.
marg.|
Item Dominus comminatur peccatori : si ergo convertitur, et fit iustus, iam non tenetur. Et hoc est quod dicit Glossa Comminatio peccatoris Iustum punire non debet. Et est sensus, quod comminatio facta homini peccatori pro peccato, non debet eum ligare iam iustificatum : et hoc est verum. Sed tamen alius sensus est in Originali, unde sumitur hec Glossa Dicit enim Hieronymus in originali, quod ille peccator conversus salvatur, et non punitur secundum comminationem ; cum comminatione peccatoris Iustus puniri non debeat. Et est sensus, quod comminatione peccatori facta, dum erat in peccato Iustus confisus de Iustitia, et peccator factus, puniri debet, non peccator conversus. Et ponit simile Ier. 18.b. ubi comminatio fit, et promissio, ut homines provocentur ad salutem, et deterreantur a peccato. Unde dicitur ibi :, Si penitentiam egerit a malo suo, propter quod locutus sum adversus eum : agam et ego penitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei, etc. {e}
Et dixerunt filii]
etc. non mei.
marg.|
{f}
Non est equi]
etc. id est operatio Domini, id est non eque, et iuste facit, quasi dicat Licet predicta in iudicio faciam : tamen ipsi dicunt me iniuste facere quicquid facio.
marg.|
{g}
Et]
pro sed. {h}
Ipsorum]
qui hoc dicunt.
marg.|
{i}
Via iniusta est]
id est eorum vita, vel operatio, vel sententia iniqua est, non mea. Unde et Dominus suam sententiam repetit ut confirmet eam, quam illi malo oculo intuentes infirmabant. {k}
Cum enim recesserit Iustus]
etc. precepta Domini facere omittendo.
marg.|
{l}
Feceritque iniquitates]
prohibita in Lege faciendo.
marg.|
{m}
Morietur in eis]
id est pro eis, vel inventus in eis.
marg.|
{n}
Et cum recesserit impius ab impietate sua]
Ecce declinare a malo.
marg.|
{o}
Feceritque Iudicium, et iustitiam]
Ecce facere bonum.
marg.|
{p}
Vivet in eis]
id est pro eis, vel inventus in eis. Hec est sententia mea, dicit Dominus, quod iudicem hominem secundum statum presentem.
marg.|
{q}
Et]
tamen quicquid ego dicam, semper dicitis
[Non est recta]
etc. id est Non recte agit, vel iudicat Dominus.
marg.|
{r}
Unumquemque]
vestrum
[iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel]
quasi dicat Vos ita dicitis, et blasphematis, et murmuratis contra meam iustitiam : sed quicquid dicatis, ego puniam vos, vel remunerabo secundum opera in quibus vos inveniam. Et de hoc habetur supra 18. ubi eadem fere dicuntur que hic. {s}
Et factum est in]
etc. Et est quinta pars, in qua vastatio civitatis Hierusalem iam facta nunciatur. Unde dicit
[Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis vestre, venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens, Vastata est civitas]
Nota quod sicut dicit Hieronymus undecimo anno regni Sedecie, quinto mense, capta est Hierusalem : hec autem prophetia duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis captivitatis sive transmigrationis facta est, quando captus est etiam Iechonia. Ex quo ostenditur post unum annum, et quatuor menses, et vigintiquinque dies capta Hierusalem, venisse Babylonem unum civium Hierusalem, qui nunciaret captam urbem atque vastatam. Ante unum autem diem quam veniret nuncius qui ista nunciaret, vesperi facta est manus Domini super Ezechielem prophetam, que aperuit os eius, quod diu clausum fuerat : et quidquid erat ille dicturus, hoc factum ante replicavit, nec siluit amplius videns opere esse completam prophetiam suam, et nequaquam dubitare debere populum qui erat in Babylone, vel eos qui capti erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur
{5.
110rb} os Prophete, quando quod prius nunciaverat, opere monstrat effectum, et tota libertate proclamat, quod nequaquam futura, sed vel presentia, vel transacta demonstrat. Et hoc est quod dicitur. {r}
Manus autem Domini]
etc. id est potentia Dei in me operata erat, revelando mihi quod in Hierusalem factum erat.
marg.|
{u}
Antequam veniret]
etc. civis scilicet Hierosolymitanus, qui effugit capta urbe manus Chaldeorum, et sub forma nuncii venit ad suos concives in Babylonem tractus amore eorum, et sic fugit a servitute simulans se esse alterius nationis. {x}
Aperuitque os meum]
: manus Domini, scilicet facta ad me, aperte fecit me loqui. Et sicut dicit Glossa aperuit os eius quod diu clausum fuerat. Ad Litteram enim diu siluerat, quia non credebant ei : sed modo in vespere antequam veniret nuncius ad eum, revelatum est ei, quod capta erat civitas, et quod in crastino veniret ei nuncius qui hoc confirmaret. Et ita Propheta cepit in vespere aperte loqui, et dicere quod capta erat civitas, donec veniret nuncius ad eum in mane, qui secum etiam hoc idem diceret. Et hoc est quod dicit
[Aperuit]
etc.
[Aparuitque os meum]
manus Domini. {y}
Donec veniret ad me]
nuncius
[mane]
Et ponitur ly
[donec]
inclusive. {z}
Et aperto ore]
maxime in adventu nuncii. {a}
Non silui amplius]
: quia tunc ceperant credere cum haberem socium, qui destructioni urbis interfuerat. Sed queritur de hoc quod dicit Hieronymus in predicta Glossa quod 11. anno regni Sedecie 5. mense capta est Hierusalem. Contrarium enim dicitur Ier. 39.a. ubi dicitur, Undecimo anno Sedecie, mense quarto, 5. die mensis aperta est civitas. Item Ier. ult. b. dicitur, quod in undecimo anno regni Sedecie, mense quarto, nona die mensis obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terre, et diruta est civitas. Item 4Rg.ult. c. Mense quinto, septima die mensis venit Nabuzardan in Hierusalem, et succendit domum Domini, etc. Ier. ult. c. in mense quinto, decima die mensis venit Nabuzardan, etc. Et videntur quod ista inter se contraria sunt. Unde ad hoc quod sciatur convenientia horum ; notandum est quod aliud est captio civitatis et aliud combustio. Unde sciendum est quod quarto mense capta est civitas sicut dicitur Ier. 39. quinto autem mense omnino deleta est et combusta, sicut dicitur. 4Rg.ult. et sicut dicitur Ier. ult. Sed adhuc distinguendum est in captione. Primo enim capta est inferior pars civitatis Hierusalem, et quodammodo incepta est captio totius urbis. Et hoc factum est in mense quarto, quinta die mensis, sicut habetur Ier. 39. Postea vero perfecte capta est tota civitas, et a Chaldeis omnino possessa, in nona die eiusdem mensis, sicut dicit Iosephus et liber Regum. Capta autem urbe et omnino possessa Nabuzardan noluit eam comburere et omnino destruere sine consilio Nabuchodonosor, qui erat in Reblata : sed misit ad eum nuncios qui fecerunt moram per mensem unum ; et acceptis in mandatis a Nabuchodonosor ut urbem omnino deleret, veniet in Hierusalem et combussit eam omnino, et combustionem incepit in mense quinto, in septima die mensis, sicut dicitur 4Rg.ult. et istam combustionem in decima die eiusdem mensis consummavit, sicut dicitur Ier. ult. His visis solvitur omnis contrarietas. Sequitur.
prol.|
Δ
{a}
Et factum est verbum
marg.|
Θ
{s}
Et factum est in duodecimo anno, in decimo]
etc. Mysterium huius patet in Glossa Moraliter autem per hoc significatur quod aliquando peccator aliquis convertitur, et fugit de civitate, id est de mundo ; sentiens eius vastitatem, et venit ad transmigrationem, 1 ad Religionem, vel ad penitentium consortium ; et veniens ad Prophetam, 1 ad Predicatorem, dicit, Vastata est civitas quasi dicat Preterit figura huius mundi. 1Cor. 7.f. Et transit mundus et concupiscentia eius, 1. Io. 2.c. Manus autem Domini confortat Prophetam, et verbum fugient is excitat ipsum ad aperte predicandum. Gratia enim Dei interius, et exemplum penitentium exterius multum compellit Predicatorem ut aperte predicet ac instanter, nec sileat amplius : sicut dicit Apostol. 2Tim. 4.a. Predica verbum ; insta opportune, importune : obsecra, etc. Sed notandum quod manus Domini fit Vespere, nuncius autem qui fugerat, venit mane Gratia enim interius monet occulte ; exemplum autem exterius aperte. Sequitur
prol.|
*
{a}
Et factum est verbum
marg.|
{5.
110va} Δ
{a}
Et factum est]
etc. Sexta pars, in qua loquitur contra reliquias, que remanserant in Iudea, gloriantes et letantes. Et notandum secundum intelligentiam horum quod pauperes terre relicti sunt sub Godolia in Iudea ut vineas, et agros excolerent, sicut dicitur 4Rg.ult. et Ier. ult. Qui cum deberent agere penitentiam super his propter que captivitas venerat, magis superbierunt : et gloriabantur dicentes quod totam terram bene soli possiderent, cum plures essent quam Abraham qui solus erat et tamen ei data est terra, et ita gaudebant quod soli relicti erant in terra. Ideo Propheta respondet eis quod non ita erit, quia Abraham bonus erat ; ipsi autem pessimi.
marg.|
Unde et sex generibus malorum ipsorum enumeratis, eorum destructionem predicit, que facta est a Nabuchodonosor, postquam mortuo Godolia contra consilium Ier. descenderunt in Egyptum, et ibi insecutus est eos Nabuchodonosor. Et hoc totum tangitur hic. Dicit ergo :
[Et factum est verbum Domini ad me dicens. Fili hominis qui habitant in ruinosis his]
que sunt
[super humum Israel]
id est in civitatibus destructis, et incendio consumptis que sunt in Iudea, et in domibus que ruerunt, et que nondum reparate erant. Et loquitur de reliquiis, ut dictum est.
marg.|
{b}
Loquentes]
corde.
marg.|
{c}
Aiunt]
ore exprimentes inter se, se cassa spe decipientes.
marg.|
{d}
Unus erat Abraham]
pater noster, scilicet.
marg.|
{e}
Et]
tamen
[hereditate possedit terram]
non in se, sed in semine. {f}
Nos autem multi]
etc. Iudea
[in possessionem]
quasi dicat Si ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures, qui relicti sumus in Iudea, utique multo amplius multiplicabimur, ut possideamus plures, quod ille unus possedit.
marg.|
{g}
Idcirco]
quia ita dicunt.
marg.|
{h}
Dices ad eos, Hec dicit Dominus]
etc. interficientes alios et spoliantes, et talibus lucris vivitis. Vel
[In sanguine]
dicit : quia comedebant suffocatum quod erat prohibitum, Lv. 11.
marg.|
{k}
Et oculos vestros]
id est aspectum corporis, vel intentionem cordis. {l}
Levatis ad immunditias vestras]
id est ad idola vestra vel peccata, et non ad Deum.
marg.|
{m}
Et sanguinem funditis]
id est homicidia facitis.
marg.|
{n}
Numquid terram hereditate]
id est immobiliter.
marg.|
{o}
Possidebitis]
vos qui tales estis ? quasi dicat Non. Et adhuc alia peccata eorum enumerans subdit.
marg.|
{p}
Stetistis in gladiis vestris]
id est In occisione gladiorum fuistis : quia multos occidistis, et tamen non penituistis. Vel secundum Hieronymum
[Stetistis in gladiis vestris]
quasi dicat Non estis predictorum scelerum fine contenti : sed statis in gladiis vestris quotidie parati ad occidendum, et imitantes Esau qui stetit, et vixit in gladio suo : sicut dicitur Gn. 27.f. Vives in gladio, etc. {q}
Fecistis abominationes]
id est libidinum turpitudines, agentes ea in cubiculis, que turpe est etiam loqui.
marg.|
{r}
Et unusquisque uxorem proximi sui polluit]
: ut eo sit sceleratior quod amici et proximi polluerit uxorem.
marg.|
{s}
Et terram hereditate possidebitis ?]
quasi dicat Imo si possideretis, amitteretis et eiiceremini propter dicta scelera que facitis. Unde post commemorationem predictorum scelerum sub infert destructionem eorum dicens.
marg.|
{t}
Hec dices ad eos]
etc. quasi dicat, In memetipso vivo.
marg.|
{u}
Quia qui in ruinosis habitant]
relicti scilicet in Iudea.
marg.|
{x}
Gladio cadent]
in Egypto scilicet ad quam confugerunt post mortem Godolie, et ibi insecutus est eos Nabuchodonosor. {y}
Et qui in agro est
ad Litteram. Quidam habitaverunt in civitatibus que nondum reedificate erant ; alii in villis campestribus, et aliqui istorum a bestiis, ad Litteram, occisi sunt. Vel bestias vocat Chaldeos crudeles. {z}
Qui autem in presidiis]
etc. Quando enim Iudei, qui fugerant in Egyptum, audierunt quod Nabuchodonosor veniret in Egyptum, quidam se absconderunt in firmioribus oppidis, alii vero latuerunt, ad Litteram, in speluncis, et ibi mortui sunt peste, id est fame que pestilentiam et corruptionem aeris generare solet. Sic ergo notantur hic tres plage eorum, gladius scilicet, bestie, et fames sive pestis. Quidam enim gladio hostium ; quidam bestiis ; quidam fame corruerunt de Iudeis in Egypto confugium
{5.
110vb} querentes. Hieronymus autem vult quod omnia ista passe sint in Iudea reliquie. {a}
Et dabo terram]
tam Iudeam, quam Egyptum, ad quam fugient. {b}
In solitudinem
prol.|
Δ
et desertum.]
marg.|
* {a}
Et factum est verbum]
etc. usque ibi
[data est terra in possessionem]
Ita dicunt multi divites, tam Religiosi, quam seculares, et quando redarguuntur de avaritia quod agrum agro coniungunt, et domum domui copulant, respondent quod Abraham dives fuit, et possessiones multas habuit, et multa ei Deus dedit et promisit ; et tamen solus erat, nos autem multi sumus in una Congregatione : vel, multam habemus familiam in nostra cura, et provisione. Ista habitant in ruinosis, id est quiescunt in divitiis, que sunt occasio ruine multis : sicut dicitur 1. Timoth. 6.d. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum, et in tentationem Diaboli. Et Sap. 14.b. Creature Dei, etc. De istis, qui ita dicunt, dicit beatus Bernardus Excusabunt se aliqui forte dicentes, Abraham, Isaac, et Iacob ceterique Sancti numquid non terrenas divitias habuisse leguntur ? Et postea subdit, Quid respondebimus novis imitatoribus Sanctorum veterum ? Imponant certe vitulos super altare Domini ; mactent arietes ; hircos immolent : quia et hoc Abraham fecit, Item notandum quod si essent filii Abrahe, divitias possent habere sicut Abraham ad utilitatem, non ad superfluitatem. Unde Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Sed quia tales non sunt filii Abrahe : ideo subdit peccata eorum propter que non sunt digni possidere. Unde dicit.
marg.|
{g}
Idcirco dices ad]
etc. Nota quod hic per ordinem notantur sex latera peccati. Peccatum enim dicitur quasi lapis quadratus, qui habet sex latera. Unde Lam. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris. Primum latus est delectatio prava ; secundum prava voluntas faciendi ; tertium locutio prava : quartum est opus pravum : quintum est consuetudo mala ; sextum gloriatio de peccato, vel desperatio. Ista sex dicuntur hic. {i}
Qui in sanguine comeditis]
Ecce delectatio prava : quia in comestione est delectatio, et incorporatio : per delectationem autem incorporatur peccatum in anima.
marg.|
{k}
Et oculos vestros]
etc. Ecce prava voluntas ; quia per pravam voluntatem, et per pravam concupiscentiam levat homo oculos ad res concupiscibiles, et immundas.
marg.|
{m}
Et Sanguinem funditis]
id est peccatum extra aliis funditis per pravam locutionem, Ecce tertium, scilicet, prava locutio. {p}
Stetistis in gladiis vestris]
Ecce consuetudo perversa.
marg.|
{q}
Fecistis abominationes]
Ecce gloriatio peccati ; quia multum abominabile est Deo, gloriari de peccatis. {r}
Et unusquisque uxorem proximi sui polluit]
Ecce operatio prava Vel
[uxorem proximi sui polluit]
qui Ecclesiam Christi pravo exemplo corrumpit, quam Christus sibi redemit, ut eam haberet sponsam sine macula, et sine ruga : ut dicitur Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aque in verbo vite : ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid huiusmodi : sed ut sit sancta, et immaculata. Is.
[Et terram hereditate]
etc. Tales non debent esse Prelati in terra, id est in Ecclesia, nec ditari terrenis : quia sic non possidebunt terram viventium, de qua dicit Ps. 26. Credo videre bona Domini, etc. {t}
Hec dices ad eos, Sic dicit]
etc. id est in divitiis gaudent et quiescunt. {x}
Gladio cadent]
illo scil. de quo dicitur Iob. 19.d. Fugite a facie gladii : quoniam ultor iniquitatis est gladius. Et supra 32.c. Reges horrore nimio formidabunt, cum volare ceperit gladius super facies eorum. Vel
[in ruinosis]
id est in exemplis malorum. supra 31.e. In ruina eius habitaverunt omnes volucres celi.
marg.|
{y}
Et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in]
etc. Nota quod in ruinosis habitant, qui ex fragilitate et occulte peccant, in agro, qui manifeste et malitiose, in presidiis et speluncis, qui peccata sua defendunt : et hoc est pessimum Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie, etc.
marg.|
{a}
Et dabo terram]
1 terrenos et avaros homines : vel terrenam prosperitatem malorum. {b}
In solitudinem et desertum]
: quia
prol.|
* vel deserent
marg.|
{5.
111ra} Δ
et desertum]
Sed secundum Hieronymus solum exponitur de Iudea. {a}
Et deficiet superbia, et fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel]
id est in solitudinem redigetur terra Israel, que montuosa est.
marg.|
{c}
Eo quod nullus sit]
etc. et sic non confident de multitudine sua illi, qui prius dicebant, Unus erat Abraham : nos vero multi, etc.
marg.|
{d}
Et scient]
cum hec passi fuerint.
marg.|
{e}
Quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam]
ab hominibus.
marg.|
{f}
Et desertam]
a fructibus. Et hoc
[propter universas abominationes suas quas operati sunt]
; quia peccata eorum causa sunt omnium malorum. Sequitur.
marg.|
{g}
Et tu fili hominis]
etc. Superius prophetavit contra presumentes, et gloriantes qui remanserant in terra promissionis : et gloriantes iactabant se quod terra data esset eis in hereditatem : modo loquitur contra quosdam qui erant in Babylone, qui ex curiositate veniebant ad eum quasi ad ioculatorem, et deridebant eum. Et est ultima pars huius capituli. Dicit ergo.
[Et tu fili hominis : filii populi tui]
Iudei scilicet, in Babylone conversantes tecum.
marg.|
{h}
Loquuntur de te iuxta]
etc. In talibus enim locis maxime narrantur fabule, et conveniunt fabulatores, et derisores. Unde loquitur per metaphoram ribaldorum, et mulierum vetularum sedentium ad Solem in hyeme. Et tangit duo tempora, et duo loca in quibus maxime solent colloqui homines ; in Hyeme post frigus ad Solem iuxta muros domorum, ubi maior calor est ; et in Estate post calorem in vespere ante ostia domorum. Et nota quod dicit.
[Loquuntur de te]
Ita dicunt isti derisores, Nescitis quid ille loquatur ? Talia, et talia loquitur, Et detrahebant Prophete in occulto : et incitabat unus alium ad veniendum ad Prophetam ex curiositate audiendi nova. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{i}
Et dicunt unus ad alterum]
etc. Hoc expositione non indiget. {k}
Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus]
Aliqui habent [
populus meus]
Sed Hieronymus non habet
[meus]
Symmachus, et Septuaginta
[Veniunt ad te, quomodo populus congregari solet]
id est veniunt quasi pro audiendis preceptis meis. {l}
Et sedent coram te populus meus]
id est sedent coram te simulantes se esse populum meum, {m}
Et audiunt sermones tuos]
aure carnis ex curiositate sciendi nova.
marg.|
{n}
Et non faciunt]
etc. quia ex verbis Prophete faciebant quasi quedam proverbia, sicut habetur Is. 28.c. Manda, remanda, etc. Vel hoc dicitur, quia conveniebant ad verba Prophete ex curiositate audiendi nova, sicut homines conveniunt ad cantica theatralia audienda. {p}
Et avaritiam suam sequitur cor eorum]
: et ita patet quod non faciunt que audiunt.
marg.|
{q}
Et est eis]
illud quod dicis. Vel secundum Hieronymus
[Et es eis]
tu ipse. {r}
Quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur]
: id est ita ludunt de te et verbis tuis, sicut de cantilenis. Et sicut dicit Hieronymus egressi a Propheta replicabant verba eius ludendo, et decantabant, et dulci se sono decipiebant. {s}
Et audiunt verba tua, et non faciunt ea]
Vel secundum Hieronymus
[Et audient verba tua, et non facient ea]
; quia non timebunt neque credent. {t}
Et cum venerit quod predictum est]
id est cum impletum fuerit quod comminatus es.
marg.|
{u}
Ecce enim venit]
id, prope est, ut veniat : vel, ad Litteram, iam evenerat in re, sed non in manifestatione, Nondum enim sciebant Hierusalem esse destructam.
marg.|
{x}
Tunc scient]
etc. Quando enim videbunt completas comminationes Prophetarum, tunc cognoscent quod non fuerunt hominis verba, sed Domini qui per Prophetam locutus est.
marg.|
* vel deserent possessiones suas, vel deserentur ab ipsis : et sic soli et deserti a divitiis erunt, et ab amicis.
marg.|
Divitie enim addunt amicos plurimos : a paupere, etiam quos habuit : separantur, ut dicitur Prv. 16.a. Item Prv. 14.c. Etiam proximo suo pauper odiosus est : amici vero divitum multi.
marg.|
{a}
Et deficiet superba fortitudo eius]
Ubi terra abundat, ibi non deficit superbia. Superbia enim in divitiis, vel in divitibus
{5.
111rb} quiescit : sicut dicit Hieronymus Vermis divitum superbia. Unde Sir. 18.b. dicitur, Secundum ligna silve, sic ignis exardescit ; et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius ; et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. {b}
Et desolabuntur]
etc. id est eminentia dignitatum, quia non erunt qui affectent dignitates, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem : vel cum divitie fuerunt dissipate.
marg.|
{c}
Eo quod nullus sit qui per eos transeat]
: quia tunc nullus erit Prelatus ; et ita cessabit prelatio.
marg.|
{d}
Et sciet, quia ego Dominus]
Planum est. Istud etiam verbum quod dicitur hic ; potest exponi de superabundanti ; quod ideo hodie desolati sunt montes Israel, id est prelationes Ecclesie sunt steriles et inculte, quia nullus est qui per eas transeat. Nullus enim vult per dignitates transire, sed omnes volunt herere in eis et permanere, ideo nec audent corrigere, nec aspere procedere contra peccatores, quia timent prelationes suas amittere. Nullus enim est qui transeat, nemo est peregrinus ; imo omnes mansionarii sunt. Tamen dicit Eccl. 10.b. quod omnis potentatus brevis vita. Item ideo desolati sunt montes Israel, id est omnes fere Religiones, quia non est qui per eas transeat, vel qui pertranseat, id est qui visitet, emendet et corrigat. Nota quod sequitur.
marg.|
{g}
Et tu fili hominis]
etc. id est in vestibulis domorum. In talibus enim locis solent congregari ad detrahendum Sacerdoti, vel Predicatori.
marg.|
{i}
Et dicunt unus]
etc. Hodie multi sunt tales qui ex curiositate vadunt ad Sermones. Unde 2Tim. 4.a. Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt ; sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Item Act. 17.c. Athenienses ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.
marg.|
{k}
Et veniunt ad te]
etc. id est sic veniunt quasi populus qui ingreditur Ecclesiam Dei ; et simulant se velle agere penitentiam.
marg.|
{l}
Et sedent coram te]
quasi sint
[populus meus]
Talibus potest dici quod dixit Abias 3Rg. 14.b. Ingredere, ingredere uxor Ieroboam : quare te aliam simulas ? Ego autem missus sum ad te durus nuncius. Item Is. 58.a. Me de die in diem querunt, et scire vias meas volunt, quasi gens que iustitiam fecerit, et que iudicium Dei sui non dereliquerit.
marg.|
{m}
Et audiunt sermones tuos, non faciunt eos]
quasi dicat Simulant se esse populum meum in audiendo ; sed non hoc probant in faciendo.
marg.|
{o}
Quia in canticum oris]
etc. quia verba tua habent pro cantilena. De his dicit Hieronymus Istiusmodi mihi videntur eorum similes qui theatralibus ludunt carminibus, et vel Tragedos audiunt, vel Comedos, et ibi cum voluptate palpantur ; Ita ut cum egressi fuerunt a te, o Propheta, replicent ea, et decantent, et dulci sono se decipiant, etc. Vel potest exponi de Scholaribus qui audiunt Sermones, aut Theologiam, non ut faciant ipsi que audierunt, sed ut aliis replicent et predicent. Tales audiunt et non faciunt, et postmodum in canticum oris sui illud convertunt ; quando aliis illud predicando exponunt magis ad gloriam suam sicut ioculatores, quam ad utilitatem audientium. Unde Ex. 32.d. dixit Moyses, Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam ; sed vocem cantantium ego audio. Et hoc est contra Predicatores qui cantilenas et plausus faciunt, et truphas dicunt in Sermonibus et excitant ad risum. Unde Eccl. 10.d. In risu faciunt panem, scil. verbi Dei. Sequitur.
marg.|
{p}
Et avaritiam suam]
etc. sicut servus sequitur dominam suam, et obedit ei. Eccl. 10.c. Pecunie obediunt omnia. Magna Abbatissa est pecunia, et Multos habet professos, parvos et magnos : quia sicut dicit Ier. 6.c. et 8.d. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student. Quia ergo isti avaritiam sequuntur, ideo non faciunt verbum quod audiunt. Spine enim divitiarum suffocant verbum, et sine fructu efficiunt, sicut dicitur Mt. 13.c.
marg.|
{q}
Et est eis quasi carmen musicum]
etc. Hec patent : et plana sunt, que sequuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_33)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_33)
Notes :