Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
Hec dicit Dominus Deus porta atrii interioris que respicit ad orientem
erit clausa sex diebus
in quibus opus fit die autem sabbati
aperietur
sed et in die calendarum aperietur
Numérotation du verset
Ez. 46,2
et intrabit princeps
per viam vestibuli porte de foris
et stabit in limine porte
et facient sacerdotes
holocaustum eius
et pacifica eius et adorabit super limen porte et egredietur porta autem
non claudetur
usque ad vesperam
Numérotation du verset
Ez. 46,3
et adorabit populus terre
ad ostium porte illius in sabbatis
et in calendis coram Domino
Numérotation du verset
Ez. 46,4
holocaustum autem
hoc offeret
princeps Domino in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
Numérotation du verset
Ez. 46,5
et sacrificium ephi
per arietem
agnis autem sacrificium
quod dederit manus eius
et olei hin
per singula
ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,6
in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et arietes immaculati erunt
Numérotation du verset
Ez. 46,7
et ephi per vitulum ephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,8
cumque ingressurus est princeps
per viam vestibuli porte ingrediatur et per eandem viam exeat
Numérotation du verset
Ez. 46,9
et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane
porro qui ingreditur per viam porte meridiane egrediatur per viam porte aquilonis non revertetur per viam porte per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,10
princeps autem
in medio eorum
cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,11
et
in nundinis et in sollemnitatibus
erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,12
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum
aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta que respicit ad orientem et faciet holocaustum suum
et pacifica sua
sicut fieri solet in die sabbati et egredietur
claudeturque porta postquam exierit
Numérotation du verset
Ez. 46,13
et agnum eiusdem anni immaculatum
faciet holocaustum quotidie
Domino semper mane faciet illud
Numérotation du verset
Ez. 46,14
et sacrificium
faciet super eo cata mane
mane sextam partem ephi
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur
simile
sacrificium Domino legitimum iuge
atque perpetuum
Numérotation du verset
Ez. 46,15
faciet
agnum
et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Numérotation du verset
Ez. 46,16
hec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum
alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
Numérotation du verset
Ez. 46,17
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis
et
revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
Numérotation du verset
Ez. 46,18
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
Numérotation du verset
Ez. 46,19
et introduxit me per ingressum
qui erat ex latere
porte
in gazophylacia sanctuarii
ad sacerdotes
que respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
Numérotation du verset
Ez. 46,20
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
Numérotation du verset
Ez. 46,21
et eduxit me
in atrium exterius
et circumduxit me per quatuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
Numérotation du verset
Ez. 46,22
in quatuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum
et triginta per latum
mensure unius quatuor erant
Numérotation du verset
Ez. 46,23
et paries
per circuitum ambiens quatuor atriola et culine
fabricate erant subter porticus per gyrum
Numérotation du verset
Ez. 46,24
et dixit ad me hec est domus culinarum
in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
marg.|
Hec dicit Dominus : Porta atrii interioris]
etc. Superius egit de sacrificiis et oblationibus, que fiebant in solemnitatibus principalibus primi mensis et septimi : hic agit iterum de sacrificiis, que fiebant in Calendis et in Sabbatis, in singulis mensibus, scilicet et in singulis septimanis ; maxime autem agit de sacrificiis Principis. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes. Primo determinat per quam portam ingrediatur Princeps ad immolandum. Secundo que sacrificia offerat Princeps et in Calendis, et in Sabbatis, ibi
[Holocaustum autem hoc offeret]
etc. Tertio per quam portam ingrediatur, et egrediatur Princeps, et per quam populus, ibi
[Cumque ingressus est Princeps]
etc. Quarto de possessionibus immobilibus, que alienari vel vendi non possunt, vel dari alienis, ibi
[Si dederit Princeps donum alicui]
etc. Quinto agit de coquinis et de atriolis, de quibus nondum dixerat, ibi : (Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere porte, etc.) Dicit ergo.
marg.|
{x}
Hec dicit Dominus Deus]
etc. id est porta Orientalis, que est in tertio muro.
marg.|
{y}
Erit clausa sex diebus, in quibus opus fit
Nota quod quia supra cap. 44.a. dixerat de porta hac ; Porta hec clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam ; quoniam Dominus Deus ingressus est per eam : erit que clausa Principi. Ideo determinat hic quomodo illud debeat intelligi. Semper enim debet esse clausa in diebus profestis populo, sed potest aperiri Principi : in diebus autem solemnibus debet esse aperta, ut tam populus quam Princeps adoret ad ostium porte illius : sed principaliter Principi
{5.
140va} aperiebatur. {a}
Sed et in die Calendarum aperietur]
id est in festo Neomeniarum. Post sex enim dies erat unus solemnis in qualibet hebdomada : et post triginta dies quando alterius mensis finis et alterius exordium erat, erat solemnitas Neomenie, id est nove lune : de qua Ps. 80. Buccinate in Neomenia tuba, In his diebus iubetur aperiri porta Orientalis interior. Et subditur ratio quare aperiatur.
marg.|
{b}
Et intrabit Princeps per viam vestibuli porte deforis]
id est porte atrii exterioris que erat in secundo muro : viam autem vestibuli vocat viam decem cubitorum, que in medio vestibuli, id est in medio porticus erat. Tota enim porticus, in qua erant plura vestibula et thalami, aliquando vestibulum singulariter vocatur.
marg.|
{c}
Et stabit in limine porte]
atrii interioris quasi dicat. Transibit per portam exteriorem ; et veniet ad portam interiorem, et stabit in limine, nec intrabit in atrium interius : sed Sacerdotes ibi recipient ab eo sacrificia sua, et offerent ea pro eo. Et hoc est quod sequitur.
marg.|
{d}
Et facient Sacerdotes holocaustum eius]
id est pro eo.
marg.|
{e}
Et pacifica eius]
id est sacrificium pro peccato, ut sic reconcilietur Deo. Vel
[Pacifica]
id est hostiam pro pace habita in gratiarum actionem ; vel pro pace et prosperitate habenda.
marg.|
{f}
Et adorabit super limen porte]
Ut postquam hostia sua sacro igne fuerit concremata, et reconciliatus fuerit Deo : tunc adoret gratias agens de acceptione hostie, et de sua reconciliatione.
marg.|
{g}
Et egredietur]
de limine scilicet porte recedet per viam per quam venit.
marg.|
{h}
Porta autem non claudetur usque ad vesperam]
Et subdit causam :
[Et]
id est quia.
marg.|
{i}
Adorabit populus terre ad]
id est ante
[Ostium porte illius in Sabbatis et Calendis coram Domino]
Post Principem enim populus adorabat in solemnibus diebus : tunc enim ad Templum conveniebat populus terre. Et quia supra dixerat, Facient Sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, nec significaverat holocaustorum eius numerum : Ideo nunc infert.
marg.|
{k}
Holocaustum autem hoc offeret Princeps Domino in die Sabbati]
non per se scilicet, sed per Sacerdotes : sicut predictum est, Facient Sacerdotes holocaustum eius, etc.
marg.|
{l}
Sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, et sacrificium ephi per arietem]
id est cum ariete.
marg.|
{m}
In agnis autem]
id est cum illis sex agnis quos offeret singulis Sabbatis, offeret.
marg.|
{n}
Sacrificium]
de simila scilicet.
marg.|
{o}
Quod dederit manus eius]
id est quod, dare voluerit vel quod venerit ei ad manum. Hieronymus habet sic :
[Agnis vero sacrificium quod dederit manus eius]
Quasi dicat, Arieti competit mensura ephi in sacrificium : sed ex agnis fit sacrificium, quod offerre poterit manus eius qui offert.
marg.|
{p}
Et olei hin per singula ephi]
erit scilicet quasi dicat, ubi erit mensura ephi in sacrificio, ibi semper erit hin, id est tertia pars bati in oleo. Sequitur.
marg.|
{q}
In die autem Calendarum]
id est Neomeniarum.
marg.|
{r}
Vitulum de armento immaculatum]
sive
[taurum]
offeret, scilicet Princeps, quasi dicat. Istud festum hoc habebit privilegium amplius a die Sabbati, ut vitulus immoletur. Cetera autem, id est sex agni immaculati, et aries immaculatus,
{5.
140vb} et sacrificia eorum ritum Sabbati possidebunt ; ita duntaxat, ut sicut in ariete ephi offertur sacrificium, scilicet simile, et olei ; ita offeratur, et in vitulo. Unde sequitur.
marg.|
{s}
Et sex agni, et aries immaculati erunt]
quos offeret Princeps in Calendis, sicut dictum est in Sabbatis.
marg.|
{t}
Et ephi per vitulum : ephi quoque per arietem faciet sacrificium]
id est mensuram ephi, id est tres modios simile offeret cum vitulo, et cum ariete.
marg.|
{u}
De agnis autem]
faciet
[sicut invenerit manus eius]
id est cum agnis offeret sacrificium simile, sicut voluerit, et potuerit, vel sicut venerit ei ad manum. Hieronymus habet sic :
[Agnis autem erit]
supple sacrificium :
[sicut invenerit manus eius]
qui offert.
[Et olei hin]
erit
[per singula ephi]
Expone sicut supra.
marg.|
{x}
Cumque ingressurus est Princeps]
etc. Quia supra dixerat quod et Princeps, et populus adorarent ad ostium porte Orientalis interioris atrii, ne crederetur per hoc, quod per eandem viam ingrederetur ad illum locum Princeps, et populus : Ideo hic ponit differentiam ingressus populi, et Principis. Et est tertia pars capituli. Dicit ergo :
[Cumque ingressurus est Princeps]
ad sacrificandum vel ad adorandum. Hieronymus :
[Cumque ingreditur Princeps,
marg.|
{y}
Per viam vestibuli porte]
Orientalis scilicet, et exterioris
[ingrediatur, et per eandem viam exeat]
Que sit via hec, supra eodem expositum est ; ubi dicitur, Intrabit Princeps per viam porte deforis. Vestibulum enim porte dicitur tota porticus iuxta portam.
marg.|
Via autem vestibuli dicitur via decem cubitorum in medio vestibuli, id est in medio porticus.
marg.|
{z}
Et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in Solemnitatibus]
Non enim conveniebat populus terre, nisi in festivis diebus.
marg.|
{a}
Qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam porte Meridiane : et qui ingreditur per viam porte Meridiane : egrediatur per viam porte Aquilon
is.
Non revertetur per viam porte, per quam ingressus est : sed e regione illius egredietur]
In hoc notatur duplex differentia : quia Princeps ingreditur per Orientalem portam ; populus autem per Aquilonarem vel Meridianam. Item quia Princeps per eandem viam intrat, et exit ; sed populus per diversas.
marg.|
{b}
Princeps autem in medio eorum]
qui est, scilicet Princeps in medio eorum, id est inter eos.
marg.|
{c}
Cum ingredientibus ingredietur, et egredientibus egredietur]
id est in eodem tempore poterunt ingredi, et egredi populus, et Princeps, sed per diversas portas. Sequitur.
marg.|
{d}
Et in Nundinis]
etc. Quia supra dictum est de sacrificiis quarundam Solemnitatum, repetit que dixerat, ut det generalem regulam in omnibus Solemnitatibus tenendam, et quas dixit, et quas non dixit. Unde dicit
[Et in Nundinis]
id est in diebus Sabbatorum, et Calendarum.
marg.|
{e}
Et in Solemnitatibus]
aliis, que dicte sunt supra quadragesimoquinto. Pascha, scilicet, et Scenopegia ; et in aliis quas non dixerat ; scilicet in Pentecoste, et in die Expiationis, et generaliter in omnibus festivitatibus generale erit hoc quod sequitur. {f}
Erit sacrificium ephi per
{5.
141ra}
vitulum, et ephi per arietem]
marg.|
{a}
In agnis autem erit sacrificium, sicut invenerit manus eius]
id est offerentis.
marg.|
{b}
Et olei hin per singula ephi]
quasi dicat, hoc erit generale in omnibus Solemnitatibus, quod cum quolibet vitulo offeretur mensura ephi in sacrificium, et similiter cum quolibet ariete, sed cum agnis non taxatur mensura aliqua, nisi secundum voluntatem, et possibilitatem offerentis. Olei autem hin cum quolibet ephi ponatur, ut oleo simila conspergatur. Sequitur.
marg.|
{c}
Cum autem fecerit Princeps spontaneum holocaustum]
ad quod faciendum nullo iure, vel lege, vel voto, vel necessitate aliqua constringitur, sed gratis vult offerre.
marg.|
{d}
Aut pacifica voluntaria Domino]
pro pace scilicet conservanda, vel obtinenda, vel pro pace iam habita. Et dicuntur voluntaria, quando non ex precepto Legis, sed gratuito animo fecerit.
marg.|
{e}
Aperietur ei porta, que respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum]
id est offeret per se, non per Sacerdotes.
marg.|
{f}
Et pacifica sua, sicut fieri solet in die Sabbati]
id est eodem ritu quo dictum est fieri in die Sabbati.
marg.|
{g}
Et egredietur]
completo holocausto, et sacrificio pacificorum.
marg.|
{h}
Claudeturque porta]
Orientalis
[postquam exierit]
Notandum autem quod in hoc est differentia inter Principem, et populum : quia, et in Sabbatis, et in quotidianis quando vult offerre spontanea, semper ei porta aperitur interioris atrii, ut per eam adoret, et stet in limine porte populo autem remanet aperta in Sabbatis, et festis post adorationem Principis, sed non est ita in quotidianis diebus, imo statim clauditur post Principem.
marg.|
{i}
Et agnum anniculum]
etc. Hieronymus ita continuat ad predicta. Quia generaliter dixerat spontaneum aut holocaustum, aut pacifica voluntaria fieri Domino, nec apposuerat taurum, sive vitulum, arietem, vel ovem, hircumque pro peccato : docet quid sit ipsum holocaustum. Agnum, inquiens, anniculum immaculatum, vel perfectum, secundum Aquilam.
marg.|
{k}
Faciet holocaustum Domino]
et non certis diebus, sed (quotidie) et non qualibet hora, sed (mane.) Unde ad confirmationem repetit dicens.
marg.|
{l}
Semper mane faciet illum]
id est offeret agnum, vel (illud) holocaustum.
marg.|
{m}
Et faciet sacrificium]
de simila.
marg.|
{n}
Super eum]
id est super agnum.
marg.|
{o}
Cata mane]
id est per singula mane.
marg.|
{p}
Mane]
in quam
[sextam partem ephi]
quasi dicat Offeret agnum in holocaustum, et insuper ultra hoc offeret cum agno sacrificium de simila sextam partem ephi, id est dimidium modium ephi enim habet tres modios, unde sexta pars ephi est dimidius modius.
marg.|
{q}
Et de oleo]
offeret.
marg.|
{r}
Tertiam partem hin, ut misceatur]
sive (aspergatur) secundum Litteram Symmachi, (Simile sacrificium) ut scilicet ipsum sacrificium de simila conspersum sit oleo. Sacrificium dico.
marg.|
{s}
Domino]
exhibitum, vel exhibendum
[legitimum, iuge atque perpetuum]
per hoc ultimo dictum videtur, quod loquitur de iugi sacrificio, quod fiebat quotidie mane, et vespere secundum Legem, sed non fit hic mentio expresse de vespere, sed per hoc quod loquitur de matutino, dat intelligere de vespertino, quia eodem ritu fiebat. Secundum hoc, illud quod dicitur ab illo loco.
[Et agnum anniculum immaculatum faciet]
etc. exponitur de Principe Sacerdotum : quia
{5.
141rb} summus Sacerdos habebat de propriis sumptibus iuge sacrificium facere.
marg.|
Vel forte Ezechiel, qui multa dicit in ritu huius Templi, que non fuerunt ad Litteram precepta in Lege : etiam hic addit de Rege sive de Principe, quod quotidie ministret sumptus iugis sacrificii, sicut, et Sacerdos summus ministrabat secundum legem, ut sic augmentetur ritus sacrificiorum. Ne autem tradatur oblivioni, quod dixerat repetit Propheta.
marg.|
{t}
Faciet agnum]
id est offeret
[ut predictum est]
in holocaustum.
marg.|
{u}
Et sacrificium]
de simila sextam partem ephi, et olei tertiam partem hin.
marg.|
{x}
Cata mane]
id est per singula mane.
marg.|
{y}
Mane]
inquam
[holocaustum sempiternum]
faciet. Ille enim agnus totus incendebatur, de iugi enim sacrificio nihil remanebat. Sequitur quarta pars capituli.
marg.|
{z}
Hec dicit Dominus Deus, si dederit Princeps donum alicui de filiis suis, hereditas eius filiorum suorum erit, et possidebunt eam hereditarie]
etc. Hieronymus Hucusque sermo de Principe : nunc de heredibus eius precepta tribuuntur : imo de donis, hereditate, atque legatis, quibus dare debeat, et quorum sit vel ad tempus, vel eterna possessio. Aliqui habent
[domum]
sed vera Littera est
[donum]
secundum Hieronymum Alia Littera
[hereditatem]
Filiorum enim est eterna possessio, sed servorum ad tempus. Unde subdit. {a}
Si autem dederit legatum de hereditate sua]
id est si nomine legati dederit aliquid de hereditate sua.
marg.|
{b}
Uni servorum suorum, erit illius usque ad annum Remissionis]
id est usque ad septimum annum Remissionis qui dicitur Deror, vel usque ad Iubileum.
marg.|
{c}
Et]
tunc
[revertetur ad Principem]
Et ita servus habebit usum, vel fructum pro tempore, non proprietatem possessionis, sed filius. Unde sequitur.
marg.|
{d}
Hereditas autem eius filiis eius erit]
Ratio autem quare Dominus id precepit, est quia si Princeps dare posset proprietatem possessionis alienis, tunc distraheretur hereditas Principis ; et ita possent vel ipse vel filii eius indigere, et esset eis occasio spoliandi populum, et auferendi possessionem eis. Ideo sequitur.
marg.|
{e}
Et non accipiet Princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum]
Hereditas refertur ad immobilia, possessio ad mobilia.
marg.|
[Sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua]
marg.|
Sequitur quinta pars capituli, in qua agit de coquinis et atriolis.
marg.|
{f}
Et introduxit me]
qui me ducebat, et qui omnia mihi ostenderat.
marg.|
{g}
Per ingressum, qui erat ex latere porte]
id est iuxta latus porte, sive porticus Aquilonaris. Alia Littera [
Introduxit me post tergum porte in exedras, et thalamos, qui respiciebant ad Aquilonem]
Introduxit, inquam.
marg.|
{h}
In gazophylacia Sanctuarii]
deputati.
marg.|
{i}
Ad Sacerdotes]
id est ad opus Sacerdotum
[que respiciebat ad Aquilonem]
Duxit enim eum ad gazophylacia, que erant sub edificio Aquilonari, et sub porticu eius.
marg.|
Ista autem gazophylacia erant iuncta lateri porte, id est porticus Aquilonaris interioris.
marg.|
Unde per ingressum, qui erat a latere porticus, inductus est in ea.
marg.|
{5.
141va} Et non solum duxit eum ad gazophylacia edificii Aquilonaris, imo, et ad gazophylacia edificii separati, que erant ex parte Maris, sive Occidentis. Unde sequitur.
marg.|
{a}
Et]
Ecce, ibi, id est iuxta illa gazophylacia predicta.
marg.|
{b}
Erat locus vergens ad Occidentem]
sive ad Mare, vel [ut Septuaginta transtulerunt] separatus : quod intelligitur de edificio separato, sub quo erant etiam gazophylacia, ut sub porticibus eius.
marg.|
{c}
Et dixit ad me]
vir qui me ducebat.
marg.|
{d}
Iste est locus ubi coquent Sacerdotes pro delicto, et pro peccato]
id est in istis coquinis, que sunt iuncte gazophylaciis tam Aquilonaribus, quam Occidentalibus, coquent Sacerdotes hostias oblatas pro omissione et transgressione, vel pro peccato scienter, et ignoranter commisso.
marg.|
Unde alia littera habet, Pro ignorantia, et pro peccato. Vel aliter, Ubi coquent Sacerdotes pro delicto et pro peccato, id est ubi coquent partem quam habebunt de sacrificio facto pro delicto, et pro peccato.
marg.|
{e}
Ubi coquent sacrificium]
de simila conspersa oleo.
marg.|
{f}
Ut non efferant in atrium exterius]
id est in locum ad quem possunt venire Laici. Atrium exterius vocat hic illud spatium, quod erat inter murum secundum, et edificia circa Templum.
marg.|
{g}
Et sanctificetur populus]
id est sanctus reputetur : quia sanctus reputabatur ex vicinitate, et contactu sanctarum carnium, vel Sacerdotum ministrantium, et offerentium Domino. Sequitur.
marg.|
{h}
Et eduxit me]
de gazophylaciis predictis.
marg.|
{i}
In atrium exterius]
id est in illud spatium, quod erat inter illa edificia, et murum secundum.
marg.|
{k}
Et circumduxit me per quatuor angulos atrii]
exterioris.
marg.|
{l}
Ecce atriolum erat in angulo atrii]
exterioris. Nota quod quia Propheta erat in edificio Occidentali, duxit illum primo ad illum angulum atrii, quod erat vicinius illi edificio. Et ne credatur tantum ad unum ductus, quia singulariter dixit atriolum : ideo subdit.
marg.|
{m}
Atriola singula per angulos atrii]
erant, scilicet. Unde mensuram eorum, et numerum determinare volens subdit.
marg.|
{n}
In quatuor angulis atrii atriola disposita erant quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum]
marg.|
{o}
Mensure unius, id est eiusdem longitudinis, et eiusdem latitudinis, quatuor erant]
marg.|
{p}
Et paries erat per circuitum ambiens quatuor atriola]
Quodlibet enim atrium pariete cingebatur. Habebat enim a duobus lateribus murum secundum pro pariete, ab aliis duobus lateribus cingebatur alio muro, qui in duabus extremitatibus suis muro secundo cingebatur. Ista autem atriola erant quasi pulchra pratella ad spatiandum. Sequitur.
marg.|
{q}
Et culine]
id est coquine.
marg.|
{r}
Fabricate erant subter porticus]
que porticus erant per gyrum totius edificii, id est in tribus partibus, quia erant porticus, et in parte Orientali, et Aquilonari, et Meridiana.
marg.|
{s}
Et dixit ad me, Hec est domus culinarum, in qua coquent Ministri domus]
id est Templi.
marg.|
{t}
Victimas populi]
sive victimam. Hoc enim Hebraice significat zeba, ut dicit Hieronymus
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_46)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_46)
Notes :