Capitulum 35
Numérotation du verset
Ez. 35,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 35,2
fili hominis pone
faciem tuam
adversum montem Seir
et prophetabis de eo et dices illi
Numérotation du verset
Ez. 35,3
hec dicit Dominus Deus ecce ego
ad te mons Seir et extendam manum meam
super te et dabo te
desolatum atque desertum
Numérotation du verset
Ez. 35,4
urbes tuas demoliar
et tu desertus eris et scies
quia ego
Dominus
Numérotation du verset
Ez. 35,5
eo quod
fueris inimicus sempiternus
et
concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum
in tempore
iniquitatis extreme
Numérotation du verset
Ez. 35,6
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te
et sanguis
te persequetur
et cum sanguinem oderis sanguis
persequetur te
Numérotation du verset
Ez. 35,7
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem
et redeuntem
Numérotation du verset
Ez. 35,8
et implebo montes eius occisorum suorum
in collibus tuis
et in vallibus tuis
atque in torrentibus
interfecti
gladio cadent
Numérotation du verset
Ez. 35,9
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tue non habitabuntur
et scietis quoniam ego Dominus
Numérotation du verset
Ez. 35,10
eo
quod dixeris due gentes
et due terre mee erunt et hereditate possidebo eas
cum
Dominus esset ibi
Numérotation du verset
Ez. 35,11
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam
et secundum zelum tuum
quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Numérotation du verset
Ez. 35,12
et scies quia ego Dominus audivi
universa opprobria tua que locutus es de
montibus Israel dicens deserti
nobis dati sunt ad devorandum
Numérotation du verset
Ez. 35,13
et insurrexistis
super me
ore vestro
et rogastis
adversum me verba vestra ego
audivi
Numérotation du verset
Ez. 35,14
hec
dicit Dominus Deus letante
universa terra
in solitudinem
te redigam
Numérotation du verset
Ez. 35,15
sicuti gavisus es super hereditatem
domus Israel eo quod fuerit dissipata
sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir
et Idumea omnis
et
scient
quia ego
Dominus.
Capitulum 35
Numérotation du verset
Ez. 35,1
marg.|
Et factus est sermo Domini ad me dicens]
etc. Superius locutus est contra Pastores Israel qui populum seduxerunt : nunc revertitur ad prophetandum contra alienas nationes, que Israeli nocuerant. Et quia in superioribus pauca dixerat de captivitate Seir, repetit ut plus addat. Primo autem comminatur eis. Secundo causas comminationis assignat. Ponuntur autem tres cause. Prima, quia iuverunt inimicos populi Iudaici ad destruendum eum, et inimicitias veteres impleverunt ibi
[Eo quod fueris inimicus sempiternus]
etc. Secunda ; quia de destructione Iudeorum letati sunt, volentes usurpare terram eorum, quod notatur ibi
[Eo quod dixeris, Due gentes et due terre mee erunt]
Tertia, quia intulerunt multa convitia et opprobria
prol.|
Δ
illi
marg.|
Mystice. {k}
Et factus est sermo Domini ad me dicens,
prol.|
Θ
Dicit
marg.|
{5.
114ra} Δ illi populo iam captivato, et Deum blasphemabant dicentes eum impotentem salvare eos, ibi
[Audivi universa opprobria tua]
etc. Dicit ergo :
[Et factus est,
marg.|
{a}
Fili hominis pone]
sive
[converte faciem tuam adversum montem Seir]
id est dirige durum vultum ad eos, et ostende te iratum contra eos, ad significandum quod ego iratus sum eis. Vel
[faciem tuam]
interiorem scilicet mentem, quasi dicat Attende his que dicuntur contra montem Seir, id est contra habitatores montium Seir, id est terre Seir que montuosa est, que est terra Edom. Seir enim et Edom, et Esau nomina sunt eiusdem persone, a qua qui descenderunt, his vocabulis nuncupati sunt, scilicet Seir et Esau, et Edom. Et sicut dicit Hieronymus Greca, et nostra lingua appellantur Idumei.
marg.|
{b}
Et prophetabis ad eum]
id est contra eum : vel diriges prophetiam ad eum.
marg.|
{c}
Et dices illi, Hec dicit Dominus Deus]
etc. Veniam.
marg.|
{d}
Ad te]
destruendum, qui diu te sustinui
[mons Seir]
marg.|
{e}
Et extendam manum meam super te]
id est potentiam meam, vel vindictam, vel ministrum mee vindicte, per quem operabor contra te mala.
marg.|
{f}
Et dabo te desolatum]
ab hominibus in habitantibus, quia captivabuntur, vel occidentur.
marg.|
{g}
Atque desertum]
a fructibus victualibus.
marg.|
{h}
Urbes tuas demoliar]
id est munitiones fortes.
marg.|
{i}
Et tu desertus eris]
quia urbibus destructis non erunt habitatores. {k}
Et scies, quia ego Dominus]
id est Rerum fine vel eventu cognosces Iudicem me esse iustum, et Dominum.
marg.|
{l}
Eo quod fueris]
etc. Hec est prima causa destructionis.
[Eo quod fueris inimicus sempiternus]
id est ex antiquo odio habueris populum Israel odiosum. Memores enim erant odii Esau in Iacob pro primogenitorum venditione, et benedictionis surreptione.
marg.|
{m}
Et]
in super eo quod
[concluseris filios Israel in manus gladii]
id est quia iuveris Chaldeos ad concludendum eos in obsidione : vel ad concludendum eos, ut mortem non possent effugere, sed gladio interficerentur.
marg.|
{n}
In tempore]
etc. id est filiorum Israel, quando affligebantur a Chaldeis, et ideo magis peccasti, quia afflixisti afflictos.
marg.|
{o}
In tempore iniquitatis extreme]
tue, vel Babyloniorum. Extrema autem iniquitas dicitur, quando est in extremo et superlativo gradu, id est maxima. Extrema ergo fuit iniquitas Idumeorum, qui in fratres suos Iudeos in tantum peccaverunt. Vel extrema fuit iniquitas ista Chaldeorum, quia licet multa alia flagitia facerent, tamen illud fuit maius, nocere scilicet populo Dei. Vel
[in tempore]
etc. Iudeorum, quia tunc punita est iniquitas eorum, et tunc etiam fuit extrema, quia post captivitatem illam factam a Nabuchodonosor cessavit idololatria eorum, id est cessaverunt idola colere aperte. Et nota quod dicit
[Concluseris filios Israel]
etc. idumei enim vicini erant Iudeis, et sciebant vias et diverticula eorum : et quando Iudei voluerunt fugere a Nabuchodonosor, tunc ipsi accipiebant eos, et concludebant undique eos, ut non effugerent per aliquam viam.
marg.|
{p}
Propterea, Vivo ego]
etc. Hucusque suspensiva est constructio, secundum Hieronymum ab illo loco
[Eo quod fueris inimicus]
etc. id est Per memetipsum iuro : vel, Per vitam meam iuro [
dicit Dominus Deus]
{q}
Quoniam
prol.|
Δ
{a}
sanguini
marg.|
Θ Dicit Hieronymus in Glossa super hunc locum, quod si semper in Prophetis esset sermo Dei, et iuge in pectore eorum haberet hospitium : non ita crebro poneret Propheta. Et factus est sermo Domini ad me dicens : sed ob humanam fragilitatem, et vite huius necessitates aliquando ab eis recedebat. In Christo autem, qui erat verus Deus et homo, semper remanebat : secundum quod Ioannes Baptista testatur dicens, Io. 1.e. Ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum Sanctum in specie columbe descendentem, et manentem in eo, ipse est. Numquam enim proprium esset in Christo quod additur
[et manentem in eo]
nisi ab aliis nonnunquam recederet. Hec sunt verba Hieronymus Sed notare debemus, quanta sit infirmitas, et miseria humana que non patitur continuum vaticinium. Unde etiam supra 2.a. dicit quod postquam vidit, cecidit in faciem suam, quasi sustinere non valens visionem. Ibi dicit Gregorius Qua in re pensare, et considerare cum lachrymis debemus in quantam miseriam, et infirmitatem cecidimus, qui et ipsum bonum ferre non possumus, ad quod videndum creati sumus. Unde
{5.
114rb} Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso.
marg.|
{a}
Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir]
Mons Seir est Diabolus secundum Glossam qui presidet filiis Esau id est peccatoribus, et se contra populum Iuda, id est confessionis, et vere fidei erigit. Vel mons Seir est aliquis Potens in sublimitate constitutus, et divitiis abundans, In monte enim sublimitas dignitatum in Seir multitudo pilorum, id est denariorum, et divitiarum intelligitur Seir enim pilosus, vel hispidus dicitur, et significat Potentem qui pilosus est, quia habet multas divitias, et est hispidus, quia durus est, et immisericors, et crudelis ad eas pauperibus largiendas. Frequenter enim abundantiam rerum sequitur crudelitas, et immisericordia : cupiditas enim, et austeritas sociantur. Unde supra 34.a. postquam descripsit cupiditatem Pastorum, Lac comedebatis, etc. subdit, Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
marg.|
Item nota quod bene dicitur
[Mons Seir]
Bene enim iunguntur dignitas et pilorum superfluitas, quia invicem se fovent : per dignitates enim multiplicantur divitie ; et per divitias ad dignitates venitur. Unde supra 31.a. dicitur de cedro id est de divite sublimato, Aque multe nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum, etc. Vel mons Seir dicitur, quia eminentia prelationis abundat pilis vitiorum. Unde Iob. 40.c. Omnes bestie agri ludunt ibi, in montibus scilicet, id est omnes Demones, vel omnia vitia. Ad istum montem multi nituntur ascendere, sed non possunt, et ideo circumeunt insidiantes si viam invenire possint, vel aliquem casum quomodo ascendere possint. Unde legitur Nm. 20.d. Et Dt. 2.a. quod filii Israel multo tempore circuierunt montem Seir. De hoc monte sequitur. {b}
Et prophetabis ad eum]
id est contra eum. {c}
Et dices illi, Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego ad te mons Seir]
qui diu sustinui in multa patientia, cito veniam cum magna ira. Iac. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit.
marg.|
{e}
Et extendam manum meam super te]
id est Apertam, et amplam vindictam faciam de te : quia potentes potenter tormenta patientur, Sap. 6.a. {f}
Et dabo te desolatum]
in morte
[atque desertum]
In morte enim quantumcumque potens, desolatur ab amicis, et sociis, quia amittit illud quod prius habebat in amicorum, et sociorum multitudine, solatium. Item deseritur a divitiis : quia enim sponte noluit eas deserere in vita, deseritur ab eis in morte. {h}
Urbes tuas demoliar]
id est Non valebit tibi fortitudo amicorum, vel munitionum : vel excusationes peccatorum : non enim poteris coram me peccata tua defendere, vel excusare. {i}
Et tu desertus eris : et scies, quia ego Dominus]
Quandiu homo habet divitias multas, non est desertus, et tunc non cognoscit Dominum, quia divitie velant oculos, et excecant. Unde et Sare dati sunt in velamen oculorum mille argentei, Gn. 20.d. et Tobias de calido stercore hirundinum excecatus est. Sequitur. {l}
Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum]
etc. Loquitur contra superbos et potentes, qui odio habent humiles, et pauperes.
marg.|
Viri enim sanguinum oderunt simplicem, sicut dicitur Prv. 29.b. Et non solum odiunt in corde, sed etiam persequuntur in opere. Et concludunt eos in manus gladii, id est inter dentes, et linguas hominum, qui eos detrahendo comedunt, et devorant. Lingua enim detractoris comparatur gladio, sicut dicitur Ps. 56. Fili hominum, dentes eorum arma et sagitte ; et lingua eorum gladius acutus. Et iste inimicitie fiunt in tempore presenti, quod dicitur tempus afflictionis, quantum ad bonos ; et tempus extreme iniquitatis, quantum ad malos, qui usque ad extremum vite peccant.
marg.|
Vel iniquitas extrema est cupiditas, quia sicut dicit Dominus, In extremis temporibus abundabit iniquitas, idest, cupiditas, et refrigescet caritas multorum. Mt. 24.b. Item Apostolus dicit, erunt in novissimis temporibus seipsos amantes, et cupidi, etc. Item cupiditas dicitur extrema iniquitas ; quia avarus semper est magis avarus in extremis suis. Et nota quod in hoc quod dicit
[inimicus sempiternus]
notatur diuturnitas inimicitie, et odii, contra quod dicitur Ephes. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram. Et Ps. 4. Irascimini, et nolite peccare, 1 si irascimini ad horam, nolite permanere, sed reconciliamini. Item in hoc quod dicit
[In tempore afflictionis eorum]
notatur magna malitia, quando nec afflicto
prol.|
Θ
parcitur
marg.|
{5.
114va} Δ
{a}
sanguini tradam te]
id est ultioni effusi sanguinis, sive pene pro homicidio debite. {b}
Et sanguis]
id est effusio sanguinis. {c}
Te persequetur]
: quia causa erit tue destructionis hoc quod alios occidisti. Unde Is. 33.a. Ve qui predaris : nonne et ipse predaberis ? {d}
Et cum sanguinem oderis, sanguis te persequetur]
id est Quia consanguineos, et fratres tuos filios Israel odisti, et persecutus es : ipsimet te aliquando persequentur, et occident, quod factum est in tempore Machabeorum. Vel
[sanguis te persequetur]
id est Effusio sanguinis quam fecisti, erit causa quare persecutionem patieris.
marg.|
{e}
Et dabo montem Seir desolatum]
ab habitatoribus. {f}
Atque desertum]
a fructibus. {g}
Et]
id est quia.
marg.|
{h}
Auferam de eo euntem, et redeuntem]
id est omnem habitatorem, ita ut non sit aliquis qui eat et redeat per terram. {i}
Et implebo montes eius occisorum suorum]
id est occisis suis, more Grecorum qui habent genitivum pro ablativo.
marg.|
{k}
In collibus tuis]
vel (suis) secundum Hieronymus (et in vallibus tuis) vel (suis) secundum Hieronymus (atque in torrentibus interfecti gladio cadent,) quasi dicat Tanta erit multitudo interfectorum quod ubique iacebunt, et in montibus et collibus, et vallibus, et in torrentibus etiam proiicientur, et omnia loca replebunt. Et est hyperbole.
marg.|
{l}
In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tue non habitabuntur]
quasi dicat Ipsa terra erit deserta, et ipse civitates et presidia inhabitata.
marg.|
{m}
Et scietis]
vel (scies ; quia ego Dominus.)
marg.|
Sequitur (Eo quod dixeris, etc.) Et est hec alia causa quare puniti sunt. (Eo quod dixeris,) quasi dicat Non solum propter predicta punieris vel senties me esse Dominum, et iudicem : sed etiam (Eo quod dixeris) o Seir. {o}
Due gentes, et due terre, mee erunt]
id est Duarum gentium regiones cedent mihi in hereditatem, scilicet Iuda et Israel, id est duarum, et decem Tribuum. Vel potest dici quod loquitur de Principe Idumeorum qui dicebat, Vastata Iudea, due gentes Idumeorum scilicet, et Iudeorum.
marg.|
{p}
Et due terre]
scilicet, Idumea et Iudea.
marg.|
{q}
Mee erunt]
quia dominabor utrique terre, et populo. Vel potest dici de populo terre sic. {n}
Eo quod dixeris]
hoc quod sequitur, {o}
Due gentes]
sumus, nos scilicet et Iudei.
marg.|
{p}
Et due terre mee erunt]
quia Iudeis abeuntibus cedet mihi in hereditatem terra eorum. {r}
Et hereditate]
id est immobiliter. {s}
Possidebo eas]
id est duas terras.
marg.|
{t}
Cum]
id est quamvis (Dominus esset ibi,) quasi dicat Et cum Dominus coleretur ibi, et protegeret eos : tamen iactasti te eos destructurum. Vel
[Cum Dominus esset ibi]
id est Etiam cum essent captivati, erat Dominus ibi : necdum enim eos omnino reliquerat, sed previderat liberandos.
marg.|
{u}
Propterea]
inquam, quia hoc dixisti. {x}
Vivo ego, Dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram]
vel
[inimicitiam tuam]
qua deseviebas in populum meum, id est faciam tibi secundum quod tu eis facere voluisti. {y}
Et secundum zelum tuum quem]
id est quem opere exercuisti. {z}
Odio habens eos]
in mente : quia ex odio antiquo eis nocuisti.
marg.|
{a}
Et notus efficiar per eos]
id est per Iudeos, in eorum liberatione. {b}
Cum te iudicavero]
id est quando te destruxero, quasi dicat. Prius te destruam, et postea per populum liberatum notificabo meam potentiam, et sic notus ero et in tua destructione, et in meorum liberatione. Et maxime etiam notus fuit per hoc Dominus Idumeis : qui videntes liberationem Iudeorum, et se dimitti in captivitate, clamabant
[sicut dicitur Is. 21.c]
Custos quid de nocte, custos quid de nocte, id est quare non liberas nos de nocte istius captivitatis qui Iudeos de ea liberasti ? {c}
Et scies quia ego Dominus]
sum, cum te tamquam Dominus punivero. Sequitur.
marg.|
{d}
Audivi universa]
etc. Hic tangitur ultima causa destructionis Idumeorum.
[Audivi universa opprobria tua]
sive
[vocem blasphemiarum tuarum]
secundum aliam Litteram. Dicebant enim, et improperabant Iudeis quod Deus eorum imbecillis erat, et impotens eos salvare. {e}
Que locutus es de montibus Israel dicens]
scilicet Montes Israel deserti a Iudeis.
{5.
114vb} {f}
Nobis dati sunt ad devorandum]
id est ad possidendum, et bona que in eis fructificarent, ad comedendum. Et hoc dicere erat opprobrium Iudeis, et blasphemia Deo : quia dicebant, quod Deus Iudeorum non posset eos iterum restituere in terram
prol.|
Δ
suam. Unde
marg.|
Θ parcitur, sed afflictio additur. Et tales sunt similes canibus qui in canem afflictum insurgunt. Unde Apostolus Phil. 3.a. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
marg.|
{a}
Sanguini tradam te]
id est morti. {b}
Et sanguis te persequetur]
id est crudelitas tua, vel quodlibet peccatum erit causa tue damnationis, supra 33.a. Sanguis ipsius super caput eius erit. {d}
Et cum sanguinem oderis, sanguis te persequetur]
Istud exponitur de illis, qui festa Sanctorum negligunt. Illi enim odiunt sanguinem, qui odiunt et contemnunt festa Martyrum, qui sanguinem suum pro Domino fuderunt. Vel hoc dicitur contra Sacerdotes qui non exhibent reverentiam sanguini Christi in altari, nec cum reverentia celebrant vel sumunt. Unde et sanguis Abel, 1. Christi clamat vindictam contra Cain, 1. contra malos fratres, Gn. 4.b. qui eum quantum in se est, iterum occidunt et crucifigunt, sicut dicit Apostolus Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes filium Dei in semetipsis. Tales sanguinem Testamenti pollutum ducunt, sicut dicitur Hbr. 10.f. quia in vase polluto, id est in corde malo recipiunt, et ideo iudicium sibi manducant, et bibunt, 1Cor. 11.g. {e}
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem]
Cessabit enim omnis prelatio, et evacuabitur omnis principatus, sicut dicitur 1Cor. 15.c. {i}
Et implebo montes eius]
cadaveribus
[occisorum suorum. In collibus suis, et in vallibus suis atque in torrentibus interfecti gladio cadent]
Et est sensus huius, quod gladius, id est vindicta vel sententia Domini ubique attingit peccatores, in quocumque statu sint, Attingit enim non solum montem Seir, id est maiorem Principem vel Prelatum : sed etiam montes eius et colles, id est maiores Prelatos, qui sunt sub eo, ut Archidiaconi et Prepositi ; et etiam minores, ut sunt Decani, et Archipresbyteri. Et valles, id est subditos pauperes qui sunt in villis : et torrentes, id est alios subditos qui sunt in civitatibus, ubi solent esse mercatores, qui torrentibus comparantur eo quod semper currant. Ubique ergo inveniuntur occisi, et in statu maioris prelationis et minoris ; et in statu villanorum, et in statu mercatorum, vel militum, qui etiam torrentes dici possunt pre violentia et impetu. Sequitur.
marg.|
{n}
Eo quod dixeris, Due gentes]
etc. Hoc est contra Principes qui volunt terras, et possessiones Ecclesie iungere cum suis, et ita volunt esse duplices domini, et hereditate possidere quod Domini est : propterea iram Domini merentur, et secundum quod deseviunt in populum Dei, et persequuntur familiam Christi, damnabuntur, Item nota quod est contra illos qui in hereditate Domini volunt duplicia possidere, duplices prelationes, vel beneficia, quod est contra Sanctorum Patrum instituta. Sequitur. {d}
Audivi universa opprobria, que locutus es de montibus]
etc. Ita dicunt multi potentes et nobiles de montibus Israel, id est de Religionibus sive de Religiosis, qui sunt quasi deserti a mundo : et dicunt de eis, {f}
Nobis dati sunt ad devorandum]
Nos debemus comedere quicquid habent isti Religiosi in terra nostra : omnia enim sunt eis data de patrimoniis nostris. Item potest exponi de illis Clericis qui dicunt quod montes Israel, id est Ecclesiastica beneficia vel prelationes date sunt eis ad devorandum, id est ad deliciandum et faciendum voluntatem suam. Hoc autem non est verum, ministri enim sunt tantum, non domini. Victum et vestitum sufficienter possunt sumere : reliqua pauperum sunt. Unde Hieronymus Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegii crimen esse dignoscitur Sane patrimonia pauperum sunt facultates Ecclesiarum, et sacrilega eis crudelitate surripitur, quicquid etiam ministri, et dispensatores, non utique domini vel possessores, ultra victum accipiunt et vestitum. Nec enim ordinavit Deus his qui Evangelio serviunt, de Evangelio
prol.|
Θ
querere
marg.|
{5.
115ra} Δ suam. Unde subdit. {a}
Et insurrexistis]
etc. quasi dicat Hec iniuria redundat in me. {b}
Et derogastis]
etc. id est Mee potentie derogastis, dicentes me impotentem, sicut alios Deos terrarum : quasi non potuerim salvare populum meum de manu Chaldeorum : sicut nec alii Dii terrarum liberaverunt suos cultores. Vel
[derogastis adversum me]
in hoc quod derogastis populo meo : quia quod ei fecistis, mihi factum reputo. Sicut contra Regem loqueretur, qui de destructione regni tractaret. Aliqui libri habent
[rogastis adversum me]
id est Preces vestre quibus clamabatis ad me, ut vos liberarem, fuerunt adversum me, quia non mihi placuerunt : sicut grave est homini quando rogatur de hoc quod non vult facere. Et refertur hoc ad id quod dicitur Is. 21.c. Ad me clamat ex Seir, Custos quid de nocte ? custos quid de nocte ? Vel
[rogastis]
Nabuchodonosor adversum me : quia rogastis eum quod omnino exterminaret populum meum. Vel
[rogastis]
Deum vestrum, et idola vestra adversum me. Nota quod utramque Litteram ponit Hieronymus
[Et derogastis]
etc. sed ponit pro eodem, pro clamore scilicet blasphemie : unde alia Littera habet
[Vociferati]
etc. sive
[clamastis contra me]
Sequitur.
marg.|
{c}
Verba vestra]
etc. id est blasphemias in me, et in populum meum opprobria. {d}
Hec dicit]
etc. que precedunt scilicet et que sequuntur. {e}
Letante,
etc.
te redigam]
Et est sensus, Cum omnis terra Iudea receperit pristinum statum, tu permanebis in solitudine sempiterna. {f}
Sicut gavisus es super hereditatem domus Israel]
etc. id est sic faciam domum Israel gaudere de hereditatis tue dissipatione. Quia. {g}
Dissipatus]
sive
[desertus eris mons Seir, et Idumea omnis]
id est omnia montana, et campestria dissipabuntur. {h}
Et scient quia ego Dominus]
quasi dicat, Omnia predicta faciam, ut cognoscant me Dominum.
marg.|
Θ querere delicias, et ornatum : sed vivere (ait Paulus) ex eo. Et nota quod dicitur
[audivi universa opprobria vestra]
Vel secundum aliam Litteram
[blasphemias]
: quia hoc dicere, est quasi quedam blasphemia. Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia ; et tumultus murmurationum non abscondetur.
marg.|
{a}
Et insurrexistis super me ore vestro]
quia devoratis bona pauperum, vel detrahitis vite et conversationi Bonorum.
marg.|
{b}
Et rogastis]
etc. id est Preces vestre fuerunt abominabiles mihi, quia ex corde fetido procedunt. Mt. 15.a. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me, et sumitur de Is. 29.d.
marg.|
{c}
Verba vestra ego audivi]
Deus enim audit verba cordis, et oris, et operis. Ps. 75. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Item Ps. 95. Qui plantavit aurem, non audiet ? etc.
marg.|
{d}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. quia letabuntur Sancti in gloria, et isti deserentur in pena. Et habetur Is. 65.c. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis : ecce servi mei letabuntur ; et vos confundemini, etc.
marg.|
{f}
Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata]
etc. quia sicut gaudent modo mali dum tristantur, et affliguntur boni : sic tunc letabitur iustus cum viderit vindictam malorum. Is. ult. g. Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prevaricati sunt in me. In presenti enim gaudent mali, et dolent boni ; in futuro erit e converso. Unde Lc. 16.g. Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur ; tu vero cruciaris. Unde divitibus dicitur Lc. 6.d. Ve vobis divitibus qui habetis consolationem vestram. E contra bonis dicitur Mt. 3.a. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
marg.|
{g}
Dissipatus eris mons Seir, et Idumea]
Hoc planum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_35)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_35)
Notes :