Capitulum 3
Numérotation du verset
Rm. 3,1
Quid ergo amplius Iudeo est1,
1 Iudeo est]
inv. Weber
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset
Rm. 3,2
Multum per omnem modum.
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Numérotation du verset
Rm. 3,3
Quid enim
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas2
2 illorum incredulitas]
inv. Weber
fidem Dei
evacuavit3?
3 evacuavit] evacuabit
Weber
Absit.
Numérotation du verset
Rm. 3,4
Est autem
Deus verax,
omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est,
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaris.
Numérotation du verset
Rm. 3,5
Si autem iniquitas nostra
iustitiam Dei
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
iram ?
Secundum hominem dico.
Numérotation du verset
Rm. 3,6
Absit.
Alioquin
quomodo iudicabit Deus hunc4 mundum ?
4 hunc] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,7
Si enim
veritas Dei
in meo mendacio
abundavit
in gloriam ipsius,
quid et adhuc5 ego tamquam peccator iudicor ?
5 et adhuc]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,8
Et
non sicut blasphemamur,
et sicut aiunt nos quidam
dicere,
faciamus mala
ut veniant bona,
quorum damnatio iusta est.
Numérotation du verset
Rm. 3,9
Quid igitur precellimus
eos ?
Nequaquam.
Causati enim sumus
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
Numérotation du verset
Rm. 3,10
sicut scriptum est :
quia non est iustus quisquam,
Numérotation du verset
Rm. 3,11
non est intelligens, non est requirens Deum.
Numérotation du verset
Rm. 3,12
Omnes declinaverunt,
simul
inutiles facti sunt,
non est
qui faciat bonum,
non est usque ad unum.
Numérotation du verset
Rm. 3,13
Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis
suis
dolose agebant,
venenum
aspidum
sub labiis eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,14
Quorum
os maledictione
et amaritudine
plenum
est,
Numérotation du verset
Rm. 3,15
veloces pedes eorum
ad effundendum
sanguinem.
Numérotation du verset
Rm. 3,16
Contritio
et infelicitas
in viis eorum,
Numérotation du verset
Rm. 3,17
et viam pacis non cognoverunt,
Numérotation du verset
Rm. 3,18
non est timor Dei
ante oculos eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,19
Scimus autem
quoniam quecumque lex loquitur,
his qui
in lege sunt loquitur,
ut omne os
obstruatur
et subditus fiat
omnis mundus Deo,
Numérotation du verset
Rm. 3,20
quia ex operibus legis
non iustificabitur
omnis
caro
coram illo.
Per legem enim cognitio peccati.
Numérotation du verset
Rm. 3,21
Nunc autem
sine lege,
iustitia Dei
manifestata est,
testificata a lege et prophetis.
Numérotation du verset
Rm. 3,22
Iustitia autem
Dei
per fidem
Iesu Christi
in omnes et6
6 in...et]
om. Weber
super omnes
qui credunt in eum7
7 in eum]
om. Weber
Non enim est distinctio.
Numérotation du verset
Rm. 3,23
Omnes enim
peccaverunt
et egent
gloriam
Dei.
Numérotation du verset
Rm. 3,24
Iustificati gratis
per gratiam ipsius,
per redemptionem
que est in Christo Iesu,
Numérotation du verset
Rm. 3,25
quem
proposuit Deus
propitiatorem8
8 propitiatorem] propitiationem
Weber
per fidem
in sanguine ipsius,
ad ostensionem iustitcie sue
propter remissionem
precedentium
delictorum,
Numérotation du verset
Rm. 3,26
in sustentatione Dei,
ad ostensionem iustitie eius
in hoc tempore,
ut sit ipse iustus
et iustificans eum
qui ex fide
est Iesu Christi9.
9 Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 3,27
Ubi est ergo gloriatio tua10 ?
10 tua] om. Weber
Exclusa est.
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
Numérotation du verset
Rm. 3,28
Arbitramur enim
iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.
Numérotation du verset
Rm. 3,29
An Iudeorum Deus tantum ?
Nonne et gentium ?
Immo et gentium.
Numérotation du verset
Rm. 3,30
Quoniam quidem unus est11 Deus,
11 est] om. Weber
qui iustificat12 circumcisionem
12 iustificat] iustificabit
Weber
ex fide
et preputium per fidem.
Numérotation du verset
Rm. 3,31
Legem ergo destruimus per fidem ?
Absit.
Sed legem statuimus.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Rm. 3,1
VIII
VIII
marg.|
[GME60.3.1]
Quid ergo
etc. Hucusque demonstrans Apostolus, quod non est apud Deum personarum acceptio, ad hoc venit ut diceret quod Iudeus carnalibus sine spiritu gentilis est et gentilis spiritu sine carnalibus Iudeus est. Unde nunc quod sibi posse obici videt obicit ut solvat, scilicet que dignitas Iudeo, quam tamen intelligere videbatur supra, cum diceret: Iudeo primum, quasi1 : Quandoquidem Iudeus prevaricator fit gentilis, ergo quid tempore legis amplius est Iudeo qui dicebatur populus peculiaris quam gentili qui dicebatur canis immundus? Aut que utilitas circumcisionis, id est quid consecutus est circumcisione?
1
[•C• 46 •III•]
Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58, lin. 46
Numérotation du verset
Rm. 3,2
marg.|
[GME60.3.2] Respondet:
Multum per omnem modum,
id est et in administratione temporalium et in reseratione spiritualium. In utroque enim multa fecit Deus Iudeis que non fecit gentilibus, in quibus Iudei digniores apparebant gentibus tempore legis. Sed Apostolus, minora de temporalibus pretermittens, quod precipuum est, de spiritalibus scilicet, ponit dicens :
Primum quidem,
plus est Iudeis hoc scilicet quod illis [Zw58 f. 11v] singulariter ut amicis
credita sunt eloquia Dei,
id est lex et prophetie per que futura redemptio promittebatur, quibus quamvis
quidam illorum non crediderunt,
ut Christum promissum redemptorem reciperent, non tamen evacuata est promissio, quoniam et gentium plenitudo et reliquie Israel credunt.
Numérotation du verset
Rm. 3,3
marg.|
[GME60.3.3] Quod Apostolus interserit ita:
Quid enim si quidam illorum
Iudeorum
non crediderunt? Numquid
scilicet
incredulitas illorum
quorumdam evacuavit fidem Dei, ut nec aliquis Deo promittenti crederet, nec ipse fidelis esset, ut quod promiserat exhiberet? Absit quod evacuaverit.
Numérotation du verset
Rm. 3,4
marg.|
[GME60.3.4-1] Nam scriptum est:
Est autem Deus verax
qui redemptionem et redemptorem et futuros fideles promisit. Unde necesse est ut suo tempore et redemptorem miserit et electos redimerit2* et credenti3* gratiam dederit. A
2 redimerit
P656 Tr2266
] redemerit
Zw58
3
credenti
P656 Tr2266
] credendi
P12028 Zw58
¶Nota: les deux leçons se justifient théologiquement, credendi est un peu plus difficilior mais l’antiquité de P656 (François Avril s11-12) et l’accord avec Tr2266 invente à préférer credenti jusqu’à plus ample informé [MM2024]
¶Nota: les deux leçons se justifient théologiquement, credendi est un peu plus difficilior mais l’antiquité de P656 (François Avril s11-12) et l’accord avec Tr2266 invente à préférer credenti jusqu’à plus ample informé [MM2024]
marg.|
[GME60.3.4-2]
[Ambrosius]
4
a
Omnis
autem
homo
et maxime Iudeus de promissis Dei diffidens
mendax
est, quem Deus vincit dando promissa
sicut scriptum est
in Psalmo
5
b:
«Ut iustificeris in sermonibus tuis»,
id est iustus appareas in verbis tue promissionis, et cum a mendacibus
iudicaris
mendax, quod utique est6* dum que promisisti daturus non crederis7,
vincas,
id est dando te veracem et illos mendaces ostendas8*. Et hic quidem, quantum ad hunc attinet locum, sensus est: Ceterum9 in verbis istis alia que ad hanc demonstrationem non pertinent10 et aliis de causis hec eadem intelliguntur, ut11
Deus est verax
non modo in promissis, verum etiam in eo quod in essentia est invariabilis12* et econtra
homo mendax,
id est nec habens verum esse nature in qua conditus est et per peccata diffluens. Unde etiam omne peccatum mendacium dicitur. Qui13* sensus ad presentem lectionem non pertinet. B
a
¶Fons : Cf.
Ambrosius Mediolanensis
, Expositio euangelii secundum Lucam, lib. 6, CCSL 14, lin. 24 sqq. : « Apostolus dicit: sit autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris; Dauid quoque dicit: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris. ergo is qui peccat et confitetur deo peccatum iustificat deum cedens ei uincenti et ab eo gratiam sperans ».
b Ps. 50. 6.
4
Ambr.
marg. Zw58] marg. supra ante GME60.3.4-1
5 Psalmo P12028 Tr2266 Zw58] Psalterio P656
6 utique - est P12028 Tr2266] inv. Zw58
7 crederis] credideris
P12028
8 et illos... ostendas
P656 P12028
(offendas)
Tr2266
] ostendas et illos mendaces
inv. Zw58
9 Ceterum
Zw58
] Cum tamen
Tr2266
10 pertinent] attinent
P656
11 ut] vel
Tr2266
12 est – invariabilis P656 P12028 Tr2266] inv. Zw50
13 Qui] (Sed?)
praem.
Zw58 (editor ?)
marg.|
[GME60.3.4-3] Item cum dixisset:
est autem Deus verax,
quod ad sui propositi pertinet demonstrationem, addidit quod non pertinet dicens:
Omnis autem homo mendax.
Quod tamen ideo fecit, ut appareat promissionem Dei esse factam et completam non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam, et commendatior sit gratia data indignis qualiter et propheta in Psalmoc dicit:
peccavi,
malum feci,
ut iustificeris,
scilicet ut mittendo filium de stirpe mea et ingemiscenti dans veniam
in sermonibus tuis, iustificeris
quibus hec promisisti, id est iustus esse et non ex meritis meis, sed ex sola iustitia tua hec complesse comproberis,
et vincas
implendo promissa
cum iudicaris
non debere implere propter mea peccata. Comparans etiam se propheta ceteris hominibus et omnes intelligens esse peccatores, solum vero esse Deum sine peccato ait: Peccavi quidem, sed tibi soli. Ideo autem addod: « soli », ut cum iudicaris ab aliquibus, qualis tu quales homines,
in sermonibus tuis iustificeris
et vincas, id est in promissis tuis iustus esse appareas et omnes in iustitia superbes.
c Ps. 50.
d Ps. 50, 6.
marg.|
[GME60.3.4-4] Potest etiam intelligi quod propheta videns futurum iudicem Christum secundum quod homo a peccatoribus iudicandum, cum dixisset: « tibi soli peccavi »
ut iustificeris,
in quo eum solum iustum ostendat, [Zw58 f. 12v] ut etiam omnibus superiorem monstraret, addidit:
et vincas cum iudicaris.
Ac si dicat: Tu solus iniuste
iudicaris
, tu superas omnes iudices, immo omnes homines quia plus es quam homines. Et propter hoc etiam « nomen quod est super omne nomen »e datum est tibi. Hoc quoque ad presentem non pertinet demonstrationem.
e Phil. 2, 9.
Numérotation du verset
Rm. 3,5
IX
IX
marg.|
[GME60.3.5]
Si autem
etc. Ex verbis prophete quibus ipse dixit: peccavi ut iustificeris, poterat quis errare in appositione qua subiunxit: ut iustificeris, forte causam intelligens divine iustificationis nostra peccata. Quod si verum esset iniquus esset Deus puniens pro peccatis que sibi proficerent. Hoc itaque quod ex prava interpretatione posse accipi videbatur ipse Apostolus in persona prave intelligentium opponit, ut destructo quod consequi videtur, Deum scilicet esse iniquum, manifestum sit in illa appositione minime debere causam intelligi, sed adiunctiva coniunctione subiunctam. Quasi: Dixit propheta: peccavi ut iustificeris. In quo videtur quod iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, ut scilicet ex ea iustus fiat et appareat per remissionem nos sicut promisit reformans, quam promissionem si numquam peccaremus numquam impleret.
Numérotation du verset
Rm. 3,6
marg.|
[GME60.3.6] Hoc autem
dico secundum hominem,
id est non quod ita sentiam, sed in persona cuiuslibet carnalis qui dicit Deum uti malis quasi instrumento suo ad gloriam suam. Si autem hoc verum est, quid dicemus? Numquid scilicet dicemus, quod Deus qui propter peccatum quod sue proficit iustificationi infert iram, id est vindictam, est iniquus? hoc enim inde consequitur, sed absit quod ipse sit iniquus. Alioquin, id est si hoc non abest, quomodo dicitur quod Deus Iudex iustus iudicabit hunc mundum? Vel quomodo iudicabit, si est iniquus? Quasi: Utique male, scilicet dans bonis mala et malis bona.
Numérotation du verset
Rm. 3,7
marg.|
[GME60.3.7-1]
Si enim
etc. Ostenso quod Deus non est iniquus ex quo patet verba prophete non eo quo dictum est sensu accipienda, redit Apostolus ad verba illa quibus secundum hominem praua interpretatione dicens: iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, intulerat Deum esse iniquum et hoc sequi probat. Quasi: Vere iniquitas nostra si iustitiam Dei commendat,
iniquus est Deus
puniens, quia si in meo mendatio, id est per iniquitatem meam,
veritas Dei
abundavit, id est crevit in gloriam ipsius, non sum iudicandus tamquam peccator. Quod ita ait: quid iudicor tamquam peccator? Quod dixerat
iniquitas
nunc ait
mendacio
, et quod iustitiam nunc
veritas,
et quod
commendat
nunc
abundavit,
et pro eo quod nunc dicit: non sum iudicandus
peccator,
dixerat: iniquus est qui infert iram. Unde recte consequitur quod si iniquitas nostra iustitiam Dei
commendat, veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius,
etsi non sum iudicandus tamquam peccator, iniquus est Deus qui infert iram.
marg.|
[GME60.3.7-2] Sed addit:
adhuc.
Quasi: Non tantum in futuro, sed etiam nunc vel adhuc, id est postquam certum est gloriam eius crevisse ex eo quod mala remisit et bona dedit indigno. Ante enim cum male mererer eius gloria non sic abundabat quam discretionem [Zw58 f. 12v] vult intellegi etiam in pronomine dicens:
Et ego.
Quasi: Qui vivo iam non ego. Et est sensus: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet peccator iudicandus, quia nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam, nisi peccator peccasset.
Numérotation du verset
Rm. 3,8
marg.|
[GME60.3.8]
Et non sicut.
Item Apostolus aliud falsum infert ex eodem, scilicet si veritas Dei ex peccato abundat in gloriam. Nam si hoc est, cur non facimus mala ut veniant bona ex malis? Scilicet cur non facimus sicut blasphemamur a quibusdam et sicut quidam aiunt nos dicere? Aliqui minus intelligentes cum audirent ab Apostolo dici: ubi abundavit delictum superabundavit gratia, dixerunt Apostolos predicare: faciamus mala, ut veniant bona.
Quorum damnatio iusta
est et ideo non est illis credendum.
Numérotation du verset
Rm. 3,9
X
X
marg.|
[GME60.3.9-1]
Quid igitur?
etc. Dictum est supra quod Apostolus, cum demonstraret personarum acceptionem apud Deum non esse, quesivit quod queri posse putavit, scilicet quid amplius Iudeis quam gentilibus? Et respondit: Multum, et in quo maxime demonstravit. Sed hec eis ante tempus gratie dignitas. Nam hec gratia sicut nec gentilibus, ita nec ipsis ex eorum aliquo merito, et ita pares in gratia. Hoc nunc ait ita: Quid igitur? Scilicet quia nobis Iudeis hec ante gratiam dignitas, ideo precellimus eos, id est gentiles, in hac gratia, ut scilicet cum eis ex nullo, nobis tamen ex aliquo operum vel generis merito detur?
marg.|
[GME60.3.9-2]
Nequaquam.
Superius
enim causati sumus,
id est tamquam alicuius cause adiectione monstravimus rationibus omnes
Iudeos et omnes Grecos
ante gratiam
sub peccato esse,
sicut et specialiter de Iudeis de quibus minus videtur.
Numérotation du verset
Rm. 3,10
marg.|
[GME60.3.10]
Scriptum est
in Psalmof
quia non est iustus quisquam
extra Christum.
f Cf. Ps. 13, 1-3.
Numérotation du verset
Rm. 3,11
marg.|
[GME60.3.11] Nec mirum quia
non est intelligens
corde
Deum,
et hoc quoque ideo quia
non est requirens
per opera ipsius per que tamen posset inveniri quod Christus est Deus.
Numérotation du verset
Rm. 3,12
marg.|
[GME60.3.12-1]
« Omnes declinaverunt »,
et
simul
scilicet quam statim
declinaverunt inutiles facti sunt
aliis quos declinare fecerunt a Deo, quod
non est
aliquis de illis
qui faciat bonum, non est
utique
usque ad unum,
id est nec unus.
marg.|
[GME60.3.12-2] Vel
usque ad unum,
id est nisi unus Christus qui bonus est in se et sine quo nemo bonus.
Numérotation du verset
Rm. 3,13
marg.|
[GME60.3.13]
Sepulchrum.
Quasi: Ita declinaverunt, sed et inutiles aliis ita fuerunt quod
guttur eorum
est
sepulchrum patens,
id est hians, ut verborum fetore corrumpant et recipiant mortuos. Ubi vero non audebant apertis persequi malis
linguis,
sed
suis,
id est malis
agebant dolose
verbis bona loquentes, sed
venenum aspidum,
id est odium insanabile erat
sub labiis eorum,
id est in corde.
Numérotation du verset
Rm. 3,14
marg.|
[GME60.3.14]
Quorum
etiam
os
erat plenum, id est abundans
maledictione,
id est verbis [Zw58 f. 13v] maledicis, ut: demonium habes et huiusmodi,
et amaritudine,
id est minis.
Numérotation du verset
Rm. 3,15
marg.|
[GME60.3.15] Et etiam ad effundendum sanguinem erant
veloces pedes eorum,
id est affectus eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,16
marg.|
[GME60.3.16] Sic homicide ex deliberatione, sed
in viis,
id est in cordibus
eorum
erit
contritio,
cum in hoc seculo per Titum et Vespasianum conterentur,
Numérotation du verset
Rm. 3,17
marg.|
[GME60.3.17]
et infelicitas in
futuro, cum corpore simul et anima punientur; et hoc ideo quia
viam pacis
Christum
non cognoverunt,
Numérotation du verset
Rm. 3,18
marg.|
[GME60.3.18] nec saltem
timor Dei
qui eos reflectere posset est
ante oculos eorum.
Numérotation du verset
Rm. 3,19
XI
XI
marg.|
[GME60.3.19-1]
Scimus autem
14 etc. Quod Iudei ante gratiam fuerunt sub peccato auctoritate Scripture monstravit. Sed ne auctoritatem istam alio detorquerent Iudei ait:
Scimus autem
15 etc.16 Quasi: Hec David dixit17:
Nos autem scimus, quoniam quecumque lex loquitur his qui in lege sunt
18
* loquitur.
Psalmos hic vocat legem quia informant. C
14 autem] om. P656
15 autem] om. P656
16 Quod Iudei... scimus autem etc. P656² (al. m. marg.) Zw56] om. hom. P656*
17 dixit P656² (sec. m.)] dicit P656*
18 in lege - sunt
P656
]
inv. Zw58
marg.|
[GME60.3.19-2]
[Augustinus]
19 Hoc ideo dicit Apostolus quia per transgressionem legis Iudeorum erat confringenda superbia. Gentiles enim servi simulacrorum nullam ex parentibus originem iustitie se trahere presumentes facillime sine legis huius transgressione humiliarentur, sed Iudei qui erant in cultu unius Dei, quibus dici non poterat falsam fuisse iustitiam patris sui Abraham, non humiliarentur nisi legis transgressione eorum attereretur superbia. Ideoque ex lege ipsa legis prevaricatores eos ostendit
ut
ita
omne os,
id est non modo gentilium, verum etiam Iudeorum et quorumlibet iustorum obstruatur a gloria sua et non nisi in laude Dei aperiatur;
et omnis mundus,
id est non tantum gentilis sine lege reus de impietate, sed et Iudeus reus de legis transgressione,
Deo
cui debet,
fiat subditus
totum tribuens ipsi
19
marg. Zw58
]
om. P656
Numérotation du verset
Rm. 3,20
marg.|
[GME60.3.20-1]
Quia
certum est quod
ex operibus legis
cum ea quisque suis viribus tribuit
non iustificabitur omnis caro,
id est omnis homo; etsi coram hominibus, non tamen
coram illo
qui intima videt, utrum scilicet ex amore iustitie quid agatur an timore pene quod non vident homines.
marg.|
[GME60.3.20-2]
Per legem enim.
Quasi: Vere ex operibus legis nullus
iustificabitur
quia tantum
cognitio peccati
non consumptio est
per legem
que etiam sicut dicetur inferius iram operatur.
marg.|
[GME60.3.20-3]
[Augustinus]
20
g “Quando enim quis cognoscit peccatum, si non adiuvet gratia ut cognitum caveatur lex iram operatur, quod ideo dicitur quia maior est ira Dei, in prevaricatoreh qui per legem peccatum cognoscit et tamen facit”. D
g
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
De gratia et libero arbitrio, PL 44,
894.
23 sqq. : « quando autem cognoscit homo peccatum, si non
adiuuat
gratia ut cognitum caueatur, sine dubio lex iram operatur. quod alio loco ipse apostolus dicit, ipsius enim uerba sunt: lex iram operatur. hoc autem dixit, quia ira dei maior est in praeuaricatore, qui per legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praeuaricator est legis, sicut et in alio loco dicit, ubi enim lex non est, nec praeuaricatio est ». <ex quo>
Cassiodorus,
Expositio sancti Pauli Epistulae ad Romanos, c. 4, PL 68, 436.7 sqq. : « Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem: per donum autem charitatis delectat legis esse factorem. Lex, inquit, iram operatur, hoc ideo, quia ira Dei major est in
praevaricatorem
, qui per legem cognoscit peccatum et tamen facit ». [ MM2024]
h Cf. Rm. 4, 15.
20
marg. Hrv277 = Zw58, Tr2266 (ante
Lex iram)
marg.|
[GME60.3.20-4]
[Ambrosius]
21 Attendendum tamen22* non ideo dici23* per legem cognitum esse24* peccatum, quod sine lege prorsus lateret, quia ante legem et Ioseph et [Zw58 f. 13v] pincerna et pistor pharaonis in carcerem missi sunt25* causa peccatii. Sed ideo26 dictum est :
per legem cognitio peccati
quia et27 originale peccatum per legem cognitum est et cetera28 apud Deum non impune futura. E
i Cf. Gn. 40, 1-41, 10.
21
Ambrosius
marg. Hrv277 Zw58
] Augustinus
Cas235 , om. P12028
22 tamen
Cas235
Hrv277 P656 P12028] tantum cacogr. Tr2266, + quod Zw56
23 dici
Cas235
Hrv277 P656 P12028] dico Zw58
24 esse
Cas235
Hrv277 P656 P12028] om. Zw58
25 sunt
Cas235
Hrv277 P656 P12028] sine perperam Zw58
26 ideo] + id
P656
27 quia et Hrv277 P12028 Zw58] Nota (marg.) quia
Cas235
28 et cetera
Cas235
Hrv277 P656 Zw58] cetera P12028, et quod cacogr. Tr2266
Numérotation du verset
Rm. 3,21
marg.|
[GME60.3.21-1]
Nunc autem
etc. Huc usque Iudeorum merita sua iactantium presumptionem retundens dixit eos ex legis operibus non iustificari, immo sub lege et etiam legis ipsius prevaricatores fuisse, nunc autem dicit quod in omnibus eque per fidem sine lege iustitia atque hoc certum esse miraculis, legis etiam ipsius et prophetarum attestatione, quod tamen et sua auctoritate et exemplo Abrahe demonstrabit. Quasi: Ex operibus legis nemo iustificatus est olim.
marg.|
[GME60.3.21-2]
[Augustinus]
29
Nunc autem,
id est in hoc tempore gratie
iustitia Dei
esse
sine lege,
id est sine operis legalis auxilio ut circumcisionis et huiusmodi, ne quis dubitet, non solum predicta est verbis, sed etiam manifestata miraculis Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Et ut certior esset
testificata
est, id est testimonium habet
a lege et prophetis.
29
marg. Zw58
marg.|
[GME60.3.21-3]
[Augustinus]
30 Prophete namque predixerunt, lex vero sacramentis pluribus figuravit, immo etiam hoc ipso, quod iubendo et et minando neminem iustificavit, satis indicavit hominem sola gratia Dei iustificari.
30
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 3,22
marg.|
[GME60.3.22]
[Ambrosius]
31 Unde ipsa que nunc
iustitia
dicitur proprius dici misericordia videretur. Quia tamen de promissione habet originem, convenienter iustitia nominatur. Dicitur32 etiam33
Dei,
non quod ea iustus esse Deus hoc loco sit intelligendus, sed quod eam34 dat homini cum iustificat impium. Que qualiter habeatur diffinit dicens: Hec
autem iustitia Dei
est
per fidem Iesu Christi
qua35 scilicet creditur in Christum iustificatorem impiorum, que fides impetrat quod lex imperat. Hec
in omnes,
immo data est celitus
super omnes qui credunt in eum.
Et vere in
omnes.
Non enim est distinctio Iudei et gentilis.F
31
marg. Zw58 ,
A
9
P12028
32
Dicitur] Et
praem. P12028
33
etiam] esse
P12028
34
eam] etiam
P12028
35
qua] quia
P12028
Numérotation du verset
Rm. 3,23
marg.|
[GME60.3.23]
Omnes enim
tam Iudeus quam gentilis
peccaverunt
sive in Adam sive in se ipsis. Sine peccato enim non sunt, vel originaliter traxerunt vel malis moribus addiderunt,
et egent
adhuc quotidie
gloria,
id est iustitia Dei, non sui. Que ideo dicitur
gloria Dei
quia Deus per hanc gloriosus apparet.
Numérotation du verset
Rm. 3,24
marg.|
[GME60.3.24] Et quoniam omnes peccatores igitur debent dici
iustificati gratis,
id est sine meritis legis vel proprie voluntatis, non quod sine voluntate nostra, [Augustinus]
36 sed quod non ex ea quoniam adhuc infirma, immo
per gratiam ipsius,
id est per gratuita dona et specialiter per pretium quod pro nobis omnibus datum est quod ita ait:
Per redemptionem que est in
solo
Iesu Christo,
numquam alibi. G
36
marg. Zw58, om. P656
Numérotation du verset
Rm. 3,25
marg.|
[GME60.3.25-1]
Quem
Christum Deus
proposuit,
id est longe ante [Zw58 f. 14v] preordinavit et predixit vel palam omnibus posuit propitiatorem, id est misericordem
per fidem
sine qua impossibile est placere Deo, in sanguine ipsius, ⎾id est per passionem. Hec simul iungit quia nec fides sine passione nec passio sine fide aliquid efficit.H
marg.|
[GME60.3.25-2] Vel
per fidem in sanguine
37
,
id est per fidem passionis, que contra illos qui crucis ignominiam erubescunt spiritaliter indicitur ad ostensionem. Quasi: Proposuit propiciatorem utique
ad ostensionem sue iustitie
ut scilicet in promissis ostenderet se esse veracem.
37
id est per passionem ... efficit]
om. P656* (al. poster. compl. marg.)
Numérotation du verset
Rm. 3,26
marg.|
[GME60.3.26] Que ostensio fuit necessaria propter remissionem non solum presentium, sed etiam precedentium delictorum, eorum scilicet, que adventum Christi precesserunt,
in sustentatione Dei,
Deo scilicet patiente tunc et non puniente neque dimittente,
ad ostensionem iustitie eius in hoc tempore
adventus Christi qui iustificat et salvat quod nullo alio tempore fieri potuit. Ut ipse sit, id est appareat iustus natura et iustificans actu eum qui est
ex fide Iesu Christi,
id est credens in Christum.
Numérotation du verset
Rm. 3,27
XII
XII
marg.|
[GME60.3.27-1] Et quoniam, sicut dictum est, ex fide sine lege iustitia, ergo38, o Iudee,
ubi est gloria tua
id est in quo potes gloriari ? Quasi: Non habes in quo. Nam illa de superbia veniens vitiosa
gloriatio
tua, qua te iuste vivere gloriaris quasi non acceperis, exclusa est, id est ablata per legem. Sed per quam? Putas quod per legem factorum? Non. Sed per legem fidei. Diligenter divide que sit lex factorum et que lex fidei. Putantur esse tantummodo facta legis circumcisio et cetera huiusmodi, que iam Christiana disciplina non servat,
38 ergo] Hic incip. cap. 12
Cas235
marg.|
[GME60.3.27-2]
[Augustinus]
39 sed quoniam Apostolus in precedentibus dixit: Per legem cognitio peccati, et in sequentibus dicturus est: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces, et addet: peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et illud occidit, patet, quod hoc ipsum non concupisces et quecumque precepit lex aperte prohibens quod malum est et quod bonum est precipiens, littera occidens et lex factorum est. 40
39
marg. Zw58
40
+ Nota 3
marg. Zw58
marg.|
[GME60.3.27-3] Et queritur cur lex fidei non dicitur lex factorum, cum et ipsa quamvis non habeat circumcisionem et cetera opera veterum sacramentorum, habet tamen moralia vite precepta et opera in sacramentis suis huic tempori congruis ut hoc ipsum: non concupisces. Ad quod dicendum quod in lege que dicitur fidei sunt quidem opera, sed que sequuntur iustitiam. Neque enim ex ipsis iustitia est, sed ipsa sunt ex iustitia. Unde non iustitiam operum, sed opera iustitie dicimus, ergo lex iustificans gratia que omnium peccatorum reatum ita dissolvit, ut quamvis quedam eorum in vita maneant, actu, tamen non imputentur post vitam.
marg.|
[GME60.3.27-4] Hec41 gratia dicitur lex iustitie quoniam, qualiter dictum est, peccantes iustificat ex eo quod quoniam facta nulla nec etiam42 moralia secuta iustitiam fidei faciunt, nam sicut non ex iustitia operum, ita nec ex operibus iustitie salvos nos fecit, recte non dicitur ‘lex factorum’. Dicitur autem lex fidei, qua fide scire debemus, que a Deo [Zw58 f. 14v] donata sunt nobis. Hec fides dicitur iustificare43, quoniam sine hac maxime nemo dicitur aut intelligitur44 predicta gratia iustus. Non enim est45 iustus nisi qui credit quod gratis, qualiter dictum est, sit iustificatus.
41 Hec] Nota
praem. marg. Cas235 et addit
: Quo gratia solum reatum in hac vita et quo in futuro
42
+ Attende
marg. Zw58
43 dicitur iustificare]
inv. Cas235
44 intelligitur] intelligi
Cas235
45
enim est]
inv. Cas235 P12028
marg.|
[GME60.3.27-5] Hac igitur lege fidei, vitiosa
gloriatio exclusa est.
Potest etiam dici quod laudabilis
gloriatio exclusa est,
id est manifestata, quod scilicet non in46 lege
factorum,
sed in lege
fidei
gloriandum est. Qualiter et47 illud dictum est ? Ut excludantur48, id est emineant49* « qui probati sunt argento »j. Idem est sensus. I
j Ps. 67, 31.
46 in] om.
Cas235
47
et]
om. P12028
48
excludantur] claudantur
P12028*
49
emineant
P656 P12028
] emineantur
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 3,28
marg.|
[GME60.3.28]
Arbitramur enim
quod
per fidem
sine lege iustitia sit. Dixit manifestum esse miraculis, legis etiam et prophetarum attestatione. Nunc idem dicit sua auctoritate. Quasi: Vere per fidem iustitia. Nos enim Apostoli sic
arbitramur,
scilicet
hominem
quemcumque etiam gentilem
iustificari per fidem,
ita quod
sine operibus legis,
id est50, non ex quibuslibet operibus etiam moralibus, non quidem quin opera moralia iustificatum sequantur, sed quod non precedunt iustificandum. Fides enim
sine operibus
esset inanis sicut et opera sine fide, quod utique credendum est.
50
id est] + Nota 3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 3,29
marg.|
[GME60.3.29]
An
enim
Iudeorum tantum Deus?
id est creator, ut eorum tantum per hoc credendus sit iustificator?
Immo et gentium,
sicut creator ita et iustificator.
Numérotation du verset
Rm. 3,30
marg.|
[GME60.3.30]
Quoniam quidem unus est Deus,
non multi, id est ut sicut est unus, ita et ex uno, id est ex gratia omnium, iustificator credatur.
Unus
51 enim est
qui circumcisionem et preputium
et Iudeos et gentiles
iustificat
ex uno, id est ex fide et
per fidem,
quod idem est, id est ex gratia quam intelligimus fide et scimus que a Deo donata sunt nobis.
51
Unus] [IIII]
praem. P656(vel ante
Quoniam quidem)
Numérotation du verset
Rm. 3,31
marg.|
[GME60.3.31]
Ergo,
id est quoniam dicimus nos credere iustitiam esse ex gratia non ex operibus,
destruimus,
id est ostendimus
per
hanc
fidem
nihil valere legem, id est legis opera? Videtur quidem, sed absit. Non enim per hoc
destruimus,
sed potius
per
hoc
statuimus legem.
Legis enim quelibet opera, que nisi precesserit hec iustificans gratia sunt infirma et nullius utilitatis. Per eam dum implentur sunt utilia, sive moralia actu, sive figuralia spiritu.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_3)
Notes :