Capitulum 44
Numérotation du verset
Ez. 44,1
Et convertit me ad viam porte sanctuarii exterioris que respiciebat ad orientem et erat clausa
Numérotation du verset
Ez. 44,2
et dixit Dominus ad me porta hec
clausa erit non aperietur
et vir
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israel
ingressus est per eam
eritque clausa
Numérotation du verset
Ez. 44,3
principi
princeps ipse
sedebit in ea ut comedat
panem
coram Domino per viam vestibuli porte
ingredietur
et per viam eius
egredietur
Numérotation du verset
Ez. 44,4
et adduxit me
per viam porte aquilonis in conspectu domus
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum
Domini et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset
Ez. 44,5
et dixit ad me Dominus
fili hominis pone
cor tuum
et vide
oculis tuis
et
auribus tuis audi omnia
que ego loquor ad te de universis cerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et
pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
Numérotation du verset
Ez. 44,6
et dices ad exasperantem me domum Israel hec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 44,7
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos
adipem
et sanguinem
et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris
Numérotation du verset
Ez. 44,8
et non servastis precepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
Numérotation du verset
Ez. 44,9
hec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur
sanctuarium meum omnis filius alienus
qui est in medio
filiorum Israel
Numérotation du verset
Ez. 44,10
sed et levite
qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt
iniquitatem suam
Numérotation du verset
Ez. 44,11
erunt
in sanctuario meo editui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
Numérotation du verset
Ez. 44,12
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
Numérotation du verset
Ez. 44,13
et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua que fecerunt
Numérotation du verset
Ez. 44,14
et dabo eos ianitores domus
in omni ministerio eius et universis que fiunt in ea
Numérotation du verset
Ez. 44,15
sacerdotes autem
levite filii Sadoc
qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 44,16
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
et custodiant cerimonias meas
Numérotation du verset
Ez. 44,17
cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis
induentur
nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
Numérotation du verset
Ez. 44,18
vitte linee
erunt in capitibus eorum
et feminalia linea erunt in lumbis eorum
et non accingentur in sudore
Numérotation du verset
Ez. 44,19
cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt
et reponent ea in gazophylacio sanctuarii
et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
Numérotation du verset
Ez. 44,20
caput autem suum
non radent neque comam nutrient
sed tondentes attondent capita sua
Numérotation du verset
Ez. 44,21
et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius
Numérotation du verset
Ez. 44,22
et viduam
et repudiatam
non accipient uxores sed virgines
de semine domus Israel sed et viduam
que fuerit vidua a sacerdote accipient
Numérotation du verset
Ez. 44,23
et populum meum
docebunt
quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et immundum ostendent eis
Numérotation du verset
Ez. 44,24
et cum fuerit controversia
stabunt in iudiciis meis
et iudicabunt leges meas et precepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
et sabbata mea sanctificabunt
Numérotation du verset
Ez. 44,25
et ad mortuum hominem
non ingredientur
ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium
et filiam
et fratrem et sororem
que alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
Numérotation du verset
Ez. 44,26
et postquam fuerit emundatus
septem dies
numerabuntur ei
Numérotation du verset
Ez. 44,27
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 44,28
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et
possessionem non dabitis eis in Israel
ego enim possessio eorum
Numérotation du verset
Ez. 44,29
victimam et pro peccato
et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israel ipsorum erit
Numérotation du verset
Ez. 44,30
et primitiva omnium primogenitorum
et omnia libamenta ex omnibus que offeruntur sacerdotum erunt
et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui sue
Numérotation du verset
Ez. 44,31
omne morticinum
et captum a bestia de avibus
et de pecoribus
non comedent sacerdotes
Capitulum 44
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
{5.136rb}
Et convertit ad me viam porte Sanctuarii]
etc. In isto capitulo, in prima parte capituli ostenditur per quam portam ingrediatur Princeps ad sacrificandum Domino. Secundo. Prophete attentio excitatur ibi :
[Et dixit ad me Dominus, fili hominis pone cor tuum]
etc. Tertio filiis Israel improperatur, quod indignas personas recipiebant ad Templi ministerium, ibi :
[Hec dicit Dominus Deus, Sufficiant vobis]
etc. Quarto immundi, et incirconcisi ab introitu Templi excluduntur, ibi
[Omnis alienigena]
etc. Quinto mali Levite a ministerio Sacerdotali degradantur ibi :
[Sed et Levite]
etc. Sexto boni Sacerdotes statuendi dicuntur ibi :
[Sacerdotes autem Levite filii Sadoc]
etc. Septimo agit de vestibus Sacerdotalibus ibi :
[Cumque ingredientur portas atrii interioris]
etc. Octavo de tonsura ibi :
[Caput autem suum non radent]
etc. Nono de uxore ducenda ibi :
[Et viduam, et repudiatam non accipient]
etc. Decimo de doctrina ibi :
[Et populum meum docebunt]
etc. Undecimo de nulla possessione habenda, ibi :
[Non erit autem eis hereditas]
etc. Dicit ergo : {o}
Et convertit me ad viam porte Sanctuarii exterioris]
id est ad viam per quam itur ad portam atrii exterioris, Sanctuarium enim exterius vocatur hic atrium exterius : Sanctuarium autem interius vocatur atrium interius.
marg.|
Et nota quod Propheta prius venerat de porta Orientali ad atrium interius, ut videret gloriam Domini in Templo, sicut dicitur in principio precedentis capituli Hic autem de atrio interiori redit ad eandem portam Orientalem, que specialiter dicitur porta Sanctuarii, quia porta principalior et dignior erat, et quia erat directe contra aperturam Templi. Sed ne credatur quod ad portam venerit atrii interioris, determinat cum dicit.
marg.|
{p}
Ad viam porte Sanctuarii exterioris]
id est porte atrii exterioris. Vel ut aliter iungatur.
marg.|
{q}
Porte Sanctuarii]
id est porte Templi Porte dico.
marg.|
{r}
Exterioris]
id est porte que erat exterior, in muro scilicet atrii exterioris. Lectura prior videtur probabilior : tamen utraque vera. {s}
Que]
porta, vel
[que]
via
[respiciebat ad Orientem, et erat clausa]
Prius fuerat aperta, quando ipse transivit per eam, et quando gloria Domini transivit per eam, sed postea clausa est. Unde postea subditur ratio quare clausa sit. {t}
Et dixit Dominus ad me]
id est vir qui eum circumduxerat, et omnia ei mensuraverat, quem hic vocat Dominum, quia Angelus ille in persona Domini loquebatur, et Dominum significabat.
marg.|
{u}
Porta hec clausa erit, et non aperietur]
cuicumque indifferenter. {y}
Et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam]
quasi dicat,
prol.|
Δ
Quia gloria
marg.|
Mystice possunt hec exponi.
marg.|
{u}
Porta hec clausa erit]
etc. Dicit ergo
[Porta hec clausa erit]
Thema in Annunciatione Domini. Porta, B. Maria, per quam est ingressus in Templum, Ps. 117. Hec porta Domini, Iusti intrabunt per eam, id est per eius intercessionem, Gn. 28.d. Quam terribilis est locus iste. Non est hic aliud nisi Domus Dei, et porta celi. Hec est porta in qua factum est matrimonium inter Booz et Ruth, id est inter Christum et Ecclesiam, Ruth. 4.c. Iuxta hanc portam sedens David audivit mortuum Absalonem adversarium suum, 2Rg.18.g. Ideo dicitur Ier. 7.a. Sta in porta domus Domini. Hec est porta cui appropinquans Dominus suscitavit mortuum, Lc. 7.b. Hoc ostium celi, de quo Io. Apc. 4.a. Vidi, et ecce ostium apertum in celo. Sed quomodo apertum cum hic dicatur
[Porta hec clausa erit]
Aperta fuit ad intromittendum omnes per caritatem clausa per virginitatem. {x}
Et non aperietur]
per fractionem. {y}
Et vir non transiet per eam]
: quia semper incognita viro. Lc. 1.d. Quomodo fiet istud, quoniam, etc. {z}
Quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam]
sicut Sol per vitrum
prol.|
Θ
absque
marg.|
{5.
136va} Δ Quia gloria Domini transivit per istam portam ingrediens in Templum : ideo tante dignitatis, et reverentie erit ista porta, quod non erit in communem usum hominum, sed in specialem solius Principis.
marg.|
Unde subditur.
marg.|
{a}
Eritque clausa Principi]
id est ad usum Principis, id est ita claudetur aliis, ut solum sit in usum Principis. Sicut si diceretur, Dolium istud clausum est, vel obstrusum Regi, id est ; reservatur ad usum, vel ad os Regis. Vel aliter.
[Erit clausa Principi]
id est ad honorem Principis. Notandum enim quod populus veniens ad sacrificandum intrabat per portam Aquilonarem ; et postea gyrans ad Occidentem egrediebatur per viam Australem. Et e converso qui intrabat per portam Australem, egrediebatur per Aquilonarem. Nullus autem per Orientalem portam nisi solus Princeps intrabat, vel exibat. Et in hoc honorabilior, et dignior porta videbatur, quia Dominus per eam intraverat. Et in hoc honorabatur, et privilegiabatur Princeps, in hoc scilicet quod per illam portam intrabat, per quam Dominus intraverat, et in hoc quod solus intrabat cum suis per eam, et non populus.
marg.|
Item in hoc quod per illam eandem portam, et intrabat, et exibat, cum populum oportebat per unam portam intrare, et per aliam egredi.
marg.|
Et quia Princeps non solum intrabat per eam, sed etiam in thalamis, et cenaculo porte, id est porticus quiescebat, et comedebat : ideo subditur.
marg.|
{b}
Princeps ipse]
solus scilicet cum suis.
marg.|
{c}
Sedebit in ea]
id est porta : in cenaculo scilicet, vel in thalamis porticus.
marg.|
{d}
Ut comedat panem coram Domino]
Nomine (panis) intelligitur omnis cibus.
marg.|
Notandum autem quod ex precepto Domini aliquando vescebantur coram Domino in edificiis que erant in atrio Templi, que dicebantur Pastophoria, illi qui offerebant sacrificia, et edebant de sacrificiis suis, sicut dicitur Dt. 12.b. c. et 14.c. et 16.b. et 26.c. et 27.a. Secundum hoc dicitur hic quod Princeps edet panem coram Domino in porta Orientali, id est in thalamis, vel cenaculo porte : quia forte ad istum usum erant ista edificia, cenacula scilicet, et thalami, in porticibus.
marg.|
Θ absque fractione : et sicut radius induit colorem vitri, sic Christus Virginis carnem. Is. 61.d. Exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimento salutis, id est carne, que fuit causa salutis toti mundo : et indumento iustitie circumdedit me, id est carne in qua facta est iustitia pro peccato Ade : quasi sponsum decoratum corona glorie.
marg.|
Primum in Incarnatione : secundum in Passione : tertium in Resurrectione. Sequitur.
marg.|
{e}
Per viam vestibuli porte ingredietur]
id est per viam porticus que erat iuxta portam Orientalem. Vestibulum enim dicitur tota porticus, que habebat duo latera hinc, et inde ; et in medio erat via decem cubitorum, sicut supra dictum est. Et per illam viam dicit ingressurum Principem. Secundum hoc est constructio intransitiva inter istos genitivos
[vestibuli, et porte]
Vel potius nomine
[porte]
accipitur tota porticus ; nomine
[vestibuli]
utraque pars hinc, et inde : Sic enim supra sumitur. Vel nomine
[vestibuli]
accipitur vestibulum octo cubitorum, quod est iuxta portam porticus.
marg.|
{f}
Et per viam eius egredietur]
quasi dicat. Per eandem viam et portam ingredietur, et egredietur Princeps, quod non faciet populus. Sequitur.
marg.|
{g}
Et adduxit me per viam porte Aquilonis]
etc. Vir qui ductor est Prophete, postquam ostendit ei clausam portam Orientalem : adducit eum ad viam porte Aquilonis, et per illam viam inducit eum in atrium interius, ut inde videat gloriam Domini in domo, sicut prius viderat. Et hoc est quod dicit
[Adduxit me per viam porte Aquilonis]
Adduxit inquam.
marg.|
{5.
136vb} {h}
In conspectu domus]
id est adduxit me in atrium interius ante Templum, ut inde possem conspicere domum, et gloriam Domini in domo.
marg.|
{i}
Et vidi]
sicut prius videram.
marg.|
{k}
Et ecce impleverat gloria Domini domum Domini]
Vidit enim lumen, et splendorem, que erant in domo ex presentia Cherubim, et forte etiam vidit virum indutum lineis cum Cherubim, sicut prius viderat supra 8. et 9. et 10 et 12.
marg.|
Unde etiam in precedenti capitulo dicitur, Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit, ut disperderet civitatem, vir scilicet indutus lineis, qui significabat Dominum.
marg.|
Unde etiam supra eodem dicit Dominum ingressum per portam Orientalem.
marg.|
{l}
Et cecidi in faciem meam]
sicut prius cecideram, vel ex terrore maiestatis, vel ex humilitate : quia non reputabat se dignum ut tantam gloriam respiceret.
marg.|
{m}
Et dixit ad me Dominus]
id est Angelus qui me ducebat.
marg.|
{n}
Fili hominis pone cor tuum]
id est affectionem cordis, et attentionem ad ea que videbis, et que audies. Unde subdit.
marg.|
{o}
Et vide oculis tuis]
que tibi ostenduntur.
marg.|
{p}
Et auribus tuis audi omnia que ego loquor ad te de universis cerimoniis domus Domini, et]
id est
[de cunctis legibus eius]
Cerimonias, et leges vocat legales cerimonias, id est sacrificia, et ritus Templi. Cerimonias etiam forte vocat omnes descriptiones edificiorum, quia omnia erant figurativa, et significativa.
marg.|
{q}
Et pones cor tuum in viis Templi]
id est per quas itur ad Templum, a triplici scilicet parte, Oriente, Aquilone, et Austro.
marg.|
{r}
Per omnes exitus Sanctuarii]
id est per omnes vias, vel portas, per quas egressus est a Sanctuario.
marg.|
{s}
Et dices ad exasperantem me domum Israel : Hec dicit Dominus Deus, Sufficiant vobis]
etc. Tertia pars in qua vituperat, et arguit filios Israel, maxime Sacerdotes de hoc quod incircuncisos corde, et carne permittebant vel intrare ad loca sancta, ubi non licebat intrare Gentiles, vel etiam ad offerenda sacrificia Domino, quod non licebat nisi solis Levitis.
marg.|
Unde nota quod filii Israel, et etiam Sacerdotes connubia fecerant cum Gentilibus contra preceptum Domini, et filios qui nati erant ex eis (quos hic Propheta vocat incircuncisos) permittebant accedere ad Sanctuarium Domini. Contra istos, qui hoc faciebant, vel sustinebant, dicit.
marg.|
{t}
Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel]
quasi dicat, Sufficiant vobis quod huc usque in tantum peccastis, et peniteamini de preteritis.
marg.|
{u}
Eo quod inducitis]
etc. quasi dicat. Ideo dico scelera vestra, eo quod inducitis, id est induxistis, et adhuc voluntate inducitis, vel quantum in vobis est, quia induceretis si Templum haberetis sicut prius.
marg.|
{x}
Filios alienos]
sive
[alienigenas]
id est de alienigenis natos.
marg.|
{y}
Incircuncisos corde]
id est immundos, et pessimos voluntate, quia voluntas eorum est ad idola colenda.
marg.|
{z}
Et incircuncisos carne]
ad Litteram, vel libidinosos.
marg.|
{a}
Ut sint in Sanctuario meo, et]
sic
[polluant domum meam]
Hoc exponitur de filiis Sacerdotum quos habebant de alienigenis, qui accedebant ad ministerium altaris.
marg.|
Exponitur etiam de filiis aliorum de populo, quos similiter genuerant de alienigenis, qui volebant sicut Israelite orare, et sacrificia sua offerre in Templo, cum non liceret Gentiles, vel ex Gentilibus natos intrare in Ecclesiam Dei.
marg.|
Unde etiam insurrexerunt quidam Iudeorum in Paulum Act. 21.f.
marg.|
Eo quod credebant eum induxisse Trophimum qui erat Gentilis, in Templum. Sequitur.
marg.|
{5.
137ra} {a}
Et offertis panes meos]
quasi dicat Cum tales sint in atrio, scilicet immundi, et incircuncisi : vos tamen pro eis offertis, o Sacerdotes, et sacrificia, et hostias ab eis sumitis, que in presentia eorum mihi offertis.
marg.|
{b}
Et]
ita
[dissolvistis]
sive
[preteristis pactum meum]
id est precepta legis mee.
marg.|
{c}
In omnibus sceleribus vestr
is.
Et non servastis precepta Sanctuarii mei]
id est ritus sacrificiorum : quomodo et quando fieri debeant, et a quibus sumi debeant hostie, et quibus presentibus debeant hostie offerri Domino.
marg.|
{d}
Et posuistis custodes]
etc. Istud legitur pluribus modis. Potest enim repeti
[non]
sicut vult Hieronymus sic
[Non servistis precepta Sanctuarii mei, et non posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario meo]
id est Non posuistis custodes qui observarent ingressum Sanctuarii, arcentes immundos, et incircuncisos, et indignos ; dignos autem admittentes : sed incircuncisos intrare permittitis. Et hoc.
marg.|
{e}
Vobismetipsis]
id est ad commodum vestrum. Ideo enim nolebant custodiri ostia, sed omnes sinebant intrare : ut omnes offerrent, et sic ditiores essent. Vel
[aliter legitur, ut non repetatur]
non.
[Posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario meo vobismetipsis]
predictos, scilicet incircuncisos, et immundos fecistis custodes, et ministros in observatione Sanctuarii propter commodum vestrum : quia non curabatis utrum mundi vel immundi essent, dummodo ad commodum vestrum, et voluntatem vobis servirent. Nota quod dicit
[Non servastis precepta]
et postea subdit
[Et posuistis custodes]
etc. quasi, Non precepta voluistis custodiri, sed sacrificia oblata. Sicut etiam modo fit in Ecclesia ; boni custodes ponuntur ad paleas colligendas, sed non ad animas salvandas.
marg.|
{f}
Hec dicit Dominus Deus, Omnis alienigena]
etc. Quia predictum scelus faciebant Sacerdotes, et populus sustinebat ; ideo hoc removet, et prohibet de cetero fieri dicens.
marg.|
{g}
Omnis alienigena incircuncisus corde, et incircuncisus carne non ingredietur Sanctuarium meum]
ad adorandum, vel ad sacrificandum.
marg.|
{h}
Omnis filius alienus]
id est de alienigenis natus.
marg.|
{i}
Qui est in medio filiorum Israel]
non ingredietur, supple [
in Sanctuarium meum]
Vel potest dici quod quoslibet Iudeos qui idola colebant ex corde, et in opere, vocat incircuncisos corde, et carne, quia ad ritum Gentilem se converterant. Et istos arceri vult Dominus a sanctuario suo : non solum autem istos vult expelli, sed etiam Levitas qui colunt idola, vult degradari ab officio suo. Unde subdit.
marg.|
{k}
Sed et Levite qui longe recesserunt a me]
id est a cultu meo.
marg.|
{l}
In errore filiorum Israel]
quia errare fecerunt secum filios Israel. Vel
[in errore filiorum Israel]
quia consimili errore erraverunt sicut populus, errore scilicet idololatrie. Et loquitur de Levitis sacerdotalis gradus.
marg.|
{m}
Et erraverunt a me]
euntes scilicet post idola sua. Isti, inquam.
marg.|
{n}
Portabunt iniquitatem suam]
id est penam pro iniquitate sustinebunt, quia captivabuntur, vel degradabuntur. Et nota quod nos habemus hic aliam Litteram ; sed prius prosequamur Litteram, et lecturam beati Hieronymi secundum Hebraicam veritatem : secundum quam sequitur.
marg.|
{o}
Qui erant in Sanctuario meo Editui, et Ianitores portarum domus]
; quia custodia edium, et portarum erat eis commissa. Et hoc erat magnum, quia ad preceptum eorum claudebantur, et aperiebantur ostia : et quos volebant, introducebant : quos volebant excludebant. Et intellige, quod
{5.
137rb} isti erant Sacerdotes qui erant maiores Ianitores, et habebant sub se minores.
marg.|
{q}
Et ministri domus]
: quia in domo Dei fungebantur officio, sive ministerio Sacerdotali : de quo subdit.
marg.|
{r}
Ipsique mactabant holocausta, et victimas populi]
id est immolabant eas coram Domino.
marg.|
{s}
Et ibi]
id est in Sanctuario.
marg.|
{t}
Stabant ante eos]
id est ante populum.
marg.|
{u}
Ut ministrarent pro illis]
id est pro peccatis populi offerrent coram Domino.
marg.|
{x}
Pro eo ergo quod ministraverunt pro eis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis]
quasi dicat. Quia tante dignitatis erant, quod offerebant hostias in Templo pro populo ; et nihilominus idolis immolaverunt pro eis tamquam Sacerdotes idolorum.
marg.|
{y}
Idcirco levavi manum meam super eos]
id est vindictam vel potentiam meam dicit Dominus Deus.
marg.|
{z}
Et portaverunt iniquitatem suam]
id est captivavi eos, et ab officio Sacerdotali degradavi, Unde subditur.
marg.|
{a}
Et non appropinquabunt ad me ut Sacerdotio fungantur mihi]
quasi dicat, Nolo quod de cetero restituantur in pristinum gradum.
marg.|
{b}
Neque accedent ad omne Sanctuarium meum iuxta Sanctasanctorum]
ubi prius solebant intrare.
marg.|
{c}
Sed portabunt confusionem suam]
id est sibi pro meritis redditam. {d}
Et scelera sua]
id est penam pro sceleribus, que fecerunt : quia degradabuntur ab officio Sacerdotali.
marg.|
{e}
Et dabo eos Ianitores domus]
Non maiores Ianitores domus erunt, quorum est precipere, sed minores quorum est ministrare, et servire. Et hoc est quod additur.
marg.|
{f}
In omni ministerio]
id est in communi ministerio.
marg.|
{g}
Eius]
id est domus.
marg.|
{h}
Et universis que fiunt in ea]
quasi dicat, Pro Sacerdotali officio qui holocaustum, et victimas, et omne sacrificium offerre consueverant, redigentur in ultimum gradum, et erunt Ianitores in ignominiam sempiternam ; ut ab universo populo videantur intrante, et exeunte, de quam sublimi dignitate ad ultimum gradum pervenerunt. Ex hoc accipitur auctoritas degradandi Sacerdotes malos, et Clericos. Possunt tamen aliquando privari executione maioris Ordinis, et relinqui in minori officio, sicut hic dicitur. Aliter legitur secundum Litteram quam communiter habemus in libris nostris, que magis, concordat cum littera Septuaginta interpretum ab illo loco.
marg.|
{k}
Sed, et Levite qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua]
Istud non mutatur.
marg.|
{n}
Et portaverunt iniquitatem suam]
illi scilicet Levite Sacerdotalis gradus qui peccaverunt idololatrando, et iam puniti sunt per captivitatem.
marg.|
{o}
Erunt in Sanctuario meo Editui]
id est minores custodes edium, quasi dicat. Quia peccaverunt in idolis, privabuntur Sacerdotio. Sed quia iam captivitate puniti sunt, relinquentur in aliquo officio minori : ut sint Editui.
marg.|
{p}
Et Ianitores portarum domus, et ministri domus]
viles scilicet, et abiecti.
marg.|
{r}
Ipsi mactabunt holocausta, et victimas populi]
idest parabunt eas Sacerdotibus mactando, et excoriando, et intestina lavando : et hoc erat vilissimum officium.
marg.|
{s}
Et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis]
vel pro eis, id est pro populo predicto, scilicet ministerio vili, et abiecto. Et subdit rationem quare ad hanc vilitatem deiicerentur.
marg.|
{x}
Pro eo quod ministraverunt illis]
vel
[pro illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis]
etc. Hec non mutantur. Sequitur.
marg.|
{5.
137va} {a}
Sacerdotes autem Levite]
etc. Supra dixit de degradatione malorum, hic de promotione bonorum. Et est sexta pars capituli. Dicit ergo
[Sacerdotes autem Levite]
id est de genere Levitico.
marg.|
{b}
Filii Sadoc]
genere, et imitatione, id est iusti sicut Sadoc fuit, et filii Iustorum.
marg.|
{c}
Qui custodierunt cerimonias Sanctuarii mei cum errarent filii Israel a me]
id est a cultu meo, quasi dicat Qui inter malos fuerunt iusti, et cultum meum inter idololatras servaverunt, quod magnum est.
marg.|
{d}
Ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem]
id est hostiam pinguem, vel hostie pinguedinem.
marg.|
{e}
Et sanguinem]
hostie
[ait Dominus Deus]
marg.|
{f}
Ipsi ingredientur Sanctuarium meum]
id est Templum ad offerendum incensum ad altare thymiamatis. Unde subditur.
marg.|
{g}
Et ipsi accedent ad mensam meam]
id est ad altare thymiamatis. Altare enim dicitur mensa, supra 41.d. Hec est mensa coram Domino. Vel (Ad mensam) super quam erant panes Propositionis. {h}
Ut ministrent mihi]
ad altare thymiama offerendo, vel in mensa panes proponendo.
marg.|
{i}
Et custodiant cerimonias meas]
id est cultum meum, et ritum omnem sacrificiorum. Sequitur.
marg.|
{k}
Cumque ingredientur]
etc. Septima pars capituli, in qua agitur de vestibus Sacerdotalibus, quales scilicet vestes debent habere cum ingredientur in Sanctuarium, et quales cum egredientur ad populum.
marg.|
Dicit ergo : (Cumque ingredientur portas atrii interioris) portas scilicet muri tertii.
marg.|
{l}
Vestibus]
sive (stolis lineis induentur), habebant enim camisias albas lineas in quibus ministrabant.
marg.|
{m}
Nec ascendet super eos quicquam laneum]
sive
[non induantur lanificiis quando ministrant in portis atrii interioris]
In vestibulo enim iuxta portas erant mense super quas immolabant, ut dictum est superius.
marg.|
{n}
Et intrinsecus]
id est in Adytis, et Sanctissanctorum, ut dicit Hieronymus
marg.|
Vel (intrinsecus), id est in atrio interiori ad altare holocaustorum quod erat in eo.
marg.|
Vel hoc quod dicit
[intrinsecus]
expositio est eius quod dixerat
[in portis atrii interioris]
Et, id est intrinsecus, id est intra portas.
marg.|
Extra portas enim erant mense quedam iuxta ipsas portas, super quas non immolabant, sed super illas mensas que erant intra portas, immolabant sicut planius dictum est supra 40.f. ubi dicitur, Quatuor mense hinc, et quatuor mense inde.
marg.|
Sed queritur de hoc quod dicit, quod non induantur laneis Sacerdotes quando ministrant, quomodo poterant hoc sustinere, quando erat magnum frigus ? Solutio : Posset dici quod ibi erat ignis magnus, et labor, et ideo non habebant frigus.
marg.|
Sed hec solutio nulla est : sed potius vult dicere quod exterius non haberent vestes laneas, sed desuper haberent lineas super vestes laneas quando ministrarent, sicut etiam nostri Sacerdotes. Et hoc est quod dicit
[Nec ascendet super eos]
etc. non dicit
[non erit subtus]
Subdit etiam de aliis ornamentis Sacerdotum dicens.
marg.|
{o}
Vitte linee erunt in capitibus eorum]
sive cidares lineas habebunt super capita sua, id est infusas simplices.
marg.|
{p}
Et feminalia linea erunt in lumbis eorum]
Sed numquid fine hoc habebant feminalia sua quotidiana ? Dicimus quod ita, sed super feminalia usualia induebantur huiusmodi feminalibus
[ut dicunt quidam]
ut tegeretur si quid sordis adhereret feminalibus usualibus. Alii dicunt, quod habebant circa renes quasi linteum quo restringerentur omnes vestes, ne ventus eas dispergeret, et quia illud linteum erat circa renes usque ad genua descendens, ideo vocat
{5.
137vb} illud feminalia. Et tale solent habere mulieres quando ministrant. Tale etiam habent qui parant cibaria, et dicitur succinctorium, et in Gallico habet proprium vocabulum, escorteous.
marg.|
Et nota, quod quedam erant indumenta communia, et magno Sacerdoti, et inferioribus Sacerdotibus, sicut dicitur in Historiis , et Ex. 28. et Levit. 16. feminalia scilicet, et postea subucula, vel camisia linea, et tertio balteus desuper, et quarto cidaris, sive vitta linea in capite. De feminalibus, et camisia, et vitta linea iam dixit : et subiungitur de balteo.
marg.|
{q}
Et non accingentur]
balteo scilicet.
marg.|
{r}
In sudore]
id est non accingentur ita stricte quod graventur usque ad sudorem, id est quod ledantur, et labor sit eis.
marg.|
Per sudorem enim intelligitur labor, et gravamen : secundum quod dicitur Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, id est in labore, et gravamine multo.
marg.|
Et nota quod (sicut dicit Hieronymus ) Septuaginta transtulerunt in hoc loco
[Non accingentur violenter]
Et per hoc significatur eos non esse cingendos stricte, et in arctitudine instar vinctorum qui vinculis leduntur, ne essent inhabiles ad ministrandum.
marg.|
{s}
Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis]
sive stolis suis Sacerdotalibus.
marg.|
{t}
In quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylaciis]
sive in exedris Sanctuarii : quia ad hoc erant illa gazophylacia que erant sub edificio Aquilonari, et Australi, et separato, sicut dicitur supra 42.c. Ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. Et hoc est, quod subditur.
marg.|
{u}
Et vestient se vestimentis]
sive stolis aliis ; antequam exeant ad populum.
marg.|
{x}
Et non sanctificabunt populum in vestibus suis]
id est Non exeant ad populum in illis vestibus Sacerdotalibus : quia si aliquis de populo tangeret vestimenta illa, esset quasi sanctificatus ex tactu, eo modo quo aliquid dicitur sanctificari quando a communi usu separatur. Hoc est, non posset talis qui tetigisset vestes Sacerdotales sanctas, facere opera communia, nec esse cum aliis hominibus. Unde ista sanctificatio equipollebat immunditie ; quia sicut immundus separabatur ab hominibus, ita et taliter sanctificatus. Et ideo forte dicitur Numer. cap. 19.b. quod Sacerdos qui faciebat cineres expiationis, et omnes quicumque tangebant, et tractabant eos, erant immundi usque ad vesperum. Quod mirum videtur, cum illis cineribus alii mundarentur.
marg.|
Sed forte sic intelligendum est quod immundi erant, non quod revera inquinarentur ab eis : sed quia cineres sancti erant, propter tactum eorum oportebat eos separatos esse ab aliis ac si essent immundi, donec essent abluti usque ad vesperum. Sic etiam Episcopi post consecrationem, et Sacerdotes post Missam lavant manus suas, nec auderent communia opera facere, donec lavissent manus : Tamen contra hanc expositionem videtur illud quod dicitur Agg. cap. 2.c. Interroga Sacerdotes Legem dicens, Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum, aut vinum, aut omnem cibum ; numquid sanctificabitur ?
marg.|
Respondentes Sacerdotes dixerunt, Non. Solutio. Vel potest aliter exponi :
[Non sanctificabunt populum in vestimentis suis]
id est non exibunt in vestibus sanctis ad populum sanctificandum, id est benedicendum.
marg.|
Mos enim erat Sacerdotum quando ingressi fuerant in atrium interius ad immolandum pro populo, quod postea exibant ad populum, et benedicebant populo, vel quemlibet de populo pro quo oblationes fecerant, sanctum, et mundum esse dicebant post consummationem sacrificii.
marg.|
{5.
138ra} {a}
Caput autem suum non radent]
omnino, scilicet ita ut nulli capilli remaneant. Hoc enim voluit Dominus ut facerent, ne essent similes Sacerdotibus et cultoribus Isidis atque Serapis.
marg.|
{b}
Neque comam nutrient]
quod proprie luxuriosorum est barbarorumque atque militantium.
marg.|
{c}
Sed tondentes attondent capita sua]
ut sic honestius habitus Sacerdotum demonstretur. Sed contra hoc quod hic dicitur, videtur illud Nm. 8.b. ubi precipitur Levitis, ut aspergantur aqua lustrationis, et radant pilos carnis sue. Solutio : ad hoc potest dici. quod quando consecrabantur, tunc omnino radebantur, sicut dicitur Nm. 8. sed postea non radebant se omnino, sed attondebant, sicut dicitur hic. Vel aliter. Ibi dicitur quod radant pilos carnis sue, non capitis : hic autem dicitur quod non radant caput : unde non est contrarietas. Sequitur de sobrietate Sacerdotum.
marg.|
{d}
Et vinum non bibet omnis Sacerdos quando ingressurus est atrium interius]
Hoc habetur Levit. 10.b. Dixit dominus ad Aaron, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui quando intrabitis in Tabernaculum testimonii ne moriamini : quia preceptum est sempiternum in generationes vestras, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, etc. Sequitur de castitate Sacerdotali, et nuptiali honestate.
marg.|
{e}
Et viduam et repudiatam]
sive
[eiectam non accipient in uxorem, sed virginem]
et non de alieno populo, sed
[de semine domus Israel]
marg.|
{f}
Sed et viduam que fuerit vidua a Sacerdote]
id est relicta
[accipient]
quod intelligendum est de vidua a Sacerdote relicta, et non cognita prius ab illo : quia si non esset virgo non liceret.
marg.|
Item si esset vidua ab alio quam a Sacerdote, et etiam esset virgo, adhuc non liceret eam sumi a Sacerdote.
marg.|
Et de hoc dicitur Levit. 21.b. Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam que repudiata est a marito : quia consecratus est Deo suo.
marg.|
Et in eodem dicitur, Virginem ducet uxorem, etc. Sequitur.
marg.|
{g}
Et populum meum docebunt quid sit]
id est intersit, sive que differentia sit
[inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis]
quasi dicat. Ostensive ad oculum docebunt quid debeant tenere pro mundo et sancto ; et quid vitare tamquam pollutum et immundum. Et hoc continuatur bene ad id quod supra dixerat, quod vinum non biberent in tempore vicis sue, ut sobrii haberent scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, sicut dicitur Levit. 10.
marg.|
{h}
Et cum fuerit controversia]
de his que spectant ad Legem
[stabunt in iudiciis meis et iudicabunt]
Nota quod dicit
[in iudiciis meis]
Iudicabunt enim in loco et vice Domini.
marg.|
Unde habetur Dt. 1.c. Non accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est.
marg.|
Et nota quod
[sicut dicit
Hieronymus
]
in Hbr. habetur simpliciter
[Cum fuerit controversia]
de omni re scilicet sed Septuaginta specificant dicentes
[Cum fuerit controversia sanguinis]
etc. Et nota quod quando Iudicum verba variabantur in aliqua causa, et dissensio erat inter eos : tunc debebant requirere iudicii veritatem a Sacerdotibus, et maxime a summo Sacerdote si causa esset ardua et difficilis : sicut dicitur Dt. capitul. 17.b. Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam, et causam, lepram et non lepram ; et Iudicum intra portas tuas videris verba variari : surge et vade ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad Sacerdotes Levitici generis, et ad Iudicem qui fuerit illo tempore, queresque ab eis : qui iudicabunt tibi iudicii veritatem.
{5.
138rb} Et hoc est etiam quod dicitur Agg. cap. 2.b. Interroga Sacerdotes Legem. Et Malach. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, etc.
marg.|
Sed quia non tantum debent alios docere que noverunt, sed etiam custodire in se, ut possint aliis custodienda precipere
[ut dicit
Hieronymus
]
ideo subdit.
marg.|
{i}
Leges meas, et precepta mea in omnibus Solemnitatibus meis custodient]
in se scilicet, et alios custodire facient.
marg.|
{k}
Et Sabbata mea sanctificabunt]
id est sancte observabunt, et observari facient.
marg.|
{l}
Et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur, nisi ad patrem, et matrem, et filium, et filiam, et fratrem, et sororem, que alterum virum non habuit]
id est sororem virginem, que sit in custodia, et in domo patris, et non habeat alterum custodem a patre, virum scilicet
[in quibus contaminabuntur]
quasi dicat, Ad istos tantum possent ingredi ; nihilominus tamen intrando ad eos, et tangendo, sive sepeliendo, et lavando corpora eorum, immundi fient. Sed contra hoc videtur illud Levit. {c}. 21.c. Ad omnem mortuum non ingredietur omnino ; super patre quoque suo, et matre non contaminabitur.
marg.|
Solutio : Ibi loquitur de summo Sacerdote qui ad nullum mortuum omnino debebat intrare
[unde etiam dominus Papa nullis exequiis dicitur interesse]
hic autem loquitur de aliis Sacerdotibus.
marg.|
Unde etiam Levit. cap. 21.a. dicitur idem quod hic dicitur de ipsis Sacerdotibus minoribus, Non contaminetur Sacerdos in mortuis civium suorum, nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est super patrem, et matrem, et filium, et filiam, fratrem quoque, et sororem virginem que non est nupta viro.
marg.|
{m}
Et postquam fuerit emundatus]
Sacerdos qui contaminatus fuerit in mortuo aliquo, aquis expiationis secundum morem, et ordinem purificationis que scripta est in Lege, Nm. 8.
marg.|
{n}
Septem dies numerabuntur ei]
Utrum isti septem dies numerandi sint post consummatam purificationem que fiebat septem diebus, in quibus die tertio, et septimo aspergebatur aqua expiationis : an isti septem dies numerarentur post inchoatam emundationem, incertum est.
marg.|
Sed melius credo quod postquam fuerat emundatus, id est : lotus aqua : tunc incipiebant numerari septem dies, et die tertio, et septimo aqua expiationis aspergebatur
[ut dictum est]
et tunc postea poterat intrare in atrium interius ad immolandum pro peccato suo.
marg.|
{o}
Et in die introitus sui in Sanctuarium, et ad atrium interius ut ministret mihi in Sanctuario, offeret pro peccato suo]
antequam alias hostias offerat pro aliis [
Ait Dominus Deus]
Hieronymus habet aliam Litteram scilicet [
Offeret pro peccato suo Domino Deo]
Septuaginta
[Offeret placationem]
Sequitur.
marg.|
{p}
Non erit autem eis hereditas]
id est Sacerdotibus. Et subditur ratio quare
[ego hereditas eorum]
marg.|
{q}
Et possessionem non dabitis eis in Israel : ego enim possessio eorum]
id est ego recompensabo eis in meis oblationibus, et decimis damnum hereditatis non habite. Unde postea determinat de victimis, et primitivis, que habebunt loco hereditatis.
marg.|
Et nota quod idem dicitur Numer. cap. 18.c. In terra eorum nihil possidebitis, etc.
marg.|
Item Dt. cap. 18.a. Non habebunt Sacerdotes, et Levite, etc. Ad hoc facit illud quod dicit Hieronymus. Qui Dominum possidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus ; nihil extra Dominum potest habere. Quasi, Si quippiam preter Dominum habuerit, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia ; si aurum, si argentum, si possessiones,
{5.
138va} si variam supellectilem, cum istis partibus non dignatur dominus fieri pars eius. Hoc etiam videtur per hoc quod in Clericatura dicimus ex Ps. 15. Dominus pars hereditatis mee, etc. Item Mt. 5.c. Nisi abundaverit iustitia, etc. Ergo tenemur non habere partem in hereditate, ex quo in Veteri Lege non habebant. Contra inf. proximo dicitur de hereditate Sacerdotis. Item dicitur Levit. ult. c. quod ager aliquando vendebatur Domino ; et erant Sacerdotis : Ergo habebat terram, et agros. Item Sacerdotes habebant suburbana, et villas plures sibi datas, sicut dicitur Nm. 35.a. et Iosue 21.a. Solutio : Dicimus quod Clerici possunt habere proprium, et possunt habere agros, et vineas : sicut dicitur 12.{q}.1. Episcopi de rebus propriis vel acquisitis, vel quicquid de proprio habent, heredibus suis si voluerint, derelinquent : quicquid vero de provisione sue Ecclesie fuerit sive de agris, sive de frugibus, sive de oblationibus, omnia in iure sue Ecclesie servare censuimus. Si qua ergo iura dicant quod Clericus non potest habere proprium
[sicut videtur dicere
Hieronymus
supra]
intelliguntur secundum statum primitive Ecclesie, quando omnes credentes nihil proprium possidebant, sed omnia erant communia, ut dicitur Act. 4.f. Vel loquuntur de consilio, vel de Religiosis : vel quia Clerici magis quam alii tenentur ea que habent, communicare pauperibus. Ad id autem quod obiicitur hic quod non debent habere partem in hereditate populi Sacerdotes, dicendum est, quod in lege dupliciter dicebatur hereditas, sortis scilicet, et persone, sive sortialis, et personalis, Levitis prohibitum fuit habere hereditatem, id est sortem in hereditate, sicut alie Tribus : sed inter alias sortes habuerunt particularem hereditatem, sicut taxavit eis Dominus. Et hec fuit ratio quare voluit eos habere dispersam hereditatem per omnes Tribus, et non per se separatim : ut Sacerdotes manerent in qualibet Tribu, et essent cum populo, et docerent populum qui per diversas sortes erat dispersus. Quod autem haberent Sacerdotes partiales hereditates, patet quia Ieremias, qui fuit de Sacerdotibus Anathot, emit agrum, Ier. 32.b. et Levit. 25.e. habetur de agris, et domibus eorum. Eodem modo, et Clerici nunc possunt habere hereditatem.
marg.|
Sed notandum, quod si alicui Clerico sufficerent bona patrimonialia, non deberet recipere bona Ecclesiastica, nisi forte hac intentione ut distribueret ea pauperibus.
marg.|
Unde Hieronymus 1.{q}.2. Clericos illos convenit Ecclesie stipendiis sustentari, quibus parentum aut propinquorum nulla bona suffragantur : qui autem ex bonis parentum, et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, sacrilegium profecto committunt : et per abusum talium, iudicium sibi manducant, et bibunt. Item Prosper dicit ibidem, Pastor Ecclesie his quibus sua sufficiunt, non debet aliquid erogare : quoniam nihil aliud est habenti dare, quam perdere. Sequitur.
marg.|
{a}
Victimam, et pro peccato]
scienter commisso.
marg.|
{b}
Et pro delicto]
ignoranter scilicet commisso. Septuaginta
[pro peccato, et pro ignorantia]
marg.|
{c}
Ipsi comedent]
Sacerdotes scilicet ; et ideo non debent habere aliam hereditatem. Hoc est quod dicitur Os. 4.b. Peccata populi mei comedent. Et de hoc habetur Nm. 18.b. Omnis oblatio, et sacrificium, etc. Item Dt. 18.a. Sacrificia Domini, et oblationes eius comedent. {d}
Et omne votum in Israel]
idest, omne quod ex voto offertur
[ipsorum erit]
Nm. 18.c. Omne quod ex voto obtulerint filii Israel, tuum erit.
marg.|
{e}
Et primitiva omnium primogenitorum]
id est primitiva que sunt primogenita : ut sit intransitiva constructio.
marg.|
{f}
Et omnia libamenta ex omnibus que offeruntur, Sacerdotum erunt]
Nota quod libationes erant de liquidis que fiebant cum sacrificiis. Quodlibet enim sacrificium habebat suam libationem.
marg.|
Item primitiva omnia animantium, et inanimantium, que scilicet prima nascuntur, et que primum terra gignit, Sacerdotum erant. Unde subdit.
marg.|
{g}
Et primitiva ciborum vestrorum]
id est primitias frugum, vel fructuum terre qui sunt in cibum.
marg.|
{h}
Dabitis Sacerdoti]
ut nihil scilicet gustetis novarum frugum, nisi quod Sacerdos ante gustaverit. De istis primitiis habetur satis Nm. 18. et Dt. 18. Notandum autem quod de primogenitis animalium mundorum intelligitur hoc
{5.
138vb} quod hic dicitur : nam immunda quedam occidebantur, ut canes ; quedam redimebantur, ut asinus ; et hominis etiam primogenitum redimebantur, sicut dicitur Nm. 18.c. {i}
Ut reponat benedictionem]
Sacerdos scilicet.
marg.|
{k}
Domui sue]
: id est ad usum familie sue. Benedictio vocatur bonum abundans, sive bona datio. Et habetur simile 1Rg.25. quod rogavit David Nabal per nuncios ut mitteret ei benedictionem. Sequitur.
marg.|
{l}
Omne morticinum, et captum a bestia de avibus, et de pecoribus non comedent Sacerdotes]
Hoc idem dicitur. Dt. 14.c. Quicquid morticinum est ne vescamini ex eo. Item Levit. 17.a. Anima que comederit morticinum vel captum a bestia, lavabit vestimenta sua, etc. Hoc dicitur de omnibus. Specialiter autem de Sacerdotibus dicitur Levit. 22.b. Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_44)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_44)
Notes :