Hugo de Sancto Caro

Capitulum 34

Numérotation du verset Ez. 34,1 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 34,2 

fili hominis propheta de pastoribus
Israel propheta et dices pastoribus hec dicit Dominus Deus ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos
nonne greges pascuntur a pastoribus
Numérotation du verset Ez. 34,3 

lac comedebatis
et lanis operiebamini
et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
Numérotation du verset Ez. 34,4 

quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrotum non sanastis quod fractum est
non alligastis
et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quesistis
sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
Numérotation du verset Ez. 34,5 

et disperse sunt
oves mee eo quod non esset pastor
et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri
et disperse sunt
Numérotation du verset Ez. 34,6 

erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso
et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei
et non erat qui requireret
non erat inquam qui requireret
Numérotation du verset Ez. 34,7 

propterea pastores
audite verbum Domini.
Numérotation du verset Ez. 34,8 

vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant
Numérotation du verset Ez. 34,9 

propterea pastores
audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 34,10 

hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos
et liberabo gregem meum de ore eorum
et non erunt ultra eis in escam
Numérotation du verset Ez. 34,11 

quia hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas
et visitabo eas
Numérotation du verset Ez. 34,12 

sicut visitat pastor gregem suum
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo disperse fuerant in die nubis et caliginis
Numérotation du verset Ez. 34,13 

et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas
in terram suam
et pascam eas in montibus Israel
in rivis et in cunctis sedibus terre
Numérotation du verset Ez. 34,14 

in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
Numérotation du verset Ez. 34,15 

ego pascam oves meas
et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 34,16 

quod perierat
requiram et quod abiectum erat
reducam et quod confractum fuerat alligabo
et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
et pascam illas in iudicio
Numérotation du verset Ez. 34,17 

vos autem greges mei
hec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
Numérotation du verset Ez. 34,18 

nonne satis vobis erat pascuam bonam
depasci
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
Numérotation du verset Ez. 34,19 

et oves mee his que conculcata pedibus vestris
fuerant pascebantur
et que pedes vestri turbaverant hec bibebant
Numérotation du verset Ez. 34,20 

propterea hec dicit Dominus Deus ad eos
ecce ego ipse
iudico
inter pecus pingue et macilentum
Numérotation du verset Ez. 34,21 

pro eo quod lateribus
et humeris impingebatis
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
Numérotation du verset Ez. 34,22 

salvabo
gregem meum et non erit ultra in rapinam
et iudicabo inter pecus et pecus
Numérotation du verset Ez. 34,23 

et suscitabo super ea pastorem unum
qui pascat ea servum meum
David
ipse pascet ea
et ipse erit eis in pastorem
Numérotation du verset Ez. 34,24 

ego
autem Dominus ero eis in Deum
et servus meus David princeps
in medio eorum
ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 34,25 

et faciam cum eis pactum pacis
et cessare faciam bestias pessimas
de terra
et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
Numérotation du verset Ez. 34,26 

et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem
et deducam imbrem in tempore suo pluvie benedictionis erunt
Numérotation du verset Ez. 34,27 

et dabit lignum
agri fructum suum
et
terra dabit germen suum
et erunt in terra sua
absque timore et scient quia ego Dominus
cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
Numérotation du verset Ez. 34,28 

et non erunt ultra in rapinam gentibus
neque bestie terre devorabunt eos
sed habitabunt
confidenter absque ullo terrore
Numérotation du verset Ez. 34,29 

et suscitabo eis germen nominatum
et non erunt ultra imminuti fame
in terra neque portabunt amplius opprobria gentium
Numérotation du verset Ez. 34,30 

et
scient quia ego Dominus Deus eorum
cum eis et ipsi populus meus
domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 34,31 

vos autem greges mei
greges pascue mee
homines estis et ego
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus

Capitulum 34

Numérotation du verset Ez. 34,1 
marg.| {5. 111va} Et factum est verbum Domini ad me dicens] etc. Postquam locutus fuerat de capta iam Hierusalem, et etiam de iis qui iam in captivitate erant in Babylone, in nequitia tamen perseverantes : nunc ad Pastores, id est ad Principes sermonem dirigit, quorum vitio oves, id est populi dissipati sunt. Dividitur autem istud capitulum in septem partes. Primo Pastores, id est Principes, et Sacerdotes arguit de gregis incuria, et mala custodia. Secundo de damno gregis, ibi : [  Et disperse sunt oves] etc. Tertio, quod totum damnum gregis imputabitur eis, determinat ibi   [Ecce ego ipse super Pastores requiram gregem] etc. Quarto promittit se reducturum gregem suum, et de manibus eorum liberaturum, ibi   [Et visitabo eas, sicut visitat Pastor gregem] etc. Quinto malitiam quorundam in grege arguit : quia quidam in grege hirci erant turbantes gregem, ibi   [Nonne satis erat vobis pascua bona depasci ?] Sexto gregi suo liberato fidelem Pastorem promittit, ibi   [Et suscitabo super eas Pastorem] Septimo prosperitatem post reditum, et pacem maximam promittit ibi   [Et faciam cum eis pactum pacis,
marg.| Notandum autem, quod ab illo loco ; ubi venit nuncius ad Ezechielem in duodecimo anno, in decimo mense, quinta mensis : usque ad ultimam visionem Templi factam in vicesimo quinto anno, non invenies determinationem temporis adiunctam, ut dicatur, Factum est in illo anno, vel in illo mense : sed simpliciter dicitur, Factus est sermo Domini ad me, dicens ; Loquere ad illos, et ad illos, ut intelligere debeamus omnia que dicuntur tredecim annis, qui sunt inter duodecimum annum, et vicesimum quintum, diversis dicta temporibus : et tamen certa inter se spatia temporum non habere. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis propheta de pastoribus Israel] id est de Principibus, et Sacerdotibus. Unde dicit Hieronymus Ad pastores Israel sermo dirigitur : quos vel Reges, vel Principes, Scribas, et Phariseos, et Magistros debemus accipere.
marg.| {b} Et dices Pastoribus] etc. id est erit destructio, et maxima afflictio.
marg.| {d} Qui] id est quia pascebant semetipsos. Nota quod sub metaphora Pastoris mali significat omnes malas consuetudines eorum : unde et omnes consuetudines Pastoris ibi describit.
marg.| Ad litteram autem quorundam malorum Pastorum mos est, quod quando debent ducere gregem ad meliora pascua, convertunt se ad meliora colligenda, et comedenda. Et sub hac metaphora dicit [Pascebant semetipsos] Et est sensus, quod Principes commodum suum querebant, et lucrum, et non populi.
marg.| {e} Nonne greges pascuntur a Pastoribus ?] Ita : sed vos e contrario devoratis gregem.
marg.| Unde Ps. 52. Qui devorant plebem meam sicut escam panis. Vel aliter.
marg.| [Nonne greges pascuntur a pastoribus ?] quasi dicat, Pastores vero nomine dicuntur, non quia se pascant, sed quia greges ab eis pascantur.
marg.| Unde quidam ait, Non a pasco derivantur, sed a pascor pasceris ; et hinc tractum est.
marg.| {f} Lac comedebatis, et lanis operiebamini] Hieronymus In lacte omnes escas intellige : in lanis multiplicem vestium varietatem.
marg.| {g} Et quod crassum erat, occidebatis] Loquitur secundum consuetudinem aliquarum regionum, in quibus solent Pastores morari per duos menses, vel tres, vel etiam amplius ; et tales aliquando sumunt pinguiores agnos, et comedunt eos : et postea dicunt quod lupi devoraverunt eos.
marg.| Dicit ergo : [Et quod crassum erat, occidebatis]  : quia divites homines incarcerabant, et affligebant, et conterebant, ut omnia que ipsorum erant possiderent. Vel   [quod crassum erat] etc. id est bonos vestro malo exemplo corrumpebatis et ad idololatriam trahebatis.
marg.| {h} Gregem autem] etc. quasi dicat licet lanam et lac, et omnem pinguedinem, id est bona omnia a populo reciperetis : tamen eum non regebatis nec defendebatis, nec in pascuis cultus divini, et legalis ritus eum educebatis.
marg.| {i} Quod infirmum fuit, non consolidastis] Tangit quod Pastores {5. 111vb} quando habent aliquod pecus debilitatum, fovent illud, et consolidant cibo prout possunt.
marg.| {k} Et quod egrotum, non sanastis] Tangit quod Pastores quando vident oves infirmari solent scindere parum de auricula ut sanentur, vel dimittunt eas quiescere, et pascere.
marg.| {l} Quod fractum est, non alligastis] Tangit quod pastor quando ovis habet crus fractum, solet religare, et renodare.
marg.| {m} Et quod abiectum est] vel   [erat, non reduxistis quod perierat, non quesistis] sicut solent Pastores oves que erraverant in deserto, et quodammodo perierant, querere, et reducere, vel in humeris reportare. Et est sensus huius metaphore, quod multi erant sub dominatione Principum Iudee infirmi, et egroti, id est imbecilles paupertate, et corporis invaletudine : et istos non fovebant : sed magis frangebatur populus, id est opprimebatur a potentioribus ; vel abiiciebantur, id est captivi
prol.| Δ ducebantur, et in
marg.| Mystice.
marg.| {c} Ve Pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos] Carmen dicitur Sanctis in Celo : lamentationes animabus in Purgatorio ; ve autem dicitur hic Pastoribus in Inferno. Ibi enim multi sunt Prelati, et Principes.
marg.| {d} Qui pascebant semetipsos] luxurie sue studentes, non saluti gregis providentes, sicut dicit Interl. De hoc habetur. Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam, et rapinam pauperis in domo vestra. Item Os. 4.b. Peccata populi mei comedent. Bernardus Peccata populi mei sunt que tu comedis ; ac si propria tibi minus sufficere viderentur. Item Bernardus Ve tibi Clerice ; mors in olla carnis, mors in huiusmodi deliciis est. Sumptus Ecclesiasticos gratis habere te reputas cantando ut aiunt : tibi bona videntur, sed bonum erat fodere magis, aut etiam mendicare.
marg.| {e} Nonne greges pascuntur a Pastoribus ?] Ita debet fieri. Ideo Petro ter dictum est, Pasce Io. ult. d. quia debet pascere verbo, et exemplo, et temporali subsidio, si potest.
marg.| {f} Lac comedebatis, et lanis operiebamini] Hieronymus In lacte omnes escas intellige ; in lanis multiplicem vestium varietatem.
marg.| Hec sumunt Pastores ab ovibus : victum ad nimietatem ; et vestitum ad superbiam, et elationem.
marg.| Deliciari enim volunt, et ornari sicut ille dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulabatur quotidie splendide, Lc. 16.e. Unde dicit beatus Bernardus Quid de habitu Clericorum dicam, in quo iam non calor, sed color requiritur : magisque cultui vestium quam virtutum insistitur ? Pudet dicere ; vincuntur in suo studio muliercule, quando pretium affectatur in vestibus, non necessitas. Ornari appetunt milites Christi, non armari.
marg.| {g} Et quod crassum erat, occidebatis]
marg.| Quod exponitur de divitibus populi, quos mali Prelati in Ecclesia iugulare narrantur, dum eis predicant, et vitia eorum increpare non audent. Unde Is. 4.c. Popule meus qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, etc. Item Is. nono c. Erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur precipitati. Prv. 29.a. Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus eius.
marg.| {h} Gregem autem meum non pascebatis] verbo et exemplo, licet lanam, et lac ab eo sumeretis, Bernardus Indignus lacte, et lana convincitur, si non pascit oves, si non vigilat in custodia gregis ; iudiciumque sibi manducat et bibit. Nota quod dicitur.
marg.| {g} Quod crassum erat, occidebatis] et hoc quod sequitur   [Quod infirmum fuit, non consolidastis] etc. Sex enumerantur hic de malis Pastoribus. Sex ergo contraria istis debent facere boni Prelati.
marg.| Unde et Dominus qui dicit, Ego sum pastor bonus Io. 10.b. fecit sex contraria istis. Unde quomodo illa sex conveniant ei videamus, et adaptemus ea operibus sex dierum. In prima die creavit Deus celum et terram, scilicet materiam omnium. In secunda divisit aquas ab aquis, et fecit firmamentum. In tertia die congregavit aquas, et terram germinare fecit. In quarta fecit luminaria. In quinta fecit pisces, et volatilia. In sexta factus est homo. Istis sex respondent sex opera incarnationis que fecit Christus, pro quibus sex fiunt solemnitates
prol.| Θ in Ecclesia
marg.| {5. 112ra} Δ ducebantur, et in servitutem redigebantur : et ita peribant. Et Rex et Principes qui debebant eos protegere et defendere, non curabant ; sed magis ipsi eos opprimebant. Unde subdit, {a} Sed cum austeritate imperabatis] etc. Imperabant enim ut sibi servirent, vel ut sua darent. {b}   Et disperse sunt oves mee eo quod non esset Pastor]  : quia pro defectu boni Principis ducebantur captivi : vel ipsimet etiam ibant ad alias nationes videntes se in terra sua crudeliter et violenter opprimi. Et est hic secunda pars, in qua dispersionem et perditionem gregis ostendit. {d}   Et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri] id est omnium Tyrannorum mundi : quia a diversis Regibus et Gentibus oppressi sunt et occisi.
marg.| {e} Et disperse sunt]  : quia per diversas regiones captivati sunt.
marg.| {f} Erraverunt greges] etc. id est in universis collibus excelsis.
marg.| {g} Et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei] id est super omnem planitiem terre campestris. Et servat metaphoram gregis dispersi. Quedam enim pars fugit in montibus et collibus, quedam in campestribus. Eodem modo Chaldeis advenientibus in Iudeam, Iudei fugiebant eos hinc et inde per montes et colles et per loca campestria : ut quia ubique peccaverunt in montibus et collibus idola colentes, ubique punirentur.
marg.| {5. 112va} Δ {a} Et non erat qui requireret] id est non erat aliquis qui eos protegere, et salvare posset. Vel aliter potest legi.   [Erraverunt greges mei in cunctis montibus] etc. Errabant enim a Deo recedentes, idola diversa per diversos montes, et colles colentes, et per alia loca campestria amena.   [Et non erat qui requireret]  : quia nec Rex, nec princeps, nec Sacerdos eos ad cultum Dei revocabant. {b}   Non erat, inquam, qui requireret] sive qui reduceret.
marg.| {c} Propterea, o Pastores audite verbum Domini] qui nomine estis Pastores, non re.
marg.| {d} Vivo ego] id est Per memetipsum iuro   [dicit Dominus Deus]
marg.| {e} Quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam] quia bona eorum diripiebantur.
marg.| {f} Et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri] quia etiam ab hostibus occidebantur.
marg.| {g} Eo quod non esset Pastor] id est Princeps bonus. Pro defectu enim et culpa Principis oppressus est populus.
marg.| {h} Neque enim quesierunt Pastores gregem meum] id est Ab oppressione non liberaverunt, vel ab errore idololatrie eum ad cultum Dei non revocaverunt.
marg.| {i} Sed pascebant Pastores semetipsos, et greges meos non pascebant] id est Deliciis vacabant, nec de pace, et disciplina et custodia populi solliciti erant.
marg.| {k} Propterea Pastores audite verbum Domini ; Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse super Pastores] veniam ad eorum oppressionem.
marg.| {l} Requiram gregem meum de manu eorum] id est Omne damnum gregis imputabo eis, et puniam eos pro negligentia custodiendi gregem. Simile habetur Ier. 13.d. quod Dominus requiret, Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum. {m}   Et cessare eos faciam] id est eos a principatu, et dominatione deiiciam. {n}   Nec pascant amplius Pastores semetipsos] quasi dicat Ideo ab officio Pastoris, id est Principis, eos removebo, ne sub occasione ovium seipsos pascant, et oves comedant.
marg.| {o} Et liberabo gregem meum de ore eorum] id est de oppressione, et devoratione eorum. Os. 2.b. Liberabo lanam meam, et linum meum. {p}   Et non erit ultra eis in escam] qui prius eum devorabant sicut escam panis.
marg.| {q} Quia hec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas] dispersas per omnes regiones.
marg.| {r} Et visitabo eas] egras et macilentas in Babylone.
marg.| {s} Sicut visitat pastor] Hec omnia translative dicuntur : quia sicut Pastor bonus videns circa se oves expavescere, et dispergi, eas prout potest visitat et adunat : Ita Dominus dicit quod populum qui afflictus erat in captivitate, et dispersus, et dissipatus, readunabit ad terram Israel. Et hoc est quod etiam subdit.
marg.| {t} Et liberabo eas de omnibus locis in quibus disperse erant in die nubis et caliginis] id est in tempore captivitatis, et destructionis Hierusalem, quando omnia sunt obscurata turbine hostium, et nube adversitatis copiose. Vel dies captivitatis dicitur dies nubis quantum ad illos qui erant in transmigratione, quibus quodammodo consolatio, et refrigerium fuit : dies autem caliginis, quantum ad Hierosolymitas.
marg.| {u} Et educam eas] id est oves, vel   [eos] id est populos.
marg.| {x} De populis, et congregabo eas, vel [eos] de terris, et inducam eas, vel [eos] in terram suam] Iudeam. quod factum est sub Zorobabel, quando venerunt de captivitate in terram suam
marg.| {y} Et tunc pascam eas, vel [eos] in montibus Israel] In montibus enim sunt bona pascua. {z}   Et in rivis] id est super rivos circa rivos est abundantia herbe.
marg.| {a} Et in cunctis sedibus terre] id est in omnibus campestribus faciam sedere. Vel   [in cunctis sedibus terre] id est in cunctis mansionibus terre, sive in cunctis locis ubi solent homines residere, et habitare. {b}   In pascuis uberrimis pascam eas Hoc dicit, quia Iudea montuosa est. Loquitur autem {5. 113ra} Δ metaphorice. Per hoc enim vult significare magnam fertilitatem quam habuerunt reducti de captivitate. Unde adhuc subditur, {a}   Ibi requiescent] etc. id est in bonis temporalibus. {b}   Et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel] Sepe idem repetit, ut eos certos faciat. {c}   Ego pascam oves meas]  : id est dabo eis victum abundantem, et vestitum decentem. {d}   Et ego eas accubare] etc. id est dabo eis locum tutum, et securam habitationem civitatum, et oppidorum.
marg.| {e} Quod perierat] etc. Nota quod ea, que dicuntur hic, per antithesim respiciunt ea que dicta sunt supra de malo Pastore. Unde dicit [  Quod perierat, requiram ; et quod abiectum erat, reducam] Hoc dicit, quia multi captivi erant inter Gentes et ibi viles et abiecti videbantur periisse ; quos tamen ibidem requisivit et reduxit. {h}   Et quod confractum fuerat, alligabo]  : quia qui fracti erant oneribus, et oppressi servitutibus hostium, religati sunt, et readunati ad redeundum.
marg.| {k} Et quod infirmum fuerat, consolidabo] id est pauperes, et ignobiles homines.
marg.| {l} Et quod pingue, et forte, custodiam] ut semen Regium, et Sacerdotale, et Nobiles quosdam de populo, qui redierunt cum Zorobabel, et Iesu summo Sacerdote.
marg.| {m} Et pascam illas in iudicio] id est discrete cuique ovi, que pascua debeantur, discernens : quia secundum Tribus suas habebunt mansiones, et habitationes, et sortes diversas. Vel   [in iudicio] id est iuste flagellando, et rationabiliter cum peccaverint : sicut Pastor discrete pascit gregem, quando per virgam eum ducit ne aberret.
marg.| {n} Vos autem greges mei, hec dicit Dominus Deus] etc. Superius locutus est dirigens sermonem ad Principes : nunc autem dirigit sermonem ad gregem, et dividit gregem ovium et caprarum, arietum et hircorum. Unde notandum quod sicut supra locutus est ad Principes sub metaphora Pastorum : ita hic loquitur contra eos adhuc sub metaphora arietum, et hircorum, qui in aliis gregibus caprarum, et ovium habent dominium, et populo loquitur adhuc sub metaphora humilis gregis ovium, et caprarum, quibus preerant arietes, et hirci, id est Principes. Per arietem enim, qui alium arietem pro posse impugnat cornibus et opprimit ; et per hircum qui precedens gregem, virorem arborum consumit : significantur mali Prelati, et Principes, qui minorum hereditates ab eis auferebant, et possessiones mobiles rapiebant. Dicit ergo dirigens sermonem ad humilem gregem, id est ad oppressam plebem.   [Vos autem] etc. o greges   [mei] audite, supple.
marg.| {o} Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego iudico inter pecus, et pecus] id est scio dividere pecus nocivum ab innoxio : sicut bonus Pastor scit arcere crudelia pecora, et dividere ab aliis ne noceant. Ita vult dicere Dominus quod ita ordinabit ipse, quod dives non opprimet pauperem ; nec nobilis ignobilem : sed iudicabit inter eos puniens malos, et pascens bonos. Unde dicit.
marg.| {p} Ego iudico] id est scio discernere puniendo, et arcendo.
marg.| {q} Inter pecus et pecus] id est inter oppressorem, et oppressum. Vel   [Inter pecus et pecus] id est inter subditum et subditum.
marg.| {s} Et arietem, et hircum] id est Prelatum et Prelatum, quasi dicat Non pari pena puniam omnes : sed scio eos iudicare secundum exigentiam meritorum. Vel aliter.
marg.| {p} Ecce ego iudico] id est discerno.
marg.| {q} Inter pecus] ovium.
marg.| {r} Et pecus] caprarum, id est inter subditos bonos, et malos. Bonos enim pascam et reducam : malos autem dimittam abire.
marg.| {s} Et arietem et hircum] id est inter bonos Principes, qui {5. 113rb} significantur per arietes, et inter malos, qui significantur per hircos, iudico. Et convertens sermonem ad malitiosum gregem tam hircorum, quam caprarum subdit.
marg.| {t} Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?] id est Nonne satis erat vobis, quod in terra vestra omnibus bonis abundabatis ? Non. Imo.
marg.| {u} Insuper et reliquias pascuarum] etc. Loquitur per metaphoram hircorum, et arietum, qui quando bibunt aquam, et comedunt in pascuis, pedibus perturbant aquam, et pascua conculcant. Ita mali Principes quod possunt habere rapiunt vel comedunt, et quod remanet, quod non possunt habere, inutile reddunt subditis. Sic enim aliquando accidit de divitibus, et etiam de quibusdam Religiosis, ut quando non possunt habere terram iunctam terre sue, faciant eam depasci a pecoribus suis. Unde oportet quod ille cuius est, plus ponat ad claudendum eam, quam valeat. Et sub hoc modo loquitur hic de maioribus Iudeorum. Unde etiam subdit.
marg.| {x} Et oves mee his, que conculcata pedibus vestris fuerant] etc. Optima enim queque habent Prelati et Principes, et ea que ipsi tamquam nulla vilipendunt et contemnunt, subditis dimittunt. Pascua autem referuntur ad quemlibet cibum, aqua ad potum : ut significetur quod in omnibus quantum ad victum abundabant maiores Iudeorum, et pauperes indigebant.
marg.| {y} Propterea hec dicit Dominus Deus ad eos] id est ad arietes et hircos, id est ad Prelatos.
marg.| {z} Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum] id est inter divites crudeles et pauperes : sicut bonus Pastor scit discernere, et dividere inter pecora nociva et mitia.
marg.| {a} Pro eo quod lateribus, et humeris impingebatis] sicut pingues boves macilentos impellunt et lateribus, et humeris, et cornibus. Unde subdit.
marg.| {b} Et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora] idest, manibus vestris. Nota quod supra dixit, quod conculcabant pascua, et aquas gregis : nunc dicit quod etiam cornibus ventilabant, et lateribus et humeris impingebant. Per hoc significatur quod Principes non solum subditorum bona auferebant ; sed etiam ipsos corporaliter affligebant.
marg.| {c} Donec dispergerentur foras] id est donec fugerent de terra pre nimia oppressione. Vel   [Foras] quia eiiciebant eos de possessionibus suis vel per oppressionem, vel per falsi criminis impositionem, Sed ego misertus. {d}   Salvabo gregem meum] ne opprimatur a malis Principibus. {e}   Et non erit ultra in rapinam] id est bona eorum ab eis non diripientur.
marg.| {f} Et iudicabo inter pecus et pecus] pingue et macilentum, sive forte et infirmum, sicut dictum est supra, id est inter oppressorem et oppressum, inter divitem et pauperem, vel inter subditum bonum et {5. 113va} Δ subditum malum.
marg.| {a} Et suscitabo super eas] vel   [eos Pastorem unum qui pascat eas] vel   [eos, servum meum David : ipse pascet eas] vel   [eos, et ipse erit eis in Pastorem] id est in Regem. Nota quod Iudei hec omnia exponunt de suo Messia, quem dicunt vocandum hoc nomine David, ad Litteram. Unde et ipsi recipient Antichristum statim, si vocetur David. Et forte ita erit quod imponet sibi hoc nomen, ut eos decipiat occasione huius prophetie. Nos autem id ad Christum principaliter, etiam quantum ad historialem sensum, referimus : quia hic est prophetia de adventu Christi, qui fuit de semine David secundum carnem. Unde Is. 9.b. Super solium David sedebit et super regnum eius. Qui etiam vocat se Pastorem dicens Io. 10.e. Ego sum Pastor bonus. Potest etiam nihilominus exponi de Zorobabel, qui etiam fuit figura Christi. Qui dicitur David eo quod fuit de semine eius, et quia in eo restitutum est quodammodo regnum David : et quia imitatus est David in fidelitate et iustitia, et in humilitate, et mansuetudine, unde adhuc sequitur, {b}   Ego autem Dominus ero eis in Deum] quia me colent, et ego eos protegam et salvabo. {c}   Et servus meus David] id est Zorobabel de semine David.
marg.| {d} Princeps in medio eorum] quasi centrum, a quo recte ducuntur linee ad circunferentiam. Et est sensus, quod non erit acceptor personarum, sed in veritate iudicabit.
marg.| {e} Ego Dominus locutus sum] cuius verba non transeunt.
marg.| {f} Et faciam cum eis pactum pacis] etc. Quia parum esset promittere reditum et promittere regni restitutionem, nisi haberent pacem et prosperitatem : ideo hic determinat de pace et prosperitate eorum. Et est ultima pars capituli. Unde dicit [  Et faciam cum eis pactum pacis] id est Firmam pacem ex pacto promittam et dabo eis ; et ipsi etiam mecum facient pactum de lege mea custodienda, et ita erit pax inter me et eos. Hoc autem factum est, quando ad predicationem Esdre dimiserunt uxores alienigenas, et percusserunt fedus cum Domino ut eiicerent eas, sicut dicitur in fine primi libri Esdre.
marg.| Et hoc fuit pactum pacis : quia sic habuerunt pacem cum Deo, et pacem in terra.
marg.| {g} Et cessare faciam bestias pessimas de terra] id est Chaldeos et alias Gentes infestantes eos. Vel bestias, ad Litteram, que increverant propter terre solitudinem : quia quando Theglathphalasar duxit decem Tribus in captivitate, redacta fuit terra pro magna parte in solitudinem : sic etiam quando due Tribus captivate sunt, propter solitudinem increverant bestie in terra, quas hic promittit se fugaturum ab eis.
marg.| {h} Et qui habitant in deserto] id est iuxta desertum vel in terra prius deserta. {i}   Securi dormient] id est iuxta manabunt et quiescent.
marg.| {k} In saltum] id est iuxta saltus ; vel, In locis que prius erant saltus, securi erunt eiectis bestiis.
marg.| {l} Et ponam eos in circuitu collis mei] id est Hierusalem, vel Templi, quod in colle situm est.
marg.| {m} Benedictionem] id est Multiplicabo eos in circuitu Hierusalem, et in temporalibus bonis abundare faciam. Et nota quod dicit   [in circuitu collis]  : quia, ad Litteram, ex omni parte circa Hierusalem ad duas leucas vel circa terra fertilis est, sed ipsa Hierusalem est infructuosa.
marg.| {n} Et deducam imbrem in tempore suo] id est opportuno, scilicet temporaneum et serotinum imbrem ad fecundandam terram. Iudea enim de celo expectat pluviam temporibus suis : sicut dicitur Dt. 11.b. Terra vestra montuosa est, et campestris de celo expectans pluvias.
marg.| {o} Et pluvie benedictionis erunt] id est fecunditatis et fertilitatis, videlicet que promittuntur in benedictionibus Domini. Dt. 28.b. Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, celum ut pluviam tribuat terre sue in tempore suo.
marg.| {p} Et dabit lignum] etc. quasi dicat Omnibus fructibus terre et arborum abundabunt. Sed quia parum est abundare, et {5.113vb} non in abundantia esse securum a latrone vel hoste : ideo subdit, {q}   Et erunt in terra sua absque timore] et bestiarum et hostium de vicinis Gentibus. {r}   Et scient, quia ego Dominus] qui mortifico et vivifico ; et destruo et reedifico. {s}   Cum contrivero catenas iugi eorum] id est duras exactiones et servitutes, quibus pressi erant ab aliis Gentibus, que dominabantur eis.
marg.| {t} Et eruero eos de manu Imperantium sibi] Chaldeorum.
marg.| {u} Et non erunt ultra in rapinam id est bona eorum non diripientur a Gentibus.
marg.| {x} Neque bestie terre devorabunt eos] quasi dicat Nec Principes eorum oppriment eos, nec inimici extranei infestabunt Vel   [bestie] ad Litteram,
marg.| {y} Sed habitabunt confidentes] in terra sua.
marg.| {z} Absque ullo terrore] hominum et bestiarum, et etiam Principum suorum : quia habebunt iustum Principem de quo subdit ;
marg.| Θ in Ecclesia principaliores et digniores. Prima est Nativitas Domini, que refertur ad creationem lucis. Vere enim tunc facta est lux, cum Christus natus est : Et tunc divisit lucem a tenebris, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Secunda festivitas est Epiphania quando baptizatus est Dominus : tunc ex aquis baptismi fecit firmamentum, id est Ecclesiam. Tertia vero est Pascha sive Passio Domini que competit operi tertie diei.
marg.| Tertia enim die congregavit aquas in locum unum ; et apparuit arida, et fecit arbores fructiferas et terre nascentia. Ita in Passione Domini mali dimissi sunt in loco tormentorum : et terra apparuit quos prius erat sub aquis : quia Sancti liberati sunt de tedio qui erat in Inferno. Quarta est Resurrectio ; et tunc fecit luminaria in Ecclesia, quia tunc aperuit Apostolis sensum ut intelligerent Scripturas.
marg.| Et tunc etiam dixit, Ite et predicate Evangelium omni creature, quasi dicat. Luceatis toti mundo sicut luminaria in firmamento. Quinta fuit Ascensio, quando fecit volatilia : tunc pisces ; id est mali in aquis remanserunt, et aves, id est boni ad superna volaverunt. Sexta est Pentecoste.
marg.| Tunc enim inspiravit discipulis spiraculum vite ; et tunc vere homines eos fecit. Sabbato autem Dominus requievit, figurans quod post omnia ista dabit nobis requiem eternitatis. Ista sex possunt adaptari per contrarium his que dicuntur hic Dominus eum in Nativitate quod perierat, requisivit ; in Baptismo quod abiectum erat reduxit ; in Passione quod confractum erat, alligavit. de o enim confractus est, ut fracturas nostras religaret. Is. 53.b. Attritus est propter scelera nostra. In Resurrectione quod egrotum erat sanavit, quando discipulos pusillanimes et iam pene diffidentes visitavit, et dubietatis vulnus abstersit. In Ascensione quod infirmum erat, consolidavit per promissionem Spiritus sancti : tunc enim confortavit discipulos infirmos promittens eis, Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, Act. 1.a. In Pentecoste quod crassum erat, custodivit : quia Spiritum sanctum ad custodiam bonorum misit. Ista sex debent etiam habere Pastores minores ad imitationem Christi : que sunt maceratio carnis ; odor bone opinionis ; correctio delinquentis, consolatio pusillanimis ; eruditio nescientis ; exhortatio perfectorum. Ista sex notantur Ct. 5.a. ubi dicitur, Messui myrrham meam cum aromatibus meis ; commedi favum cum melle meo ; bibi vinum cum lacte meo.
marg.| Messui myrrham, ecce mortificatio carnis ; cum aromatibus, ecce odor bone opinionis ; comedi favum, per favum intelligitur eruditio nescientis ; cum melle, ecce exhortatio perfectorum ; vinum, ecce correctio delinquentis, cum lacte, ecce consolatio. Item Is. 28.g. ubi {5. 112rb} loquitur de arante, dicitur, Nonne cum adequaverit faciem terre, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis. Hic ponuntur sex que possunt predictis adaptari.
marg.| Item Gn. 43.c. Sumite de optimis terre frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resine, et mellis, et storacis, et stactes, et terebynthi ; et amygdalorum. Hic etiam sex dicuntur. Per resinam, quam alii balsamum transtulerunt, intellige bonam opinionem : per mel, perfectorum exhortationem ; per storacem, correctionem : per stacten, macerationem ; per terebinthum, instructionem : per amygdala, consolationem. Hec etiam hic adaptantur. Debent enim Prelati quod crassum est, custodire per exhortationem : quod infirmum est consolidare per consolationem : quod egrotum est, sanare per correctionem : quod fractum est, alligare per instructionem ; quod abiectum est, reducere per bone fame odorem : quod perierat, requirere per carnis macerationem, et vite austeritatem. Sancti enim ideo ieiunant, et orant et laborant, ut pereuntibus per hoc succurrant, et eis vitam gratie obtineant per suam mortificationem. Contrarium autem his faciunt mali Pastores.
marg.| Item nota quod ea que dicuntur hic, possunt adaptari Religioni, ubi sunt sex, scilicet, asperitas vestium, ariditas ciborum, protensio vigiliarum, censura silentii, disciplina : opus manuum. Per hec retinerentur oves in Claustro si haberent bonos Pastores, id est Abbates, qui et hec haberent in se, et aliis persuaderent. Vel possumus alia sex assignare que in Claustro Religiosus debet habere, nempe disciplinam, obedientiam, correctionem, consolationem, instructionem, dilectionem, que etiam notantur in predicta auctoritate Ct. 5.a. Messui myrrham, ecce disciplina cum aromatibus, ecce obedientia ; favum, ecce instructio : cum melle, ecce dilectio : vinum, ecce correctio : cum lacte meo, ecce consolatio. Ista autem de facili poterunt hic adaptari. Sequitur.
marg.| {a} Sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia] Hieronymus, Hoc proprie ad supercilium Episcoporum pertinet, eorum videlicet qui operibus dedecorant nominis dignitatem, et pro humilitate assumunt superbiam, et honorem se putant consecutos, non onus. Contra quos dicitur 1Pt. 5.a. Non dominantes in Clero : sed forma facti gregis ex animo.
marg.| {b} Et disperse sunt oves mee] id est a me recesserunt, et ad vanitatem se converterunt ; sicut filii Israel ad colligendas paleas Egypti dispersi sunt, Ex. 5.b.
marg.| {c} Eo quod non esset Pastor] qui vellet pascere : sed plures sunt qui volunt pasci, qui non sunt Pastores, sed Venatores.
marg.| Unde dicit Hieronymus, Ideo dispersus est populus Dei, vel vitiis, vel errore hereticorum : eo quod non esset Pastor bonus qui poneret animam suam pro ovibus : sed omnes mercenarii sunt, qui lucra tantum de gregibus considerant, et cum lupum viderint fugiunt, sicut dicitur Io. 10.c. Et de talibus dicit Apostolus Phil. 2.c. Omnes que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi. Caritas autem non que sua sunt, querit, ut dicitur 1Cor. 13.b. sed cupiditas. Et ideo monet Apostolus 1Cor. 10.f. Nemo quod suum est, querat, sed quod alterius. 2Cor. 12.e. Non quero vestra sed vos.
marg.| Item 1Cor. 10.g. Non quero quod mihi utile est, sed quod multis.
marg.| {d} Et facte sunt] etc. id est Demonum ; et hoc quia non fuit Pastor. Et habetur simile Is. 56.c. Omnes bestie agri venite ad devorandum, universe bestie saltus. Et subdit quare : quia speculatores eius omnes ceci. Item Is. 52.b. Ablatus est populus meus gratis ; dominatores eius inique agunt.
marg.| Item Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus : Pastores eorum seduxerunt eos. De istis bestiis dicitur in Ps. 73. Ne tradas bestiis, etc. Item Ps. 195. Posuisti tenebras, et facta est nox, etc. Item Ier. 12.c. Omnes bestie terre congregamini, properate ad devorandum : Pastores multi demoliti sunt vineam meam. Item Os. 13.e. Bestia agri scindet eos.
marg.| {e} Et disperse sunt] Hoc iam dixerat, sed repetit ad significandum duas dispersiones. Unam, per quam dispergitur intellectus, et deviat per errores hereticorum, vel falsarum opinionum. Aliam, per quam deviat affectus per voluptates vitiorum. {f}   Erraverunt greges mei in cunctis montibus] etc. Subditi enim errant in montibus, et etiam in collibus, id est in vita, et in exemplis suorum Prelatorum tam maiorum, quam minorum. Vel in montibus, et collibus errant, qui dignitates ambiunt et prelationes.
marg.| {g} Et super omnem faciem terre] quia terrena concupiscunt, et ad ea colligenda disperguntur. Ex. 5. Dispersus est populus per universam terram Egypti ad colligendas paleas
marg.| {5. 112vb} Θ {a} Et non erat qui requireret] errantes et deviantes per errores. {b}   Non erat, inquam, qui requireret] deviantes per varias voluptates. Bis enim dicit, ad significandum duplicem deviationem. Vel ideo repetit hoc, ne tradatur oblivioni. Simile supra 4.b. Diem pro anno dedi tibi ; diem, inquam, pro anno dedi tibi. Item supra 16.b. Dixi tibi cum esses in sanguine tuo ; vive : dixi, inquam, cum esses in sanguine tuo. Bene autem dicit   [Non erat qui requireret] gregem. Diabolus enim querit animas ; sed nemo est qui eas requirat, et ei auferat ; sed omnes requirunt paleas. Ps. 141. Non est qui requirat animam meam, Si enim amittuntur anime, non est qui de hoc sit solicitus ; quia de animarum salute est cura minor, ut dicit Beatus Bernardus. Si amittitur possessio aliqua, vel prebenda una statim Romipete fiunt.
marg.| {c} Propterea o Pastores audite verbum Domini : Vivo ego] etc. Hec omnia plana sunt, et iam sunt exposita usque illuc.
marg.| {l} Ecce ego ipse super Pastores, requiram gregem meum de manu eorum] In morte enim requiritur ab eis, ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? Ier. 13.d. Item Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Item supra 3.e. et 33.b. dicitur, Sanguinem ipsius de manu tua requiram. Item 3Rg. 20.g. Custodi virum istum ; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius.
marg.| {m} Et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum]  : quia auferam ab eis in morte principatum.
marg.| {n} Nec pascant amplius Pastores semetipsos] deliciis carnis vacantes.
marg.| {o} Et liberabo gregem meum de ore eorum et non erit ultra eis in escam] qui prius devorabant eum, bona subditorum rapientes. Unde per hec tria notantur, quod cessabunt eorum honores, delicie et rapinose facultates.
marg.| {q} Quia hec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse requiram oves meas] per gratiam eas ad me revocando.
marg.| {r} Et visitabo eas] consolationem in miseria tribuendo.
marg.| {s} Sicut visitat Pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum : sic visitabo oves meas] consolando in miseria, dirigendo in via, corrigendo in virga, portando in patientia. Unde Is. 40.c. Sicut Pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fetas ipse portabit. Zachar. 10.b. Visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Iuda ; et posuit eos quasi equum glorie sue in bello. Item Iob. 10.c. Visitatio tua custodivit spiritum meum.
marg.| {t} Et liberabo eas de omnibus locis in quibus disperse fuerant in die nubis et caliginis] id est in die Iudicii, quando Dominus dispersiones Israel congregabit ; quando congregabuntur in unum filii qui erant dispersi, sicut dicitur Io. 11.g. Dicitur autem dies Iudicii, dies nubis, quia erit bonis in refrigerium : et dicitur dies caliginis, malis. Ioel 2.a. Prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis.
marg.| {u} Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris : et inducam eas in terram suam]  : quia de exilio ad patriam vadunt Sancti, ad terram scilicet viventium, de qua Ps. 26. Credo videre bona Domini, etc.
marg.| {y} Et pascam eas in montibus Israel] de quibus dicitur Ps. 120. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. {z}   In rivis]  ; de quibus Ps. 35. Torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| {a} Et in cunctis sedibus terre] id est in mansionibus celestibus, de quibus Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt. {b}   In pascuis uberrimis pascam eas : et in montibus excelsis Israel ; Per hec omnis notatur ubertas amenitatis et incunditatis, Θ que erit in Paradisi viridario. Ier. 31.b. Erit anima eorum quasi hortus irriguus.
marg.| {c} Sequitur Pascam oves meas] Ipse enim qui Pastor erit, erit et pascua. Ps. 22. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, secundum aliam Litteram. Hieronymus Infinita promissio spesque beatitudinis, quando ipse Dominus pollicetur dicens, Ego pascam oves meas, et nequaquam eas committam malis Pastoribus.
marg.| {d} Et ego eas accubare faciam] ut requiescant in sinu Abraham, Isaac, et Iacob, sicut dicitur Mt. 8.b.   [Dicit Dominus Deus] {e}   Quod perierat, requiram] etc. Expone sicut prius. Vel aliter potest exponi.   [Quod perierat] per Gentilitatem. {f}   Requiram]  : quia de Gentibus multos reduxit Dominus, et quotidie reducit.
marg.| {g} Et quod abiectum fuerat] per hereticorum persuasionem [  reducam] {h}   Et quod confractum fuerat] per peccatorum assiduitatem. {i}   Alligabo] per penitentie tribulationem. Os. 2.c. Sepiam vias tuas spinis. Alia patent.
marg.| Θ {a} Et suscitabo eis] id est ad utilitatem, et pacem eorum. {b}   Germen nominatum] id est Semen regium, quod quasi sopitum, et mortificatum erat, suscitabo in Zorobabel. Dicitur enim Zorobabel germen, quia prius fuit pauper, postea crevit divitiis et potentia : vel quia fuit de semine regio, recta linea descendens. Et dicitur germen nominatum, quia postea fuit famosus : vel nominatum, quia predictum erat de eo a Prophetis quod sub ipso reduceretur captivitas. {c}   Et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt amplius opprobria Gentium] id est que inferebantur eis a Gentibus : vel que erant eis eo quod serviebant Gentibus. Sed contra hoc quod hic dicitur, videtur esse quod postea leguntur maximam famem multaque incommoda sustinuisse, sicut habetur 1. Esd. 4. et 5. Et etiam in principio Machab. Hec omnia promittebantur eis sub conditione, et in processu temporis completa sunt in illis, qui boni fuerunt et cultum Dei tenuerunt. {d}   Et scient, quia ego Dominus Deus eorum cum eis] Supra simpliciter dixerat, Scient quia ego Dominus : nunc addit, Deus eorum, id est Cognoscent quod ego qui sum Dominus omnium per creationem, sum Deus eorum per specialem protectionem. {e}   Et ipsi populus meus] erunt per cultum specialem. {f}   O Domus Israel, ait Dominus] quasi dicat Ad vos loquor qui modo mali estis, quia ita erunt filii vestri populus meus, vel vosipsi si penitueritis. Vel ly   [domus Israel] ponitur nominative sic. {e}   Ipsi populus meus] erunt, et erunt   [domus Israel] quia tunc erunt digni ut vocentur de familia Israel vel Iacob, si me coluerint. Hieronymus Cum fuerit Dominus ipse Deus eorum : tunc et ipsi erunt populus eius ; non quilibet, sed qui meruerint appellari domus Israel. {g}   Vos autem] etc. quia supra metaphorice locutus fuerat de populo quasi de ovibus : ideo exponit metaphoram dicens [  Vos autem] etc. quasi dicat Non intelligo, quod supra dixi, ad Litteram de ovibus, sed de vobis hominibus. Et lege sic Litteram :   [Vos autem] o   [homines estis greges mei] quasi dicat vos homines voco greges meos. {h}   Et ego Dominus Deus] qui ero vobis Pastor. {i}   Dicit Dominus Deus] qui non fallit nec mentitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_34)

Notes :