Hugo de Sancto Caro

<37.3690-1> Prologus ‘Vidi et audivi... in his verbis’

Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,1 
prol.| HSC1. {5. 5.2ra} « Vidi et audivi vocem unius aquile volantis per medium celi, dicentis voce magna : Ve, ve, ve habitantibus in terra » (Apc. 8.d). In his verbis ostenditur causa, et materia scribendi apud Ezechielem, et tempus, et Auctor. Per aquilam enim significatur auctor, que in principio etatis videt acute, unde dicitur aquila, ab acumine visus, reverberata enim acie solem intuetur. Cum autem senescit, hebetatur visus eius, donec artificio, et beneficio nature reiuvenescat, et acumen visus resumat. Sicut ergo in principio, et in fine acute videt, in medio autem subobscure. Sic Ioannes in principio Evangelii sui ita alte incepit, et intonuit, quod si altius intonuisset, totus mundus capere non potuisset. Similiter in fine, scilicet, in sermone Domini facto in cena, ita profunde locutus est, quod vix adhuc aliquis sufficit intelligere : In medio difficultatem habet. Similiter Ezechiel in principio, et in fine difficultatem habet ; quia (sicut ait Hieronymus in Prologo super Bibliam) Ezechiel principium, et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebreos ipse partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,2 
prol.| HSC1. Sicut etiam Ezechiel vidit quatuor animalia, quatuor facies habentia, que quatuor significant Evangelistas, infra 1.b. Similiter Ioannes vidit quatuor animalia eiusdem figure, que significant quatuor Prophetas maiores. Inter quos facies aquile convenit Ezechieli in Prophetis ; Ioanni in Evangelistis, et hoc propter excellentiam utriusque quam habent in principio, et in fine, unde bene significantur per aquilam. Patet ergo Auctor ; tempus designatur, quia Ioannes vidit hanc visionem in fine vocis quarti Angeli qui erat unus de septem, quibus datum est nocere terre, et mari ; in quo significatur Ezechielem scripsisse post quatuor persecutiones populi Iudeorum.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,3 
prol.| HSC1. Prima fuit in Egypto, secunda in terra promissionis a finitimis gentibus, tertia quando decem Tribus captivate sunt ab Assyriis, quarta quando a Chaldeis, quinta sub Antiocho Epiphane, sexta sub Tito, et Vespasiano, septima sub Elio Hadriano, cum interdictum fuit, ne quis Iudeus remaneret ultra in Iudea. Per hoc ergo quod Ioannes vidit hanc visionem de aquila in fine vocis quarti Angeli, cum adhuc restarent tria ve, significatur tempus prophetie Ezechielis. Iam enim quando prophetavit, et scripsit hec, transierunt populi Dei quatuor persecutiones, et tres adhuc erant secuture, quod significatur in hoc quod dicit, ve, ve, ve, quasi dicat Quadruplex pertransit persecutio, sed adhuc restat triplex. Causa scribendi significatur in hoc quod dicit ter, ve. Nam cum Ioachin cum matre sua, et multis de populo, inter quos erat Ezechiel, reddidisset se Nabuchodonosor, iam elapsis quinque annis a transmigratione, et Hierusalem adhuc remanente in gloria, ceperunt murmurare illi qui transmigraverant, et dicebant quod Ieremias non esset locutus Spiritu Domini, et Hierosolymite ceperunt eis, et Prophetis etiam insultare, et alienigene etiam infestabant eos.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,4 
prol.| HSC1.Quod videns Ezechiel scripsit ad consolationem captivorum, et ut eos a murmure revocaret et Hierosolymitas a Prophetarum irrisione, et alienigenas ab infestatione. Unde dicit. Ve, ve, ve, etc. Ve murmurantibus, ve irridentibus, ve infestantibus. Ex hoc etiam patet materia litteralis. Nam materia sunt captivi murmurantes, Hierosolymite irridentes, alienigene infestantes.
prol.| HSC1. Materia spiritualis sunt duo populi, alter Dei, alter Diaboli. Intentio spiritualis, sive causa scribendi est consolari bonos ex futura pena malorum quibus dicit : Ve propter superbiam vite, ve propter carnis concupiscentiam, ve propter concupiscentiam oculorum.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,5 
prol.| HSC1. Modus agendi talis est, alicubi planus est, alicubi obscurus. Planus est in exhortationibus, et comminationibus : Obscurus in visionibus, maxime in principio, et in fine. In medio enim planus est. Et hoc notatur per aquilam, que (sicut dictum est) acutius videt in principio, et in fine, quam in medio. Similiter iste Propheta profundior est in principio, et ita nobis est obscurior. Idem etiam significatur per hoc quod dicit : Vidi, et audivi. Videre enim refertur ad visiones ostensas, in quibus Ezechiel obscurus est, et difficilis ; audire autem ad admonitiones, et comminationes, in quibus planior est.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,6.1 
prol.| HSC1. Partitio autem huius libri secundum diversitatem materie attenditur. Dictum est enim quod materia huius libri {5. 5.2rb} sunt Hierosolymite insultantes, alienigene infestantes, et illi qui transmigraverant, murmurantes. Secundum hoc ergo, liber iste totalis dividitur in tres partes principales. In prima parte comminatur Iudeis insultantibus, in secunda gentibus infestantibus, in tertia loquitur transmigratis murmurantibus, consolans eos, et revocans a murmure promissionibus.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,6.2 
prol.| HSC1. Ista triplex libri partitio significatur infra 3.d. ubi Ezechieli liber scriptus intus, et foris ostenditur, in quo cripta erant lamentationes et carmen et ve.
prol.| HSC1. In prima parte continentur lamentationes captivitatis, quantum ad insultantes Iudeos, et hoc usque ad vicesimum quintum capitulum.
prol.| HSC1. In secunda parte continetur ve omnimode destructionis, quantum ad gentes infestantes, et hoc a vicesimo quinto capitulo usque ad quadragesimum capitulum. Ibi enim agitur de destructione diversarum gentium, Ammon, et Moab, Idumeorum, Palestinorum, Tyriorum, et aliorum ; precipue Sidonis Egypti cum eius Principe, Gog, et Magog ; et hec pars protenditur a vicesimo quinto capitulo usque ad quadragesimum capitulum.
prol.| HSC1. In tertia parte continetur carmen consolationis quantum ad murmurantes, ut sic revocentur a murmure. Eis namque qui transmigraverant voluntarie, promittitur reversio, et Hierusalem reedificatio, et Templi, et Terre distributio, et hoc a quadragesimo capitulo usque in finem.
prol.| HSC1. Prima pars continet viginti quatuor capitula, secunda quindecim, tertia novem. In prima parte continentur visiones quinti anni, et sexti, et septimi.
prol.| HSC1. In secunda parte continentur visiones septimi anni in parte, et decimi, et undecimi, et duodecimi. In tertia parte continentur visiones vicesimi quinti anni. Visiones autem quinti anni protenduntur usque ad octavum capitulum, et ab octavo capitulo usque ad vicesimum protenduntur visiones sexti anni. Et a vicesimo usque ad vicesimum nonum annum protenduntur visiones septimi anni. Visiones autem decimi anni protenduntur a vicesimo nono capitulo usque ad tricesimum primum. Visiones vero undecimi anni a tricesimo primo usque ad tricesimum secundum. Visiones duodecimi anni a tricesimo secundo usque ad quadragesimum, et a quadragesimo capitulo usque ad finem libri protenduntur visiones vicesimi quinti anni.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,7 
prol.| HSC1. Notandum etiam quod in prima visione imaginarie ostenditur materia totius Libri, et alie forte visiones non sunt, nisi expositio prime. In prima enim visione ostenditur ventus turbinis veniens ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, in quo intelligitur exercitus Chaldeorum cito, et impetuose veniens, et abundans ad modum pluvie, et combustio Hierusalem. In secunda parte visionis ostenduntur quatuor animalia, et quatuor rote iuxta ea, per que intelliguntur quatuor regna, sub quibus persecutionem passus est populus Iudeorum. In tertia parte visionis ostenditur firmamentum, et thronus super firmamentum et sedens in throno ; per quod intelligitur predicta non accidere casu, et fortuna, sed auctoritate et potentia Dei.
Numérotation du verset Ez. Prol.3690-1,8 
prol.| HSC1. Per hoc etiam quod supra capita animalium erat firmamentum, intelligitur ultio divina processura in illa regna que destruxerunt Israel. Per hoc etiam quod thronus est in firmamento, et super thronum sedens, intelligitur stabilitas, et restauratio Hierusalem, et pacificatio Dei cum populo. Isti ergo visioni quantum ad ea que dicuntur de vento rubiginis, et nube, et igne.
prol.| HSC1. Item quantum ad rotas et animalia, et quantum ad hoc quod firmamentum et thronus significant auctoritatem divinam, et potentiam ; respondent visiones prime partis totius libri usque ad vicesimum quintum capitulum, in quibus agit auctor de obsidione, et subversione, et combustione Hierusalem, et de oppressione Iudeorum a diversis regnis, Domino eis potentiam super eos prestante.
prol.| HSC1. Quantum autem ad hoc quod similitudo firmamenti super capita animalium, respondent ille visiones in quibus agitur de ultione in regna que oppresserunt Israel, et hoc a vicesimo quinto capitulo usque ad quadragesimum.
prol.| HSC1. Quantum autem ad hoc quod firmamentum, et thronus super firmamentum, et in throno sedens, stabilitatem Hierusalem significat, et restaurationem, Dominumque eam regentem ; respondet ultima visio, in qua agit de reedificatione Hierusalem, et ritu Sacerdotii reformando, et divisione Terre, et pace populi, que omnia determinantur a quadragesimo capitulo usque ad finem libri. Prima visio huius libri difficilis est, ultima difficillima que agit de Templo.
Explicit Prologus Auctoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Prologus ‘Vidi et audivi... in his verbis’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_Prol.3690-1)

Notes :