Capitulum 1
Numérotation du verset
2Cor. 1,1
Paulus, apostolus Iesu Christi per voluntatem
Dei,
et Timotheus frater,
Ecclesie Dei que est Corinthi cum
sanctis omnibus
qui sunt in universa Achaia,
Numérotation du verset
2Cor. 1,2
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset
2Cor. 1,3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
Pater misericordiarum,
et Deus totius consolationis,
Numérotation du verset
2Cor. 1,4
qui consolatur nos
in omni tribulatione nostra,
ut possimus
et ipsi
consolari
eos qui in omni
pressura sunt, per exhortationem
qua exhortamur et ipsi
a Deo.
Numérotation du verset
2Cor. 1,5
Quoniam sicut abundant passiones Christi
in nobis,
ita
et per Christum abundat consolatio nostra.
Numérotation du verset
2Cor. 1,6
Sive autem tribulamur
pro vestra exhortatione
et salute,
sive consolamur
pro vestra consolatione1
1 sive...consolatione]
om. Weber
sive exhortamur
pro vestra exhortatione
et salute,
que operatur2 tolerantia
2 operatur] + in
Weber
earundem passionum
quas et nos patimur,
Numérotation du verset
2Cor. 1,7
ut3 spes nostra
3 ut] et
Weber
firma pro vobis,
scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis
et consolationis.
Numérotation du verset
2Cor. 1,8
Non enim
volumus ignorare vos, fratres,
de tribulatione nostra
que facta est in Asia, quoniam
supra modum
gravati sumus
supra virtutem,
ita ut
tederet nos
etiam vivere.
Numérotation du verset
2Cor. 1,9
Sed ipsi
in nobis ipsis
responsum mortis habuimus,
ut non simus fidentes
in nobis
sed in Deo
qui suscitat mortuos,
Numérotation du verset
2Cor. 1,10
qui de tantis periculis eripuit nos,
et eruit4
4 eruit] eruet
Weber
in quem speramus
quoniam
et adhuc
eripiet,
Numérotation du verset
2Cor. 1,11
adiuvantibus5
5 adiuvantibus] + et
Weber
vobis in oratione
pro nobis,
ut ex multarum6 personis facierum7
6 facierum]
om. Weber
|
7 multarum] multis
Weber
|
eius que in nobis
est donationis,
per multos gratie agantur pro nobis.
Numérotation du verset
2Cor. 1,12
Nam gloria nostra hec est :
testimonium conscientie nostre
quod in simplicitate
et sinceritate
Dei,
et non in sapientia carnali,
sed in gratia Dei conversati sumus
in hoc8 mundo,
8 hoc] om. Weber
abundantius autem
ad vos.
Numérotation du verset
2Cor. 1,13
Non enim alia scribimus vobis,
quam que legistis
et cognoscitis.
Spero autem
quod usque in finem
cognoscetis,
Numérotation du verset
2Cor. 1,14
sicut et cognovistis nos ex parte
quia gloria vestra sumus,
sicut et vos nostra
in die Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
2Cor. 1,15
Et hac confidentia
volui9 prius venire ad vos,
9 volui
Weber
]
corr.
, nolui
Rusch
ut secundam haberetis
gratiam10,
10 haberetis gratiam]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 1,16
et per vos
transire11 Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos
11 transire] + in
Weber
et a vobis deduci in Iudeam.
Numérotation du verset
2Cor. 1,17
Cum ergo hoc12
12 ergo hoc]
inv. Weber
voluissem
numquid levitate usus sum ?
Aut que cogito
secundum carnem cogito
ut sit apud me est et non ?
Numérotation du verset
2Cor. 1,18
Fidelis autem Deus,
quia sermo noster qui fit apud vos, non est in illo est et non.
Numérotation du verset
2Cor. 1,19
Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos predicatus est
per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo13 est et non,
13 in illo]
om. Weber
sed est in illo fuit.
Numérotation du verset
2Cor. 1,20
Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est,
ideo
et per ipsum amen Deo dicimus14 ad gloriam nostram.
14 dicimus]
om. Weber
Numérotation du verset
2Cor. 1,21
Qui autem confirmat
nos
vobiscum
in Christo15
15 Christo] Christum
Weber
et qui unxit nos
Deus,
Numérotation du verset
2Cor. 1,22
et qui signavit nos
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
Numérotation du verset
2Cor. 1,23
Ego autem testem Deum invoco
in animam meam,
quod parcens vobis non veni
ultra Corinthum,
Numérotation du verset
2Cor. 1,24
non quia dominamur
fidei vestre,
sed adiutores sumus
gaudii vestri.
Nam fide stetistis.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Cor. 1,0.1
marg.|
Prefatio epistolae. -
1
Paulus
etc. Hanc item epistolam scribit Apostolus Corinthiis, quorum quidam per precedentem epistolam, etsi primo contristati, postea tamen emendati fuerant et multa pro nomine Christi passi. Aliqui vero eorum adhuc2* pertinaciter Apostolum despiciebant, et ei pseudoapostolos preferebant. Quibusdam ergo Corinthiorum per primam epistolam correctis, causa reliquorum scribit3 epistolam secundam, repellens pseudoapostolos ostendendo deceptionem predicationis eorum, et se multis modis commendans. Notat etiam illos in eleemosynis {192.9D} parcos. Precipit quoque correctum fornicatorem recipi, quem Satane tradiderat. Et quia etiam boni ibi tribulabantur, se eis4 exemplum patientie proponit, « docens eos non debere egre ferre, cum ipse pro aliorum salute periculis quotidie et morti subiaceat » (Ambrosius).
1 Prefatio epistole] {192.9C} Post actam a Corinthiis penitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum. Et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens
PL
2 eorum adhuc]
inv. PL
3 scribit] + hanc
PL
4 eis] + in
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,0.2
marg.|
Est igitur5 intentio eius in hac epistola incorrectos corrigere, et correctos ad ulteriora provocare, et pseudo cum6* sui commendatione deprimere. A
5 igitur] ergo
PL
6 cum] om. PL
marg.|
Modus tractandi talis est. More solito salutationem premittit, deinde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit, loquens perfectis. Post, ad passionis tolerantiam7 sui8 exemplo invitat, postea pseudoapostolos deprimendo redarguit, detegens versutias eorum, et se multis modis commendat; tandem subditur moralis admonitio cum iteratione {192.10B} benedictionis. Premittens autem salutationem, contra pseudosuperbiam Paulum, et contra eorumdem presumptionem Apostolum se nominat dicens: B
7 passionis tolerantiam]
inv. PL
8 sui] sue
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,1
marg.|
Paulus Apostolus Iesu Christi,
non usurpative sed
per voluntatem Dei,
non hominum, quia non ab hominibus fuit electus vel missus,
et Timotheus frater,
qui ivit cum prima epistola ad Corinthios et renuntiavit Apostolo omnia que fiebant apud illos. Et ideo hic ponitur ut sciant ea que faciunt, Apostolum non latere. Paulus, inquam, et Timotheus scribunt vel mandant hanc epistolam
Ecclesie Dei que est Corinthi cum sanctis omnibus
9
,
id est et sanctis omnibus, scilicet « presbyteris » (Ambrosius), vel
sanctis omnibus,
id est omnibus Spiritus sancti gratia renatis,
qui sunt in universa Achaia,
« cuius metropolis est Corinthus » (Ambrosius). Et {192.10C} ante alia salutant in hunc modum : C
9 sanctis omnibus]
inv. PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,2
marg.|
Gratia sit vobis et pax,
id est remissio peccatorum et tranquillitas mentis
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
sine quo Pater nihil dat. D
distinctio I
Numérotation du verset
2Cor. 1,3
marg.|
Benedictus.
Post salutationem primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientie et consolationis a Deo accepte, ducens laudi, quod alii ignominie. Ait ergo:
Deus,
scilicet Creator omnium,
et Pater Domini nostri Iesu Christi sit benedictus,
et si in se gloria eius nec potest augeri, nec minui, tamen sit benedictus, id est exaltatus in suis, in quibus per cognitionem et ipsorum provectum dicitur exaltari. Dico, Pater Christi, per quod et ipse est etiam nobis, qui Christi filii sumus.
Pater misericordiarum,
scilicet paterne dans nobis veniam peccatorum, et {192.10D} bona opera, et in tribulatione constantiam. Et ipse est
Deus,
dator
totius,
id est integre et perfecte
consolationis,
quantam decet Deum dare his qui pro Christo patiuntur. Bene ergo ait, Deus totius consolationis, « id est perfecte, quia non est minus tribulatione solatium » (Ambrosius).
Numérotation du verset
2Cor. 1,4
marg.|
Et quod ipse sit Deus consolationis, ex hoc patet quia ipse est
qui consolatur nos,
ministros,
in tribulatione nostra omni,
id est anime et corporis. Adeo consolatur;
ut
et nos ipsi desolati, id est destituti humano auxilio,
possimus
per exemplum consolationis nostre
consolari eos qui sunt in omni,
id est in qualibet
pressura.
Consolari dico,
per exhortationem,
id est per talem consolationem
que hortatur
nos ad graviora toleranda. {192.11A} Unde subdit:
Qua et
nos
ipsi exhortamur a Deo,
id est quam Deus dedit, non solum ut consolaretur nos, sed etiam exhortaretur ad maiora, et ita nostra consolatio valet etiam alios exhortari.
Numérotation du verset
2Cor. 1,5
marg.|
Et vere possumus consolari,
quoniam sicut passiones Christi,
id est que pro nomine Christi inferuntur, vel passiones Christi, id est quas ad similitudinem Christi patimur,
abundant in nobis,
qui sumus quasi earum locus, ita non minus
per Iesum Christum abundat consolatio nostra,
cum vel hic liberamur, vel pietatem paternam in flagellis intelligimus, quia flagellat omnem Filium quem recipita. Sed hoc totum pro vobis est. Unde subdit :
a Hbr. 12.
Numérotation du verset
2Cor. 1,6
prol.|
marg.|
{192.11}
Sive autem tribulamur, pro nostra exhortatione est
et salute, quia nostro exemplo monet nos Deus pati. Unde salus eterna erit nobis;
sive consolamur
spe premii, quia pietatem paternam intelligimus in flagellis. Hoc quoque
pro nostra consolatione est,
ut vos similem speretis;
sive exhortamur,
ad graviora: quod fit vel finitis malis, vel virtute patientie data nobis, et hoc
pro nostra exhortatione
est,
et salute,
scilicet ut vos ad maiora animemini, et salutem speretis. Pro salute, dico,
que operatur,
id est intendit operari in vobis, id est nos intendimus quod operetur in vobis,
tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur,
quia debetis exemplo nostro pati eadem que et nos patimur.
Numérotation du verset
2Cor. 1,7
marg.|
Adeo operatur,
ut spes
{192.11}
nostra,
qua speramus vos passuros,
sit firma.
Patimur, dico, et hoc
pro vobis,
id est ad vestram utilitatem. Et vere, quia nos sumus
scientes quoniam sicut
modo
estis socii passionum, sic
et in futuro
eritis
socii
consolationis
eterne, quia equa gloria labori nostro retribuetur.
Numérotation du verset
2Cor. 1,8
marg.|
Non enim,
hic exponit tribulationes suas, ut cum se ad magistri sui comparationem parva pati cognoverint, accepta consolatione dolere desistant. quasi10: Bene dico quod patimur,
non enim volumus vos ignorare, fratres,
quia vobis proficit scire de tribulatione nostra. Pseudo de sua gloria gloriantur, nos vero
de tribulatione que facta est
nobis
in Asia.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,9
marg.|
[AMBROSIUS] Quid de ea volo vos scire?
quoniam gravati sumus
pondere passionum, et hoc
supra modum,
precedentium tribulationum, et {192.12}
supra virtutem
humanam,
ita,
id est adeo,
ut tederet nos,
qui de malis solemus gaudere,
etiam vivere,
non solum loqui, et cetera facere. Et non solum tedebat vivere,
sed
etiam nos
ipsi,
non solum alii de nobis,
habuimus,
vel accepimus
responsum,
id est certitudinem
mortis,
et hoc
in nobis ipsis,
quia nostra natura nil nisi mortem promittebat, vel defectum. Tantam insolentiam iniquitatis significat insurrexisse contra fidei predicatores, ut mortem ante oculos haberent. Sic enim afflicti fuerant ut desperarent de presenti vita. Ideo autem Deus permisit tamen nos affligi,
ut non simus fidentes in nobis.
Maledictus enim qui confidit in homine;
sed in Deo
tantum, in quo secure confidere possumus, quia ipse est
qui suscitat mortuos,
cui miraculo simile {192.12} est, quod me de illis predictis liberavit.
Numérotation du verset
2Cor. 1,10
marg.|
Unde subdit:
Qui de tantis periculis nos eripuit,
id est ad salutem reduxit,
et
quotidie nos
eruit,
quia Deus presidia sua non negat suis, in necessitate positis,
in quem,
Deum tendentes mentis desiderio,
speramus, quoniam et adhuc,
in posterum
eripiet
nos,
Numérotation du verset
2Cor. 1,11
marg.|
adiuvantibus
non solum nobis et aliis, sed etiam
vobis in oratione
facta
pro nobis, ut ex multarum,
quasi11: Dico quod adhuc eripiet, ad hoc utique,
ut ex personis multarum facierum,
id est a personis diversarum etatum ad Deum per predicationem nostram conversis,
gratie agantur Deo pro nobis,
id est pro nostra predicatione qua converse sunt. Quod vero dixerat a personis multarum facierum, exponit subdens, scilicet
per multos
fideles, participes
eiusdem
{192.12}
donationis, que in nobis est,
id est habentes eamdem donationem fidei, que in nobis est. Personas vero multarum facierum dicit infantes, pueros, et ceteras etates utriusque sexus.
11 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, orationes nostre iuvabunt nos, ut per multos fideles gratie agantur pro nobis Deo. Cuius rei gratie? Ecce: Eius donationis que in nobis est, id est liberationis et ceterorum bonorum. Donationis dico, procedentis ex personis, id est ex honestis viris, ut vobis et aliis. Personis dico multarum facierum, id est discretionum, id est discretorum meritorum et diversarum virtutum, ut facies Iob fuit patientia, facies David humilitas, facies Moysi mansuetudo.
marg.|
Vel secundum aliam litteram. Alia enim translatio ita habet:
Ut in multorum
{192.12}
facie eius que in nobis est
etc. que littera sic legitur: quasi12: Ita orationes nostre iuvabunt nos,
ut per multos gratie agantur Deo pro nobis.
Gratie dico
eius donationis, que est in nobis.
Hec non mutantur. Agantur, dico,
in multorum facie,
id est inter multos, et coram multis. Hoc ideo dicit, quia gratia Dei consolatur apostolos causa multorum, id est omnium credentium, quorum causa etiam pressure eius ingerebantur. Et ideo illi, id est omnes credentes, gratias Deo referant pro liberatione Apostoli.
12 Quasi] + dicat
PL
prol.|
Numérotation du verset
2Cor. 1,12
marg.|
Nam gloria.
quasi13: Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis, quia gloria etc. Vel ita iunge. Ideo orationes vestre poterunt nos iuvare, quia
gloria vestra hec est,
id est illud unde gloriamur, tamen honestum est, scilicet
testimonium
etc.
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge: Ideo non diffido de auxilio Dei, quia pura est conscientia, et inde glorior, quod ita ait, nam gloria nostra hec est, id est illud unum gloriamur. Hoc est, scilicet
testimonium conscientie nostre,
id est conscientia pura, ab omni simulatione non remordens nos, sed testificans quod
conversati sumus in hoc mundo,
ubi tot mala sunt,
in simplicitate,
scilicet {192.13} non aliud in corde, et aliud in ore habentes,
et in sinceritate,
scilicet sinceram veritatem de Deo, non etiam legis observantiam predicantes, que sinceritas et simplicitas est Dei, quia a Deo est. Hec est gloria conscientie quam dixit, scilicet simplicitas et sinceritas. Sicut enim impiis est magna pena conscientia, ita piis est gaudium, non quasi inde superbe gloriantibus, sed totam Deo dantibus. Ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium, aliene malitie, vel minoris gratie, sed conscientie nostre, que quia occulta est, non est subiecta alieno iudicio. Et ideo nullus presumat contra eam, vel proferre, vel cogitare sententiam. Sic, inquam, conversati sumus, et hoc fecimus,
non in sapientia carnali,
{192.13} que est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum, et non contra predicare, ut pseudo predicabant, quorum fucatam predicationem redarguit, iuxta humanum sensum aptatam. Non ita, inquam, conversati sumus,
sed in gratia Dei,
id est secundum quod Spiritus sanctus gratis mihi indicavit.
Abundantius autem.
quasi14: Conversati sumus in hoc mundo simpliciter,
abundantius autem
simpliciter conversati sumus,
ad vos,
id est erga vos, vel apud vos, quibus cessimus de iure nostro, quia cum ab aliis acceperit, ab eis noluit accipere.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,13
marg.|
Non enim.
quasi15: Vere ad vos abundantius servavi simplicitatem, quia nec in prima Epistola exegi aliquid, nec in hac. Et hoc est quod ait:
Non enim alia scribimus vobis,
modo {192.14} quam
que legistis,
in prima Epistola,
et cognovistis,
in experientia operum.
Spero autem.
quasi16: Et sicut hucusque de me cognovistis, ita et deinceps cognoscetis. Et hoc est quod ait, spero autem quod cognoscetis me in eodem usque
in finem
vite.
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,14
marg.|
Cognoscetis dico
sicut et cognovistis nos ex parte,
non ex toto, quia etsi scitis quod abstinui, non tamen scitis quanta dilectione hoc feci.
marg.|
Ambrosius : « Nota quod proficere illos sperat Apostolus, ex eo quod iam ceperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa sese et gloriabantur in eo, velut filii in patre carissimo ». E
marg.|
distinctio II.
Quia gloria.
quasi17: Vere cognoscetis
quia sumus gloria vestra sicut et vos nostra,
id est per nos consequi gloriam eternam debetis; et nos parvos18* per vos bene instructos: {192.14} quod non esset, si cum offendiculo a vobis acciperem. Que gloria apparebit
in die Domini nostri Iesu Christi,
id est tempore iudicii quando omnia erunt aperta.
17 Quasi] + dicat
PL
18 parvos]
om. PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,15
marg.|
Et ideo dicitur dies.
Et confidentia.
quasi19: Abundantius servavi simplicitatem ad vos,
et hac confidentia,
id est in hoc confisus,
volui
etc.
19 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge : quasi20: Vos estis gloria nostra, et nos vestra, et hac confidentia, id est in hoc confisi, quod per alterutrum glorificari speramus,
volui
etc.
20 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge. quasi21: Iam quidam vestrum correcti sunt,
et hac confidentia,
scilicet quia munda est quorumdam vita,
volui prius venire ad vos,
quam irem Macedoniam, quia enim emendata quorumdam vita erat, voluit videre quos indignum erat ante videre: si ergo non ivit, cum voluerit, non fuit otiosum. {192.14} Intelligi enim volebat aliquos inter eos esse, propter quos voluntatem suam non impleverit, qui operam adhibere debent, ut modo se purgent. Non enim culpa eius est, sed illorum quod non ivit, et quia in priore Epistola promiserat se venturum, et non venerat, mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim hoc fecit nisi pro eorum culpa. Volui venire, dico,
ut
qui per primam Epistolam habueratis gratiam recte fidei,
haberetis
per meam presentiam
secundam gratiam,
id est confirmationem qui prius fidem habueratis.
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,16
marg.|
Volui venire ad vos, dico,
et per vos,
id est vestro ductu,
transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos,
ut vos multipliciter confirmarem,
et a vobis deduci
{192.14}
in Iudeam,
ut eleemosynam ferrem sanctis qui ibi erant.
Numérotation du verset
2Cor. 1,17
marg.|
Cum ergo.
quasi22: Ad hoc volui venire ad vos, non tamen veni.
Cum ergo hoc voluissem,
et non feci,
numquid usus sum levitate,
ut quod proposuerim, non ratione, sed impetu animi eadem levitate dimiserim?
Aut que cogito
facienda vel dimittenda,
secundum carnem cogito,
ut pro carnali commodo proposuerim, et quia non erat, dimiserim,
ut
per has causas
sit apud me,
id est in intentione mea,
est et non,
id est affirmatio et negatio, de eodem, id est mendacium? [AUGUSTINUS] Est enim mendacium falsa significatio vocis, cum intentione fallendi. Duo imponebantur Apostolo, quod et levis erat, et gratia maioris commodi hoc iter dimiserat. {192.15} [AMBROSIUS] Unde et mendax dicebatur, quod modo purgat, ostendens se non leviter, sed ex consilio fecisse, nec mentitum esse, quia non erat in intentione sua cum illud dixit aliter facere. Non est enim iudicandus mendax qui dixit falsum quod putat verum, quantum in se est, non fallit, sed fallitur . Contra, mentitur ille qui dicit verum quod putat falsum: nec ille est liber a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.
22 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ut sit. quasi23: Numquid levitate usus sum? aut secundum carnem cogito? Ut sit apud me, est et non, id est ut preponam voluntatem utilitati. [AMBROSIUS] quasi24: Non est apud me, est et non, id est non aliud egi quam scivi esse agendum, quia utilitas preponenda {192.15} est voluntati.
23 Quasi] + dicat
PL
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,18
marg.|
Fidelis autem
vel
enim.
quasi25: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia
Deus
est
fidelis,
id est verax qui promisit doctores veritatis. Si ergo mendax essem qui sum doctor eius, non esset ipse fidelis. Et quia fidelis est, per hoc patet, quia
in illo
etc.
25 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quasi26: Videtur apud me esse, est et non, sed Deus qui fidelis est, id est verax in promissione, in hoc mihi testis est, quia in illo toto nostro sermone, qui noster sermo fuit apud vos, non est, est et non, id est mendacium, ut in sermone pseudopredicatorum. Vel non est in illo, est et non, id est non aliud egi quam scivi esse agendum, quia utilitas preponenda est voluntati.
26 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,19
marg.|
Dei enim Filius.
quasi27: Vere {192.15} in nostro sermone non fuit, est et non, quia, in illo Dei Filio, id est in eius predicatione,
qui Dei Filius Iesus Christus est predicatus in vobis per nos,
scilicet
per me et Sylvanum et Timotheum non fuit,
est et non, id est mendacium,
sed est,
id est affirmatio veritatis tantum
fuit in illo.
Quod si mendaces essemus, tunc et ipse, quia quod docuit tantum predicamus. Vel in illo Dei Filio non fuit, est et non, id est numquam aliud voluit quam quod utile est.
Sed est fuit in illo,
quia voluntas eius semper fuit cum utilitate.
27 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,20
marg.|
Quotquot enim.
quasi28: Verax est Dei Filius et vere, quia
promissiones Dei quotquot sunt,
sunt
in illo est,
vel etiam, alia littera, id est veritas et {192.15} completio, quia in illo exhibite et adimplete sunt. Ideoque non sunt audiendi, qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus in quem errorem prorumpunt, quia timent quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur, et ideo veritatem dicunt esse mentitam. Et tamen istum visibilem solem radios suos predicant per omnes feces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis {192.16} veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens totum hominem assumptum ab omnibus infirmitatibus sine sui contaminatione liberavit? Mentiuntur ergo illi, non mentitur veritas Christus, quia omnes promissiones Dei in illo sunt, scilicet est vel etiam, id est implete et firmate. Est et non credendum ut mendax sit ille per quem Pater verax apparuit. Et quia promissiones Dei per Christum implete sunt.
Et ideo
nos
per ipsum
dicimus
Deo Amen;
[AMBROSIUS] quod est verbum veritatis, id est dicimus Deum esse veracem, et quod Deus Pater et Christus sunt veraces, est
ad gloriam nostram,
per quos hic manifestatur, quia per hoc probamur vera predicare.
28 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
2Cor. 1,21
prol.|
marg.|
Qui autem confirmat nos.
Quasi gloriam nostram dico, non tamen nobis tribuo. Sed Deus est
qui confirmat nos,
Iudeos,
vobiscum,
quia et gentes cum Iudeis confirmate sunt. Confirmate dico,
in Christo,
id est in vera predicatione Christi. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis per quos firmi estis, et Deus est,
qui unxit nos
in reges et sacerdotes per Spiritum in baptismo datum. [AMBROSIUS] Unde Petrus aitb: « Nos sumus genus {192.16} electum, regale sacerdotium ».
b 1Pt. 2, 9.
Numérotation du verset
2Cor. 1,22
marg.|
Et
Deus est,
qui signavit nos,
id est in libro vite scripsit. Vel signavit nos, id est discrevit ab aliis signo crucis,
et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris,
id est Spiritum sanctum arrham future glorie. Si enim adhuc mortalibus Spiritum suum eredidit, non est dubium quin iam immortalibus addat gloriam. Vel dedit pignus Spiritus sanctus, id est dona que sunt pignus quod Spiritus sanctus est in nobis.
Numérotation du verset
2Cor. 1,23
marg.|
Ego autem.
Hic aperit quare ad eos non ivit sicut dixerat, ne putent se contemptos ad quos ire distulit, ut tunc iret cum iam prope omnes emendatos inveniret. His enim loquitur nunc qui videbantur velle se corrigere, sed operam non dabant ut implerent; id quod {192.16} pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed
parcens vobis,
et de hoc,
ego invoco Deum testem,
non solum contra corpus, sed et
in,
id est contra,
animam meam,
si mentior. De quo, scilicet quod
non veni Corinthum,
ultra primam vicem. Vel ultra, id est postquam a vobis discessi; et hoc feci parcens vobis, scilicet ne contristarem multos aspere corripiendo, in quo pepercit eis, ne eo asperiore verterentur in seditionem. Vult ergo prius mitigari eos et emendari, et ideo non ex levitate vel ex carnali cogitatione non implevit que disposuit. Spiritualis enim tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Et ne {192.17} indignentur quasi de Domino, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit,
non,
ideo dico parcens,
quia dominemur fidei vestre,
id est quia dominium et coactionem patiatur fides vestra, quia voluntatis est non necessitatis; sed ideo dico, quia
adiutores sumus,
si vultis cooperari, gaudii vestri eterni. Vel gaudii, id est emendationis vestre, quia gaudebunt emendati. Bene dixi fidei vestre. Nam
fide,
que per dilectionem operatur, statis non dominio.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (2Cor. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=62&chapitre=62_1)
Notes :