Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Ez. 42,1 

Et eduxit me
in atrium exterius per viam ducentem
ad aquilonem et eduxit
me in gazophylacium
quod erat contra separatum edificium
et contra edem vergentem ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 42,2 

in facie longitudinis centum cubitos
ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Numérotation du verset Ez. 42,3 

contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
iuncta porticui triplici
Numérotation du verset Ez. 42,4 

et ante gazophylacia
deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 42,5 

ubi erant gazophylacia
in superioribus humiliora quia supportabant porticus que ex illis eminebant
de inferioribus et de mediis edificii
Numérotation du verset Ez. 42,6 

tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columne atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis
a terra cubitis quinquaginta1
1 cubitis quinquaginta S T Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 42,7 

et peribolus exterior
secundum gazophylacia que erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo eius quinquaginta
cubitorum
Numérotation du verset Ez. 42,8 

quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo
ante faciem templi
centum cubitorum
Numérotation du verset Ez. 42,9 

et erat subter gazophylacia hec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
Numérotation du verset Ez. 42,10 

in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie edificii separati et erant ante edificium gazophylacia
Numérotation du verset Ez. 42,11 

et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum
sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Numérotation du verset Ez. 42,12 

secundum ostia gazophylaciorum
que erant in via respiciente ad notum
ostium in capite vie que via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus
Numérotation du verset Ez. 42,13 

et dixit ad me
gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri
que sunt ante edificium separatum hec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem
pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
Numérotation du verset Ez. 42,14 

cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi
reponent vestimenta sua
in quibus ministrant quia sancta sunt
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
Numérotation du verset Ez. 42,15 

cumque complesset
mensuras domus interioris eduxit me per viam porte
que respiciebat ad viam orientalem et
mensus est eam undique per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,16 

mensus autem est contra ventum orientalem
calamo mensure quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,17 

et mensus est contra ventum aquilonis2 quingentos calamos in calamo mensure per gyrum
2 aquilonis] aquilonem Weber
Numérotation du verset Ez. 42,18 

et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset Ez. 42,19 

et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensure
Numérotation du verset Ez. 42,20 

per quatuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum

Capitulum 42

Numérotation du verset Ez. 42,1 
marg.| {5. 133ra} {a} Et eduxit me] id est extra Templum duxit.
marg.| {b} In atrium exterius per viam ducentem ad] id est versus   [Aquilonem. Inde eduxit me] etc. Hic manifeste innuit ubi sita erant illa duo gazophylacia, que iuncta erant duabus porticibus interioribus, Aquilonari et Australi. Et loquitur, ad maiorem certitudinem, tantum de uno scilicet de Aquilonari : ut quod de uno dicit more suo, de alio, id est de Australi intelligendum relinquat. Dicit ergo.
marg.| {c} Inde] id est de atrio exteriori.
marg.| {d} Eduxit me in gazophylacium] etc. Hic determinat Occidentales latus istius gazophylacii. Cum enim inter hoc gazophylacium et porticum Aquilonaris edificii non esset nisi deambulatio quedam decem cubitorum : patet quod gazophylacium in magna parte sui lateris Occidentalis erat contra illam partem Aquilonaris edificii, in qua idem edificium excedebat suam porticum versus Templum. Et hoc est quod dicit illud esse contra edem vergentem ad Aquilonem. Item cum idem gazophylacium non distaret a Templo nisi triginta cubitis restat quod viginti cubitos sui lateris Occidentalis haberet contra edificium separatum. Quia vero illud magnum spatium quod erat ante Templum, iacebat inter hoc gazophylacium et edificium separatum : ne videretur hoc gazophylacium iunctum edificio separato, subdit.
marg.| {e} In facie longitudinis] habentis   [centum cubitos] id est in fine illius spatii quod habebat in longitudine centum cubitos : que longitudo erat.
marg.| {f} Ostii Aquilonis] id est ante ostium Aquilonare Templi.
marg.| {g} Et latitudinis] habentis   [quinquaginta cubitos] id est in fine spatii habentis quinquaginta cubitos in latitudine. Illud enim spatium habebat centum cubitos longitudinis ab edificio separato usque ad viam unius cubiti, et usque ad hoc gazophylacium : et quinquaginta cubitos latitudinis a Templo usque ad edificium Aquilonare. Diffinito autem Occidentali latere huius edificii dissinit Australe latus eiusdem dicens.
marg.| {h} Contra viginti cubitos atrii interioris] quibus atrium interius excedebat versus Occidentem iunctam sibi porticum Aquilonarem. Postea determinat Aquilonare latus huius gazophylacii dicens.
marg.| {i} Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris] id est contra pavimentum Aquilonare quod erat in exteriori atrio. Pavimentum illud viginti cubitis erat in parte latius versus Aquilonem, quam versus atrium interius : et contra illos viginti cubitos erat in parte hoc gazophylacium, mediante tamen deambulatione decem cubitorum, et latitudine porticus edificii Aquilonaris. Sicut enim dictum est supra 14. cap. porticus Aquilonaris edificii occupabat de pavimento Aquilonari quinquaginta cubitos ab Aquilone in Austrum ; et viginti cubitos ab Oriente in Occidentem : quia ipsa descendebat usque ad Aquilonarem porticum muri tertii. Unde subiungitur.
marg.| {k} Ubi] id est in quo atrio exteriori.
marg.| {l} Erat porticus] interior porte Aquilonaris.
marg.| {m} Iuncta porticui triplici] etc. id est porticui Aquilonaris edificii, que triplicem habebat mansionem, sicut paulo post dicetur. Post etiam sic legi.
marg.| {k} Ubi erat porticus] Aquilonaris edificii.
marg.| {m} Iuncta porticui triplici] id est porticui Aquilonari muri tertii. Ista enim porticus potest dici triplex, quia tres partes principales habebat, scilicet viam decem cubitorum que erat ab ostio ad ostium, et que inf. dicitur medium vestibulum ; et duo latera, que erant ex utraque parte illius vie.
marg.| {n} Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius] etc. Hactenus locutus est de gazophylacio Aquilonari tantum : ut autem innuat quod eodem modo dispositum erat aliud gazophylacium versus Austrum, loquitur statim de duobus pluraliter. Preterea quia dixerat quod gazophylacium Aquilonare erat {5. 133rb} contra pavimentum stratum lapide : ne putaretur quod nihil esset medium inter gazophylacium, et pavimentum, subdit   [Et ante gazophylacia] illa (quorum unum erat iunctum Aquilonari porticui muri tertii, reliquum porticui Australi) erat.
marg.| {o} Deambulatio decem cubitorum latitudinis] Hec deambulatio erat ex una parte inter gazophylacium, et porticum Aquilonaris edificii : ex altera parte inter aliud gazophylacium, et porticum Australis edificii. Deambulatio, dico.
marg.| {q} Respiciens] id est reflectens se iuxta gazophylacium.
marg.| {p} Ad interiora via unius cubiti] id est versus viam unius cubiti, scilicet inter gazophylacium, et Templum. De dispositione istorum gazophylaciorum, et deambulationis decem cubitorum satis supra dictum est cap. 11.
marg.| {r} Et ostia eorum] vel earum ad Aquilonem ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus que ex illis eminebant de inferioribus [  et de mediis edificii] Hic incipit plenius et evidentius describere Aquilonare, et Australe edificium : de quorum dispositione plene dictum est supra 12. et 13. ubi requirendum est, si quid hic minus dicitur. Sic ergo ordina Litteram.
marg.| {s} Et ad Aquilonem] id est versus Aquilonem. Loquitur enim tantum de Aquilonari edificio : ut quod de illo dicit, de Australi intelligendum relinquat, sicut in precedenti capitulo fecit, Versus Aquilonem, inquam.
marg.| {t} Ubi] id est versus quam partem.
marg.| {u} Erant gazophylacia] tam sub Aquilonari edificio quam sub eius porticu.
marg.| {y} Humiliora] id est minus elevata super terram.
marg.| {x} In superioribus] id est versus Templum, ubi terra erat altior   [Erant ostia eorum] id est eorundem gazophylaciorum. Quidam Libri habent   [ostia eorum] et fit relatio ad idem. Sed quia gazophylacia etiam exedre dicuntur, et exedre femininum est : ideo in feminino genere fit relatio. Et hoc vult Glossa Hieronymi que incipit Exedrarum, etc. Ista gazophylacia (sicut supra dictum est) non erant sita in plano : sed terra, in qua sita erant, sedecim cubitis erat altior versus Templum quam versus vulgi locum. Unde eadem gazophylacia, que quinquaginta cubitis erant alta versus vulgi locum, versus Templum non habebant nisi triginta quatuor cubitos altitudinis. Postea ostendit ad quid erant gazophylacia ista versus Aquilonem : scilicet.
marg.| {z} Quia supportabant] id est ad hoc ut supportarent.
marg.| {a} Porticus] id est duo cenacula, que vocat porticus quia erant maior pars porticus.
marg.| {b} Que] scilicet porticus.
marg.| {c} Ex illis] id est super illa, scilicet gazophylacia eminebant : et hoc.
marg.| {d} De inferioribus] id est super inferiora, que erant in inferiori parte edificii.
marg.| {e} Et de mediis edificii] id est super media, scilicet super medium cenaculum, quod medium erat inter gazophylacia, et cenaculum supremum. Ex his verbis innuitur evidenter quod triplex erat mansio in eodem edificio ; una super aliam. Unde subdit. {f}   Tristega enim erant] illa edificia. Tristega dicuntur illa edificia, in quibus sunt tres mansiones. Unde Gn. 6.c. De arca Noe, ubi nos habemus Tristega : alii Translatores dixerunt, Tricamerata.
marg.| {g} Et non habebant columnas] quibus distingueretur gazophylacium a gazophylacio : sed muro distinguebatur unum ab alio.
marg.| {h} Sicut erant columne atriorum] id est pavimentorum : id est gazophylacia ista non distinguebantur a se invicem columnarum ordinibus, sicut gazophylacia que erant in atrio exteriori circa pavimenta. {i}   Propterea] scilicet quia Tristega erant. {k}   Eminebant] ipsa cenacula tam in edificiis, quam in porticibus eorum.
marg.| {l} De inferioribus, et de mediis]  : et hoc   [quinquaginta cubitis a terra] 1 super terram. Ex hoc videtur, quod gazophylacia versus vulgi locum et singula de cenaculis, habebant quinquaginta {5. 133va} cubitos altitudinis, et sic totum edificium habebat versus vulgi locum centum quinquaginta cubitos altitudinis, et versus Templum centum triginta quatuor. Potest tamen dici quod totum edificium versus Templum non habebat in altitudine nisi quinquaginta cubitos, et secundum hoc ista tria edificia, in aliqua sui parte equalem altitudinem habebant cum sex porticibus secundi, et tertii muri. Si enim quadraginta quinque cubitis, quos easdem porticus habere diximus intra terram et tectum, addere volumus quinque cubitos pro tecto, et propugnaculis (sicut supra dictum est in fine 5. cap.) iam ille porticus habebunt quinquaginta cubitos in altitudine, sicut hec tria edificia. Et hec opinio verior videtur ratione uniformitatis. Sequitur.
marg.| {a} Et peribolus exterior secundum] {b}   gazophylacia, que erant in] {c}   via atrii exterioris] Hic determinat longitudinem porticuum Aquilonaris, et Australis edificii. Et vocat peribolos sive peribulos, muros qui claudebant easdem porticus versus vulgi locum. Et dicitur peribolos a peri quod est circum, et olos quod est totum : quasi murus circumiens extra totam porticum. Dicit ergo quod ille murus, qui claudebat porticum Aquilonaris edificii habebat quinquaginta cubitos longitudinis : ex quo sequitur quod tam longa erat ipsa porticus. Dicit etiam quod eandem longitudinem habebant illa decem gazophylacia, que iuncta erant Aquilonari porticui muri secundi : de quibus supra dictum est in cap. 8. Ait ergo :   [Et peribolus exterior] qui claudebat porticum Aquilonaris edificii ab exteriori parte, scilicet versus vulgi locum, erat.
marg.| {b} Secundum gazophylacia] id est tante longitudinis quante erant illa decem gazophylacia.
marg.| {c} Que erant in via atrii exterioris] Atrium exterius vocat (sicut paulo post habemus) illud spatium, quod erat versus Aquilonem inter edificium Aquilonare, et murum secundum : in quo spatio erat via tendens ab Oriente versus Occidentem inter predicta decem gazophylacia iuncta porticui Aquilonari muri secundi, et gazophylacia que erant sub porticu Aquilonaris edificii. Unde subdit.
marg.| {d} Ante gazophylacia] illa, scilicet que erant sub porticu Aquilonaris edificii, quasi dicat Via illa erat et ante illa decem gazophylacia, et ante illa que erant sub predicta porticu.
marg.| {e} Longitudo eius] etc. Sensus est. Longitudo eius, id est periboli predicti erat.
marg.| {f} Quinquaginta cubitorum : quia longitudo decem gazophylaciorum atrii exterioris erat quinquaginta cubitorum] Expresso igitur quam longa erat porticus Aquilonaris edificii, exprimit longitudinem ipsius edificii dicens.
marg.| {g} Et longitudo] edificii Aquilonaris erat.
marg.| {h} Ante faciem Templi] id est iuxta longitudinem Templi. Per hoc innuit quod sicut longitudo Templi, ita et longitudo edificii Aquilonaris erat disposita ab Oriente in Occidentem : que longitudo erat centum cubitorum. Potest etiam legi de spatio quod erat inter Templum et edificium Aquilonare. Sed prima lectura est melior : quia de illo spatio satis dictum est supra. Quod autem dictum est hic de situ et mensuris edificii Aquilonaris, intelligendum est etiam de situ, et mensuris Australis edificii, sicut paulo infra habemus. Quia vero superius dixerat, quod ostia gazophylaciorum, que erant sub edificio Aquilonari et porticu eius, erant versus Aquilonem ; nec plene prosecutus fuerat de ostiis illis : Ideo redit ad ostia illa dicens.
marg.| {i} Et erant subter gazophylacia hec] scilicet que erant sub his duobus edificiis, Aquilonari scilicet et Australi.   [Subter] dicit, id est in inferiori parte istorum gazophylaciorum, scilicet versus vulgi locum, ubi pavimenta eorum erant inferiora. Erant, inquam.
marg.| {k} Introitus ingredientium in ea] id est eorum qui ingrediebantur in ea.
marg.| {m} De atrio exteriori] id est de illo spatio quod erat inter utrumque edificium, et vulgi locum. Ingredientium dico.
marg.| {5. 133vb} {l} Ab Oriente] id est versus viam Orientalem. Erat enim (ut paulo ante diximus) via quedam ante ostia illorum gazophylaciorum, que ab Orientali parte veniebat per pavimentum Aquilonare, et tendebatur usque contra edificium separatum per spatium illud, quod erat inter edificium Aquilonare et vulgi locum : et similis via erat versus Austrum. Et de via illa poterat aliquis de facili intrare in predicta gazophylacia. Et introitus, id est ostia erant.
marg.| {n} In latitudine periboli atrii] id est muri qui edificium cingebat versus predictum atrium.
marg.| {o} Quod] scilicet atrium.
marg.| {p} Erat contra viam Orientalem]  : quia via Orientalis veniebat per pavimentum, et intrabat illud atrium quod extendebatur usque.
marg.| {q} In faciem edificii separati]  : durabat enim usque ad murum secundum versus Occidentem. Sequitur.
marg.| {r} Et erant ante edificium gazophylacia : et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, que erant in via Aquilonis] etc. Hic ostendit quod tria spatia, que erant circa Templum, in omnibus erant similia. Ait ergo :   [Et erant ante edificium] id est sub edificio, separato scilicet de quo ultimo locutus fuerat. {s}   Gazophylacia, et via] erat   [ante faciem] id est ante ostia.
marg.| {t} Eorum] scilicet gazophylaciorum edificii separati que erant versus Occidentem, et via quatuor cubitis que separabat edificium separatum a muro secundo tendebatur ante ostia illa.
marg.| {u} Iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via Aquilonis] id est in via Orientali que tendebatur ante edificium Aquilonare quasi dicat Gazophylacia edificii separati in omnibus erant similia gazophylaciis edificii Aquilonaris.
marg.| {x} Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum] Non est intelligendum hoc de singulis illorum gazophylaciorum ; quia magis revera erant longa quam lata : sed tantum de porticibus sub quibus illa erant gazophylacia, id est sub quatuor porticibus trium edificiorum : quarum quelibet habebat quinquaginta cubitos in longitudine, et totidem in latitudinem.
marg.| {y} Et omnis introitus] id est ostia.
marg.| {z} Et similitudines] quantum ad declivitatem terre, in qua sita erant.
marg.| {a} Et ostia eorum] id est illa que habebant versus Templum. Introitus vero vocat illa ostia, que erant versus vulgi locum.
marg.| {b} Secundum ostia] id est similia erant ostiis.
marg.| {c} Gazophylaciorum, que erant in via respiciente ad Notum] id est ad Austrum. Ecce quomodo gazophylacia edificii separati dixit esse similia gazophylaciis Aquilonaris, et Australis edificii : ex quo coniicimus illa tria edificia penitus esse similia, ut predictum est. Sequitur.
marg.| {d} Ostium] erat   [in capite vie] que habebat decem cubitos latitudinis.
marg.| {e} Que] scilicet via   [erat ante vestibulum separatum] id est ante porticum edificii separati : quia inter Aquilonarem porticum edificii separati, et edificium Aquilonare erat via decem cubitorum, que reflectebat se versus Templum inter Aquilonare edificium et Aquilonarem coquinam edificii separati. Similis via et similiter reflexa erat inter Australem porticum edificii separati et edificium Australe : et in capite utriusque vie versus vulgi locum erat ostium, sicut supra dicitur. Quod autem ostium non esset in illo capite illius vie, quod erat versus Templum, sed in illo quod erat versus vulgi locum : innuit dicens. {f}   Per viam Orientalem ingredientibus] quasi dicat Si quis de via Orientali, que iacebat ante Australe, sive ante Aquilonare edificium usque ad vulgi locum versus Occidentem, vellet ingredit viam illam decem cubitorum : statim in primo capite illius vie occurrebat ei ostium illius vie Unde satis patet, quod ostium illud non erat versus Templum, sed versus vulgi locum. Sequitur. {g}   Et dixit ad me, gazophylacia {5. 134ra}   Aquilonis, et gazophylacia Austri, que sunt ante edificium separatum : hec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur Sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sanctasanctorum. Ibi ponent Sanctasanctorum, et oblationes pro peccato, et delicto. Locus enim sanctus est. Cum autem ingressi fuerint Sacerdotes non egredientur de Sanctis in atrium exterius : Et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt] etc. Littera plana est. Summa talis est : ut Sacerdotes completo ministerio suo deponant vestes in quibus ministraverant ; et resumptis propriis vestibus poterunt exire ad populum. Ne scilicet vestes Sancte contaminarentur, si extra Sancta portarentur : quod totum mysticum est, ut patet in Glossa Hieronymi
marg.| {a} Cumque complesset mensuras domus interioris] etc. In hoc loco mensuratur ille murus, quem murum medium supra nominavimus : qui dividebat vulgi locum a Sanctuario, id est ab atrio exteriori quod hic dicitur Sanctuarium, quia in eo erat Templum et omnia edificia, preter altare holocaustorum quod erat in atrio interiori. Sed videtur Propheta sibi contrarius : quia prius dicit quod murus iste in quolibet latere quingentos calamos habebat : in fine autem huius capituli dicit, quod habebat longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum. Sicut autem supra habetur, calamus quo vir iste mensurabat, habebat sex cubitos : unde latus huius muri, qui quingentos habuit calamos, videtur habuisse tria millia cubitorum. Sexies enim quingenta, tria millia faciunt. Ad hoc potest dici quod sicut quelibet pars panis dicitur panis ; ita hic quelibet pars calami dicitur calamus : et sic quingenti calami nihil aliud sunt quam quingenti cubiti calamo mensurati. Vel poterat esse quod in calamo, quo vir ille mensurabat post quemlibet cubitum erat signum distinguens cubitum a cubito : et ideo quelibet pars illius totalis calami habens longitudinem unius cubiti vocatur calamus. Si quis autem vellet dicere quod hic fit mentio de cubitis geometricis, quorum quilibet habet sex cubitos humane manus, et ita idem est calamus quod cubitus, cum etiam calamus sex cubitos humane manus contineat. Respondemus non posse stare quod diceret : quia cum Propheta interius edificium cubitis humane manus mensuraverit, si modo mensuraret murum alterius modi cubitis, exprimeret quod alii essent isti cubiti quam illi ; sicut facit inf. quando mensurat altare. Nostra autem expositio (quam etiam ab aliis habemus) textui concordare videtur. Ait enim :   [cumque complesset mensuras domus] id est edificii   [interioris] id est cum ipse mensurasset edificium intra murum, ubi erant omnia edificia. Hoc nomine (domus) supponitur hic totum edificium, sicut supra 40.a. circa principium huius visionis ubi dixit, Et ecce murus forinsecus domus undique. Cum, inquam, mensurasset edificium.
marg.| {b} Eduxit me] extra murum secundum.
marg.| {c} Per viam porte] muri secundi.
marg.| {d} Que respiciebat ad viam Orientalem] id est que erat versus Orientem.
marg.| {e} Et mensus est eam] scilicet portam, id est murum secundum in quo erat porta illa.
marg.| {f} Undique per circuitum] atrii exterioris, quod circuibat ille murus.
marg.| {g} Mensus est autem] illud scilicet latus muri secundi, quod erat.
marg.| {h} Contra ventum Orientalem] id est versus Orientem.
marg.| {i} Calamo mensure] etc. id est calamo quem gerebat ad mensurandum.
marg.| Et quid mensus est ? (Quod sic debeat exponi, patet ex sine capituli : Per quatuor ventos mensus est longitudinem quingentorum cubitorum, etc.)
marg.| {5. 134rb} {k} Quingentos calamos] id est quingentos cubitos distinctos per signa evidentia.
marg.| {l} In calamo mensure] id est in illo magno calamo, quem gerebat ad mensurandum : quia (ut dictum est) in illo magno calamo distincti erant per certa signa singuli cubiti ; sicut fit in ulnis, in quibus mensuratur pannus : et propter hoc mensura singulorum cubitorum hic vocatur calamus, Si enim vellet dicere quod mensurasset quingentos calamos magnos, non addidisset (in calamo :) sed tantum (calamo) dixisset sine (in) sicut in precedenti clausula. Sed quia volebat ostendere, quod illi quingenti calami erant parvi, scilicet cubiti ; et in magno calamo signati : addidit [  In calamo] quasi dicat Non est mensus calamo, sed calamis, id est cubitis signatis in calamo mensure. Et hoc.
marg.| {m} Per circuitum] id est totum latus muri circumeuntis atrium exterius.
marg.| {n} Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos, in calamo mensure per gyrum. Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos, in calamo mensure per circuitum] etc. Littera patet. Sed notandum diligenter, quod ubicumque dicit ipsum mensurasse calamos, semper addit (in) nolens dicere (calamo) sine   [in] sed   [in calamo] propter predictam rationem.
marg.| {o} Per quatuor ventos mensus est murum eius] id est porte Orientalis, de qua mentionem fecerat, id est murum secundum in quo erat porta illa.
marg.| {p} Undique per circuitum] id est quatuor latera ipsius muri circumeuntis atrium exterius. Mensus est, dico, murum, et {q}   Longitudinem] eiusdem muri, id est Orientalis spatii quod erat contra vulgi locum : que longitudo erat   [quingentorum cubitorum] sicut dictum est supra 1. cap.
marg.| {r} Et mensus est [latitudinem] spatii eiusdem que erat   [quingentorum cubitorum] Tanta enim erat latitudo, quanta longitudo : quomodo ergo poterat discerni quando mensurabatur longitudo, et quando latitudo : vel quomodo poterat dici longitudo, que non erat maior latitudine ; vel latitudo que equalis erat longitudini ? Potest dici quod nullo modo poterat discerni inter longitudinem, et latitudinem, ubi erat equalitas utrobique : sed utitur his nominibus   [longitudo, latitudo] ad notandum diversitatem dimensionum. De eo enim quod mensuravit longitudinem, cum postea subiungitur, et latitudinem, bene scitur quod alia dimensio supponitur per latitudinem, quam per longitudinem. Vel potest dici quod longitudo attenditur ante et retro ; latitudo autem dextrorsum, et sinistrorsum. Qui vero Templum intrabat, in quo versus Orientem erat ostium, habebat Occidentem ante, et Orientem retro ; Aquilonem ad dextram, Austrum ad sinistram. Unde quando vir ille mensurabat ab Oriente in Occidentem, dicebatur mensurasse longitudinem, quia mensurabat ante, et retro respectu illius qui Templum intrabat : quando autem mensurabat ab Aquilone in Austrum, dicebatur mensurasse latitudinem, quia mensurabat a dextra ad sinistram. Mensus est, inquam, murum.
marg.| {s} Dividentem inter Sanctuarium, et vulgi locum] Sanctuarium   [ut supra dictum est] hic appellatur atrium exterius, in quo erat Templum, et omnia fere edificia. Illud enim atrium dividebat muras a vulgi loco, ita tamen quod murus ille totus erat in atrio exteriori, ut supra dictum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_42)

Notes :