Hugo de Sancto Caro

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 

Tu autem fili hominis propheta super montes Israel
et dices montes Israel audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 36,2 

hec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitudines sempiterne
in hereditatem date sunt nobis
Numérotation du verset Ez. 36,3 

propterea vaticinare et dic hec dicit Dominus Deus pro eo
quod desolati estis
et conculcati
per circuitum
et facti in hereditatem reliquis gentibus
et ascendistis super labium lingue
et opprobrium populi
Numérotation du verset Ez. 36,4 

propterea montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
et urbibus derelictis que depopulate sunt et subsannate a reliquis gentibus
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 36,5 

propterea hec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumea universa
qui dederunt terram meam
sibi in hereditatem cum gaudio
et toto corde ex animo et eiecerunt
eam ut vastarent
Numérotation du verset Ez. 36,6 

idcirco
vaticinare super humum Israel
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
hec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo
locutus sum
eo quod confusionem gentium sustinueritis
Numérotation du verset Ez. 36,7 

idcirco hec dicit Dominus Deus ego levavi
manum meam
ut
gentes que in circuitu vestro sunt ipse confusionem suam portent
Numérotation du verset Ez. 36,8 

vos autem montes Israel
ramos vestros
germinetis et fructum vestrum
afferatis populo meo Israel prope est enim ut veniat
Numérotation du verset Ez. 36,9 

quia ecce ego
ad vos
et convertar ad vos
et arabimini
et accipietis sementem
Numérotation du verset Ez. 36,10 

et
multiplicabo
in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur
civitates
et ruinosa instaurabuntur
Numérotation du verset Ez. 36,11 

et replebo vos hominibus
et iumentis
et multiplicabuntur
et crescent
et habitari vos faciam sicut a principio
bonisque donabo maioribus
quam habuistis ab initio et
scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 36,12 

et adducam super vos homines populum meum Israel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis
Numérotation du verset Ez. 36,13 

hec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
Numérotation du verset Ez. 36,14 

propterea homines non comedes amplius
et gentem tuam non necabis ultra
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,15 

nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et opprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam
non amittes amplius
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,16 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 36,17 

fili hominis domus Israel
habitaverunt
in humo sua
et polluerunt eam in viis suis
et in studiis suis iuxta immunditiam
menstruate facta est via eorum coram me
Numérotation du verset Ez. 36,18 

et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et
in idolis suis
polluerunt eam
Numérotation du verset Ez. 36,19 

et dispersi eos in gentes
et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
Numérotation du verset Ez. 36,20 

et ingressi sunt ad gentes
ad quas introierunt
et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis
populus Domini iste est
et de terra eius
egressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,21 

et peperci nomini meo sancto
quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,22 

idcirco dices domui Israel hec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israel
sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
Numérotation du verset Ez. 36,23 

et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
Numérotation du verset Ez. 36,24 

tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos1 de universis terris et adducam vos in terram vestram
1 vos] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 36,25 

et effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis
vestris et ab universis idolis vestris
mundabo vos
Numérotation du verset Ez. 36,26 

et dabo vobis cor novum
et spiritum novum ponam in medio vestri
et
auferam cor lapideum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum
Numérotation du verset Ez. 36,27 

et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam ut in preceptis meis ambuletis
et iudicia mea
custodiatis
et operemini
Numérotation du verset Ez. 36,28 

et habitabitis in terra
quam dedi patribus vestris
et
eritis
mihi in populum et ego
ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ez. 36,29 

et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum
et multiplicabo illud
et non imponam in vobis famem
Numérotation du verset Ez. 36,30 

et multiplicabo fructum ligni
et genimina agri
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus
Numérotation du verset Ez. 36,31 

et recordabimini
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestre
et scelera vestra
Numérotation du verset Ez. 36,32 

non propter vos
ego faciam
ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israel
Numérotation du verset Ez. 36,33 

hec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes
et instauravero ruinosa
Numérotation du verset Ez. 36,34 

et terra
deserta fuerit exculta
que quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris
Numérotation du verset Ez. 36,35 

dicent
terra illa inculta
facta est
ut hortus voluptatis
et civitates
deserte
et destitute
atque suffosse
munite
sederunt
Numérotation du verset Ez. 36,36 

et
scient gentes quecumque derelicte fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus edificavi
dissipata plantavique inculta
ego Dominus locutus sum
et fecerim
Numérotation du verset Ez. 36,37 

hec dicit Dominus Deus
adhuc in hoc invenient me domus Israel
ut faciam eis
multiplicabo eos sicut gregem
hominum
Numérotation du verset Ez. 36,38 

ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem
in sollemnitatibus eius
sic erunt civitates deserte pleneque gregibus hominum et
scient quia ego
Dominus

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| Tu autem fili hominis, propheta super montes Israel, et dices] Sicut dictum est in principio Libri, in isto libro sunt lamentationes quantum ad destructionem Iudeorum ; et carmen quantum ad eorum liberationem, et prosperitatem, et ve quantum ad destructionem aliarum nationum que Iudeos afflixerant. In principio Libri egit de lamentationibus Iudeorum principaliter usque ad vicesimum quintum {5. 115rb} capitulum, et a vicesimo quinto capitulo egit principaliter de ve, id est de omnimoda destructione aliarum Gentium. Hic autem incipit quedam dicere que spectant ad carmen Iudeorum ; plura tamen ponens que spectant ad ve aliarum Gentium.
marg.| In quadragesimo autem capitulo tunc plene, et perfecte aget de carmine Iudeorum. Et nota quod sicut lux ab aurora incipit, et crescit usque ad perfectum diem : sic Dominus minora promittit eis in principio, postea maiora, ad ultimum maxima, et sic usque in finem Libri. Primo ergo promittit eis vindictam de inimicis, secundo bona temporalia, tertio, et ultimo bona eterna, ubi incipit agere de Templo, inf. 40. Et illa singulariter, et specialiter pertinent ad carmen. Dividitur autem hoc cap. in quinque partes. Primo consolatur habitatores montium Israel, sive montes Israel predicens eis inimicorum subversionem, et specialiter Idumeorum. Secundo magnam eis prosperitatem promittit, ibi [Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis] Tertio ostendit quod merito habitatorum ipsorum fuerint montes deserti, et ipsi habitatores pro peccatis suis eiecti, ibi   [Fili hominis, domus Israel habitaverunt] etc. Quarto ostendit quod non propter eorum merita, sed ex sua misericordia hec faciat eis Dominus beneficia, ibi   [Non propter vos ego faciam, domus Israel] etc. Quinto que et qualia, et quanta faciet eis bona, determinat ibi   [Tollam quippe vos de Gentibus] etc. Dicit ergo.
marg.| {i} Tu autem fili hominis propheta super montes Israel] id est ad mentes ; vel de montibus, id est de terra Israel que montuosa est, vel de habitatoribus eius. Unde ly   [super] non dicit oppressionem, sed bonorum accumulationem futuram in montibus Israel.
marg.| {k} Et dices, Montes Israel audite verbum Domini] id est o vos qui habitatis, vel habitare solebatis in terra Israel montuosa.
marg.| {m} Hec dicit Dominus Deus, Eo quod dixerit inimicus de vobis] Idumeus scilicet, vel Chaldeus, vel quilibet alius.
marg.| {n} Euge] insultando scilicet et exultando de vestra captivitate.
marg.| {o} Altitudines sempiterne in hereditatem date sunt nobis] id est montana Iudee possidebimus, sive terram Promissionis, que montuosa est. Hoc autem specialiter dixerunt Idumei : sicut dictum est in precedenti cap. Eo quod dixeris, due gentes, et due terre mee erunt, etc. Dicuntur autem altitudines sempiterne, quia non sunt artificiosi montes {5.115va} Δ sed naturales. {a}   Propterea vaticinare : et dic, Hec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis] propter paucitatem habitantium Iudeorum.
marg.| {c} Et conculcati] estis   [per circuitum] id est ab his Gentibus que sunt in circuitu vestro, que vos molestant, terram vestram inhabitando.
marg.| {d} Et facti in hereditatem reliquis Gentibus]  : quia aliquantulum possedit, ad Litteram, populus Idumee aliquam partem terre Israel, Iudeis abeuntibus in captivitatem, et similiter alie nationes circa Iudeam.
marg.| {e} Et ascendistis super labium lingue] id est fuistis fabula et derisio eorum, quia nihil habebant in lingua nisi vos.
marg.| {f} Et opprobrium populi] facti estis, Idumeis scilicet, et aliis Gentibus.
marg.| {g} Propterea montes Israel audite verbum Domini Dei] Nota quod quedam ponit que conveniunt ipsis montibus, ut inhabitari, et possideri, quedam que ipsis hominibus, id est Iudeis ut audire, et in opprobrium fieri, et ascendere super labium lingue. Nota tamen quod quicquid dicit montibus, intendit dicere Iudeis. Sed quia Idumei non propter aliud gaudebant de destructione Iudeorum, nisi propter montes quos se habituros sperabant, et revera habuerunt eos in parte : ideo sermonem dirigit ad montes, licet loquatur Iudeis.
marg.| {h} Hec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis parietinis] id est Dominus loquitur vobis ea que sequuntur de destructione montium Seir et fertilitate vobis reddenda. Et dirigit sermonem ad montes et colles Iudee. Vel potest etiam dirigere sermonem ad montes Seir : Sed primum magis competit Textui. Et nota quod dicit   [Et desertis parietinis] id est locis que ita deserta sunt et destructa quod non remanserunt in eis nisi parietes. Deserta ergo parietina sunt ruine civitatum, et domorum, ubi non remanserunt nisi parietes. Vel potest secundum Hieronymus distingui sic.
marg.| {i} Desertis] id est campis in sterilitatem conversis. Et.
marg.| {k} Parietinis] id est villis et vicis ubi solum sunt parietes.
marg.| {l} Et urbibus derelictis] quia non inhabitantur.
marg.| {m} Que depopulate sunt] id est a quibus populus est ablatus.
marg.| {n} Et subsannate a reliquis Gentibus per circuitum]  : quia dicebant derisorie, sicut dicitur supra 25.b. Ecce sicut omnes Gentes, sic domus Iuda.
marg.| {o} Propterea] quia ita conculcati, et subsannati sunt a Gentibus.
marg.| {p} Hec dicit Dominus Deus, Quoniam in igne zeli mei] id est in zelo et ira mea fervente : vel indignatione procedente ex amore quem habeo ad Iudeos contra illas Gentes infestantes eos.
marg.| {q} Locutus sum de reliquis Gentibus] id est contra Gentes, id est deliberavi eas punire.
marg.| {r} Et] precipue   [de Idumea universa] id est universaliter vastanda. {s}   Qui] id est quia. {t}   Dederunt terram meam] Iudeam scilicet. {u}   Sibi in hereditatem cum gladio] id est violenter per bellum auferendo. {x}   Et toto corde et ex animo]  : quia ex magno desiderio et ex magna deliberatione, et studio precedente, et quasi ex antiquo odio insurrexerunt in eos. {y}   Et eiecerunt eam] id est habitatores eius de ea : quia multos de Iudeis captivaverunt non solum, sed etiam gladio occiderunt aliquos. {z}   Ut] sic et occidendo populum gladio, et captivando   [vastarent] terram, id est ; vastatam facerent Iudeam a suis habitatoribus.
marg.| {a} Idcirco vaticinare super humum Israel] id est ad eam vel de ea.
marg.| {b} Et dices montibus et collibus iugis] id est summitatibus montium et collium. Vel iuga vocat terram campestrem que in iugis boum solet arari.   [Et vallibus]
marg.| {5. 115vb} {c} Hec dicit Dominus Deus, Pro eo quod desolati estis] ab habitatoribus vestris. Ideo. {d}   Ecce ego in zelo meo, et in furore meo] id est in ira fervente. {e}   Locutus sum] contra illos qui vos desolaverunt, id est deliberavi et firmavi eos punire. Unde adhuc subdit. {f}   Eo quod confusionem Gentium sustinueritis] id est a Gentibus. {g}   Idcirco hec dicit Dominus Deus, ego levavi manum meam, id est potentiam vel vindictam]
marg.| {h} In Gentes que in circuitu vestro sunt, ut ipse confusionem suam] id est sibi debitam, et suis peccatis condignam.
marg.| {i} Portent] id est sustineant. Vel   [Confusionem] id est penam pro confusione quam vobis fecerunt.
marg.| {5. 116ra} Δ {a} Vos autem montes Israel] etc. Secunda pars, in qua determinat prosperitatem Iudeorum, quasi dicat Illis ita :   [Vos autem] o   [montes Israel ramos vestros germinetis] id est sicut prius in arboribus, et virgultis abundetis, et in fructibus etiam. Unde subdit,
marg.| {b} Et fructum vestrum afferatis populo meo Israel] qui de captivitate redibit. In Palestina sunt arbores fructifere in montibus et in campis, ubi etiam grana seminantur. Et ne putaretur hoc post longum tempus futurum, subdit.
marg.| {c} Prope est enim] quasi dicat Bene dico quod ita erit :   [Prope est enim ut veniat] quod promitto.
marg.| {d} Quoniam] vel   [quia ecce ego ad vos] quasi, Ne videatur vobis difficile quod promitto, quia ecce ego veniam ad vos, id est ad vestrum auxilium.
marg.| {e} Et convertar ad vos] qui a vobis recesseram, et aversus eram a vobis, et aversabar vos, id est convertar ab ira ad misericordiam erga vos exhibendam.   [Vel Convertar ad vos] excolendos, et fecundandos sicut prius.
marg.| {f} Et arabimini, et accipietis sementem] sicut prius, ad Litteram.
marg.| {h} Et multiplicabo in vobis homines] habitantes scilicet in vobis, et non homines extraneos. Unde subdit.
marg.| {i} Omnemque domum Israel] Et potest esse expositio precedentis. Vel per homines multiplicandos intelligitur multitudo proselytorum, per domum Israel, multitudo indigenarum et filiorum.
marg.| {k} Et habitabuntur] turbis redeuntibus de captivitate.
marg.| {l} Civitates] que prius erant destructe.
marg.| {m} Et ruinosa instaurabuntur] id est reedificabuntur. Et ne crederet aliquis quod ruinosis edificatis pauci essent inhabitantes : ideo subdit.
marg.| {n} Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur] iumenta sicut et homines   [et crescent]
marg.| {o} Et habitari vos faciam sicut a principio] inhabitabamini quando Moyse duce trans Iordanem due et semis Tribus acceperunt possessionem, Nm. 32. et sub Iesu filio Nave alie novem et semis Tribus terram Iudeam possederunt, ut dicitur Iosue 13. 14. 15. et 16. quasi dicat Sicut possedistis terram redeuntes de Egypto ; ita possidebitis et inhabitabitis eam redeuntes de Babylone.
marg.| {p} Bonisque dabo] vel   [donabo maioribus quam habuistis ab initio] id est Pluribus et maioribus dotabo, et ditabo vos, et remunerabo quam haberetis, priusquam captivitates varias sentiretis.
marg.| {q} Et] cum hec vobis fecero, o montes Israel : tunc   [scietis quia ego Dominus] id est scire facietis, sive causa eritis quare scient habitatores vestri me esse Dominum. Sed quomodo est verum quod dicitur   [habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo maioribus] etc. Sub Zorobabel enim pauci de populo reducti, et illi etiam subiecti erant Medis et Persis, non liberi sicut prius fuerunt sub David et Salomone. Item 1. Esdre 3.d. legitur quod flebant videntes Templum novum illi qui viderant gloriam alterius Templi. Propter hoc exponunt omnia ista Iudei de mille annorum regno, sicut dicit Hieronymus quando civitatem Hierusalem asserunt extruendam et Templum quod in fine huius voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem fore. Nos autem ad Christum referimus omnia ista principaliter. Ad tempora autem Zorobabel per hyperbolem possunt referri ; quia plus dicit et minus significat, id est multa bona dabo vobis. Vel potest sic exponi.
marg.| {p} Bonis vos donabo maioribus] id est magis gratis : quia post magnam famem, et afflictionem magis fuerunt illis grata illa que habuerunt, licet essent secundum quantitatem minora. Vel potest dici quod Dominus fecit istam promissionem conditionaliter, sicut et omnes alias. Promittit enim eis omnia ista bona, ad Litteram, si cultum suum custodirent post reditum. Unde sicut Iudei terram totam, que promissa est eis per Moysen, numquam aliquo tempore possederunt, sicut dicit Hieronymus eo quod pactum Domini non custodierunt, sicut debuerunt : ita nec etiam illas promissiones, que hic dicuntur, sunt adepti : quia postquam {5. 116rb} redierunt, statim prioribus facinoribus se implicaverunt. Sequitur.
marg.| {r} Et adducam super vos] o montes Israel.
marg.| {s} Homines, populum] scilicet   [meum Israel] Homines dicit, quia dum erant filii Israel in captivitate, tunc in montibus Israel desertis increverunt bestie, vel quia Iudei ante captivitatem potius erant dicendi bestie quam homines.
marg.| {t} Et hereditate] id est immobiliter.
marg.| {u} Possidebunt te] vel   [vos. Et eris] sive   [eritis eis in hereditatem] Ubi loquitur pluraliter, refertur ad montes : ubi singulariter, refertur ad terram montuosam.
marg.| {x} Et non addes ultra ut absque eis sis] id est non captivabuntur de cetero Iudei, nec eiicientur de terra sua. Propter hoc videtur quod non posset exponi de tempore Zorobabel, quia postea captivati sunt a Romanis : quod bene concedit Hieronymus qui hoc ad sola tempora Christi refert. Dicendum est ergo quod veraciter et principaliter de Christo exponuntur hec, Et si ad tempus Zorobabel velis referre, expone sicut prius, quod istud conditionaliter est eis promissum, si non peccaverint scilicet.
marg.| {y} Hec dicit Dominus Deus] ad vos, o montes Israel.
marg.| {5.116va} Δ {a} Pro eo quod dicunt de vobis] vel   [dixerunt tibi] o terra Israel.
marg.| {b} Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam. Propterea] dico tibi quod   [homines non comedes amplius] quasi devoratrix.
marg.| {c} Et gentem tuam non necabis ultra] sicut improperant tibi   [ait Dominus Deus] Ad Litteram dicitur terra illa devoratrix hominum propter aeris intemperiem : tamen sub alio sensu improperabatur ei, quasi scilicet, continua bella et occisiones facte sint ibi iugiter : quia Iudei semper fuerunt odiosi omnibus nationibus, et impugnabant eos : ipsi etiam Iudei frequenter inter se pugnabant, et alter alterum occidebat. Et sumptum est hoc quod dicitur hic, de Ieremia, ubi dicitur de Hierusalem, Hec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. Et Nm. 13.d. ubi dicitur, quod terra illa devorat habitatores suos. Ibi tamen exponitur in bono secundum quosdam : quasi scilicet, intantum fertilis erat quod nullus cogebatur exire de ea propter penuriam ; sed in illa vivebant, et moriebantur. Sequitur.
marg.| {d} Nec auditam faciam in te amplius confusionem Gentium] id est illatam a Gentibus.
marg.| {e} Et opprobrium populorum] id est a populis illatum   [nequaquam portabis]
marg.| {f} Et gentem tuam] de qua tibi insultant, et improperant quod eam devores.
marg.| {g} Non amittes amplius] vel per occisionem vel per captivitatem   [ait Dominus Deus] quasi dicat Veritas istius promissionis ipso Domino loquente firmata est. Et intellige sicut prius, hec promissa eis, si non peccarent. Nota quod Gentes que videbant, quod semper erant bella et occisiones in Iudea, imputabant terre, quasi factum esset de terra illa quod nullus in ea posset in pace vivere. Et hoc erat improperium Gentium, quod dicit auferendum. Sequitur.
marg.| {h} Et factum est verbum Domini] etc. Hec est tertia pars, in qua ostendit quod filii Israel de terra sua eiecti sunt pro peccatis suis, non pro vitio, vel malitia ipsius terre. Dicit ergo :   [Et factum est verbum Domini ad me dicens, fili homini, domus Israel] id est populus Iudeorum.
marg.| {k} Habitaverunt in humo sua] vel   [in terra sua] Iudea, scilicet habitaverunt a tempore quo exierunt de Egypto.
marg.| {l} Et polluerunt eam in viis suis] id est in operibus : quia idola coluerunt.
marg.| {m} Et in studiis suis] quia studiosius quam alie Gentes idola ornaverunt, et cultum eorum servaverunt.
marg.| {n} Iuxta immunditiam menstruate facta est via eorum coram me] Non dicit hoc, quia immunditia menstruate sit culpa : sed est sensus, Sicut inter penales immunditias maxima est immunditia menstruate ; sic inter immunditias culpe maxima facta est immunditia illorum. Unde   [iuxta immunditiam menstruate facta est via illorum coram me] id est Valde polluta est via, id est vita vel conversatio eorum, et valde abominabilis mihi, sicut nihil immundius, et abominabilius est panno menstruate. Vel hoc dicit, quia malitia eorum erat quasi naturalis ex diuturna consuetudine, et semper renovabant peccata, sicut iste morbus in mulieribus per singulos menses solet renovari. Et nota quod dicit   [Coram me]  : quia etiam in Templo coram Domino coluerunt idola.
marg.| {p} Et effudi indignationem meam super eos] abundanter, scilicet et utiliter, sicut aqua effunditur ad fructificandum, et purificandum. Et sic duo notat, pene abundantiam, et utilitatem, quia puniti sunt ad correctionem.
marg.| {q} Pro sanguine quem fuderunt] Prophetarum, scilicet, et aliorum Iustorum.
marg.| {r} Super terram] quasi aperte.
marg.| {s} Et in idolis suis polluerunt eam] Unde notantur duo maxima peccata, in quibus assueti erant, homicidium et idololatria : Intantum enim ardebant amore idololatrie, quod etiam filios occidebant, immolantes eos idolis.
marg.| {t} Et] ideo   [dispersi eos in Gentes] sub Babylonica captivitate. Vel potest totum exponi de Romana destructione, {5. 116vb} quia pro eo quod sanguinem Christi et Martyrum effuderunt, a Romanis destructi sunt, sicut exponit Hieronymus
marg.| {u} Et ventilati sunt in terras] sicut palee ventilantur.
marg.| {x} Iuxta vias eorum et adinventiones eorum iudicavi eos] id est puniam eos iuste secundum quod meruerunt. Vias autem vocat communia peccata ; adinventiones vero exquisita peccata. Vel per hec duo notatur genus peccati, et studium in peccando et deliberatio. Et nota quod dicit   [Iuxta vias]  : quia non omnino punivit eos secundum quod meruerunt, sed iuxta, et in hoc notatur etiam misericordia relaxans.
marg.| {5. 117ra} Δ {a} Et ingressi sunt ad Gentes] id est ad ritum Gentium.
marg.| {b} Ad quas introierunt] ducti captivi. Unde Ps. 105. Conmixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, etc.
marg.| {c} Et polluerunt nomen sanctum meum] id est fuerunt causa, vel occasio, quare blasphemabatur nomen meum.
marg.| {d} Cum diceretur de eis] per irrisionem ab universis Gentibus inter quas erant captivi. {e}   Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt] Hoc enim dicebant irrisorie. Isti qui sic oppressi sunt, iactabant se habere, et colere optimum, et potentissimum Deum, et ecce patet quod non est verum, cum violenter a terra sua expulsi sint, vellet nollet Deus eorum. Et ita blasphemabant nomen Domini. Unde, et Is. 52.b. dicitur, Propter vos iugiter nomen meum blasphematur.
marg.| {f} Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in Gentibus] id est inter Gentes.
marg.| {g} Ad quas ingressi sunt] id est Non propter merita eorum, sed propter nominis mei honorem peperci eis ; ne scilicet diceret impotens ad liberandum eos, vel crudelis, et immisericors. Et habetur simile in Ps. 24. Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo : multum est enim.
marg.| {h} Idcirco dices domui Israel]  : ut scilicet sciant quare pepercerim eis.
marg.| {i} Hec dicit Dominus Deus, Non propter vos] id est non propter merita vestra.
marg.| {k} Ego faciam] o   [domus Israel : sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus, ad quas intrastis] Expone ut supra.
marg.| {l} Et sanctificabo nomen meum magnum] id est sanctum ostendam.
marg.| {m} Quod pollutum est inter Gentes] id est pollutum reputatum vel dictum : quia blasphemabant me.
marg.| {n} Quod polluistis in medio earum] id est coram hominibus : sed ego illud sanctificabo.
marg.| {o} Ut] sic   [sciant Gentes, quia ego Dominus] omnipotens.
marg.| {p} Ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis] id est sanctum me ostendero. Nota quod multis modis Iudei polluerunt nomen Domini inter Gentes. Colebant enim inter eas idola diversa ; et in hoc, uni et vero Deo detrahebant. Unde dicebant, Ecce sicut omnes Centes, sic domus Iuda ; ita colunt idola sicut nos. Et ita exemplo suo invitabant Gentes ad idola colenda quasi essent Dii. Unde et nomen Dei polluebant, cum nomen et cultum divinitatis ad idola polluta transferebant : secundum quod dicitur in lib. Sap. 14.c. Incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. Item alio modo fuerunt causa quod nomen Domini polluebatur in Gentibus. Dicebant enim Gentes Deum eorum vel impotentem eos salvare, vel crudelem et immisericordem. Et ita polluebant nomen Domini : quia potentie Dei, vel misericordie eius, et bonitati, per quam ipse est nominabilis, detrahebant blasphemando. Dominus ergo nomen suum, sanctificavit, id est sanctum ostendit, cum eos et potenter et misericorditer liberavit, et quando nomen deitatis, quod idolis attribuebant prius, ad se revocavit : quia eum coluerunt postea, non idola. Sequitur. {q}   Tollam quippe vos] etc. Quinta pars in qua determinat que, et quanta bona eis facturus sit Dominus, quasi dicat Bene dico quod sanctificabor in vobis, Tollam quippe vos de Gentibus. Et est hic aperta prophetia de vocatione Gentium, secundum quod exponunt Sancti : vel de conversione reliquiarum in fine, que venient ad baptismum. Nos autem primam expositionem Litteralem prosequamur.
marg.| {r} Et congregabo vos de universis terris] ad quas dispersi estis.
marg.| {s} Et adducam vos in terram vestram] Iudeam :
marg.| {t} Et effundam super vos aquam mundam] aquam scilicet {5. 117rb} expiationis que fiebat semel in anno ad emundationem irregularitatum quarundam, que dicebantur immunditie, et inquinamenta, secundum consuetudinem legalem.
marg.| {u} Et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris] Hoc factum est quando ad predicationem Esdre cultum idololatrie, et uxores alienigenas abiecerunt, et ploraverunt, sicut dicitur 1. Esd. ult. Et ille lachryme possunt etiam dici hic aqua munda, ab effectu. {x}   Et ab universis idolis vestris mundabo vos]  : quia ea actu, et effectu proiicietis a vobis.
marg.| {y} Et dabo vobis cor novum] id est voluntatem novam colendi me.
marg.| {z} Et Spiritum novum ponam in medio vestri]  : quia dabo vobis Prophetas qui per Spiritum sanctum, vos instruent.
marg.| {a} Et auferam cor lapideum] id est cor et voluntatem colendi lapidea idola : vel cor durum, et obstinatum.
marg.| {b} De carne vestra] id est de vobis : vel de genere vestro. {c}   Et dabo vobis cor carneum] id est molle, et tenerum, et dulce, et promptum ad obediendum.
marg.| {d} Et Spiritum meum ponam in medio vestri] id est notitiam mei, vel Spiritum sanctum, loquentem per Prophetas.
marg.| {e} Et faciam ut in preceptis meis ambuletis] faciendo ea, et in eis proficiendo.
marg.| {f} Et iudicia mea custodiatis] corde.
marg.| {g} Et operemini] ea scilicet precepta, et iudicia. Precepta enim sunt que facienda erant : iudicia autem sunt punitiones transgressionum secundum Legem taxate.
marg.| {h} Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris] Abraham, Isaac, et Iacob, id est promisi me daturum.
marg.| {i} Et eritis mihi in populum] obediendo mihi, et me colendo. {k}   Et ego ero vobis in Deum] vos defendendo.
marg.| {l} Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris]  : quia omnes malas consuetudines, que vos inquinabant, purgabo per ignem captivitatis, ita quod puriores redibitis.
marg.| {5. 117va} Δ {a} vocabo frumentum] id est dabo vel multiplicabo ad preceptum meum. Ideo enim dicit   [vocabo] quia cum iubet, statim fit, Ps. 32. Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Et habetur simile in Ps. 104. Et vocavit famem super terram.
marg.| {b} Et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem] Hec patent.
marg.| {d} Et multiplicabo fructum ligni] id est fructus lignorum.
marg.| {e} Et genimina] sive, germina agri, id est fructus agrorum. Ita.
marg.| {f} Ut non portetis ultra opprobrium famis in Gentibus] Ad Litteram, magnum erat opprobrium Iudeis cum pro fame, et penuria terre sue oportebat eos in alienis terris exules esse. {g}   Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum] ad dolendum scilicet de hoc, quod me offendistis, et ad humiliandum vosmetipsos, et ad agendum gratias mihi, qui vos a tantis malis liberavi.
marg.| {h} Et displicebunt vobis iniquitates vestre] que ante placebant [  et scelera vestra] Scelera vocat maiora crimina   [iniquitates] minora peccata. Vel (iniquitates) in proximum (et scelera) in Deum.
marg.| {i} Non propter vos] id est non propter merita vestra.
marg.| {k} Ego faciam] predicta bona : sed propter clementiam meam, subaudi.
marg.| {l} Ait Dominus Deus, notum sit vobis] hoc scilicet quod non faciam propter vos. Hoc dicit ne meritis suis attribuerent suam liberationem, qui potius de iniquitate debent confundi. Unde subdit.
marg.| {m} Confundimini, et erubescite]  : ita ut confusio sit in mente, et appareat in facie.
marg.| {n} Super viis vestris] id est operibus.   [O domus Israel]  : Hec dicit Dominus Deus, In die qua mundavero vos ex omnibus inquinamentis vestris, et habitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta, que quondam erat desolata in oculis omnis viatoris. In die, inquam, illa.
marg.| {o} Dicent] omnes admirando hoc quod sequitur.
marg.| {p} Terra illa inculta] olim, cum scilicet erant in captivitate, qui eam colere debebant.
marg.| {q} Facta est ut hortus voluptatis] id est amena, et fertilis sicut Paradisus Dei. Et habetur simile Is. 51.a. Ponet desertum quasi delicias, et solitudinem quasi hortum Domini.
marg.| {r} Et civitates deserte] ab habitatoribus.
marg.| {s} Et destitute] a victualibus.
marg.| {t} Atque suffosse] ab hostibus, muros et domos evertentibus.
marg.| {u} Munite sederunt] id est sedebunt munite, scilicet hominibus, et victualibus, et muris, et edificiis fortibus.
marg.| {x} Et scient Gentes que derelicte fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus edificavi dissipata, et plantavi inculta] id est urbes dissipatas, et agros prius incultos.
marg.| {y} Ego Dominus locutus sim et fecerim] Hoc scient scilicet quia ego feci que predixi, et sic cognoscent me esse Dominum, et eo quod predixi futura, et eo quod implevi predicta. Et nota quod dicit   [Gentes que derelicte fuerint] Non enim Iudei solum captivati fuerunt a Nabuchodonosor, sed etiam plures nationes que erant in circuitu Hierusalem, de quibus tamen aliqui erant derelicti ad excolendas terras, de quibus dicit hic [  Et scient Gentes que derelicte] etc. Sequitur.
marg.| {z} Hec dicit Dominus Deus, Adhuc in hoc invenient me] etc. quasi dicat. Non solum in predictis sentient liberalitatem meam, et benignitatem ; sed adhuc plura, et maiora faciam eis. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Adhuc in hoc] quod sequitur.
marg.| {b} Invenient me] benignum.
marg.| {c} Domus Israel, ut faciam eis] illud quod sequitur. Tunc.
marg.| {d} Multiplicabo eos sicut gregem hominum] id est multiplicabo eos, ut sint sicut grex hominum, id est bonorum, et rationabilium, non idololatrarum, et peccatorum.
marg.| {5. 117vb} {e} Ut gregem sanctum] Et est expositio precedentis. Et notatur hic sanctitas, et discretio, et concordia quorundam qui redierunt de captivitate.
marg.| {f} Ut gregem Hierusalem in solemnitatibus eius] sic multiplicabo vos : id est Sicut olim multi veniebant in solemnitatibus ad Hierusalem : sic modo venient in multitudine magna ad Hierusalem. De festivitatibus habetur Ex. 23.b. Vel aliter. Sicut greges multi ovium, et animalium adducebantur in solemnitatibus in Hierusalem propter sacrificia : ita modo multi venient. Sequitur.
marg.| {g} Sic] secundum quod predictum est (erunt) etiam alie (civitates) Iudee que prius erant (deserte) plene gregibus hominum, et scient quia ego Dominus.
Numérotation du verset Ez. 36,mystice 
marg.| Mystice. {l} Montes Israel audite verbum Domini] Hic loquitur ad Sanctos, consolans eos, maxime ad Martyres, qui dicuntur montes sempiterni, quia per eos ad nos lumen Solis descendit, sicut per montes lumen Solis descendit ad valles. Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis. Item nota quod terra circunsepta montibus, calidior solet esse. Ideo Ecclesia habet calorem caritatis, et pietatis, quia circunsepta est, et munita Martyrum dictis, et exemplis. Item montes expositi sunt omnibus procellis, et Martyres omnibus tribulationibus afflicti sunt, sicut dicitur Hbr. 11.g. Egentes, angustiati, afflicti, etc. Item aquas concupiscentie non tenuerunt super se. Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque. Item super montes fundantur, et fiunt castra, et munitiones : eodem modo in Martyribus est firmitas Ecclesie.
marg.| In sanguine enim Martyrum fundata est Ecclesia, unde cantatur de Apostolis qui etiam Martyres fuerunt, Isti viventes in carne plantaverunt Ecclesiam sanguine suo. Ier. 1.d. Dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum eneum, etc. Hos montes consolatur Propheta dicens ex precepto Domini.
marg.| {m} Hec dicit Dominus Deus, Eo quod dixerit inimicus] Mundus, vel aliquis Tyrannus. {n}   Euge, Altitudines sempiterne in hereditatem date sunt nobis] Ita dicebant Tyranni exultantes quod tenebant in sua potestate Martyres, et Prelatos Ecclesie primitive ; cum tamen solum haberent corpora, non animas in sua potestate, sicut dicit Dominus Mt. 10.d. Nolite timere eos qui corpus occidunt ; animam autem non possunt occidere. Iob. 9.c. Terra data est, vel tradita, in Θ manus impii. Dicuntur autem Sancti altitudines sempiterne, quia alti sunt per vite eminentiam, et sempiterni per longanimitatem et perseverantiam.
marg.| {a} Propterea vaticinare, et dic, Hec dicit Dominus Deus] ad vos, o montes Israel. {b}   Pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis Gentibus ; et ascendistis super labium lingue, et opprobrium populi. Propterea montes Israel audite verbum Domini Dei] Olim Sancti talia patiebantur que hic significantur. Desolati erant, dum aliqui de infirmis labebantur. Conculcati, dum etiam in propriis personis opprimebantur, et flagellabantur. Facti aliis in hereditatem, dum bona eorum diripiebantur et confiscabantur. Ascendebant super labia hominum, cum opprobria et convitia eis dicebantur. De primo dicitur 1Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor, etc. De secundo dicitur Hbr. 11.g. Lapidati sunt, secti sunt, etc. De tertio 2Cor. 4.b. Aporiamur, sed non destituimur, et Hbr. 10.g. Vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Item Is. 42.d. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat. De quarto, scilicet de convitiis et opprobriis hominum dicitur in Ps. 43. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Ier. 20.c. Factus sum in derisum, etc. Sequitur.
marg.| {h} Hec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis, que depopulate sunt, et subsannate a reliquis Gentibus per circuitum] etc. Per montes, et colles torrentes et valles intelliguntur persone Ecclesiastice diverse. Per deserta parietina et urbes derelictas intelliguntur Religiones et Ecclesie. Olim enim erant deserta parietina, quando Religiones erant quasi tuguria. Urbes etiam, id est Ecclesie erant quasi pauperes et derelicte, sed tunc Dominus erat cum eis. Per montes autem intelliguntur Apostoli, et Apostolici viri. Colles sunt Martyres alii. Torrentes sunt Confessores, qui in hyeme presentis vite abundant aquis lachrymarum, gratiarum, et doctrinarum ; et fluunt cum impetu per ardens desiderium.
marg.| Valles autem sunt humiles chori Virginum. Dicuntur autem urbes, id est Ecclesie depopulate et subsannate a Gentibus, quod factum est maxime tempore Martyrum, sicut dicit Hieronymus quando sub Dioclitiano et Maximiano persecutio fuit in toto Orbe.
marg.| {o} Propterea hec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis Gentibus] id est gentiliter viventibus, de subditis, scilicet malis.
marg.| {r} Et] precipue   [de Idumea universa] potestate quacumque terrena et sanguinea, id est crudeli, sicut fuit Nero et Iulianus et alii Potentes qui occiderunt Martyres. Et nota quod dicit   [In igne zeli mei]  : per hoc notatur maxima vindicta Dei. Sicut enim inter omnia elementa magis sensibilem penam infert ignis : ita nihil tantum movet hominem ad furorem et vindictam, sicut zelus quando vult punire iniuriam factam sponse sue. Ideo dicitur   [In igne zeli mei] id est in zelo ardente. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die ire. Is. 42.c. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir Θ preliator suscitabit zelum. Cetera patent usque ibi :
marg.| {a} Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis] Persecutoribus enim Ecclesie destructis et punitis, et reddita pace Ecclesie, germinant montes, id est Apostoli et Apostolici viri, ramos suos, id est multos conversos. Apostoli enim, et Martyres qui oppressi sunt, magis fructificaverunt. Nisi enim granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, Io. 12.d. Et granum sinapis nisi contritum fuerit, quante sit virtutis, non apparet.
marg.| {b} Et fructum vestrum afferatis populo meo Israel] exemplum, scilicet patiendi dura et agendi fortia. Vel   [Fructum] eterne iucunditatis, quem speramus Sanctorum meritis. Io. 15.c. Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc.
marg.| {c} Prope est enim ut veniat] fructus : ideo non est desperandum in tribulationibus. Aratio precedit fructum terre : similiter tribulatio precedit fructum eterne iucunditatis. Unde subdit. {d}   Quia ecce ego ad vos] Io. 16.e. Iterum veniam, ad vos ut gaudium, etc.
marg.| {e} Et convertar ad vos] iuvandos et consolandos in passionibus.
marg.| {f} Et arabimini] in martyrio. Os. 10.d. Arabit Iudas, et confringet sibi sulcos Iacob.
marg.| {g} Et accipietis sementem] virtutum, vel celestis retributionis spem. Nota quod dicit   [Prope est ut veniat] fructus ; quia   [arabimini] etc. Hoc est quod dicitur Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie, Chrysostomus Ne mireris si dura existens disciplina fructus habet dulces : quia et in arboribus cortex est insipidus ; fructus autem dulces. Prv. 11.d. Fructus iusti lignum vite. Ipse enim Christus merces est, et fructus Martyrum, qui hic arati sunt vomere martyrii, et seminati semine spei, et fructum receperunt eternum. Confessores etiam et Penitentes arantur vomere discipline et macerationis carnis et semen recipiunt verbi Dei, et fructum faciunt in operatione boni, et ad ultimum, fructum recipient in retributione celesti. Os. 10.d. Arabit Iudas, et confringet sibi sulcos Iacob. Et postea sequitur de semine, Seminate vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordie. Sequitur.
marg.| {h} Et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israel. Et habitabuntur civitates] etc. Mysterium huius planum est : quia post arationem Martyrum multiplicata est in terra Ecclesie seges fidelium, et pace reddita tempore Confessorum inhabitate sunt Ecclesie, et crevit Ecclesia, et in hominibus et in iumentis, id est in sapientibus hominibus, et in simplicibus et idiotis, et plura bona fuerunt in Ecclesia post passionem quam ante. Merito enim passionum augmentata est fides Ecclesie. Unde legitur Ex. 1.c. quod quanto magis opprimebantur filii Israel, tanto magis crescebant et multiplicabantur.
marg.| Sequitur Θ {a} Pro eo quod dicunt de vobis, Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam. Propterea homines non comedes amplius] etc. Ita olim dicebatur de Ecclesia, cum videbant omnes in ea occidi et dilaniari : propterea ei promittitur quod de cetero non patietur opprobrium, quando venerit ad illum statum, ubi non devorabuntur sui habitatores, sed remunerabuntur. Hodie etiam ita dicunt homines de Religione, quod devoret habitatores suos, quando vident Religiosos pallere et infirmari. Unde dicunt eos quasi devoratos et mortuos esse. Ps. 43. Estimati sumus sicut oves occisionis. Sequitur.
marg.| {h} Et factum est verbum Domini ad me dicens. Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis] etc. Nota in summa mysterium. Hic enim ponit rationem Propheta quare Iudei reprobati sunt, propter crudelitatem scilicet, qua desevierunt in Christum fundendo eius sanguinem et Martyrum, et propter idololatriam, id est propter cultum legalem quem post veritatem agnitam tenuerunt ; et ideo traditi sunt Romanis. In fine autem reliquie convertentur et adducentur in terram suam, id est in Ecclesiam, et tunc ibi recipient aquam mundam, quia baptizabuntur. Et secundum hoc planum est quicquid dicitur in hoc loco. Sed potest nihilominus exponi de malitia eorum, qui modo inhabitant Ecclesiam.
marg.| {i} Fili hominis, domus Israel] id est litterati homines, Clerici scilicet, et Religiosi.
marg.| {k} Habitaverunt in humo sua]  : quia possident bona Ecclesiastica, et habitant in terra Sanctorum.
marg.| {l} Et polluerunt eam] id est humum suam, scilicet Ecclesiam sibi ad excolendum et regendum commissam. Ita facit vulpes : locum quem inhabitat, totum polluit. supra 13.a. Quasi vulpes in deserto, Prophete tui Israel erant. Lam. ult. c. Propterea mestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. Propter montem Sion, quia disperiit. Vulpes ambulaverunt in eo. Ps. 78. Polluerunt Templum sanctum tuum. Is. 26.b. In terra Sanctorum iniqua gessit ; et non videbit gloriam Dei, Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus, etc. Item Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius : et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Hoc est quod dicitur hic   [Polluerunt eam in viis suis] id est communibus peccatis.
marg.| {m} Et in studiis suis] id est novis et cogitatis malitiis. Maxime enim Clerici excogitant nova peccata : et illud multum displicet Deo. Ps. 80. Ibunt in adinventionibus suis. Ier. 21.d. Visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum.
marg.| ibi : dicit Glossa Non tam prave facta quam studia pravitatis insequitur Dominus.
marg.| {n} Iuxta immunditiam menstruate facta est vita eorum coram me] id est quia aperta faciunt peccata et abominabilia, sicut nihil est immundius panno menstruate. Vel.
marg.| {o} Coram me] id est corde, ubi ego video : quia que in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere, Eph. 5.c. Vel aliter.
marg.| {n} Iuxta immunditiam] etc. quia sicut redeuntibus temporibus, singulis mensibus patiuntur mulieres menstrua ; sic ipsi diversis temporibus diversa renovant peccata. In Hyeme enim comedunt et bibunt et luxuriantur homines ; in Estate incipiunt bella et lites. {p}   Et effudi indignationem meam] etc. Hec satis facile possunt prosequi usque illuc
marg.| Θ {q} Tollam quippe vos de Gentibus, etc.   Et effundam super vos aquam mundam] etc. Mysterium huius est, sicut dictum est, apertum de salvatione reliquiarum, que in fine venient ad baptismum, qui dicitur aqua munda ab effectu ; quia mundat a maioribus, et minoribus, vel ab originalibus, et actualibus peccatis. Unde Za. 13.a. Erit fons patens domui David, et habitatoribus Hierusalem in ablutionem peccatoris, et menstruate. Item in eod. 14.b. In die illa exibunt aque vive de Hierusalem, medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum. Hoc enim bene convenit baptizatis : quia quidam eorum salvantur, qui scilicet innocentiam baptismalem servant ; alii ad Infernum descendunt, qui scilicet finaliter peccant. Item Iosue 3.d. Steterunt aque descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant, que autem inferiores erant in mare solitudinis (quod nunc vocatur mare mortuum) descenderunt. Et hoc etiam bene competit baptizatis : quidam enim post baptismum stant ; quidam labuntur. Vel potest exponi de aqua gratiarum vel lachrymarum : de quibus dicit. {u}   Et mundabimini ab omnibus inquinamentis] id est peccatis apertis. {x}   Et ab universis idolis vestris mundabo vos] id est a peccatis tectis, et palliatis.
marg.| {y} Et dabo vobis cor novum] id est voluntatem novam.
marg.| {z} Et Spiritum novum] id est intentionem rectam, Ps. 50. Cor mundum crea in me Deus, Eph. 4.e. Renovamini spiritu mentis vestre, Za. c. Effundam super domum David, et super habitatores Hierusalem Spiritum gratie, et precum. Et nota quod supra 11.d. Idem dicitur quod hic, et ibi est expositum satis : ideo transi usque illuc.
marg.| Θ {a} Et vocabo frumentum] verbi Dei : de quo Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Item Iob. 37.b. Frumentum desiderat nubes.
marg.| {b} Et multiplicabo illud] Tunc multiplicatur verbum Dei, cum primo recipitur in terra cordis bene exculta, et postea aliis rependitur per operationem, ut cortina trahat cortinam. Et qui audit, dicat, Veni, sicut dicitur Apc. ult. d.
marg.| {c} Et non imponam vobis famem] id est defectum verbi Dei : quod exponitur de Iudeis in fine conversis.
marg.| {d} Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri] Lignum vite, et ager dicitur Christus, cuius fructus satiat conversos ad se, quia hic est eis Christus consolatio, in futuro vero plena retributio, Pr. 11.d. Fructus Iusti lignum vite.
marg.| Item Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
marg.| {g} Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum] Qui enim iam gratiam, et veniam adepti sunt, debent pristinorum vitiorum recordari ad humiliationem, ad dolorem, ad gratiarum actionem, et ad contemptum eorum, et abominationem.
marg.| {h} Et displicebunt vobis iniquitates vestre] etc. Simile dicitur Ier. 2.e. Vide vias tuas in convalle : scito quid feceris.
marg.| Item Dt. 9.b. Memento, et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum. Et nota quod dicit (Iniquitates) in proximum, (Et scelera vestra) in Deum. Vel (Iniquitates) dicit minora, (Scelera) maiora peccata.
marg.| {i} Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis] sed propter meam misericordiam.
marg.| Unde Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, etc. Dt. 9.b. Scito quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem. Sequitur.
marg.| {p} Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis] Hoc dicetur, quando Iudea de infidelitate convertetur ad Ecclesie unitatem. Hoc etiam potest dici de peccatore quando redit ad statum gratie : tunc enim fit quasi hortus deliciosus Domini, Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum, Is. 51.a. Ponet desertum quasi delicias, et solitudinem quasi hortum Domini. Et 41.e. Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olive : ponam in desertum abietem, et ulmum, et buxum simul. Hec alibi exposita sunt. E contra Diabolus in adventu suo delicias convertit in desertum. Unde Ioel 3.a. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_36)

Notes :