Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
Numérotation du verset
Ez. 5,2
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem
dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio
in circuitu eius
tertiam vero aliam disperges in ventum
et gladium
nudabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,3
et sumes inde parvum numerum
et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset
Ez. 5,4
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis
et combures eos igni ex eo
egredietur ignis in omnem domum Israel
Numérotation du verset
Ez. 5,5
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam
et in circuitu eius terras
Numérotation du verset
Ez. 5,6
et
contempsit iudicia mea
ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt
et in preceptis meis non ambulaverunt
Numérotation du verset
Ez. 5,7
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
Numérotation du verset
Ez. 5,8
Ideo hec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
Numérotation du verset
Ez. 5,9
et faciam in te que non feci
et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
Numérotation du verset
Ez. 5,10
ideo patres comedent filios
in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
Numérotation du verset
Ez. 5,11
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus
nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis
et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam
et non parcet oculus meus
et non miserebor
Numérotation du verset
Ez. 5,12
tertia tui pars
peste morietur et fame consumetur in medio tui
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset
Ez. 5,13
et compleam furorem meum
et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor
et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Numérotation du verset
Ez. 5,14
et dabo
te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
Numérotation du verset
Ez. 5,15
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione
et in increpationibus ire
Numérotation du verset
Ez. 5,16
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos
et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
panis
Numérotation du verset
Ez. 5,17
et immittam in vos famem
et bestias pessimas
usque ad internicionem et pestilentia
et sanguis
transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Ez. 5,1
marg.|
Et tu fili hominis, sume tibi gladium]
etc. In superiori cap secundum sensum litteralem, obsidionem civitatis Hierusalem, et famem obsessorum determinavit. In hoc capitulo determinatur exterminatio plebis, et civitatis : Et ponitur triplex modus exterminii, sicut patebit in litterali expositione. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes.
marg.|
Primo, per quandam similitudinem oppressio, et exterminium populi Hierosolymitani describitur.
marg.|
Secundo, figuram incipit explanare, sed antequam perfecte explanet eam, exterminii causa ostenditur, ibi :
[Hec dicit Dominus Deus : Ista est Hierusalem]
etc.
marg.|
Tertio, figura proposita plenius explanatur, ibi :
[Ideo hec dicit Dominus Deus, ecce ego ad te]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et tu fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos]
id est novaculam acutam. Unde alia littera habet :
[Sume tibi gladium acutum quasi novaculam tonsorum]
Vel gladium, ad litteram, iubet sumere, et radere se gladio ad maiorem terrorem.
marg.|
{g}
Et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam]
in signum, quod et honestas, et virilitas removebitur a Hierosolymis, quia in capite honestas, in barba virilitas apparet. Vel per hoc notatur, quod fortes, et nobiles abscindendi erant a Hierusalem. Unde Is. 3.a. Auferam a Hierusalem, et a Iuda validum, et fortem. Et nota, quod Propheta ligatus erat, et post raditur ad modum stulti, qui primo ligatur, et post raditur, et sic illuditur, in signum quod
{5.
24ra} Δ Iudei essent ab hostibus illudendi.
marg.|
{a}
Et assumes tibi stateram ponderis]
id est in qua res ponderantur, quasi dicat, omnes capillos tuos colliges in unum, et eos ponderabis.
marg.|
{b}
Et]
deinde [
divides eos]
in tres, scilicet partes equi ponderis. {c}
Tertiam partem igni combures]
Hieronymus in originali. In hoc inquit loco, Septuaginta quatuor partes, interpretati sunt. Cumque dixissent : Quartam partem igni combures in medio civitatis, et quartam partem cedes gladio in circuitu eius, et quartam disperges in ventum, quia remanebat eis quarta pars alia, addiderunt de suo. Et quartam partem assumes, et combures eam igni in medio civitatis, quasi non sit ipsa que prima, et aliud quod in prima dixerat, et aliud in ista que addita est. In hac ergo translatione arguit Hieronymus Septuaginta, cum in Hebraica veritate non sint nisi tres partes. Dicit ergo.
marg.|
{c}
Tertiam partem igni combures in medio civitatis]
depicte, scilicet in latere luteo, per hoc significans, quod in medio Hierusalem quidam obsessi igne, id est gravi angustia famis, et miseria pestis essent perituri. Per ignem enim significatur quelibet pena gravis. Et hoc facies.
marg.|
{d}
Iuxta completionem dierum obsidionis]
vel conclusionis, secundum Hieronymus id est ad designandum ipsam obsidionem Hierusalem esse complendam, quia per hoc significatur, ut dictum est, mors obsessorum in civitate. Vel aliter.
marg.|
{d}
Iuxta completionem dierum conclusionis]
vel
[obsessionis]
id est prope completionem illorum dierum quibus dormies super latus tuum ligatus, et reclusus in domo, quando significabis in hoc obsidionem ipsius Hierusalem, quasi dicat, nolo quod antequam significes obsidionem eorum per numerum dierum, quibus dormies super latus tuum, facias hoc, nec post illos dies, sed
[iuxta completionem dierum illorum]
id est prope, ante scilicet quam compleveris dies dormitionis tue, ut per hoc significes, quod in ipsa obsessione non ante, vel post morientur fame.
marg.|
{e}
Et assumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius]
Per hoc significans quosdam illorum capta Hierusalem ab hostibus in circuitu eius, ad litteram occidendos.
marg.|
{f}
Tertiam vero aliam disperges in ventum]
significans illos qui ducendi sunt in captivitatem, vel qui fugerunt in diversas regiones, maxime in Egyptum.
marg.|
Sed ut ostendat, quod nec etiam captivitas novissimum sit malorum, ut dicit Hieronymus Ideo subdit.
marg.|
{g}
Et gladium nudabis post eos]
vel nudabo, secundum Apocalypsim, id est post captivatos, et in diversas regiones dispersos, quia, et in captivitate occidentur, nec in Egypto.
{5.
24va} Δ Erunt securi ubi eos insequetur gladius hostilis, sicut patet Ier. 43. Quomodo etiam in Egyptum insecutus est eos Nabuchodonosor. Sed queritur quomodo hec fecit ad litteram, cum esset ligatus, et iaceret super latus ? Responsio. Forte per alium fecit nudari, ad litteram, gladium, vel Dominus ei tempus quo hoc faceret, indulsit, ut surgeret de dormitione. Sequitur.
marg.|
{a}
Et sumes inde]
id est de parte capillorum dispersa in ventum.
marg.|
{b}
Parvum numerum]
id est paucos capillos iterum colliges.
marg.|
{c}
Et ligabis eos in summitate pallii tui]
ad litteram, ad conservandum. Et in hoc, quod sic colligit capillos dispersos, et conservat, vult significare quod captivati non erant penitus delendi, sed in extremitate captivitatis, que significatur per extremitatem pallii, iterum essent ad terram suam colligendi, secundum illud Esai. 27.d. Et vos congregabimini unus, et unus filii Israel. Vel melius. Per pallium significat Domini custodiam, qua custodivit illos redeuntes. Per summitatem pallii, paucitatem eorum : In extremitate enim potest modicum poni, et non magnum. Sequitur.
marg.|
{d}
Et ex eis]
capillis, scilicet in extremitate pallii tui collectis.
marg.|
{e}
Rursus tolles]
aliquos.
marg.|
{f}
Et proiicies eos in medium ignis, et combures eos igni]
ut per hoc significes, quod ipsi qui de captivitate redibunt, multa dura patientur, quod factum est sub Macedonibus, sicut exponit Hieronymus Sic ergo per ignem significatur Macedonum oppressio, et tribulatio in Iudeis.
marg.|
{h}
Et ex eo]
numero capillorum sic combustorum. Vel
[Ex ea]
parte capillorum combusta.
marg.|
{i}
Egredietur ignis in omnem domum Israel]
id est ex eo populo Iudeorum, vel ex ea urbe Hierusalem erunt quidam, per quos totus populus Iudeorum affligetur tribulationibus, sub Antiocho Epiphane, et tandem a Romanis comburetur. Et hoc est quod dicit, Hieronymus in orig. Et Glossa Sicut etiam Machabeorum narrat historia, etc. 2Mcc. 5. Sequitur.
marg.|
{k}
Hec dicit Dominus Deus : Ista est Hierusalem]
etc. Secunda pars, in qua incipit predictam figuram exponere, causam predictorum malorum ostendens, scilicet peccata Hierusalem. Unde dicit.
marg.|
{l}
Ista est Hierusalem]
Ista scilicet civitas in cuius medio dixi tibi ignem ponendum, etc.
marg.|
{m}
In medio gentium posui eam]
Glossa quasi in umbilico mundi.
marg.|
Unde Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre. A parte enim orientis cingitur Asia, ab occidente, Europa, a meridie, et austro, Libya, et Africa, a septentrione, Scythia, Armenia, et Perside, et cunctis Ponti nationibus.
marg.|
In medio ergo gentium posita est, ut quia erat notus in Iudea Deus, et in Israel magnum nomen eius, omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla, que gentium circa se positarum secuta impietatem, vicit etiam ipsas in scelere suo. Dicit ergo [
In medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras]
vel
[gentes]
ut esset omnibus gentibus in exemplum boni, et cultus veri Dei, et e converso fuit omnibus in exemplum idololatrie, et peccati. Unde dicit.
marg.|
{n}
Et contempsit iudicia mea]
sequens exemplum gentium, in tantum.
marg.|
{o}
Ut plus esset impia]
per idololatriam.
marg.|
{p}
Quam gentes]
aliene.
marg.|
{q}
Et precepta mea]
contempsit, supple.
marg.|
{r}
Ultra quam terre que in circuitu eius sunt]
id est habitatores earum. Continens pro contento. Et nota, precepta vocat, vel moralia, vel cerimonialia, in quibus continebatur quid agerent, vel non agerent. Iudicia autem ipse punitiones in lege taxate.
marg.|
Et Hierusalem contempsit utrumque, ut nec precepta faceret legis, nec transgressiones secundum legem puniret. Unde dicit.
marg.|
{s}
Iudicia enim mea proiecerunt]
retrorsum, ut transgressiones secundum legem non punirent.
marg.|
{t}
Et in preceptis meis non ambulaverunt]
ea observando,
prol.|
Δ
vel in eis
Numérotation du verset
Ez. 5,1
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. {a}
Et tu fili hominis sume tibi gladium]
etc. Per pilos intelliguntur superfluitates, divitiarum. Per barbam, et caput intelliguntur potentes, et nobiles huius mundi, quos radit Propheta, id est quorum rasura in facto suo prefiguratur. Raduntur enim isti, cum divitie eorum comeduntur, dissipantur, et expenduntur, quia ubi multe sunt opes, multi sunt qui comedunt eas, ut dicitur Eccl. 5.c. Sed quo vadunt, aut fugiunt ? Prima pars in ignem, secunda in ventum, tertia in gladium traditur, quia divites huius mundi suas divitias expendunt, alii in igne libidinis, sicut filius prodigus : Lc. 15.c. Alii in vento superbie, et favore laudis humane, ut superbi. Unde Os. 12.a. dicitur de istis duobus insimul : Ephraim pascit ventum, et sequitur estum, id est dives superbus, et luxuriosus pascit, et cibat ventosos homines, adulatores et histriones, pro acquirenda laude, et sequitur estum luxurie, vadens post concupiscentias carnis sue. Alii gladio cedunt pilos suos, qui divitiis suis lites, et bella nutriunt. Quia sicut dicit, Sir. 18.b. Secundum ligna silve, sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Vel pili capitis Prophete, id est Christi, sunt clerici, qui debent ei esse in ornamentum,
{5.
23vb} et decorem. Unde sicut in capillis capitis, et barbe honestas, et virilitas hominis ostenditur, ita in clericis, et sacerdotibus honestas conversationis Christi, et virilitas bone operationis debent relucere.
marg.|
Unde Is. 49.e. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut vestimento vestieris.
marg.|
Item Is. 61.d. Induit me vestimentis salutis, et indumento iustitie circumdedit me. Sed hodie Christus in ipsis qui deberent esse ornatus eius, deturpatur.
marg.|
Dividuntur enim capilli, id est clerici a capite, id est a Christo, gladio peccati, Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum. De hoc gladio dicitur in Ps. 51. Sicut novacula acuta fecisti dolum. Peccatum enim in laico, dolus, vel proditio in clerico est. Sic ergo raduntur a Christo novacula, vel gladio peccati, sed abrasi ponderantur in statera iudicii. Statera enim est iudicium Domini, quod falli non potest.
marg.|
Unde Prv. 16.b. Pondus, et statera iudicia Domini. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et tu fili hominis]
id est o tu predicator humilis.
marg.|
{b}
Sume tibi]
id est ad exonerationem tui.
marg.|
{d}
Gladium acutum radentem pilos]
id est ostende quomodo peccatum a Deo separat sacerdotes, et clericos.
marg.|
{g}
Assumes eum]
ut ostendas, quam acute dividat, et cedat peccatum.
marg.|
{h}
Et duces per caput tuum, et per barbam tuam]
1 ostendes quomodo a Christo qui est caput Ecclesie in quo est honestas, et potestas, que designantur per caput, et barbam, pili eius * id est clerici dividuntur gladio peccati.
marg.|
{a}
Et assumes tibi stateram ponderis]
id est ostendes quomodo ponderantur in statera divini iudicii.
marg.|
{b}
Et divides eos]
id est ostendes diversitatem cleri, quomodo, scilicet, alii comburuntur igne luxurie, alii dividuntur gladio contumelie, alii disperguntur vento superbie. Et hoc est, quod dicit.
marg.|
{c}
Tertiam partem igni combures in medio civitatis]
id est combustam ostendes.
marg.|
Hoc enim igne comburentur in medio Ecclesie, quia omnibus sunt exemplum libidinis, et luxurie. De quo igne dicitur Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina. Et nota quod sequitur.
marg.|
{d}
Iuxta complexionem dierum obsidionis]
Vel
[conclusionis]
Dies obsidionis, vel conclusionis sunt dies vite presentis, in qua anima tamquam obsessa tenetur in corpore, et in eo tentatur multis tentationum machinationibus ab hoste. Unde Iob. 7.a. Tentatio est vita hominis super terram. Sed pili comburuntur iuxta completionem dierum obsidionis, vel conclusionis, quia multi sacerdotes et clerici luxurie, et libidini dediti sunt, etiam in tempore senectutis, quando sunt, iuxta completionem dierum obsidionis sue, id est quando sunt iuxta finem vite, quando mors est in ianua, et vita in exitu. Sicut habetur Daniel. 13.a. Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
marg.|
Unde Ier. 29.e. Fecerunt stultitiam in Israel, et
{5.
24rb} mechati sunt in uxores amicorum suorum.
marg.|
{e}
Et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius]
per quod significantur quidam clerici militares, et bellatores, qui circumeunt tornamenta, et bella, vel qui circumeunt civitates de nocte, sicut fit frequenter Parisiis, et isti gladio accincti, gladio conciduntur, ut ad litteram, sicut sepe contingit, vel spiritualiter a vera vita dividuntur. Vel aliter.
marg.|
{e}
Tertiam partem concides gladio]
discordie. Multi enim sunt qui discordias seminant inter alios, et schismata faciunt in capitulis suis, et isti suo gladio perimuntur. De quo gladio dicitur. Ier. 4.c. Ecce pervenit gladius usque ad animam.
marg.|
{f}
Tertiam vero aliam in ventum disperges]
per quod significantur quidam clerici vento superbie dispersi. De * quo vento dicitur, Iob. 1.d. Ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus.
{5.
24vb} Ier. 4.a. Ventus urens in viis, que sunt in deserto vie filie populi mei, non ad ventilandum, et purgandum. Mt. 7.d. Descendit pluvia, etc.
marg.|
Vel aliter exponitur in bono.
marg.|
{a}
Et tu fili hominis sume tibi gladium]
etc. Dominus enim his verbis penitentem ad confessionem invitat, et modum qui habendus est in confessione in his verbis insinuat. Per gladium enim intelligitur confessio peccati. Unde dicit.
marg.|
{b}
Sume]
gratis, scilicet et voluntarie.
marg.|
{c}
Tibi]
id est ad exonerationem, et utilitatem tui.
marg.|
{d}
Gladium]
id est confessionem peccati. De quo dicitur, Apc. 1.d. Gladius ex ore eius ex utraque parte acutus exibat. Os Domini est ille, qui peccata sua discrete confitetur, ut sic anima ab ipso peccato purgetur : Secundum illud Hieronymus 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Ex ore ergo Domini, id est ex confitente, gladius exit ex utraque parte acutus, quia confessio veri penitentis debet secare vitia carnis, et spiritus, vel commissa, et omissa. Dicit ergo.
marg.|
{c}
Sume tibi gladium]
id est confessionem.
marg.|
{e}
Acutum]
per contritionem.
marg.|
{f}
Radentem pilos]
per satisfactionem : Cum enim gladio raditur, manus apponitur, ut superfluitas pilorum, id est deliciarum per carnis macerationem, vel divitiarum per eleemosynarum largitionem amoveatur, vel ut pili peccatorum omnino abscindantur.
marg.|
Unde hic notantur tres partes penitentie, que sunt confessio, contritio, satisfactio, quia talis confessio integra radit pilos peccatorum. Unde dicit.
marg.|
{g}
Et assumes eum]
marg.|
{h}
et duces per caput tuum]
ut radas, id est confitearis omnia peccata ex voluntate, tamquam ex capite ortum habentia, sive sint nota, sive occulta.
marg.|
{i}
Et per barbam tuam]
ut non solum, que mala sunt aperte confitearis, sed etiam alia, que sunt vitiorum speciem habentia. Vel aliter. Per pilos capitis possunt intelligi peccata cogitationis, et noxie affectionis : Caput enim mentem significat. Per pilos barbe, peccata operis, et locutionis, quia in barba fortitudo significatur. Pilus ergo barbe est superflua fortitudo ad male operandum. Barba etiam est circa os, unde per barbam significantur peccata locutionis. Hec omnia radenda sunt, et peccata cordis, et oris, et operationis, gladio vel novacula confessionis, Iob. 1.d. Tonso capite, per confessionem, corruit in terram, per satisfactionis humilitatem, vel sue vilitatis considerationem, Ier. 40.b. habetur de octoginta viris rasis barba.
marg.|
Et nota, quod Is. 7.d. additur de pilis pedum, ubi dicitur. In die illa radet Dominus in novacula acuta in rege. Assyriorum caput, et pilos pedum, et barbam universam, quod pluribus modis expositum est super illum locum, Is. Et tibi Θ requiratur.
marg.|
Sequitur {a}
Et assumes tibi stateram ponderis]
Hec est discretio, qua peccata debemus ponderare, numerare, mensurare prout sunt gravia, multa, et diuturna. Et ista debemus confiteri, ne manus scribat contra nos in hora mortis, Mane, Techel, Phares, sicut habetur Daniel. 5.g. Quod utique fiet contra eos qui hic peccata sua non numerant, nec ponderant, nec sciunt dividere. Hoc est pondus sanctuarii, ut omnia que fecimus in numero et pondere, et mensura, confiteamur in numero, et pondere, et mensura Sequitur.
marg.|
{b}
Et divides eos]
Que divisio fit in quatuor partes, quoniam in peccatis nostris quatuor habemus attendere.
marg.|
Prima pars est actus malus, qui corde, ore, opere perpetratur.
marg.|
Secunda pars est macula, vel reatus, que ex illo malo actu in anima est, qua Dei similitudo destruitur in anima, et ipsa anima pene eterne obligatur.
marg.|
Tertia pars est delectatio, vel voluptas, qua peccatum committitur, que actum comitatur.
marg.|
Quarta autem est ipsa deformitas ipsius actus, qua actus ille peccatum dicitur, quia secundum Augustinum, caret modo, et specie, et ordine.
marg.|
Una pars scilicet macula in vere penitente in medio civitatis, id est anime, igne Spiritus Sancti comburitur, quia per infusionem gratie invisibiliter intus macula deletur, et similitudo Dei in anima reparatur, et pene eterne obligatio in temporalem commutatur. Hoc est, quod dicitur hic.
marg.|
{c}
Tertiam partem igni combures in medio civitatis]
Secunda autem pars, ipse actus peccati gladio lingue confitentis concidendus est in circuitu civitatis, ut non solum ipsum actum, sed ad omnes circunstantias concidat minutatim, et sigillatim confitendo.
marg.|
Et hoc est, quod dicitur.
[Et tertiam partem concides gladio in circuitu eius]
Tertia autem pars, scilicet voluptas, dispergenda est in ventum, quia delectatio peccatorum oblivioni tradenda est, nec sunt reducenda peccata ad memoriam ad delectationem, sed ad dolorem. Et ideo dicitur.
marg.|
[Et gladium nudabis post eos]
Post hanc enim partem gladius evaginandus est, quia si aliquando delectatio preteritorum peccatorum surripit, quasi mox rediens evaginandus est gladius lingue, ut eam confitendo cedat, Hoc est, quod dicitur hic.
marg.|
Tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabis post eos.
marg.|
Quarta pars, scilicet fetor, et deformitas peccatorum in summitate palli liganda est, quoniam habenda est in memoria, ut erubescamus, quia tam horrendam rem perpetravimus.
marg.|
Hoc est, quod nobis Paulus ad memoriam revocans ait : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? Rm. 6.d.
marg.|
Hic est hedus quem Samson attulit veniens invisere uxorem suam : Idc. 15.a. Id est exprobratio peccati.
marg.|
Hoc est stercus, quod, secundum quod dicitur Lc. 13.b. mittendum se promisit cultor vinee circa radicem ficulnee, ut fructifera fieret. Ob hoc Simon leprosus post curationem lepre, nomen tamen retinuit infirmitatis, quoniam ex quo semel peccavimus, licet a Domino misericorditer mundemur, tamen nos peccatores, et immundos reputare debemus. Si enim.
prol.|
Θ
dixerimus
marg.|
Θ dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. 1. Ioann. 1.d. Sequitur. {a}
Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui]
Peccata tua meditando recolligens in extremitate tue orationis, vel contemplationis, utile est ad ultimum terminare omnia in salubrem amaritudinem de preteritis peccatis, ut sic homo sciat quid habeat ex se, et quid ex Dei munere supra 1.d. Animalia ibant, et revertebantur. Sed numerum parvum debet sumere, quia non necesse est semper omnia peccata sua recolere, sed sub quadam generalitate restringenda sunt : De quibus adhuc subdit.
marg.|
{d}
Et ex eis rursum tolles]
id est ex eorum recordatione tibi onus penitentie, et amaritudinis assumes. Capillos enim tollere est peccata preterita in onus penitentie, et doloris sibi convertere. Et quia in amaritudine debet esse memor benignitatis divine, qua omnia peccata ad nihilum rediguntur, et condonantur, ideo dicit.
marg.|
{f}
Et proiicies eos in medium ignis]
id est divine bonitati ea offeres comburenda in igne Spiritus Sancti.
marg.|
{g}
Et]
ita
[combures eos igni, et ex eo]
igne
[egredietur ignis in omnem domum Israel]
quia ad exemplum unius penitentis multi accenduntur ad idem. Hucusque protenditur ista moralitas. Superius autem aliter expositum est, quia per partem in ventum dispersam significantur superbi in Ecclesia.
[Tertiam inquit partem in ventum disperges]
De quibus subditur.
[Et gladium nudabis post eos]
Per gladium sententia divini iudicii designatur, secundum illud Iob. decimo nono, d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatis est gladius.
marg.|
Post partem autem in ventum dispersam, nudatur gladius, quia superbis, et potentibus fit specialiter in sacra Scriptura semper comminatio eterni supplicii. Sapientie sexto. Potentes potenter tormenta patientur. Sequitur.
marg.|
{a}
Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui]
Per summitatem pallii significatur excellentia prelationis, et dignitatis alicuius, in qua ligantur aliqui in ventum dispersi, quia superbi, et ambitiosi in prelationibus summis statuuntur. Sed ibi ligati sunt, quia sunt ibi, sicut statua, non moventes se. Non enim movent manus ad operandum, linguam ad predicandum. Psalmo centesimo decimo tertio. Manus habent et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt, etc. Vel ligantur ibi, quia officio suo constringuntur, sed post mittuntur in ignem, quia statim postquam potestatem obtinuerint, defluunt in libidinem, vel cupiditatem. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
{d}
Et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medium ignis]
De quo igne dicitur Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Item Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum qui libenter munera accipiunt.
marg.|
{h}
Et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel]
quia quando prelatus cupidus est, vel luxuriosus, subditi per eius exemplum idem faciunt : libenter enim eum in talibus imitantur. Unde Idc. 9.b. dicitur, quod ligna venerunt ad olivam, ficum, et vitem, ut illis preessent, quibus renuentibus venerunt ad rhamnum, que ait, Egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros libani. Et ita factum est, quia cupiditas prelati multos interficit, et accendit. Vel per pallium potest intelligi religio : Summitas pallii austeritas in religione. Sequitur.
marg.|
{k}
Hec dicit Dominus Deus : Ista est Hierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras]
Hierusalem, id est Ecclesia, talis est, et talia fiunt in ea, qualia predicta sunt :
[In medio gentium]
etc. Hec omnia patent usque ad finem capituli de Ecclesia, vel de religione.
marg.|
{5.
25ra} Δ vel in eis perficiendo.
marg.|
{a}
Idcirco hec dicit Dominus Deus, quia superastis gentes, que in circuitu vestro sunt]
sceleribus vestris legem scilicet naturalem transgrediendo, nec fecistis, que alie gentes naturali lege scripta in cordibus suis sepe fecerunt. Vel
[superastis gentes]
dicit in hoc, quod alie gentes colebant Deos suos, et Hierusalem a diversis nationibus habebat Deos, non contenta propriis sicut alie. Vel in hoc, quod gentes consuetudines suas, et statura servabant, et transgressores puniebant, Hierusalem autem non, sed mandata, et statuta patrum libere transgrediebantur. Unde dicit.
marg.|
{b}
Et in preceptis meis non ambulastis]
ea faciendo.
marg.|
{c}
Et iudicia mea non fecistis]
transgressiones preceptorum puniendo.
marg.|
{d}
Et iuxta iudicia gentium, que in circuitu vestro sunt non estis operati]
eas scilicet in sceleribus, et in idolorum cultibus excedendo. Vel
[Non estis operati]
ut faceretis naturali iure, sicut gentes aliquando fecerunt. Naturali enim iure potest Deus diligi. Supervacuitas enim hominum adinvenit idola, non natura, ut dicitur, Sap. 14.b.
marg.|
Unde contra suam naturam est aliud, quam Deum colere. Vel secundum Hieronymum
[Iuxta iudicia gentium, que in circuitu vestro sunt vos estis operati]
exemplum, scilicet idololatrie, et malitie ab eis sumendo.
marg.|
{e}
Ideo hec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te]
etc. Hec est tertia pars, in qua figuram prime partis plene determinat, penam post culpam Iudeorum inferens, Hieronymus
marg.|
Unde ad id quod supra dixerat, quia superastis gentes, que in circuitu vestro sunt, in preceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, tertio refert [
ideo]
Primum, ibi :
[Ideo hec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te]
etc. Secundo, ibi : [
Ideo patres comedent filios in medio tui]
Tertio, ibi :
[Ideo vivo ego dicit Dominus Deus, nisi pro eo, quod sanctum meum violasti]
etc. Et notandum, quod primo dicit penam obsessorum in civitate, qui fame, et peste perituri sunt, ita quod pre angustia famis patres comedent filios, et e converso.
marg.|
Dicit ergo Hieronymus Quia superastis gentes, etc.
[Ideo hec dicit Dominus Deus, ecce ego ad te]
puniendam veniam, scilicet non alius, quasi dicat, qui prius locutus sum super te mala ventura per prophetas, modo inferam.
marg.|
{f}
Et ipse ego faciam]
quasi dicat, non per Angelos, vel per alios ministros, sed ego ipse faciam. In quo notatur magna ira Dei, et vindicta, quia tanta est culpa, quod ipse vult eam punire. Sed quid est hoc ? Nonne Dominus punivit eos per ministerium Chaldeorum, de quo loquitur hic ? Responsio. Modus loquendi est, id est tantum puniam eos, et tale faciam, quod apparebit, quod ego ipse fecerim, quia nullus alius hoc facere potuisset.
marg.|
Tamen intellectus B. Hieronymi videtur alius esse, si bene attendantur verba eius sequentia in originali. Dicitur enim ipse Deus facere iudicia, ut notetur in vindicta Dei discretio, et modus, sive equitas, que proprie competit ei. Unde dicit.
[Ego ipse faciam in medio tui]
O Hierusalem, vel plebs obsessa. Et dicit [
in medio]
ut modum habeant hic. {g}
Iudicia]
id est tormenta iusto iudicio meo inflicta, ut quamvis iratus, non excedam penarum mensuram.
marg.|
{h}
In oculis gentium]
ut omnes videant tuam penam a quibus idololatriam assumpsisti. {i}
Et faciam in te que non feci]
Hieronymus. In nulla alia natione consimilem vindictam assumpsi de aliquibus, qualem accipiam per Chaldeos in te, quia servus qui novit voluntatem domini sui ; et non facit eam, vapulabit multis. Lc. 12.s. {k}
Et quibus similia ultra non faciam]
Hieronymus. Pulchre dixit.
[Similia non faciam]
Multo enim post interfectionem Christi duriora facturus est. Aliud enim est coluisse interdum idola propter que et ante puniti sunt, et aliud Dei filium trucidasse.
marg.|
Vel aliter. {i}
Faciam in te que non feci]
per Babylonios, quia tanta captivitas non precessit, nec in Iudeis, et faciam in te talia per Romanos.
marg.|
{k}
Quibus similia ultra non faciam]
id est tanta ut per
{5.
25rb} Chaldeos facta fuerunt, quibus similia non sunt facta ultra, scilicet tempore status legis.
marg.|
Vel
[Ultra]
id est usque ad longinquum tempus. Vel
[Similia ultra non faciam]
quia pena per Chaldeos facta fuit ad emendationem Iudeorum, sed illa per Romanos fuit vindicta in eternam consumptionem. Et hoc faciam.
marg.|
{l}
Propter omnes abominationes tuas]
id est propter omnia genera abominationum que fecisti. Et que sint illa inaudita que facturus sit in medio Hierusalem, determinat subdens. {m}
Ideo comedent]
etc. Istud
[ideo]
refertur secundum Hieronymum ad supradictum quia scilicet superastis gentes, etc. Vel
[ideo]
propter abominationes tuas, scilicet
[comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos]
pre angustia famis in obsidione. Hieronymus. Legimus 4Rg.6.f. famis necessitate cogente, a matre filium devoratum. Iosephus, quoque in obsidione Hierusalem multa huiusmodi facta commemorat. Quando autem patres filios comederint, vel filii patres, nulla narrat historia, nisi forte in multis malis causa necessitatis hec facta esse credendum sit.
marg.|
Postea dicit Hieronymus. Possumus patres qui comederint filios, et filios qui comederit patres, non solum in Babylonia, sed etiam in Romana obsidione intelligere. Illud quoque, quod dicitur
[Et ventilabo]
etc. magis ad Romanam pertinet captivitatem, quando in toto orbe dispersi sunt. Et hec est in omnem ventum capillorum barbeque dispersio.
marg.|
Hoc enim factum creditur ad litteram, quando obsessa fuit Hierusalem a Chaldeis. Sicut etiam legitur 4Rg.6.f. De muliere que coxit filium suum in Samaria. Unde etiam Lam. 4.b. Dicitur : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filie populi mei. In obsidione etiam per Romanos dicitur accidisse secundum Iosephum qui illi captivitati interfuit.
marg.|
{n}
Et faciam in te iudicia]
id est tormenta, et alia a predictis tibi inferam, et hoc iuste. Et que sint illa dicit.
marg.|
{o}
Et ventilabo universa reliquias tuas in omnem ventum]
quasi dicat, obsessi in civitate ita fame arctabuntur, quod etiam filios suos comedent, et eos qui remanserunt ab illa fame, et peste civitatis, postmodum capta civitate a Chaldeis dispergam captivos in diversas regiones.
marg.|
Unde hic significatur secunda pars figure preostense capillorum. Sed nonne omnis pena a Deo est ? Hec ergo pena a Deo est. Solutio : Non dicit, quod facit, sed quod non dicit se facere.
marg.|
Vel dic, quod comedere filios, et talia non sunt tantum pena, sed cum pena habent culpam, unde Deus eam non facit. Et notandum, sicut dicit Hieronymus quod uni decora sunt, et honesta ac pro merito eorum qui ea sustinent, seipsum Deus facere ea profitetur, ubi autem tristia, et non digna Deo, dicit quidem fieri, sed non a se.
marg.|
Ut ibi :
[Ideo comedent patres filios]
etc. non dixit ego faciam, ut patres comedant filios suos in medio tui, et filii comedant patres suos. Quod autem decorum erat nec Dei maiestati videbatur indignum, ipsum se dicit facere, Unde dicit hic :
[Et faciam in te iudicia]
etc. Et habetur simile supra eodem. b. Ecce ego ad te, et ego ipse faciam in medio tui iudicia in oculis gentium. Sequitur.
marg.|
{p}
Idcirco vivo ego]
etc. Hic determinat tertiam partem capillorum, que cesa est gladio in circuitu civitatis.
marg.|
Unde dicit.
[Idcirco]
etc. Et refertur istud idcirco secundum Hieronymum ad supra dictum : Quia scilicet superastis gentes, etc.
marg.|
{q}
Vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo, quod sanctum meum violasti]
id est templum.
marg.|
{r}
In omnibus offensionibus tuis]
id est idolis que in templo coluisti [
et in cunctis abominationibus tuis]
Idola vocat abominationes, et offensiones, que ipsi colebant.
marg.|
{s}
Ego quoque confringam]
Te, ut referatur hec confractio ad eos qui occidendi erant ab hostibus in circuitu Hierusalem. Vel secundum Hieronymum
[Confringam
{5.
25va} omnia idola tua, et conteram atque concidam. Vel, secundum Septuaginta.
[Abiiciam te]
quia prius abiecisti me. Et construe litteram sic
[Nisi ego confringam pro eo, quod sanctum meum violasti]
Et est Aposiopesis, quasi dicat, nisi confringam, non credatur mihi de cetero. Et ponitur
[quoque]
propter interpositionem.
marg.|
Vel sic coniunge.
[Ego confringam pro eo, quod sanctum meum violasti]
etc. Et
[nisi]
hoc fecero, non amplius credatur mihi.
marg.|
{a}
Et non parcet oculus meus]
oculus misericordie, cum te scilicet video fami, gladio, et servituti colla submittere.
marg.|
{b}
Et non miserebor]
remedium, et solatium in his omnibus conferendo, quia misericordiam meam non mereris. Vel.
marg.|
{a}
Non parcet oculus meus]
oculus misericordie, quantum ad effectum.
marg.|
{b}
Et non miserebor]
in affectu. Vel {a}
Non parcet oculus meus]
oculus misericordie, quantum ad effectum.
marg.|
{b}
Et non miserebor]
in affectu. Vel {a}
Non parcet oculus meus]
mala a te amovendo.
marg.|
{b}
Et non miserebor]
bona tibi in miseria conferendo.
marg.|
{c}
Tertia pars]
etc. Quod obscure dixerat, hic plenius determinat.
[Tertia]
inquit
[pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui]
Hec est pars missa in ignem.
marg.|
{d}
Et tertia pars tui gladio cadet in circuitu tuo]
Hec pars pilorum concisa gladio.
marg.|
{e}
Tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam]
id est in captivitatem per omnes regiones. Et hec pars capillorum in ventum proiecta.
marg.|
{f}
Et gladium evaginabo post eos]
quia nec ibi securierunt, sed ab hostibus occidentur, et affligentur.
marg.|
Nota quod dicit hic Hieronymus in original. quod in translatione Septuaginta ponuntur hic quatuor partes, prius, sic. Quarta pars tui morte atteretur, et quarta pars tui fame consumetur in medio tui, et quarta pars tui gladio cadet in circuitu tuo, et quartam partem tui in omnem ventum dispergam, licet hoc quod nos posuimus : Et quarta pars tui in gladio cadet, de Theodotionis editione sub asteriscis additum sit. Et postea subdit.
marg.|
Hieronymus. Nec hoc dicimus a Septuaginta factum, quibus vetustas auctoritatem dedit, sed per multa secula scriptorum atque lectorum vitio depravatum, quamquam et Aristeus, et Iosephus, et omnis schola Iudeorum quinque tantum libros Moysi a Septuaginta translatos asserant.
marg.|
Hieronymus litteram Septuaginta non ponit, quia secundum suam opinionem Septuaginta non transtulerunt nisi solum libros Moysi.
marg.|
Et in hoc Hieronymo concordat Aristeus, et Iosephus, Tamen Hieronymus dicit alibi, quod totam Bibliam transtulerunt ipsi Septuaginta. Et super principium prologi primi Os., dicit de ordine duodecim Prophetarum secundum Septuaginta, ergo non solum libros Moysi transtulerunt. Et forte in primo adventu ad Ptolemeum transtulerunt libros Moysi, qui dedit eis multa bona, post ad preces eiusdem Ptolemei redierunt, et totam transtulerunt. Et fuerunt de unaquaque tribu sex, et ita Septuaginta duo, sed tacentur duo more Scripture. Sequitur.
marg.|
{g}
Et complebo furorem meum]
id est perfectam vindictam faciam in eos.
marg.|
{h}
Et requiescere]
id est cessare.
marg.|
{i}
Faciam indignationem meam in eis]
id est ab eis, quasi dicat, sic vindicabo me de eis, quod evacuabo omnem iram meam.
marg.|
{k}
Et consolabor]
accepta vindicta de eis. Et habetur simile Is. 1.f. Heu ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Vel aliter.
marg.|
{h}
Requiescere faciam indignationem meam in eis]
id est penam ex ira, et indignatione inflictam, faciam in eis permanere diu.
marg.|
Et est Anthropospathos, humanis enim Deus loquitur afflictionibus, non quod irascatur, sed quod nos per penas, et cruciatus Deum sentiamus iratum. Indignatio autem est interior motus animi. Furor autem est motus
{5.
25vb} exterior ex abundantia interioris indignationis cum impetu erumpens.
marg.|
{l}
Et scient]
id est sentient.
marg.|
{m}
Quia ego Dominus locutus sum in zelo meo]
quia tunc discet in pena me per Prophetas quos deridebant locutum fuisse in indignatione, et ira. Et loquitur non de consumptis fame, et peste, vel gladio, sed illi, scilicet qui dispergentur in omnem ventum captivi
[scient]
id est aliorum motus in fame, et peste, et gladio, et suis etiam miseriis sentient me iratum, quem clementem scire noluerunt. Quod autem dicit
[in zelo meo]
Glossa Hieronymi. Zelus sub metaphora viri, et uxoris accipiendus est, qui quandiu uxorem diligit zelotypus est, si neglexerit, dicit illud infra 16.e. Zelus meus recessit a te, et ultra non irascar tibi.
marg.|
{n}
Cum implevero omnem indignationem meam in eis]
id est cum perfecte, et omni genere tormentorum eos puniero, tam peste, et fame, quam gladio et captivitate.
marg.|
{o}
Dabo te]
O Hierusalem {p}
In desertum]
quantum ad solitudinem ipsius Hierusalem, et quantum ad circumadiacentes ei civitates, et villas.
marg.|
{q}
Et in opprobrium]
quantum ad personas. Alia littera : Transeuntes sibilabunt, et movebunt capita sua. Tamen littera Hieronymi est.
marg.|
{o}
Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus]
vel
[in gentibus que in circuitu tuo sunt]
ut scilicet que ceteris in exemplum virtutum esse debuerat, sit exemplum miseriarum. Unde adhuc dicit.
marg.|
{r}
In conspectu omnis pretereuntis]
ut omnes transeuntes per Iudeam videant eam in solitudinem redactam. Unde referendo singula singulis, sic iunge litteram.
marg.|
{o}
Dabo te in conspectu omnis pretereuntis]
ut omnis peregrinus transiens per te videat te desertam.
marg.|
Et iterum.
[Dabo te in opprobrium in gentibus, que in circuitu tuo sunt]
que te tenebunt captivam.
marg.|
Primum ad civitates refertur, secundum ad personas. Sequitur.
marg.|
{s}
Et eris opprobrium]
quantum ad vilem penam.
marg.|
{t}
Et blasphemia]
quantum ad idololatrie culpam.
marg.|
{u}
Et exemplum]
aliis, ut caveant sibi visa vindicta in te.
marg.|
{x}
Et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt]
stupor, scilicet de tam subita tua destructione, quod scilicet tam subito viduata est domina gentium, et princeps provinciarum facta est sub tributo. Et hoc erit.
marg.|
{y}
Cum fecero in te iudicia]
id est tormenta predicta iuste illata.
marg.|
{z}
In furore, et in indignatione, et increpationibus ire, que ego Dominus locutus sum]
ventura super te per Prophetas. Aliqui non habent
[que]
sed Hieronymus habet.
marg.|
Et secundum hoc, quod non est ibi : [
que]
est quedam interpositio hoc quod dicit :
[Ego Dominus locutus sum]
quasi dicat : immutabile est, sic implebitur ut dixi.
marg.|
Et notandum, quod sicut dictum est, furor est motus animi exterius erumpens : indignatio est interior motus, increpatio autem ire est flagellum, vel ipse actus flagellandi, ex ira procedens.
marg.|
In hoc autem, quod dicit :
[Increpationibus ire]
innuit iram suam non esse ad consumptionem, sed ad correptionem.
marg.|
Unde Iob. 5.c. Increpationem Domini ne reprobes, etc. Et hoc iterum erit, quod scilicet erit opprobrium, et blasphemia, etc.
marg.|
{a}
Quando misero sagittas famis pessimas in eos]
id est famem omnia interiora penetrantem, sicut sagitta omnia penetrat.
marg.|
Et dicit [
Pessimas]
ut scilicet nihil desit ad famis angustiam : Erit enim panis parvus, id est vilis et parvus, et immundus, et vanus, ita ut robur non habeat, id est efficaciam nutriendi. Unde enim postea dicit :
[Et famem congregabo]
etc. Dicit ergo :
[Quando misero sagittas famis pessimas in eos]
id est famem omnia penetrantem, et occidentem, ad litteram, sicut sagitta.
marg.|
{5.
26ra} Unde dicit.
marg.|
{a}
Que erunt mortifere, et quas mittam, ut disperdam vos]
id est omnia, que ad famem faciunt vobis simul inferam.
marg.|
{b}
Et conteram in vobis baculum panis]
vel
[firmamentum]
secundum aliam litteram, ut non habeat efficaciam nutriendi.
marg.|
Et habetur. Idem, ut supra 4. Et Is. 3.a. Repetit autem de fame, ut credatur ei certius, et ut addat, dicens.
marg.|
{c}
Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem]
id est animalia nociva, quia tempore famis solent bestie homines devorare, quia non habent quid comedant.
marg.|
Et ideo famem, et bestias huiusmodi iungit.
marg.|
{d}
Et pestilentia]
id est morbus ex fame proveniens, vel ex corruptione cadaverum mortuorum in civitate pre angustia famis.
marg.|
{e}
Et sanguis]
id est gladius hostium.
marg.|
{f}
Transibunt per te]
quia alii morbo, alii gladio morientur. Unde dicit.
marg.|
{g}
Et]
pro id est
[gladium inducam super te]
Et ut de hoc certi sint, subdit.
marg.|
{h}
Ego Dominus locutus sum]
quasi dicat, inviolabile est hoc, et immutabile.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_5)
Notes :