<37.492> Prologi Hieronymi in Ezechielem expositio Hugonis
Numérotation du verset
Ez. Prol.492,1
marg.|
{5.
5.2va}
Ezechiel Propheta]
etc. Huic operi premittit Hieronymus Prologum, qui habet novem partes. In prima parte ostenditur quis Auctor libri, et qualis, et ubi, et quibus scripserit, causaque scribendi. Secundo, quo tempore scripsit, ibi :
[Tricesimo autem etatis sue anno]
etc. Tertio, quo stylo, ibi :
[Sermo eius]
etc. Quarto, genus et officium eius determinat, ibi :
[Sacerdos, et ipse]
etc. Quinto, difficultatem operis in principio, et in fine, ibi :
[Principia voluminis]
etc. Sexto, commendat editionem Septuaginta in Ezechiele, quia consonat Hebraice veritati, ibi :
[Sed et vulgata eius]
Septimo, ponit admirationem suam de Septuaginta Interpretibus, ibi
[Unde satis miror]
Octavo, Paulam, et Eustochium ad legendum suam translationem invitat, ostendens quod secundum suam novam translationem magis sit legendus liber iste, quia per cola, et commata scriptus est, ibi :
[Legite igitur]
Nono, et ultimo prevenit detractores ne operi suo detrahant, ibi :
[Si autem amici mei]
Dicit ergo. {a}
Ezechiel]
Ecce quis.
marg.|
{b}
Propheta]
Ecce qualis.
marg.|
{c}
Cum Ioachin rege Iuda captivus ductus est in Babylonem]
4Rg.24.c.
marg.|
{d}
Ibique eis qui cum eo captivi fuerant, prophetavit]
In hoc notatur ubi, et quibus prophetavit. Causa autem prophetie subinfertur.
marg.|
{e}
Penitentibus quod ad Ieremie vaticinium se ultro adversariis]
id est Chaldeis.
marg.|
{f}
Tradidissent]
sponte, sicut habetur 4Rg.24.c.
marg.|
{g}
Et viderent adhuc urbem Ierosolymam stare]
Sedecia regnante.
marg.|
{h}
Quam ille casuram esse predixerat]
ut supra dictum est, et tamen tota prophetia eius verificata est, sicut patet 4Rg.25.
marg.|
{i}
Tricesimo autem anno]
etc. Secunda pars, in qua tempus prophetie eius determinatur. Dicit ergo.
marg.|
{i}
Tricesimo autem etatis sue anno]
De hoc erit questio infra.
marg.|
{k}
Et captivitatis quinto exorsus est ad concaptivos loqui]
ad consolationem eorum.
marg.|
{l}
Et eodem tempore]
transmigrationis scilicet, et captivitatis. {m}
Licet posterior]
inciperet, scilicet prophetare.
marg.|
{n}
Hic]
id est Ezechiel. {o}
In Chaldea]
ad murmurantes. Et {p}
Ieremias in Iudea]
ad insultantes prophetavit. Ieremias enim incepit prophetare a tertio decimo anno Iosie, sicut habetur Ier. 15. Ezechiel autem incepit anno quinto transmigrationis Ioachin, sicut dicitur infra 1.a.
marg.|
{q}
Sermo eius]
etc. Tertia pars in qua determinatur quo stylo scripserit. Dicit ergo :
[Sermo eius, nec satis disertus, nec admodum rusticus est, sed ex utroque medio temperatus]
quasi dicat : Mediocri stylo usus est, hac scilicet mediocritatis linea, ut nec haberet sermo eius multam elegantiam, nec omnino careret. Ieremias enim rusticano modo locutus est ; Isaias vero urbano, iste vero modum medium tenuit.
marg.|
Vel secundum quosdam sic exponitur
marg.|
{5.
5.2vb}
{q}
Sermo eius]
etc. id est nec multum profundus sententiis, quantum scilicet ad medium libri.
marg.|
{r}
Nec ad modum rusticus est]
id est non omnino carens pondere sententiarum.
marg.|
{s}
Sacerdos et ipse fuit]
sicut dicitur infra.
[Sicut et Ieremias]
Et est hec quarta pars in qua genus eius, et officium exprimit. {t}
Principia voluminis, et finem magnis habens obscuritatibus involuta]
: Et est quinta pars. Sequitur.
marg.|
{u}
Sed et vulgata]
etc. Sexta pars in qua commendat translationem Septuaginta, quantum ad hunc librum, dicens :
[Sed et vulgata eius editio]
etc. Translatio Septuaginta in omnibus Libris, preterquam in Psalmis dicitur translatio vulgata, et erat satis commune verbum tempore Hieronymi. In Psalmis autem dicitur editio vulgata quedam que fuit inventa in Iericho, et nescitur a quo facta fuerit. Dicit ergo.
marg.|
{u}
Sed et vulgata eius editio]
id est Septuaginta.
marg.|
{x}
Non distat multum ab Hebraico]
id est ab Hebraica veritate. Septima pars.
marg.|
{y}
Unde]
etc. in hoc libro satis concordant Hebraica veritas, et editio Septuaginta.
marg.|
{z}
Miror quid cause extiterit]
Ordina litteram sic :
[Miror quid cause extiterit, ut transtulerint,
marg.|
{a}
Ut si eosdem]
Septuaginta scilicet.
marg.|
{b}
In universis Libris habemus Interpretes, in aliis]
libris translatis.
marg.|
{c}
Eadem]
cum Hebraica veritate.
marg.|
{d}
In aliis]
libris
[diversa transtulerint]
quasi dicat : Mirum est quod alicubi sequuntur Hebraicam veritatem, alicubi non. Et nota quod Hieronymus hic innuit Septuaginta alicubi errasse. Per hoc invehitur contra eos qui dicebant translationem Septuaginta factam miraculose sicut plenius habetur in Prologo super librum Paralipomenon. {e}
Legite igitur]
Octava pars : quia Septuaginta alicubi conveniunt cum Hebreis, alicubi non : Igitur legite hunc librum, scilicet Ezechielem, sicut et alios. {f}
Iuxta translationem nostram]
Et subdit causam huius. {g}
Quoniam per cola scriptus et commata]
id est secundum maiores, et minores distinctiones, manifestiorem sensum legentibus tribuit.
marg.|
Nota quod colon dicitur incisio, sive pausatio perfecte orationis, que proprie dicitur distinctio. Ut Is. 1.b. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, etc. Comma autem dicitur incisio imperfecte orationis sine coniunctionis interpositione, quod proprie subdistinctio appellatur. Et Is. 1.a. Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, etc.
marg.|
Et ita secundum hoc differunt colon et comma in hoc tantum, quod comma est incisio, sive pausatio facta sine coniunctione inter orationes imperfectas, que subdistinctio appellatur. Colon autem est incisio, sive pausatio inter orationes perfectas sine coniunctione similiter, que distinctio appellatur. Secundum Tullium autem comma est, quando dictiones, vel imperfecte orationes passim sine coniunctione proferuntur, ut ibi : Acrimonia, voce, vultu, gestu hostes terruisti. Colon vero, ubi distincte, et sine coniunctione perfecte orationes proferuntur, ut ibi : Inimicos oderas, amicos ledebas, tibiipsi non consulebas. Et hoc est idem fere cum priori sensu : Vel cola possunt dici capitula, commata distinctiones capitulorum.
marg.|
Colon autem idem est quod membrum, comma autem articulus. Sequitur nona pars, in qua prevenit detractores, dicens.
marg.|
{h}
Si autem amici mei]
id est invidi qui me amant. Et loquitur ironice.
marg.|
{i}
Et hunc]
librum, sicut alios.
marg.|
{k}
Subsannaverint]
id est subsannando, et quasi nares rugando, mendacii vel superfluitatis arguere voluerint.
marg.|
{l}
Dicite eis quod nemo eos compellat, ut scribant]
; et ideo non oportet quod super hoc mihi detrahant, cum nullus eos scribere cogat translationem meam.
marg.|
{5.3ra}
{a}
Sed vereor]
etc. quasi dicat. Bene scio quod non cessabunt a detractione, et ideo vereor.
marg.|
{b}
Ne illud eis eveniat]
etc. dicitur, id est expressius, et notabilius sonat in Greco, quam in Latino.
marg.|
{c}
Et vocentur phagoledori, quod est]
apud nos
[manducantes senecias]
Vel in singulari, ut quidam habent, phagoledorus, quod est apud nos, manducans senecias. Phagoledori dicuntur invidi et detractores, a phagein Grece, quod est manducare, et ledor Grece, quod est senecia Latine, in Gallico herba quedam cresson dicta, quam qui comedit, facile postmodum, maxime in labore itineris, vomit. Detractores ergo phagoledori dicuntur, quia vomitum patiuntur, et fetorem emittunt male locutionis.
marg.|
Vel phagoledori dicuntur a phagein, quod est comedere, et ledor, quod est impetus lingue : unde ledoron, id est maledictum, quando ex impetu lingue prorumpimus in maledicta. Invidi ergo et detractores dicuntur phagoledori, vel quia per invidiam rodunt linguam suam, vel quia pascunt se maledictis lingue, vel cum impetu proferunt maledicta, et in his delectantur. Vel secundum alios ledor idem est quod dens, vel fons putredinis : detractores enim habent putrida verba abundanter ex ore orientia, tamquam ex fonte. Senecie etiam dicuntur quelibet immunditie, a senecia, quod est quoddam animal, scilicet immundum. Et dicuntur invidi, et detractores comedere senecias, quia delectantur in verbis immundis, et venenosis. Vel senecie sunt branchie piscis, quedum suguntur, aliquid habent dulcedinis ; sed transglutiri non possunt, nec satiare comedentem : ita detractio invidos delectat ; sed eos non satiat. Vel senecie sunt fauces lupi aquatici, qui habet dentes acutissimos, et qui corrodentem impediunt, et pungunt : sic detractorem reprehendit conscientia. Vel senecie sunt pellicule labiorum, quales senes solent habere. Detractores ergo comedere dicuntur senecias, quia ex invidia rodunt labia sua, sive pelliculas labiorum suorum. Sed primam expositionem credo veriorem.
Explicit Expositio Prologi sancti Hieronymi. Postilla super Ezechielem incipit.
Explicit Expositio Prologi sancti Hieronymi. Postilla super Ezechielem incipit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Prologi Hieronymi in Ezechielem expositio Hugonis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_Prol.492)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Prologi Hieronymi in Ezechielem expositio Hugonis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_Prol.492)
Notes :